장음표시 사용
161쪽
x to De Materia prima. Cap. VII.
est pars,non quatenus totum universale , & consequenter non qui genus, sed qua conceptus objeci ivus realiter exsistens. Haec vero ejus Opinio, materiam esse genus in praedicamento corporum, communi prope Philosophorum coniensu explodi tur; suprHue materiae e Xsillantiam vindicavimus, nec opus est diutios hic haec aqua haereat. Data jam e Xsistentia maiateriae primae, qua sumitur pro conceptu objectivo, necessariosequitur quantitatem in eadem perpetuo inhaerentem simili
ter exsistere. Inte iηa- 3 . Dices, interminatam quantitatem non separatim ex tum esse in ri a terminata. Fateor utramque conjunctim seu consil/q3 tym exsistere ; sed datur sussiciens fundamentum in natura ' sitiellectus interminatam seorsim consideret, Quanquam enim cum aliqua terminata sit conjuncta, potest tamen, praecisa terminatione, sola concipi. Nam primo, Illa pars vel
inadaequatus conceptus totius quantitatis qua materiae dimensiones terminantur mutabilis est, & indies variatur , altera autem, quae dimensiones absque terminatione contemplatur,
est perpetua, & maturiae primae coaeva. Ut ergo intellectus id quod perpetuum est a corruptibili sejungat,dimensiones nudas praecisa terminatione considerat. Porro, Nudae dimen, siones absque terminatione spectant ad inadaequatum conceptum materiae primae , terminatio vero ad conceptum materiae secundae, aut formatae. Quare separatam considerationem merentur, ut quae ad diversa subjecta, prout haec inadaequale concipiuntur, spectant. Tertio, Cum omnis terminatio quae cuivis quantitati contingat ab eadem realiter &actu separetur , a fortiore sequitur, dari sitissiciens fundamentum cur intellectus separatim speculetur. Ultimo, Si quis turrim aut aliud corpus longinquo conspiciat, videt esse corpus, Se habere trinam dimensionem ; sed determinatam longitudinem, latitudinem ac profunditatem plane igno rat. Si ergo sensus quantitatem interminatam, ignota ad huc terminatione ejusdem, dignoscat , quanto facili hs aciei
intellectus illam ab hac discriminet & distincth contemple-didi quantitas realiter in natura exsistens
cm r--concepta sit terminata, sed in adaequate, interminat 3, tota componitur ex partibus contradictoriis quippe ex actu
162쪽
Cap. VII. De Materia prima. iii
uti quantitate simul interminata & terminata , adeoque eadem quantitas sibimet ipsi contradixerit. Respondeo, nouum non esse neque inauditum, entitatem compositam continere partes quarum una includit negationem alterius :ut homo est partim materialis, partim immaterialis, necnon partim mortalis, partim immortalis. Quantitas similiter integre concepta partim interminata, partim terminata est : interminata, qua perpetua , terminata, qua caduca. Eadem ergo quantitas , sed non secundum easdem objectivas rationes, est interminata & terminata. Ea enim quantitatis integrae pars seu ratio quae dicitur interminata non est simul terminata ; nec ea quae dicitur terminata est stinui interminata. Quare materia secundum unam sui partem seu rationem vocatur interminata C fecundum aliam , terminata. Quemadmodum enim substantia completa componitur ex natura substantiali de subsistentia modali , ita quantitas tota componitur ex natura quantitatis perpetua, &modo seu termino, eandem complente, mutabili. Dantur enim accidentium modi quibus terminantur & complentur, non minus qui substantiarum: & ut natura substantialis differt modaliter a sua subsistentia terminante , ita quoque quantitatis modus complens discrepat modaliter, hoc est, en parte rei, a natura ejusdem. Quare ut natura substantiae& supposita litas veram efficiunt compositionem , ita natura quantitatis ec terminatio ejusdem compositionem perpetrant,& minime mirandum si uni parti componenti negetur quod alteri asseritur. Porio, ut natura substantiae deponere potest is iam suppositalitatem, de novam tibi acquirere, absque sui- ipsius mutatione, ut supra ostendimus , ita natura quantitatis se suo exuat termino, novumque induat, absque sui corruptione. Ultimo, ut natura substantiae absque termino suppositalitatis supponitur exsistere, de nihilo retinus est interminata , ita natura quantitatis, etiamsi merito subjecti supponatur esse actualis 8c exsistere absque terminatione, absque ea tamen interm inata superest. Quod vero terminatio a natura quantitatis modaliter seu ex parte rei differt, ex eo innotescit, quod naturam s futuram al oquin incompletam,
