장음표시 사용
131쪽
De Natura materi . . Cap. VI.ejusdem, addendo tantum quod habet formam , scilicet,qubdin se includit generalem quandam rationem formae materia lis, sine alia expressione ulterioris quidditatis ejusdem. s. Porro, tenendum est, formam corporis in genere non realiter neque ex parte rei a formis materialibus specierum corporis in eodem individuo differre, sed tantum ratione cum fundamento in re nempe, differre ut conceptum in adaequatum universalem legitime ab inferioribus abstractum.
Ut enim corpus in genere se habet ad species sibi subjectarum. it. quoque materialis forma ejusdem se habet ad foritas speei
erum. Corpus autem in genere,quatenus in aliqua sua specie continetur, differt tantum ut inadsequatus conceptus ab illa specie ; & similiter forma materialis in genere 1 formis materialibus specierum tantum ut inadsequatus conceptus discriminatur. Etenim si forma generis & speciei realiter discrep1xent, impossibile foret quin genus ad speciem contractum ab eadem realiter distingueretur. inae enim distinguuntur per formas realiter distinctas, realiter disserunt. Statuendum itaque est, formas materiales subordinatas ejusdem rei non realiter differre, sed tantum ratione cum fundamento in re. Non ergo hic adstruimus formam corporeitatis, quam Suarius esecaciter impugnat Disip. 13. s. 3. n'. 12, IJ, Is, IS, &c. neque pluralitatem formarum materialium asserimus, quam idem author Disp. as. f. io. strenue refutat. Subordinatae enim formae materiales, quatenus in eodem individuo exsistunt, funduntur tantum in gradibus essentialibus subordinatis ejusdem formae. 6. Nihilominus non refractarie negavero posse nonnullos gradus inferiores in serie perire, manentibus superioribus, sed cum aliquali mutatione, ut dicetur. Cum enim interficitur animal, non propterea mixtura & temperamentum partium necessario destruitur. Qt tanquam enim formae specierum &generum, quatenus abstrahuntur ab individuis ut conceptus universales, ab iisdem non realiter aut ex parte rei differunt, ut dictum : quatenus tamen realiter in suis individuis ut gradus distincti exsistunt, sunt tanquam partes ejusdem totius, & in nonnullis earum gradibus inferior sive particularis destruatur, manente superiore , imo in aliquibus ratio individualis pereat, salva specie: ut cerae massa in duas aequales portiones
132쪽
Cap. VI. De Natura materiali. 8r
portiones dirempta perdit completam individuationem, retinendo speciem & individuationem primam. imiliter cum lignum virens fit aridum, perdit gradum vitae vegetativae, non perdit elisilientiam primam aut naturam mixti. Ratio est, quia gradus formarum inferiores, ut nobiliores sunt superioribus, it majore cum dissicultate praeservatitur,& minore impugnatione perduntur. Neque obstat quod asserit clarissimus Suarius, impossibile esse ut forma superior absque inferioribus subsistat. Intelligendus enim est de formis universalium, nempe vel specierum,quae nequeunt exsistere extra
sua individua, vel generum, quae necessario prius ad speciem infimam D m ad individua contrahenda sunt. Interim gradus essentiales ejusdem formae materialis formaliter abstracti realiter distinguuntur. ut,exempli causa,sensibilitas, vegetabilitas & mixtura sunt gradus distincti spectantes ad formam Bucephali, in quo realiter exsistunt, necnon realiter differunt. Et quidem forma Bucephali includit formam equi, formam animalis,vegetabilis,mixti,&c. qui gradus concurrunt ad conficiendam formam Bucephali , non quidem ut plures formae realiter distinctae, sed ut gradus unius & ejusdem. Sicut ergo hoc album & hoc dulce ( de hoc saccharo dicta ) idem
significant subjective ; sed si formaliter abstrahantur, dicunt naturas realiter diversas: it forma vegetabilis, sensibilis aereis a unam loquuntur formam, subjectum omnium horum attributorum , vestm si confiderentur sub abstrae ione formali, realiter inter se differunt. Naturae enim vegetationis aesensationis realiter inter se discrepant. Cum vero sint fundamenta abstractionis formarum universalium subordinatarum,
ut formae sensitivae, vegetativae & misti in Bucephalo,non dii ferunt, 'uia idem subjectum includunt, nimirum formam Bucephali, quae simul in se complectitur naturam sensitivam,vegetativam, & misti. Quare formae subordinatae per abstractionem universialem separataesola ratione differunt. Contemplantur enim eandem formam, sed diversimodh, videlicet ut subjectum diversorum graduum essentialium,& consequenter dicunt inadaequatos duntaxat conceptus ejusdem. Interim hi gradus, seorsim a subjecto sive formaliter considerati, clare distincti sunt. Pereunte itaque forma Bucephali, forma equi,sorma animalis & forma vegetativam pereunt , manet M mistura.
