Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

Materia

natura eis

nergetica.

De Materia prinia. Cap. VII.

ita substantiali, quae tantum naturam materiae complet, nihilque subsillantiae addit, ea redditur completa. Quare subusistentia materiae primae non est in completa ex parte subsilientiae, nisi quatenus pars vel integrans, vel elementalis,vel cum alia parte similiter subsistente composita. Demum ex diistis inferendum est, entitatem materiae primae non tam vilem aut ignobilem esse sic olim nonnullis putabatur. Quippe continet in se naturam non tantum actualem, sed dc substam tialem sese suo marte sustentantem. io. Tertio, tura materiae considerata quatenus est principium energeticum, utcunque claudicans & defectivum, tres fundit facultates, sed similiter imperfectas, pereeptivam, appetititiam, dc motivam. Quod materia has in sua ratione con tineat, ex eo liquet, quod sit ens actu, actuque per se subsistens, nec fit per inhaerentiam in alio, ut modo monstravi

mus. Quare est objectiva ratio sive idea sutipsius. In quantum enim actu & positive est, est actu & positive cognoscibilis. Habet ergo idem propriam sibi coaevam, qualisque est ejus entitas, talis est etiam ejus idea , nempe est actualis, positiva, di rei per se subsistentis. Non ergo oscitur per

idem alienam, aut per negationem alterius, non ens

sed in se, & per seipsam, ut intime sibi praesentem. Ipsa enim est sussiciens objectiva ratio sutipsius, praesertim ubi intime unitur facultati perceptivae. Ood vero subsistit, I

fortiore operatur quodque operatur, percipit. Nam principium fundamentale subsistendi & operandi non sunt duo

realiter aut ex parte rei distincta, sed tanthm madaequati conceptus ejusdem. Posita ergo subsistentia materiae, unii ponitur ejus natura energetica , data hia, ponitur perceptiva. Neque enim absque perceptione datur appetere , neque absque appetitu, movere , aut absque hoc, operari. Posita ergo natur1 energetica, recte inferuntur ejus tres primae facultates, do eo magis, quod materia incompleta sit, nec ad extrri operetur. Si igitur sit omnino operativa, ab intus agit. Se ergo percipit, se amat, se tueri nititur. Cum enim facultas ejus perceptiva rationi objectivae sive ideae ejusdem sit intime praesens, nec Cario percipit quicquid ea ratio repraesentet , actualem qRippe suam entitatem quatenus per se sub sistentem, eamqipe qui bonam &. amabilem. Quare neces

142쪽

Cap. VII. Materia prima.

satio quoque hanc suam entitatem appetit sive amat. Cumque ista idea repraesentet materiae subsistentiam ut naturaliter perpetuam, hac fruitur, omnique studio & industria hanc vindicat, nec ulla violentia se annihilari permittit. 11. Verhm materia prima non solum perfectiones suas, sed etiam defectus & carentiam sermae, qua perfici debeat, noscit: percipit nimirum suam aptitudinem sive potentiam ad ulteriorem perfectionem sermalem, qu m qua fruitur, suscipiendam. Hinc sertasse dicitur a Peripateticis sermam appetere, & a nonnullis stigmate insatiabilis appetitus notatur, interque causas mutationis & vicissitudinis rerum naturalium numeratur. Quanquam verisimile potius sit, eos metaphorice in istiusmodi locutionibus accipiendos esse. utcunque sit, materia prima non appetit mutationem, neque ejus appetitus causis mutabilitatis ( nisi per causam intelligere velis causam sine qua non, quae reipsa non est causa,)recte accenseri debet. Appetit quidem serniam, qua ejus nuditas sive naturae defectus suppleatur: non autem formae innovationem, nisi quatenus ab agente potentiore subjugatur, adeoque veterem formam deponere, novamque admittere, cogitur. Attamen neque hoc spectat ad partes materiae primae, sed secundae. Quare neque materiae primae , neque quidem secundae, appetitus proprie loquendo est causa mutationis, aut causa corruptionis rerum mutabilium. Quanquam igitur appetitum in proprio sensu materiae primae attribuo, non tamen eo hoc facio, ut inde deducam causam mutabilitatis rerum , sed profecto, si perceptiva materiae advertat suam formae carentiam, necesse est eandem quoque appetat.