compleat, quodque, manente natura incompleta, corrum-
pi queat, non contia. Quare terminatio quantitatis est
163쪽
modus ejusdem, & modaliter a natura quantitatis discre
umen. 36. Hinc speci 1bile argumentum contra Nominales de tam mitra sumi potest, quantitatem materiae primae interminatam noummissaui, substantiam, sed accidens. Quod enim de se incompte tum est, & completum fit addito solo accidentali termino complente, non est substantia. Substantia enim incompleti non fit completa solo accidentali complemento addito. Alio quin ipsa entitas substantialis quatenus facta fit complet, componeretur ex substantia & accidente, quod minime se
rendum. Attamen certum est, terminum quantitatis, quo
solo ea, alias in completa, in ratione quantitatis completur, esse accidens ; & consequenter interminata pars quantitatis accidentalis quoque fuerit. Nam interminata quantitas est quasi materia totius quantitatis completae, & terminus est quasi forma & actus ejusdem , & consequenter sunt ejusdem rationis, vel utraque pars substantialis est, vel utraque acci dentalis. Jam vero,ut dixi,terminus quantitatis evidenter accidentalis est. Manente enim subjecto substantiali integro, hic terminus adesse vel abesse, hoc est,mutari. potest: ut cera digitis varie compressa, subindh dimensionum terminos, longitudinem, latitudinem & profunditatem immutat; substantia interim speciem intemeratam sibi servat. Inferendum itaque est, praeter substantialem molem dari in materia prima quantitatem interminatam, accidentalem, perpetuam
Conti uita- 3 . Porro, ut materia prima respectu extensionis, ita & issi continuitatis, interminata est. Etenim, praeter ex-ι -- tensionem, aliqua continuitas materiae perpetuo convenit., iactet, Si quidem ut esse extensum aliquas partes extra alias ponit , terminatas. ita esse continuum ponit extensii unitatem, quae est continuitas quaedam. Unitas enim quantitatis continuae seu eX- tensionis materialis ipsa continuitas est. Cum ergo materi prima nunquam discerpitur in puncta mathematica, necesse
est aliquid continuitatis sibi perpetuo reservet. Quod autem non sic discerpitur,constat, quia est divisibilis in partes semper divisibiles , punctum vero mathematicum est indivisibile.
Quare aliqua continuitas materiam primam perpetuo comi latur. Dices, hanc continuitatem non differte ab extensione,
164쪽
Sed contra est, quia illa permanere potest, hac mutata , ut in condensatione dc rarefactione : di versa vice, haec salva essequit, soluta illa , ut pomi divisi partes, simul sumptae, aequales quoad magnitudinem eXtensionis pomo integro sunt ; sed continuitas manifeste perditur. c Dare continuitas & extensio distinctae affectiones materiae sunt. Verhm ut extensio datur interminata,ita & datur continuitas conformis. Quemadmodum enim eEtensio ideo interminata dicitur, quod ejus termini innumeris variationibus obnoxii sint: ita continuitas, quod in omni puncto assignabili dividi queat, non est terminata : scilicet, terminata continuitas & simul perpetua, quod supponat partes extra partes, plane impossibilis est. Quapropter cum continuitas, quae ad materiam primam pertinet, sit perpetua, interminata est, seu a terminatione eam non considerando praecidit. Nulla enim terminata continuitas est perpetua, cum materia in omni puncto siuae extensionis sit divisibilis. Quantitas igitur materiae primae dupliciter interminata est , nempe qua extensia, & qui continua. Illa actuali extensione,haec actuali divisione, terminatur. De posteriore erit fortasse ulterior occasio differendi infra. Atque haec de primo inadaequato materiae conceptu, sive de Materia
De Materia fecunda, O formaia.