133쪽
mistura,&temperamentum partium similarium. Nihilomi nus vel in hoc casu forma mitti aliquo modo manere, aliquomodo mulari, dicatur. . Primo, Manet quoad individuationem primam, non quoad individuationem ultimam sive completam. Mut1-tur enim suppostalitas, scilicet prior naturae confoederatis sibi soli dissolvitur. Natura enim misti non jam confoedera tur amplius naturae vegetativae aut sensitivae, ut prius, sed sibi
soli, nempe soli naturae misti. Sed mistum idem est quoad
individuationem interminatam sive primam. Materia enim numerica non mutatur, nec elementorum inter se proportio aut mixtio. Quare necesse est aliquo modo maneat eadem individuali sentitas. Non autem manet quoad suppositati talem aut individuationem completam, & consequenter manet tantum quoad individuationem primam, nempe eodem modo quo materia prima stib omni mutatione dicitur eadem persistere. 8. Secundo, Manet res formae misti, non ut forma generica Bucephali, sed ut fuit pars formae individualis ejusdem, &in eo fundamentum formae generi cae. Etenim forma materialis dupliciter divisibilis est, in partes essentiales, & integrantes : utraque divisio in Bucephalo exemplificatur. Natura enim formae ejus continet partes sive gradus essentiales, ut essentiam misti, vegetativam, sensitivam, &c. quae partes in hoc equo individuales sunt, & in eodem vivo eaedem sunt suffciens fundamentum respective abstrahendi formast genericas misti, viventis, animalis. Defuncto equo, una intereunt fundamenta abstractionis formae animalis & viventis. Fundamentum vero abstractionis formae misti aliquo modo superest,sed insuffciens ut ab eo abstrahatur eadem forma genetica misti quae prius. Nam natura misti ab illis aliis veg
tationis Sc sensationis jam actu divisa sibi soli confoederatur, 3c fit duntaxat suffciens fundamentum abstrahendi aliam formam individualem& specificam misti sub aliquo genere ejusdem. Forma etiam Bucephali continet partes. integrantes,
ut partes similares diversi generis, quae, sublata vita, unionem perdunt, & quia natura misti cujuslibet earum sibi soli confoederatur, desiliunt in diversa individua & species misti. Atque adeo absque formarum materialium pluralitate subordinatae
134쪽
Cap. VI. De Natur et materiali,
natae generum, specierum & individuorum formae eXbonun
si Sed quaeres, cur non omnia praedicata essentialia sint similiter ab invicem separabilia. Respondeo, nonnulla horum adeo arcte inter se vinciri, ut inferius eXsolvi nequeat absque destructione superioris: ut gradus specificus equi nequit perire salvo gradu sensitivo , neque facile gradus sensitivus, salva vita animali. Ratio est, quia causa quae potest destruere tensationem necessario laedit ipsam constitutionem vitalem : imo cerebrum, principium sensationis, est etiam aliquo modo ad vitam animalium necessarium. Siquidem in respirantibus motus animalis requiritur ad respiratiouem in piscibus non respirantibus, ad motum istum quo colluuntur branchiae, sine quo circuitus sanguinis in iis feliciter peragi nequit , in omnibus animalibus, ad alimentum intus sumendum. Putant aliqui imperfectiora animalia, ut lumbricos in duas aequales partes transversim dissectos,seorsim vivere posse. Verum vix credibile est partem caudae propinquam diu superesse posse, sive ob defectum oris, quo nutriatur , sive ob defectum capitis, quo regatur. Utcunque hoc saltem ex instantia data evincitur, aliquandiu vitalem constitutionem animali superesse posse, & hasce constitutiones non esse simpliciter inseparabiles. Dantur autem genera de species in quibus species non addit generi facultatem essentialem plane novam, sed tantum genericas facultates modificando specificat: ut equus non addit animali novam facultatem supra sensitivam bc motivam,at solummodo has modificat. Impossibile ergo est ut haec modificatio pereat, permanentibus interim facultatibus sensitiva & motivi. Idem enim subjectum quod sustentat motivam dc sensitivam dictas, quoad eandem sui rationem modificationem earundem suffulcit , & consequenter non sunt separabiles. Sed haec sussiciant de Corpore in genere, ejusque collatione cum sua Materia dc Forma.
135쪽
De Materia integre covcepta. Cap. VII.