Carentia enim in subjecto ejusdem perceptivo est lassiciens

fundamentum appetitus. I a. Porro, ut ipsa materia prima in natura sua incompleta est, ita quoque ejus primae facultates sunt incompletae. Percipit quidem sibi deesse formam, qui compleatur, sed non percipit quali opus habeat. Si enim discerneret certam par,

licularem formam ut sibi congruam, non esset indisserens ad omnes : materia autem sub conceptu primae ad nullam certam formam determinatur, 3c consequenter nec quidditatem

specificam nec qualitatem formae absentis & desideratae scit aut cogitat: tantum percipit aliquam formam sive additiona

A n e se principium

mutationis.

Materiae facultates es incoit platas.

143쪽

su De Materia prima. Cap. VII

lam naturam sibi deesse, qua sua natura incompleta sarciatur Dices hunc materiae appetitum non esse perpetuum, quia, simulac adest forma, hic appetitus satiatur & esse delinit. Re spondeo, inadsequatum materiae primae conceptum nullam includere formam. Quanquam enim materia adaequa te concepta recte dicitur una forma spoliari, & alia subind3 imptata gnari , intelle stus tamen, dum concipit materiam primam, quicquid caducum est ab ejus i conceptu facile praecidit: quo fit ut materia praecise sic concepta perpetuo informis sit, tantum in potentia ad formam. Dices, in re materiam nunquam esse informem, & consequenter frustra fingi ab intel lectu hunc conceptum. Respondeo, dari suffciens funda mentum in natura, cur intellectus conceptum materiae ab omni forma sic praecidat: nimirum, quod nulla detur forma in specie quae a materia actu separari nequeat. . Quapropter, non obst1ntibus hujusmodi objectionibus, concedendum est, perceptivam materiae facultatem incompletam esse: quo dato, sequitur appetitum quoque esse incompletum , cum perceptiva appetitivae objectum ministret, et utraque, illa dirigendo, haec impriando, motivam excitet. Si quid amplius ad confirmandas h sce facultates hic desideretur, ex infra dicendis de substantiae natura energetica petendum est. Natura enim materiae, ut ex dictis liquet, substantialis est. Si ergo tres primae sacultates ad naturam substantiae in genere spectent, ut infra ostendetur, necesse est pertineant quoque ad

naturam materiae primae.

Materiam 13; arto, Potentia materiae ab omnibus agnoscitur sed no3 esse prum a qui ipsam entitatem materiae nihil aliud esse praedicant nisi potentiam. Suarius vero ex Scoto, Disp. IJ.f. s. n'. 2,3 , ,s, ,8. recte distinguit actum in entitativum & formalem ;& asserit materiam in sua entitate includere actum entitativum & metaphysicum, non vero formalem seu physicum. Fateor itaque materiam primam posse in sensu Suarii vere dici param potentiam, quanquam modus loquendi durior sit: sed nihil aliud intelligitur, nisi eam non includere formam physicam in siua propria entitate , alioquin vero actu tum exsistere, tum fundamentaliter subsistere, ut declaravimus. Utcunque mihi, qui materiae entitatem non tam vilem ac

olim habebatur putem, minus arridet iste modus loquendi,

materiam

144쪽

Cap. VII. De Miseriaprisa.

materiam esse puram potentiam. Facilius enim & magis apposite id quod volumus exprimi potest, dicendo materiam primam esse informem, vel esse in potentia ad formam. Idem piopemodum dicendum est de Suarii expressione, qua dicit materiam ipsam esse potentiam. Verum ipse sibi interpres est, potentiam tunc valde lata acceptione fumi, Disp. a. L .n'. io. quibus, inquit, constare potest, realem potentiam

