장음표시 사용
121쪽
petuo enim dc pari passu se mutuo comitantur, neque ab inuicem ullo modo sejungi queunt. In individuis vero cor ruptibilibus res longe aliter se habet, ec idea totam individui
continuationem repraesentans non rigide omnem unionem
cum nova materia respuit, neque totam ab initio sibi indui tam pertinaciter retinet ; sed paulatinam fe insensilem mutationem admittit. Cum vero ratio regulae certius a perpetuis quam a mutabilibus desumitur, ratio generalis status di
visi sive suppositialitatis ab illis potius quam ab his deducenda fuit, in his autem limitatio potius rigidae regulae exspectanda. In quantum enim mutabilia ab absoluta perpetuitate recedunt, in tantum etiam a statu diviso accurate eodem excidunt. Norma itaque absoluta status divisi ab eo quatenus in perpetuis cernitur describenda est. Atque haec habui de statu diviso dicenda quatenus in individuis perpetuis
ii in ta- a 3. In individuis mutabilibus non adeo rigide sumendus cit, est, sed paulatinam, ut dixi, sensimque factam materiae sive diminutionem sive additionem admittit. Ipsa enim induviduatio in his quodammodo fluxilis est, & minhs certae terminationis. Quanquam enim s habita ratione naturae rerum fluxibilium ) dicitur manere eadem , haec tamen identitas non est accurata, sed aliquali variationi submittitur. Si vero ipsa individuatio non sit exquisita, non exspectandum est, suppositalitas, quae proxima ejus causa est, penitus immutabilis maneat: sed saltem in genere tenendum, id quod spectabilem mutationem non incurrit, idem reputandum
esse. Sunt interim nonnulli hujus mutationis quasi fines &limites, quos suppositalitates & individuationes manentes eaedem non transgrediuntur, quorum praecipuos s quod scitudigni sint ) hic paucis explicabimuS. Limites. et . Primo, Idem suppositum sive individuum completum usi emin- nunquam est in se aut . se divisum. Verum hoc ad generae' 'sin' lissimam rationem entis, quatenus est unum, spectat. Nihil ,. Ubhii tamen impedit quin etiam descendat ad supposita. Quic, mitas. quid enim inest generi omnibus speciebus competit. Sed in substantiis materialibus requiritur porro, ut quod idem est, sit sibi continuum. Nam continuitas in materialibus est ad unitatem quantitativam necessaria. Quare particulae quae a ma
122쪽
Cap. Suppositalitatis a AZatura. yx
jore massa quoquo modo separantur novam acquirunt suppo- inalitatem dc individuationem quanquam majori massae ea innovatio non propterea tribuenda sit. Si enim in divisione non spectabili permanentia alterutri parti siit adscribenda, non dubium est quin majori massae debeatur. Divisio enim non spectabilis dicitur, cum id quod a majore massii auferatur, ad eandem collatum , ViX satis proportionat im aut consideratu dignumst : ut si quis e mari situlam aquae hauriat, aut guttulam e sillula. Nam individuatio non supponitur mutari in mari ob ablatam situlam, aut in situla ob perditam guttulam , quia tantilla variatio in mutationi obnoxiis non est spectatu digna. Nihilominus particula separata novam individuationem novamque suppositalitatem nanciscitur quod postquam dividitur nequeat participare de suppositalitate majoris massae, oc consequenter opus habeat nova sibi propria.as. Secundo, Quod in unitatem cum altero admittitur a. Idditi, perdit suppositalitatem & individuationem propriam , sed si ' ablatio sit portio non spectabilis comparata ad massiam cui additur, non facit mutationem individuationis in ea, sed eidem cedit, ha eamque quasi absorbe our, tantumque perdit propriam individuationem. Non enim expedit ob tantillam additionem in mutabilibus innovationem asseramus. Inducimus enim, hoc admittendo, non ferendam incertitudinem in modo loquendi & concipiendi de istiusmodi rebus. Indies enim propemodum omnia mutarentur, bc nova nomina novasque periphrases postularent. Quare ut in ablatione non spectabili res non mutatur, ita neque in additione consimili. Sufficit enim in inaequalibus hujusmodi unionibus, si unius saltem partis individuatio pereat. Ut, eRempli causa, in oceanum guttula aquae injiciatur an propterea putanda sit oceani suppositalitas aut individuatio mutari gas. Tertio, Idem ab omnibus aliis quibuscum non iden- g. edi tificatur est aliquo modo divisum. Est autem divisio multi
plex, naturae de continuitatis, aci ualis & potentialis; ut alias differentias hic mittamus. Quod actu non continuatur al- teri, nequit esse idem durante discontinuitate. Sic alimentum, quamdiu adhu non unitur corpori alito, non admittitur in societatem individuationis cum eodem. Quod continua-
123쪽
tur alteri, ei communicatur in generali saltem ratione mauteriae , non autem necesse est communicetur ratione inferio ris naturae: ut pars sphaceto correpta communicatur corpori
animalis, sed dividitur a natura ejusdem, quia nec vi Vit, nec sentit. Videtur autem haec divisio potentialis respectu continuitatis, sed actualis respeetu naturae. Similiter excrementa sanguinis nondum secreta, respectu naturae sanguinis, defuncta sunt ; sed ei continuantur respectu dimensionis,
Hactenus proposuimus limites individuationis quatenus unione & divisione praefiniuntur : supersunt adhuc duae multo potiores regulae, quae sumuntur ab individuali actu confoederationis naturae, & ab idea qui idem ac tus informatur.