I. ad naturas incompletas, Materiam quippe de Formam, respiciamus. Materia quidem aliquando accipitur pro materia completa, nempe pro corpore similaiari, aut pluribus similaribus contextis aut contexendis : quo sensu includit formam physiicam, & solummodo opponitur formae organicae r de qua a nobis tractatur in Prolegomenis Anatomicis praefixis Anatomiae Hepatis cap. 6. Non auistem est materia physica de qua hic agimus. Materia enim haec incompleta est, & opponitur formae physicae, cujus adventu completa fit, & cum ea componit corpus physicum. v xiis autem acceptionibus adhuc subjicitur, quae non leves in Philosophia ambiguitates, necnon errandi occasiones, pari
unt. Oare opera retium fuerit illas paucis hic distinguamus. Primo igitur, distinguitur materia in integre & inadae.
a. Matem integre eoneepta non ebdicitur tota sive integra, quasi non esset incompleta, sed quod totam rationem materiae, qua incompletae, uno conceptu complectatur. Magni atque frequentissimi usus est haec acceptio vocis. Ubicunque enim mentio filia materiae absque alia limitatione, primae, secundae, vel formatae, de materia integre concepta intelligi debet. Conceptus autem materiae, s ut & cujusvis subjecti si
reflexe consideretur, triplex esse potest , vel objectivuin, vel formalis, vel universalis. Conceptus objectivus est ipsa materia quatenus cin omni corpore realiter exsistit. Conceptus formalis ipsae idea est, qua conceptus objectivus in intellectu repraesentatur. Conceptus universalis praecidit ab exsistentia actuali, & fit genus omnium materiarum. Nam pars ipsa, utcunque incompleta, potest esse totum universale quatenus ut id nus de omnibus partium generibus aut speciebus praedicatur. Quisquis autem de materia indefinite loquitur, intelligendus videtur de materiae conceptu objectivο, quo solo sen iti realiter in natura exsistit: Porro, quando dicimus materiam integram, non semper intendimus universam materiae massam,
136쪽
Cap. VII. De Materia integre covcepta. 8s
missam, sive molem, sed integram entitatem istius portionis initeriae de qua sermo est. Si ergo de universa materia i quamur, aut si de majore aliqua aut minore parte ejusdem,
perpetuo totam naturam, rationem atque entitatem ejusdem nomine materiae respective intelligimus. Hanc enim vel sine limitatione materiam voco, vel materiam communem, vel materiam adsequate,ssive integre conceptam. Eadem est quam dicunt omnes sormas omnesque mutationes, Protei instar, subire. s. Hanc Aristophanes insinuare videtur nomine Em se, tamar in Ranis. Equum enim erat ut Xanthias servus, cum Di- tur Em onysio ad inferos descensurus, in transitu principium morta-s ' litatis sive mutationis ceu spectrum cerneret.
Xan. Et per Jovem video praegrandem belluam. Bac. haIem y Nan. Horribilem, qua in omnes se variat modori
Nam modo sit bos, moiu, mutas, rursum faemina Ouaedam speeio stima. Bac. Ubi ea est y Ego inibo eam. Xan.. At jam non ampliαs Ut mulier, sed fit eanis.
Bac. Erit ergo quoddam spectrum. XU. Igni tota facies Resu et, ct erus alterum est illi aeneum. Bacch. Ita per Neptunum, O stercoreum erus alterum Communem rerum Materiam sub specie larvae cujusdam omnifariam mutabilis repraesentat. Belluam vocat horribilem, quod subjectum omnis mutationis, adeoque ipsius mortis, semitimetur. Modo bos, modo mulus, modo foemina perpulchra, modo canis, modo ignis, occ. Sed lepide quidem alterum pedem aeneum, alterum stercoreum finxit, ut illinc materiae stabilitatem ex parte naturae perpetuae, hinc fragilitatem sive corruptibilitatem eA parte naturae formalis, insinuaret. . Caeteroquin alii poetae multo apertius Materiam descri- Chap.