seu phsicam latissime patere et nam in universum diei potest, ct solet, de quacunque vi agendi, aut de capacitate recipiendi , quomodo non tantism de aecidentibus, sed etiam de subantiis dicitur. Nam in Deo est potentia actitia, ct in materia eis receptitia. Idem quoque asserit Disp. 3. se st. i. Ego vero potentiam paulo aliter distinguere soleo : eam nempe divido in potentiam cum suo fundamento concretam, dc ab eodem abstractam Potentia concreth sumpta, sive activa sive passiva, perpetuo involvit aliquid absolutum in quo fundatur, & potest esse vel substantia, vel accidens. Sunt enim aptitudines quae immediate profluunt a substantiis, & aliae ab accidentibus. ut potentia agendi divina, & potentia recipiendi materiae primae et, quae non fundatur medio accidente, sive in Deo, sive in materia, sed immediate in substantia. Verum potentia calefaciendi fundatur in accidente,quod concrete connotat , scilicet in calore, vel consimili motu agentis. Potentia abstracte sumpta nihil plane absolutum dicit ; sed vel relationem qualificantem, vel qualitatem relaetivam: perinde autem est utrovis modo dixeris. Hoc sensu materiae potentia nihil aliud est iii si aptitudo ejusdem ad formam recipiendam. Non negavero quin haec fortasse aptitudo fundetur immediat n ipsa substantia materiae , tres tamen primas facultates ei valde conformes & os ficiosas esse. Eo enim quod materia percipiat sibi deesse formam ad suam naturam complendam, consequenter eam appetit, dc lubenter eandem amplectitur, imo paulo minus ei indulget quam si esset nativa ejus essentia seu natura. Hoc tantum interest : nativam essentiam perpetuo retinet , ad ditionalem & complentem, quamdiu adest, pari jure ac si eos et congenita agnoscit, amat, fovet , sed ab agente potentiore victa, se ea spoliari sinit. Quia enim materia est naturaliter apta ad recipiendam & sustentandam formam, haec,

quamdiu adest, naturalis illi fit, & pars essentiae sive naturae

N 3 additionalis

145쪽

De Materia prima. Cap. VII.

additionalis ejusdem. Quare natura materiae ad aequale con cepta distinguenda est in nativam, & adventitiam. Illa con stituit materiam qua primam & perpetuam , haec eam qui incompletam parte quadam additionali complet . . . Ilippientis Dices, Suarium expressh assirmare, locis modo lau-matcrii g, potentiam in1teriae non differre sive realiter, sive ex parte rei, ab ipsa ejus entitate substantiali. Atq hoc ipsum ferat. eundem efficaciter probare Disp. 3 o. s. 8. n'. 3, g, 6. Cum ergo tota entitas materiae primae sit potentia passiva, quid amplius sperandum est de tali entitate, quae omni actualitate

privatur 3 Respondeo, secundum Suarium potentiam hoc sensu late 8c quidem concreth sumi. Includit enim non solum aptitudinem materiae ad suscipiendam formam, sed&simul fundamentum ejusdem aptitudinis, quod nihil aliud est nisi ipsa entitas substantialis materiae, quae per suam subsistentiam

fundamentalem formam materialem immediate sustentat. Nam, ut recte Suarius, materia immediath sustentat formam, ut ejus proxima causa materialis: neque mihi cum eo in hac relis est. Distinguo enim potentiam, ut modo, in concrete 8c abstracte sumptam. Illa, ut recth Suarius urget, ipsa entitas est materiae primae, quae immediata causa materialis formae

est ; idque tam vespectu primae eductionis, quivim respectu ejusdem jam eductae sustentationis : haec, ut dixi, est relatio

quaedam transcendentalis interveniens inter absolutam materiae entitatem ceu fundamentum, & formam possibilem ceu terminum ejusdem. Alioquin vero generalissima haec materia, si ad certam formam in specie coaptanda sit, ulteriorem determinationem requirit , ut ex infr. dicendis clarius pate bit. Haec autem determinatio inter materiam, & formam ut aliquid illam formaliter constituens, aut in speciem componens, intervenire non intelligitur: sed tantum ut praeparans,& vitalem materiae actum excitans, quo ejus causalitas generalis, seu potentia ad certam in specie naturam additionalem& complentem, hoc est, ad certam formam educendam, im mediate determinetur. I vilitatem materiae primae inferre mediis. ccelo erraverit. Quanquam enim materia sit essentialiter potentia, formaque sit actus ei eκ adverso respondens , haec tamen materiae expressio est tantum inadaequatus