et . Quarto, Igitur suppositalitas & individuatio manet
eadem quamdiu primarius scopus actus confoederatae naturae manet idem : cessante vero primario naturae scopo, cessat suppositalitas & individuatio ejusdem. Primarius naturae scopus omnibus corporibus communis consistit in praeservatione particularis formae, qua constituuntur, cujusque divisione a se eorum individuatio dissolvitur. In corporibus in specie,puta similaribus, qua talibus, natura confoederata praecipue intenta est
conservationi unitatis sutipsius in interiore & maxima suae molis parte. Patitur itaque particulas superficiales facilius abstergi aut abradi quam interiores, & multo magis qurim totam massam dividi. Sic enim individuationem perderet ;sed ob particular non spectabilis ablationem minime interit. Insuper, in fluidis scopus quodammodo oppositus est ei in terminatis. In illis partes confoederantur ad liberam sulipsius quoquoversum diffusionem ; ut in aqua: in his, ad determinatam & fixam inter se posituram partium , ut in glacie.
Porro, in corporibus organicis ipsius partium structurae maxima habetur ratio : sed omnia organa non sunt paris necessitatis aut pretii. Hinc minus ad vitam necessaria violari posssunt absque totius individui interitu : ut ramo arboris detruncato, aut pede animalis abscis', non statim individuum destruitur : sed si organum ad vitam plane necessarium penitus vitietur, totum corruit. In plantis vero primarius scopus non tam respicit certum organum, quam individualem
vegetationis rationem: & similiter in animalibus primus sco
124쪽
Cap. V. Suppostialitatis a Peatura.pus non est hoc vel illud organum, sed haec vel illa det iminata animalis vita, qua durante individuatio ejus permanet,eessante, desinit. In homine hic scopus ulterius protenditur,
nimirum ad unionem corporis cum anima rationali. Haec enim, manente vita, corpori unitur , eademque extincta, a corpore separatur.
st S. Quinto, Manet idem individuum quamdiu retinetur Maren- eadem idea individualis a generante ab initio impressa. Individualis enim haec idea principio ad finem durationis individui continuatur. In ipso quidem instanti determinatio- Aesia m. nis naturae substantialis ad certum suppositum necessario resultat actus quo ea sibi soli confoederatur. Hic actus supponit ideam rei eo actu productae. Frustr enim dicitur naturae confoederari,si nesciat id in quod confoederatur. Suppositum,& consequenter individuum, productum, est id in quod confoederatio terminatur. Hoc si natura percipiat, habet ejus ideam et, sin non percipiat, in idem non confoederatur. Etenim confoederatio est actus vitae, & consequenter perceptivus sui & effectus 1 se producti. Actus enim perceptivus supponit ideam qua objective terminetur. Individualis haec ideat principio ad finem durationis individui continuatur. Quanquam enim materia sensim mutetur , nova tamen, quae in lo-
cum prioris suffcitur, priusquam admitti potest, domatur,& cogitur suscipere ideam individui domantis. Similiter materia separata in aetu abitus deponit ideam prioris individui, & novam suscipit.