137쪽
De Materia integre concepta. Cap. VII.
bunt portaui e Chaos, & prae aliis Ovidius, qui eam l. i. tantorphe cisibianabrat : te mare ct terrasso quod tegit omilia calum,
dirus erat toto Naturae ueultus in orbe,
em dixere Chaos , rudis indige idque moles , Nec qui quam Misi pondus iners, a didque eodem a bene junctarum discordia semista rerum. Ut verno dicarri, haec acceptio vocis non solum subjeistum istud habile quod in omni mutatione permanet, vertim etiam ipsam mutabilitatem variosque apparatus, omnes nimirum dispositiones quas subit materia, quibusque innumeris Propβ diversis formis accommodatur, imo dc ipsum ita tum ejusdem sub istis omnibus, complectitur. Hoc sensu materia
comparatur Proteo, quod mirum in modum se transformet, quidvis patiatur, quidvis fiat, omnes cruciatus, omnes impetus & vexationes causarum violentarum eam impugnantium, modo unius, modo alterius dominio se submittendo, patienter perferat. Hanc sortem materiae optime exprimit subtilissimus Baconius Vicecomes verutam ii in suo Nobo organo, l. a. n'. 58. ubi eandem motum Ante piae materiae vocat, qui, inquit, iis' in fetulis portionibus ejus, per quem plane
annihilari non fuit: ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depresio, nulla diuentia, nulla denique aei as aut diuturnitasse opis possit rMigere aliquam vel minimam portionem materie
in nihilum , quin illa ct si aliquid, ' Ioel aliquid occupet, O se, sin qualicunque necessitate ponaturo hel formam mutando, tiel Iocum, liberet , heI cs non detur eopia o ut est sub stat , neque
unquam res eo deveniat, ut aui κibiI fit, aut nul ibi. Motus Ant etypiae non videtur reddendus per motum live mutationem folius figurae, sed per inotum sive mutationem rationis eRemplaris sive idear naturae. Figurae enim mutatio nihil aliud
insinuat ilis variationem quandam positionis partium inter se , quae non sufficit ad exprimendam totam materiae quam in istis conflictibus subit innovationem. Mutat enim formam ceu ideam legemque specificam essendi & operandi, nempe genium, indolem, naturam additionalem & complentem : huic interim substratam quandam entitatem sub stantialem dc materialem pertinaciter retinet, neque hac se
138쪽
Verum qui hanc materiam totam accurat 3 qi id scere cupit, eam in suos in adaequatos conceptus resolvat; eosque diligenter perpendat , demum vero omnes in uiturn recolligat ; adeoque adaequatum totius materiae conce pium naci fuerit. Dividitur itaque materia tota in tres inadaequatos conceptus, in materiam primam, secundam, oc formatam. f. Materia prima eam significat qua perpetuam & immutabilem, una cum omnibus perpetui constitutionibus ad se spectantibus. Quicquid enim in materia perpetuum est, ad partes materiae primae pertinet. Recte ergo ditati tu sub jectum immutatum & permanens in ortini mutatione. Nihil autem includit quod non est perpetuum & inviolabile. Hoc facillime evincitur, quia quod primum est, supponit nihil esse se prius : quod vero mutatur, supponit aliquid ex stitisse prius, quod nimirum eras ante utationem. Si igitur quod praecesserat mutationem desinat esse,desinit eae primum: sin persistat esse, & esse primum, quamdiu sic persistit, manet immutatum. Cum enim primo mutetur, fit novum, & supponit aliquidie antiquius, nec dici p6 si amplius eo respes uprimum. Quare materia prima, in qu niuiu prirna est, xlece eest fit quoque perpetua, & nulli innovaeibhi obnoxia. fidhunc inadsequatum materiae conceptum spectant ea omnia quae naturae materiae necessario insunt. Revocantur autem ad sex capita : 1. ad exsistentiam , a. ad subsistentiam fundamentalem , 3. ad naturam energeticam , ejusque tres primas facultates, perceptivam, appetitivam, & motivam , . ad potentiam receptivam formarum , 5. ad molem materiae 3 6. ad
ejus rationem egendi subjectum accidentium materialium, nempe alicujus extensionis, ut & alicujus continuitatis & diuisibili latis. . Primo, Exsistentia materiae probatur ex ipsa actuali entitate ejusdem. Nam esse actu & exsistere idem sonant. Vel ergo dicendum est, materiam primam non esse acta, sive nihil esse , vel, esse actu aliquid, & exsistere. Si ergo probemus
dari: in natura materiam primam, eo ipso probab,mus eam exsistere : de quare consule Suarium Disp. 13. L. 8. n'. J,8. Probatur autem dari materiam ex mutatione corporum, ut
evidenter evincit idem Suarius ibidem si i. n'. , 5,6, dcc. items q. n'. 2, 3, A, S, dcc, quo refero lectorem. Istud modo
In tres inisadae vatos conceptus
dioiditur. Materiae prima perpetuit sman ratur.