ejusdem

146쪽

Cap. VII. De Materia prima. s s

ejusdem conceptus, nec totam materiae entitatem expreseddidit. Omnia enim materiae attributa supra explicata, exsistentia, subsistentia, natura energetica fundens tres facultates, sunt similiter in adaequati ejusdem conceptus. Et si enim quilibet conceptus inadaeqnatus confuse includat totam entitatem materiae, unum tamen duntaxat modum concipiendi eandem explicite continet. Non ergo exspectandum est ut tota dignitas materiae primae inadsequato isto ejus conceptu, o vocatur potentia, eAprimatur , sed ut quilibet alius conceptus similiter inadaequatus aliquam ejusdem rationem praecise repraesentet. Aliter ergo nomine exsistentiae actualis, aliter nomine subsistentiae, aliter nomine naturae energeticae, aliter denique nomine potentiae, materia consideratur. Actualis materiae entitas exprimitur exsistentia, perseitas, subsistentia; . ordo ejus ad suas operationes, natura energetica , causalitas, seu ordo ad formam materialem, potentia: Haec ergo nomina varios materiae conceptus in adaequatos referunt, & eandem licet rem, non tamen eodem modo, repraesentant.16. Porro, ipse conceptus materiae nomine potentiae de- Eamesses

scriptus non plane ignobilis est. Dicit enim ipsam causalita- forma caa, tem materisse, qua concurrit materialiter ad eductionem &siastentation m sermae. Hoc luculenter probat Suarius loco ultimo citato. Hine infero, materiam quodammodo dare esse formae , nempe hane esse quasi materiae foetum, quem e suo sinu oriundum, ne alias in nihilum continuo recidat, in eodem usque 3c usque fovet & suffulcit. Forma itaque pendet a materia tanquam causa materiali , non vicissim materi a serma. Formae enim causatio non terminatur ad materiam, sed ad compositum , nec in ullo sano sensu est materiae causa. Materiae autem causatio terminatur primo ad formam, & mediante hac, ad compositum. Ubi ergo dicunt

Philosophi formam dare esse, intelligendi sunt, ( si velis eos

esse veraces,) eam dare esse composito, non materiae. Magna igitur hinc dignitas materiae colligitur, esse genuinam ma, item & nutricem formae materialis. Hinc enim formae dignitas quodammodo ad materiam squae eam, quamdiu est,

sustentat & nullitate vindicatu redundat. Ipse Suariis, qui assirmat materiam esse essentialiter potentiam, subjungit loco supra laudato, n'. i. exsistentiam requiri ad hanc poten-

147쪽

tentia main reris

De meria prima. Cap. VII. I

tiam seu causalitatem materiae, ut ei intrinsecam : idemque essicaciter probat. Potentia ergo materiae non eam privit omni actualitate, ut supra su eritur. 1 . Hinc vulgares isti modi loquendi, Forma materialis edu citur e potentia materiae, seu sit ex traduce, aut rc it in patentiavi materiae, optim3 eli ponuntur: scilicet, si per potentiam mi teriae intelligamus materialem ejus causalitatem. Formam enim materia in sua potentia continet, ut causa in sua causis litate, seu virtute causandi, continet causatum. Materii enim eii materialis causa formae, ejusque causalitas sive ratio causandi est ipsa potentia materiae, de qua loquimur. Quate quia materia est causa forinae, forma dicitur renita materiae . deque quicquam aliud per istas formulas lo quendi intelligi debet. Sed haec de potentia materiae.18. Quinto, Materiae moles substantialis videtur quoque alius materiae primae in adaequatus conceptus. Non dubium est quin haec moles eadem nunc sit quae fuit ab initio, eademque permansura sit in perpetuum: verum si qua dubitari de ea licet,ex eo est,quod quis putet eam non esse substantialem, sed accidentalem. Suarius Disp. o. s. a. quaerit, virlim quantitas molis sei res distincta a substantia materiali O qua Ilia tibis ejus. Et in tota ilia Sectione satagit de refutatione Nominalium, asserentium quantitatem molis non differre a substan- ltia materiae. Unde quis inferat Suarium non agnoscere molem substantialem. in potius textu i p. aperte dicit, quantitate materiae, qua distincta ab ejusdem substantia, provenire mo- Iem corpoream. Ejus verba sunt, Est ergo in materiali composito una entitas s quo nomine intelligit quantitatem plex, quantum ad essentialem compstionem, O realiter distincta stipia substantia O a qualitatibus propriam realitatem habentibus, cquad dico propter figuram, quae solism est modus quantitatis ,cta qua eviitate provenit formaliter hae moles corporea, rationee ussi corpora occupant loca extensa. Verum utcunque Suarii sententia in hac re videatur meae adversia, ejus tamen, vel