i. T TA; tenus prosecuti sumus primum inadaequatum ma- Eas esse in-1 A teriae conceptum: stupersunt duo alii similiter inadae. ae eqgarpi quati,nempe Materiae secundae, & formatae. Non putandum est materiam primam, fecundam, & formatam, tres dicere substantias, sed unam & eandem diversimode consideratam,
nimirum tres status ejusdem materiae: statum nudum sive informem, statum praeparationis ad formam, statum informatum .Fateor materiam primam non eo sensu vocari informem,
quod seorsim ab omni seruia ostendi queat di, sed quod detur objectiva ratio in rerum natura realiter exsistens, in qua satis oe fundatur
165쪽
De Materia secunda. Cap. VIII.
fundatur conceptus materiae ab omni forma praeci ius. Qui quidem conceptus totum substantiae materiae considerationein ad se rapit, & eo nomine prolixam supra tractationem pro meruit. Caeterum quia parum est quod materia secunda aeiormata ei addunt, prioris Capitis taedium hujus brevitile
u. Dari Materiam secundam non dubium est: cum quo tidiani experientia constet, res, quae mutantur, non sine prae viis alterationibus & sensim ad eas mutationes disponi, nee unam rem quasi incantamento aut miraculosa metamorphos, in aliam immediate transformari. Hinc est in proverbio, Eae
cubIibei ligno non sit Mercurius , nec quaelibet materia aptials ponitur ad quodlibet o S. Aliae atque aliae plantae in divet. siis locis facilius nascuntur, felicius germinant, & ad majorem proceritatem excrescunt, fructusque uberiores edunt i, ibi nimirum ubi iis suppeditantur alimenta copiosa suis naturis congrua 8c familiaria sive similia. Similia enim similibus nu triuntur &qub similiores res inter se sunt, eb faciliti invi
cem transmutantur. Quae omnia satis probant requiri mauteriae praeparationem seu debitum apparatum, priusquam nova forma introduci queat , & consequenter, dari materiam se
sui addit 3. Sed proximo loco inquirendum est, quid materia secun-Fima, da primae addit. Non profecto novam aliquam substantiam,
aut novam naturam substantialem , sed conditionem quandam ad mutationem praerequisitam. Quam propterea, si lubeat, vocare possumus causam, principium, seu vermem corruptionis & mutabilitatis. Materiam primam superiore Capite ejusque potentiam ab imputatione principii corruptionis, vindicavimus: sed potentiam materiae secundae, quae
mutabilis est, & omni mutationi quasi praelicitur, ab hac lata
cluere non possumus. Potentia enim quae tribuitur materiae primae communis seu indifferens est omnibus formis, & con sequenter est quoque perpetua : potentia vero seu aptitudo se cundae appropriatur formae certi generis aut speciei, quae mul tifariam est variabilis. Quare materia secunda in se continet vermem,mempe principium corruptionis. Hoc enim princi pium, quasi vermis, praesentis formae radicem corrodit, ei e que opera aditum formae subsecuturae sternit. Ejus quo que IT 'Dariteriam se
166쪽
cap. VIII. De Materia secunda. et is
processus gradualis est, & sensim repit, nee desistit donee