ap. Quaeres quomodo idea vocetur eadem, cum non dima- Ideamphissenet ab eadem materiali causa a qua primo profluxit. Re- rem antici- spondeo, in prima determinatione naturae ad individuum ca- pare ducum resultare ideam, non solum actualem praesentis status, sed & potentialem futuri , sed cum aliquali variatione ex parte decreti naturae requisita. Natura enim confoederata non tantum actu determinatur de praesenti, sed & potentialiter seu aptitudinaliter de futuro. Quare naturae sic determinatae idea non tantum repraesentat praesentem individui rationem, sed etiam futuram, in quantum contineri dicatur in praesenti causa. Hoc igitur respectu dicitur nonnunquam idea, individuum, respectu actualis status ejusdem, anticipare, & concurrere, ut causa eRemplaris, ad ejus consummationem ML perma
125쪽
permanentiam , ut cernere est in individuis organice fot malis, in quibus idea ad ipsam formationem concurrit : ita ut pullus in ovo sit actu pullus quoad intentionalem naturae confoederationem, & quoia ideam secundum quam ea pullum formatura est : ita ut idea conspiret ut causa exemplaris ad formationem rei quam ipsa repraesentat. Concedendum itaque est, ideam in prima naturae determinatione resultantem praede finite necessarias individui variationes, quatenus a natura ejusdem dependent, neque pr terea eas aetii mari debere novas individuationes , cum individuum tale non recte die retur manere idem, si non subiret tales mutationes.. Cum enim ex naturae decreto animalia destinantur ad aliqualem variationem secundum aetates, dc ad quotidianam dissipationem nonnullarum particularum vi caloris, nec non ad instaurationem earundem per assumptum alimentum et, nisi haec it 1 in . decursu vitae eveniant, non fuerit idem individuum quod ab initio a natura intendebatur. Dicendum itaque est, primam rei ideam repraesentare non solum actualem naturaestatum, verum etiam potentialem. Nam individuum mutabile potentia prius est qu)m actu, & eo respectu idea ejus
idem anticipat: ut ovum foecundum actu continet ideam
futuri pulli pullus vero adhuc potentialis est, necdum actu formatur. Quare idea pulli prima seriem & processum totius vitae pulli continet, nempe naturalem variationem ad ejus continuationem necessariam in antecessum repraesentat.
are idea eadem totalis quae individuum, quatenus actu eli, exhibet ut in actu, quatenus in potentia est exprimit ut in potentia. Est enim ejusdem individualis naturae repraesentatio, sed cum aliquali variatione secundum aetates, &c. ut dixi. Verum distinguendae sunt ideae quae a natura mediante sola causa uniente aut dividente resultant, ab iis quae vi generantis in actu productionis veluti sigilla essicaciter imprimuntur. Hae enim antevertunt actualem individui statum,ti ut causa exemplaris ad ejus formationem concurrunt illae simul cum actuali divisione aut unione e natura sponthdimanant. Dicendum itaque est, posse ideam in materia, rite disiposita, nempe seminali, antevertere statum formatum
animalis natura respectivh intentum.
i ,.. videtur autem sententia Divi Thomae maximh ab hac opinione
126쪽
opinione aversa, ubi asserit in materiae signata quantitate individuationem principiari. Respondeo, primo, Divum Thomam, ubi loquitur de signata materiae quantitate ut de primeipio individuationis, non it, accipiendum esse, quasi vellet materiam esse hoc principium in spiritibus rebusque immaterialibus,tis nempe quae materia carent. Quid enim absurdius fingi potest, quam ut aliquid dicatur intrinsecum principium istius rei in qua non est, imo de a qua tantopere discrepat 3 ut spiritus sit hic spiritus,quia fundatur in hac materia a qua nullo modo dependet Quas materia potest esse principium spiritus, aut det ei actualem exsistentiam. Quare materia non
intenditur esse principium individuationis, nisi in materialibus. Haec ergo Divi Thomae assertio de solis materialibus intelligenda est. 31. Dico, secundo, Divum Thomam, ubi loquitur de signata materia, non intendere, eam esse principium individuationis completae, de qua modo locuti sumus, sed primae & incompletae : quo sensu verissimus est. Realis enim entitas materiae est principium individuationis ejusdem, ( ut ex supr1 dictis de individuatione quatenus opponitur universali liquet,) non autem est principium individuationis quatenus ea opponitur communicabili modo supr1 exposito. Etenim istud extra naturae essentiam , quod ad cujusvis rei entitatem realem secundum Divum Thomam necessario requiritur, est hoc genus principium. Eo enim quhd requirat ut sit extra essentiam naturae, constat nihil aliud esse