139쪽
ab advertendum, individuationem materiae primae non esse ultimam sive completam, sed primam & incompletam. Illi enim praesupponit subsistentiam modalem, quam supr1 pro bavi esse proximam individuationis completae causam, ulti
niumque complementum, seu terminum consummantem n
turas substantiales. Individuatio itaque materiae primae istius modi est quae naturis partibusque substantialibus contingere queat , & consequenter est individuatio incomplata, quae ut teriore terminatione opus habet ut in esse suo naturaliter permaneat, quam assequitur sub forma substantiali. Subsissen- 8. Secundo, Subsistentia materiae fundamentalis ex eo se iis e vincitur,qudd materia prima siit ens per se subsistens. Cot pus enim naturale ( quod componitur eri materia & forma )i manifeste substantia est, & suo marte subsistit, nec ab alio iustentatur. Vel ergo hoc roboris mutuatur a materia sua, vela forma materiali: sed non habet a forma, & consequenter materia. Materia enim non sustentatur a forma, sed conto, forma inhaeret in materia, & ab ea tanquam causa materiali suffulcitur. Tonstat materiam non sustentari a forma, quia
ilia perpetua est, haec corruptibilis. Quis enim fani judicii admittat id quod perpetuum est sustentari a re corruptibili
Formae materialis corruptibilitas ab omnibus agnoscitur: materiae vero perpetuitas innotescit, quod per solam creationem incipiat, perque solam annihilationem destruatur , ut Suarius Disp. 13. f. q. n'. I 6. luculenter demonstrat. Cum ergo insana philolaphia non admittatur annihil alio, materia necessario perpetua fuerit. Idem quoque quotidiani experientia confirmatur, quod indies observemus formas corporum perire, . novas educi , materiam, ut subjectum mutationis perenne, manere. Fieri ergo nequit ut entitas materiae per inhaerentiam pendeat a forma , quin potius necesse est hujus entitas per inhaerentiam ab illius dimanet. E 'p' q. ubi vero dicimus materiam primam per se subsistere,
his apris, subsistentia fundamentali, non de modali. . sic Fateor in hoc subtilissimum nostrum Metaphysicum Suarium confusum esse, quod non satis distinguat subsistentiam fundamentalem a modali. utcunque non videtur omnem subsistentiam materiae primae negare , tantum non determinat an ea
quam ei largitur sit subsistentia fundamentalis, an modalis ,
140쪽
sed alio modo eam discriminat, nominando subsistentiam partialem. Quae verba,si intelligantur de subsistentia modali sive de suppositalitate,contradictionem in ad jecto involvunt. Suppositalitas enim est ultimum rei complementum substantiale, quod Suarius ipse fatetur , ut & contradictionem implicare, suppositalitatem incompletam seu partialem ponere. , Quare chin Suarius materiae primae subsistentiam partialem attribuat, necessario intelligendus est de subsistentia fundamentali, quae quidem sola incompleta seu partialis esse potest,idque dupliciter,uel ex parte subsistentiar,vel ex parte naturae. Materiae subsistentia ex parte subsistentiae dicitur incompleta, vel quia est pars integralis,vel quia est pars elementalis,vel quia alteri iubsistenti a se plane diverso unitur. Primo modo partes materiae integrantes suam habent partialem subsistentiam, nempe fundamentalem. Per se enim quaelibet earum subsistit, neque ex parte sustentationis una dependet ab altera ,aut a toto. Non enim una pars inhaeret in alia aut in toto,sed hoc respectu quaelibet sibimetipsi sussiciens fulcrum est. Modalem autem subsistentiam,qua partes,non habent. Hoc enim respectu pendenta complemento totius , ut ex supr1 suo loco dictis fatis constat. Secundo modo materiae elementorum in misto incompletae sunt.Retinent enim fundamentalem subsistentiam,sed quaelibet earum privata sive propria suppositalitate moduli destituitur. Tertio modo in solo homine materiae subnistentia incompleta est,quod in solo homine forma materiae addita per se subsistat ubi autem duae distinctae subsistentiae creatae uniuntur, simulque alterutra sibi suam distinctam naturam reservat, ex ipsa unione utraque fit pars totius inde resultantis, & durante unione neutra retinet completam subsistentiam. Si enim seorsim complete subsisterent, non essicerent unum totum, ut per se notum est. In aliis compositionibus corporum, materiae subsistentia fundamentalis non est incompleta ex parte subsistentiae, sed tantum ex parte naturae. Forma enim materialis non addit materiae primae partialem subsistentiam.
Hoc fatis probat Suarius Dis p. 3 . L i. n'. 3s, 33, 36, 3T, 33, 3y, &c. Cum ergo materiae primae subsistentia sola suciat ad
complendum corpus in ratione fundamentalis subsistentiae, manifestum est, eam eX parte talis subsistentiae non esse incompletam, sed tantum eX parte naturae. Addita enim for-N ma