hic, nequeo satis laudare ingenuitatem, qui aperte textu 8 fatetur sententiae suae veritatem naturali ratione lassicienter demonstrari non posse. Item textu i a. largitur Nominali bus eorum responsionem, , sententiam se explicatam non pq se facile epi enier impugnari fistendo in pura ratione na: ura bQuare

148쪽

Cap. VII. De Materia prima.

Quare eo duntaxat scopo hanc sententiam proponit & defendit, ut philosophiam suam sententiae eorum Theologorum qui defendunt Transubstantiationem in Eucharistia ossiciosam& conformem reddat.1 p. Interim ego non nego Suario, quin detur quantitas in materia quae realiter a substantia materiae discrepet ; neque in hoc ad partes Nominalium penitus accedo. Etiamsi enim molem substantialem materiae agnosco, non tamen propterea dari quantitatem accidentalem ab ista mole distinctam prorsus nego: ut mox videbimus. Aliud enim est dicere, dari molem substantialem ; aliud, nullam dari in materia quantitatem accidentalem: similiter aliud est dicere, molem materiae non esse distinctam a substantia ejusdem , aliud, quantitatem molis non esse distinctam ab eadem. Nam quantitas molis est accidens, moli ut subjecto superveniens. Moles ipsa autem est substantia, seu in adaequatus substantiae materialis conceptus. Non enim tantas partes accidenti tribuo, ut largiatur materiae suae corpulentiam : quin potius, quia materia est naturi sua corpulenta, est idoneum subjectum quanistisatis. Non permitto quantitati insolescere, & praescribere legem materiae ; sed aequum est illa potius huic morem gerat. Non putandum est materiam suam molem a quantitate mutuari , sed quantitatem talem esse qualis est, quia moles ma- aeriar talem constitutionem accidentalem ut sibi proportionatam postulabat. Quare ubi Suarius loquitur de quantitate molis, assectionem concrete cum subjecto conjungit , it ut per quantitatem intendat affectionem, & per molem, ejus subjectum: & qui Suarium sic interpretari velit, mecum conciliaverit. Propterea vero quod distinguat partes materiae in entitativas seu substantiales, & quantitativas, haec ejus interpretatio facith admitti potest : imo cum asserat & fuse

probet L. g. n'. AS, O, dcc. extensionem partium substantiae, quoad entitatem, non posse esse effectum quantitatis , necesse est una agnoscat dari molem substantialem, ut a me assertam. Ipsa enim extensio partium materiae quoad entitatem haec ipsa moles est, quae sibi proportionatam extensionem accidentalem sive quantitativam asciscit.2o. Hoc ipsum confirmatur ex differentia, quae passim in Scholis decantatur, inter materiam & naturam purh spiritua-o lem ;Eam dis

ferre a

quantitate.

Distingvere spiritum

a corpore

149쪽

De Materia prima, Cap. VII.

lem , quae tam vasta est, ut, e X communi consensu Scholasti eorum, simpliciter impossibile sit, materiam in spiritum, aut hunc in illam,transmutari. Considerandum ergo est, quid istud sit propter quod tantopere mutuam transmutationem aversantur. Proculdubio non est mera quantitas accidentalis qsiae hic impedimento est. Accidens enim non involvitur in in

lima essentia subjecti, neque repugnantiam implicat si a subjecto amoveatur. Si ergo sola quantitate accidentali materia & spiritus discrepent, ea separata, materia fuerit spi ritus, iiec mutua transmutatio fuerit impossibilis, sed satis fi cilis. Porro, materia & spiritus, sit sola quantitate discrimina rentur, accidentaliter tantum distarent. Oportet autem vel materia vel spiritus aliquam essentialem, & consequenter substanti alam, rationem qua ab invicem distinguantur includat:

sed profecto dissicile admodum est talem differentiam positi

vam ex parte spirituum assignare , siquidem quid ditatem spiritus positivh concipere vix possumus. Hinc dividimus substantiam in materialem, & immaterialem. Spiritum ergo concipimus & distinguimus materia per negationem solummodo materialitatis. Quapropter positiva differentia quaerenda est in materia. Si autem percurramus omnes alios in- adaequatos conceptus materiae, non inveniemus substantiale discrimen, donec ad conceptum molis deventum sit. Materia

exsistit; similiter & spiritus: illa subsistit ; hic pariter: illa

natura energetica gaudet , hic itidem : ad potentiam quod attinet, ea lices non reperiatur in spiritibus, non tamen est primaria differentia inter materiam & spiritum, quia desumitur 1 causalitate materiae, seu materia considerata quatenus est in ordine ad effectum, nempe formam. Nam potentia materiae & causalitas ejusdem idem significant, ut supra probavimus. Haec igitur differentia distinguit materiam Espiritu respectu causationis, non per essentiam constitutivam ipsius materiae. Quaerimus ergo adhuc essentialem diis ferentiam inter materiam & spiritum: sed nulla apparet, donec recurramus ad molem substantialem. Dicendum ergo est, materiam essentialiter . spiritu distingui per suam sub stantiae molem , dc consequenter, dari substantialem materiae

molem.

21. Sed quid intelligi debet per hanc molem 3 Vox vide

150쪽

ponderis, aut aliquid per modum principii eorundem, ve, tum, ut ex dictis constat, moles substantialis non est quantitas aut qualitas materialis, sed ei rum principium, seu ipsis ratio materiae ob quam talia accidentia de se fundit, Con siliit autem, ut aliqui putant, in ipsis partibus substantialibus

seu entitativis materiae, quatenus una earum includit negationem cujusvis alterius, nimirum quatenus una nan est a jia. Atque hoc ipsum Suarius quoque asserit L. .n'. I a. item n*. 1 .& alibi. Haec quidem sententia iis fatis tacere potest qui existimant materiam ex eo tantum a natura spirituali differre, quod illa habeat partes distinctas, haec nullas. Dicunt enim spiritum esse totum in toto, & totum in qualibet parte. ut in cubo oblongo I , t v lcI supponatur spiritus coextensus, Totus ergo est in A, totus in B, & totus in C. Hoc innatara infinita facile admitti potest, quia sufficit concipere

ejus entitatem ut superantem omnem captum finitum: Verum rem finitam sic concipere, & multiplicare in tres rationes totales, in re easdem, sed loco dissitas, reducere videtur intellectum ad quandam repugnantiam in seipso, Non possumus enim concipere eandem finitam rem simul in diversis locis et

dividitur enim a se. Siquidem est in A: dc in quantum simul est in C, distat . se in A per totum B. Quare distat a se, & dividitur a se. Quod repugnat unitati cujusvis entis. Cum ergo cogitem spiritum finitum, eum concipio ut habentem partesentitativas, quarum una non est alia, sed absque mole materiali : & consequenter, quanquam materia habeat silmiliter partes entitativas,quarum una non est alia , eg tamen non susficiunt ad eandem distinguendam a spiritu. aa. Dici ergo potest, molem materialem in eo consistere, reliae m.

quod tales habeat partes quae possunt sibimet invicem allide- febus famre,sive impingere & obsistere , neque possunt sese mutuo penetrare absque aliquali renitentia sive reluctatione, nec accumulari in uno aliquo spatio absque condensatione sive incras satione. Hisce enim notis substantia materialis a spirituali clare distinguitur. Spiritus enim, seu substantia spiritualis, nihil talis corpulentiae aut crassi menti secum gerit. Unus ergo spiritus non allidit alteri,aut etiam materiae sed pars unius partem alterius, sive spiritus sive corporis, nullo negotio pertransit;

SEARCH

MENU NAVIGATION