nisi suppositalitatem, prout hactenus exposuimus. Caeterum ubi Divus Thomas restringit materiam per signatam quantitatem, non mihi verisimile est voluisse eum, quantitatem esse principium individuationis substantiae materialis, sed potius per signatam quantitatem intendisse quantitatem entitativam, hoc est, certam sive signatam materiae portionem, sive ea ab aliis omnibus divisa sit, sive secus. Nam partes hoc sensu non minus individuae sunt quam tota, dc quaelibet materiae portio signata est individualis, re exsistit. Verum haec individuatio communicabilis est diversis individuis completis, ut ex quotidiana rerum mutatione patet, in qua materia, quoad individuationem primam eadem manens, quoad ultimam seu completam subinde mutatur: imo non tantum naturam individua-
127쪽
lem sed & frequenter specificam, nec non genericam, variat; ita ut materia i Celai fit equus, & equi, scarabaei. Interim in hisce omnibus mutationibus materia retinet suam individua itionem incompletam sive primam , quam , cum Divo Thoma, agnosco pendere a sola lignata portione materiae. una enim materiae portio non fit individua per aliam, sed quaeli bet individuatur per suam realem entitatem , ut Suarius Disp. S. L. 6.n'. 2. clare demonstrat. Porro, credibile est Di.vum Thomam per materiam intellexisse materiae massam, & praesertim corporum similarium. Haec enim signata materiae
quantitas facile insinuat : quin & corporum dissimilarium. Nam horum quoque partes per assignationem discriminati possunt, & quaelibet pars ab altera per assignationem suaed mensionis discriminata distinctum incompletum individuum est. Iam vero materiae massa non excludit formam substantia. lem, modo materialis sit, quae similiter divisibilis est per assignatas portiones ejusdem. Recte ergo videtur Divus Thomas, quanquam subobscure, de principio individuationis utrumque genus, de incompleto & completo, statuisse. Integra 3 a. Superest tantum, coronidis loco, integram Supposita- descriptio. litatis definitionem seu descriptionem proponamus. Suppositalitas seu Subsistentia modalis est status naturae substantialis ab omnibus aliis divisus, in se completus, continens actum confoederationis sibi soli, ideamque inde resultantem, quibus ad certum individuum completum & incommunicabile sub aliqua specie & serie generum in praedicamento Substantiae determinatur, sive actu contrahitur. Partes hujus definitionis supra fus expenduntur, nec opus est earum ulteriori expiscationi hic inhaereamuS.
128쪽
Ditiso Naturae substantialis . Natura materialis di im-guitur in completam, incompletam. Corpus p s urua materia dissert. Unius corporis una es forma materialis. i. v xActenus tractavimus de Subsistentia fundamentali & Tyami se. Ia modali, & oflandimus illam ad naturam substantia lem, hanc ad naturae complementum spectare, hanc quo- Diuiditurque ab illa modaliter, sive distinctione media inter realem & natura in rationis, differre. Iusta quidem methodus proximo loco postulat ut procedamus ad ulteriorem eXplicationem Naturae bigal in. substantialis. Quanquam enim subsistentia fundamentalis c de qua satis dictum est) siit primus hujus naturae inadaequa, tus conceptus , non tamen sequitur eam solam nomine naturae substantialis considerandam esse. Natura enim haec, ut supr i non semel monui, dirimitur in duas considerationes, sive in duos inadaequatos conceptus,qui quidem inter se neque realiter, neque modaliter, sed tantum ratione cum fundamentosin re, differunt. Nam principium subsistendi & operandi non sunt duo principia ex parte rei distincta, sed idem diversiis modis consideratum. Natura enim, si spectetur in or- Illa in per 'dine ad esse proprium,vocatur Subsistentia fundamentalis i, sin in ordine ad operationes, est Natura energetica. Nihilominus tantisper differenda hujus tractatio, dum paucis aperuerimus primas aliquot Naturae differentias, primaque adeo principia physica , ne scilicet in futuro discursu laboremus ambiguitate istorum terminorum. Non enim animus est in his quicquam tractare, sed cursorie voces fallem ab aequivocatione liberare. a. Dividitur itaque Natura substantialis creata in immate- Inspiritu rialem & materialem. Illa spirituum est, nempe Angelorum, Daemonum & Aramae rationalis , haec, corporum. De priore non animus est plura addere, de posteriore pauca advertere. Natura corporea dividitur in completam, & incompletam. In m&Illa corporum est , haec, principiorum ejusdem, materiae quippe & formae physicae. Natura enim corporis composita est eX
129쪽