vetus forma eas pugnetur,& nova introducatur. Hinc materia fecunda in tres gradus distinguitur, in remotam, propinquam,& proximam. Materia remota continet prima rudimenta mutationis, quae Videntur cum ipsa nova forma se in compositum clanculum intromitterer, sed adeo obscura suae praesentiae vestigia exhibent, ut vixdum conspicuis notis dilcernantur. Materia mutationi propinqua manifestis indiciis interitum formae praesentis minitatur, & una conjectandi anfiam de natura formae futurae praebet: sed de haec ulterius adhuc gradibus variatur, in quantum magis vel minus a forma futur distit. Materia proxima totam vim vermis exhaurit. Etenim prioris formae interitum, dc novae introductionem, immedi t praecedit. Quicquid ergo materia fecunda addit primae, id totum simul actu complectitur , totum quippe praevium materiae processum ab una forma ad aliam. . ut vero paucis declaremus in qua re hic vermis seu prin- Prihestium pium mutationis consistat , existimo non consistere in re po- mutationis. sitiva, qua tali, sed vel in causa defectiva, vel fallem in accident i , ut in impotentia quadam materiae se & formam fuam defendetat, ae appetitu seipsum propagandi. Eo enim quod materia sui auctionem ambiat, & proximam sibi assim lare vitaetur, Mecta rio praeviae adieraetiones exsurgunt: cum verti eius impotentia harum p imis infallitas non fatis obstinate resistat, fit ut demum dometur, & forma praesente spolietur. Naeturaliter enim nihil tu instante, sed sensim & per
praevia alteratioues motusque, transmutatur. Forma enim motu imprimitur, ut infra latiis docebitur. Est ergo terminus motus, & ut motu inducitur, ita mota iterum expellitur. Etsi enim materia ad certam formam, tanquam ad genuinam suam natura de praesenti determin1tur , eidem tamen non adeo semiter unitur, quin motu contrario e lem
spoliari possit. Etenim materia etiam praesente forma mobilis est, & apta quae se sensim extraneis agentibus submittat: imo etiam ab intus nonnunquam iis motibus regitur qui in
exitum inhalem naturaliter desiinunt. Duo itaque senera- Duae causalia causisurii genera missibilitatis maeterior assignari queunt i, Astrantur, unum, edicinum, alterum internum. Illud irritum foret, nisi oc: ylli filo modo auscultapet.. Sed de utroque paucissima in et advertenda.
167쪽
De Materia secunda: Cap. VIII.
advertenda.Causae mutationis externae non videntur primo in tendere destructionem corporum in quae agunt, sed perfecti. onem. Id enim moliuntur, ut ea sibi assimilent, & suam petafectionem iis impertiant: ex accidente. vero formam praesentem, qua fruuntur, quaeque obstat quo minus nova formitis implantetur, una expugnant. Agentia naturalia; co pora intra sphaeram a stivitatis sita sibi assimilare nituntur :cumque omnia haec eidem indole praedita sint, fit ut quod po tentius est in imbellius praevaleat, & in naturam suam transentute t. Verhm, ut dixi, hoc non eveniret, nisi inesset inter na quaedam facilitas cedendi, sive debilitas & impotentia re sislandisin materia mutata. Siquidem alia corpora facilius alia aegrius ab iisdem agentibus dissolvuntur: stramina, paleae,Je vissimo negotio cremantur , non sic robora, multo minhs la pides & mineralia: aurum autem ipsum ignem, agentem alioquin vehementissimum nobis notum, illaesium sultinet ; cedit tamen aquae Regiae: & attritioni temporis. Eo veth quod corpora e ternis agentibus non ex aequo afficiantur, patet; praeter externum principium mutationis, dari quoque inter num, nempe facilitatem cedendi, sive impotentiam resistendi. Habemus ergo generalia mutabilitatis principia, externum, & internum.