ea materiae, dc ea formae. Natura vero materiae, ut & formae, seorsim sumptae, alteram tantum partem naturae corporis
complectitur , & consequenter alterutra est incompleta. Recte itaque natura in completam & incompletam dividitur. In Ninrisu super incompleta dupliciter dicitur , vel quia deficit ex parteritur ill- naturae, vel ex parte supposita litatis. Natura priore modosi' i' β incompleta insussiciens est ex parte sui ad completum con- rumpi Ve suppositum in ullo genere, specie infima, aut individuo, in praedicamento substantiae. E contra, natura ex parte naturae completa est, si totam essentiam alicujus generis, speciei infimae, aut individui squatenus ad id genus, eam speciem,aut individuum respective comparaturo in se contineat: ut, exempli causa, natura substantiae in genere est completa in ratione substantiae, quanquam haec ratio sit tantum inadaequatus conceptus respectu animalis aut hominis. Genus enim exprimit partem duntaxat naturae speciei. Nam Socrates, qu1 substantia, tantum inadaequale concipitur, nec tota ejus ratio nomine hujus substantiae exprimitur. Interim natura hujus substantiae est completa in genere substantiae: Ltenim in se complectitur quicquid ad essentiam sive naturam substantiae in genere requiritur. Et similiter natura animalis completa est in genere animalis , sed incompleta, si comparetur ad naturam hominis aut equi. Non enim eXpresse tori tam alterutrius naturam, sed inadaequatum duntaxat eorum
conceptum dicit. Secundo, dicitur natura incompleta quatenus abstrahit a modali subsistentia. Atque hoc respectu quaelibet natura, quamvis ex parte naturae sit completa, comparata tamen ad suppositum est incompleta, quia caret suppostalitate sibi debita.
machr- 3. Porro, hinc colligere possumus genuinam differentiam poris inge' corpus physicum & materiam. Haec incompleta est, completum. Verum dissicile admodum est explicatu quid, supra materiam, forma materialis corpori physico in genere addat. Non me latet, dicta facillimum esse, corpus physicum in genere, praeter materiam, includere formam physicam i, verum ista forma vix explicabilis est. Ratio enim formae in materiae contractione ad speciem inferiorem consistit: atqui forma corporis aeque late patet ac ipsis materia. Nam, ut non datur corpus absque materia, ita, ex hac sententia,
130쪽
Cap. VI. De Natura materiali. p
ila, neque datur illud absque forma, neque forma absque illo. Adeo ut corpus, materia & forma materialis, in hoc modo loquendi sunt ejusdem latitudinis, & haec non contrahit aut determinat illam: neque facile dici potest quodnam munus hujussmodi forma circa corpus in genere eXerceat, aut quid entita. tis materiae addat. Nam profecto materia corporis includit naturam materialem in genere, exsistentiam ejusdem, & sub sistentiam fundamentalem, qua ea, omnes formarum mutationes subiens, suam individuationem incompletam sibi coaevam perpetuo conservat, Quicquid autem, praeter haec, forma corpori addit, videtur ad aliquam speciem corporum, non ad corpus in genere, spe stare. Quidditas enim formae, ut dictum, conssistit in contractione sive determinatione materiae ; neque obvium dictu est quid commune oppositis speciebus in se complectitur. . Manet ergo adhuc dissicultas de ratione quam serma DistitiM- corporis in genere 1 formis inferiorum abstrahit. tam enim formae inferiores oppositae sint, earum prima ratio consistit in dissimilitudine : verum communis ratio cujusque rei 1 similitudine petenda est. Respondeo, duo esse genera communium P. rationum, quanquam hoc Logici nondum fatis adverterint.
Primum ducitur . similitudine essentiali, secundum a simili
dissimilitudine essentiae. Opposita enim in hoc conveniunt, quod sunt similiter opposita, sive similiter dissimilia. Ea vero quae posteriore hoc modo dicuntur genera non conveniunt in ratione primo communi, sed in primo diversa. Reducuntur
autem, & quasi postliminio ad communitatem quod sint similiter diversa j revocantur. Quare hujusmodi genera haud
multum quidditatis sibi arrogant, & consequenter haud multum entitatis rebus quibus tribuuntur impertiunt. Ut plurimum loco quiddilatis si fingere vocem ad hujus imitationem liceat 3 suam subjectis duntaxat ad ferunt. Cum ergo formae ratio communis sit istiusmodi genus, non exspectandum est ut spectabilem aliquam quid italem corpori in genere addat, sed satis est, si quodditatem sermae ei attribuat, ita nempe ut inde, quod corpus in genere habet formam, recthdicatur. Minimh itaque.mirandum est si forma corporis in genere tam exilementitatem ei impertiat, & tota ferh scientia naturae corporis in genere pendeat cognitione materiae