s. Dantur alii, magis particulares motus, qui in certis corporibus spectabiles sunt : ut, primo, destinatus naturae cursus, plantis praesertim & animaelibus, ab ortu pi aescriptus. Optime elucescit in plantis annuis sive unius anni: talium nimirum quarum vitae processus nullo infortunio aut accidente ad verso a principio ad finem forte interpellitur. Semen in terram incidens radices agit, folia, caulem, ramos emittit, flores explicat ; fructus de nova semina gignit, haec demum perficit, & exarescit. Semina enim perficiendo, suum succum vitalem totum exhaurit: eum quippe insumit innutritionem seminum. Quid itaque ex brevi hoc vitae curriculo plantam lucratam esse cogitemus 3 ex simplici semine in plurima consimilis virtutis & vigoris se multiplicavit. Plantae longioris aevi,ut arbores,pluribus injuriis 8ccasibus ex nun tur , sed multo magis animalia: alioquin vero destinatum quo que habent naturae processum, s perinde ac plantae annum,)ti extremum tandem vitae terminum, nisi citius praevenian
168쪽
IIJ Cap. VIII. ADteria scinda.
iut, necessario attingunt. Hoc tantum interest, ad plures annos eorum vita plerumque producitur, & eo pluribus infor iuniis & interruptionibus obnoXia est , rarissime scopum, sive ultimum terminum ab initio designatum, plene assequitur. vel enim externa violentia, vel morbis, vel aliis calamitatibusae impedimentis, stamen naturalis ejus processus praemature
interrumpitur oc Occatur.3. Est adhuc alius motus qui multum facit ad rerum inno- a, Motus vationem. Vocari potest motus ambitionis & exaltationis. Omnia enim corpora naturalia se & familias suas augere at que ampliare nituntur. Hinc plantae praesertim & animalia dicuntur attrahere alimenta sibi proportionata, retinere, coquere, assimilare, uni re sibi. Huc etiam referamus motum congregationis similaris, unionis, & misturae. Datur enim incertis corporibus aptitudo quaedam ad mixturam cum certis aliis,& simul aversatio aliorum. Aurum aquam fortem contemnit,aquam Regiam imbibit. Argentum hanc negligit,illam in-ttomittit. Cera subtile vitrioli oleum repellit , butyrum, pinguedines animalium,olea plantarum expressa, sponte in se excipit.Haec verb&similia,dum aliis rebuS commiscentur,formam
suam priorem simpliciorem infringi & contemperari, modo
novam magis compositam assumant,patiuntur: adeoque innovationem quandam suae meliorationis gratia ultro subeunt. . Est etiam motus quidam illi congregationis & unionis Mutus quodammodo contrarius, qui tendit, non ad rerum assectationem aut misturam, sed ad separationem & seditionem partium commistarum. Nomino igitur motum seditionis, seu seditiosum. Potissimum cernitur in motibus qui procedunt per viam excitationis consimilis motus in aliis corporibus, atque adeo in multiplicatione sutipsius. Motus fermentationis proprie dictae huc spectat, qui plurimum ad rerum immutationem imis. contribuit. Sed hi omnes motus cursim hic pertranseundi sunt, cum habeant suas proprias sedes in quibus plenius tractari merentur.
8. Sed causam mutationis generalem, quae omnes prope Causa ge- particulares complectitur, nomine praeviarum dispositionum nes iii , proponimus. Praeviae enim dispositiones, si considerentur sub iective,impotentiam & facilem cessionem materiae denotant , res quae interna corruptionis causa defectiva est i sim effective ct r.
169쪽
s De Materia secunda, Cap. VIII.
actionis generantis scopum, qui non est primo destruere, sed
suam formam introducere. Verum ex accidente & secundatio ad ilium motum corruptio consequitur. Quare praeviae dispo sitiones quasi ex accidente formam praesentem corrumpunt ; at ex naturae intentione generationem novae,sui similem,moliun T, oistis Hasce praevias dispositiones Aristoteles nomine privatio Fid. nis insinuare videtur, quam in ternarium suum principio tum physicorum numerum admittit. Dices, privationem sermae introducendae non comprehendere totum materiae apia paratum. dic enim totus duplicem aspectum habet: altet formam praesentem intuetur, ut ei contrarius , alter futuram, ut ei privative oppositus. Privationem autem Aristotelis hane posteriorem duntaxat partem respicere, non priorem. Re spondeo, pysteriorem hanc partem praeparationis materiae multo nobiliorem esse priore. Prior enim motus terminatur d non esse,sive ad corruptionem formae praecedentis,pollari
terminatur id esse, nempe ad generationem formae subsequen tis. C in qrgo privatio fatis apposite potiorem praeparationis p xterrum exprimat, facile ei indulgeamus denominationem to xivi. Sed diximus inodo, principium mutationis consisterepotibs in potentia seu aptitudine materiae ad novum motum, quae priritioni directe opponitur. Respondeo, potentiam mat(1iae set up at dc privationem formae adventurae easdem res insinuare, set inverso ordine, quo solo respectu opponuntur. Utraque enim includit absentiam formae, & aptitudinem ad eandem. Privatio autem primo dicit absentiam, dein connotat aptitudinem et e conir , potentia primo dicit aptitudinem, & Ocundo connotaei absentiam. Quare hietermini potiri in modo & ordine concipiendi, quam in rebus concepti3, discrepant 1 nec multum interest sive nomine potantiae, sive privitionis, hoc principium repraesentemus. iad quo jure privatio se in numerum principiorum ingerat 3 Distinguunt Peripatetici sua tria, in duo componentia, materiam& formam, & tertium transmutans, seu privationem. Sed nondum constat quo titulo privatio sibi nomen principii
transmutationii arroget. Demus enim, impraesentiarum, aendam dicere a non-ente ad ens. Verui a
b rem rest, perpe*stimus, privatio, hoc sensu, esi potius piis geh gationis quam transmutationis: vam processus ii
170쪽
Cap. VIII. De Materia scis L. II s
non-ente ad ens generatio est. Quare omnmo concedendum est completum transmutationis principium duplicem processum includere : alterum, ab ente ad non-ens , alterum, a non-ente ad ens. Siquidem transmutatio totum hoc, nempe interitum unius formae dc productionem alterius, complectitur. Non enim solam corruptionem, nec solam generationem, sed corruptionem unius de generationem alterius simul
inlinuat. Si cui jam placuerit causam hujus duplicis pro
cessus, ab ente ad non-ens,& non-ente ad elas,sive mobilitatem materiae, sive potentiam materiae secundae ad novos subinde motus, sive privationem nominare, modo rem totam eo
nomine comprehendat, mihi neutiquam displicuerit: quilibet pro arbitrio suo vel retineat vel dimittat suum (sive magis iive minhs proprium o loquendi modum. v. Saniores Philosophi migrationem formarum e subjecty minis in subjectum jure negant: vethm migrationem materiae,sive ejus transitionem a forma ad formam, de qua hactenus loquuti sumus, communi consensu agnoscunt , eamque quotidiana 3uoque experientia confirmat. Hac igitur lapposita migratione, eam dividimus in perfectivam, & defectivam. Migratio perfectiva est, cum materia ad nobiliorem seu persectiorem formam exaltetur: defectiva, cum ad ignobiliorem
deprimatur. Succus nutritius terrae ad nutritionem plantarum allectus, ipsa mutatione nobilitatur. Gramina & herbae similiter nobili processu a vita vegetativa id animalem evehuntur. Animaliae contra morientia turpi degradatione in cadavera degenerant. Dices,non recte fundari hanc migrationis divisionem : quia revera migratio perpetuo est defectiva respectu formae intereuntis,& perfectiva laespectu formae genitae. Respondeo,migrationem non dici defectivam aut perfectivam respectu formae pereuntis, sed respectu subjecti seu materiae migrantis, ut & respectu ipsius praeparationis qua dipponitur
ad novam formam. Cum enim forma praesens absque introductione constitutionis aut qualitatis ignobilioris expellatur, materia non degradatur, sed ulteriore perfectione in ordine ad digniorem formam imbuitur. Nam forma nobilior a ge- nerante, assimilando materiam perfectiori quam qui antea fruebatur naturae, introducitur. Materia itaque in hoc transsitu non degradatur, sed praeparatione perfectiva coaptatur