Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

Materia formara quid.

De meria formata, Cap. VIII.

ad essentiam entinentiorem sum piendam. E conir ,in migra tione defectiva materia praeparatur inducendo conditione, praevias ignobiliores, quibus conformis & idonea reddatur it nobiliori naturae inferendae. Recte itaque dividitur migraiio materiae in perfectivam,&defectivam,non solum respectu tet mini ad quem, nempe formae nobilioris vel ignobilioris acqui rendae, verum etiam respectu ipsius iransitus & apparatus mi teriae ad earum alterutram resipective. Proportionatur enim via ad terminum ad quem tendit. Forma tcrminus est prae parationis: si illa nobilior sit, haec proportionali nobilitatione materiae gradatim perficitur: sin ignobilior, proportionili degradatione fit. Dices, formam omnem, etiam vel vilis simam, respectu materiae perfectionem esse, neque eam recte dici eo motu degradari quo assequitur suam perfectionem. Respondeo, omnes corporum ordines esse in sua specie pet sectos: nihilominus species eorum inter se collatas esse alias aliis nobiliores atque perfectiores. Cum enim dicamus vilissi mam speciem esse in suo genere perfectam,intendimus nullames essentiae partem tali speciei debitam deesse: dc hoc sussicit ut dicatur perfecta in suo genere. Interim in ignobiliori specie multum perfectionis, quod in nobiliori reperitur, desideratur. Sed,inquies, non requiritur ad essentiam ignobilioris. Esto &consequenter essentia ejus ignobilior est ea alterius. Ubi enim essentia seque nobilis est, proportionatas postulat virtutes aeoperatione S : ubi autem tales non requirit, signum est essentiam esse ignobiliorem. Recte itaque dicitur materia exaltari, chm ad nobiliorem formam promoveatur , & degradari, cum ad viliorem. Sed haec de Materia secunda.1 o. Materia formata est tertius & ultimus in adaequatus materiae conceptus. Dupliciter autem accipi potest : vel, ut limul includens formam, & ita est substantia completa, & idem quod corpus physicum in genere : vel, ut formae contradistincta, & sic est adhuc materia incompleta, & pars corporis.

Hoc posteriore sensu hic consideramus, estque ipsa substanti

materiae quatenus ea praesentem formam un, cum omnibus

proprietatibus & accidentibus nusdem, & formam quidem

immediate, proprietates vero & accidentia mediante forma, causa eorum proxima, sustinet. Cum ergo materia format

sit genuinum & naturale subjectum ipsius formae, non existi

mandum

172쪽

Cap. VRI. De Materia integre coveopta. Iar

mandum est illam unquam sponte hanc deserere, aut a sectae innovationem : imo gnaviter eam praesentem tanquam suam naturam propugnare, nec ab ejus defensione omnimodo desistere,donec a potentiore agente debelletur. Quanquam enim frequenter fit ut agens extraneum qualitatems,ut aliud accidens ) indoli formae parum congruam vi introducat , amota tamen actione violenta, materia iterum formae obsequitur, & paulatim redit ad statum naturae conformem, elitraneumque accidens excutit: ut aqua ad ignem

calefacta, ab hoc amota mox redit ad nativam frigiditatem, dc calorem,ut naturae suae peregrinum,di mittit. Si qua vero in materiam formatam a fortiore agente dispositiones fio imae praesentis corruptivae inurantur, non proprie tribuendae sunt huic inadaequato materiae conceptui, sed priori, quippe materiae secundae, ad cujus notionem non tantum veteris expugnatio, sed & omnis apparatus ad novam formam, spectat. Atque haec de tertio materiae inadaequato conceptu. xi. Jam vero conceptus materiae adaequatus, sive materia uiam is, sine alia limitatione aut specificatione sumpta, hos tres in- materia adaequatos uno conceptu confuso quodammodo complecti- conceptus tur. Neque enim primam I secunda, neque secundam a formata distinguit , sed hanc vel illam magis respicit, prout scopus sententiae ad hanc vel illam innuendam magis dirigitur. ut si dixeris, materiam esse ultimum fulcimentum omnium rerum materialium , etsi materia sine restrictione enunciatur, scopus tamen sententiae ostendit id convenire materiae merito materiae primae. Similiter si dixeris,materiam,Protei instar, in omnes formas se transimulare , hoc competit materiae gratia materiae fecundae. Tertio, si dixeris materiam immediath in suo sinu fovere atque sustentare formam suam , verificatur de materia formata. Hinc colligitur, id quod de materia indiscriminatim, hoc est, de ea integre & confuse concepta, dicitur , verum esse, sive ei competit gratia materiae primae, secundae, aut formatae ; neque necesse est ut omnibus hisce conceptibus simul quadret. Fit autem ut aliquando duo in- adaequati conceptus jungantur, omissis tertio: ut, Materia est subjectum omnis mutationis: materia ibi simul comprehendit primam & secundam. Item, Materia perpetua est, sed sustinet formam perituram: intenditur sententia de mamR teria

173쪽

De Materia integre concepta. Cap. VIII . teria prima & formata junctis, omissa secundi. Similitet

in his verbis, Utcunque materia mutationi obnoxia sit, fovet tamen in se praesentem formam quamdiu ea superes , conjunguntur materia secunda & formata, missa prima. De

nique, in hac sententia, Materia, quae in se perpetua est, fovet in suo sinu formam caducam, quod ejus dispositio a d eandent

sustentandam mobilis sit, complicantur omnes tres inadat, quati conceptus materiae , ut advertenti notum est. Ma..teria in extensa hac signification e adaequate Opponitur forma, materiali. Haec enim nec soli materiae primae, nec soli secun

dae, c soli formatae, sed hisce omnibus complexh sumptis,

contradistinguitur. Hinc quoties materia formae opponitur, sine restrictione sumitur. Sic enim ei eX ad veris adaequale respondet. distem 1 a. Sunt adhuc aliae acceptiones materiae, sed inutiles, si acceptiones non etiam falsae , quas tamen a corpore in genere nonnulli, iisti, per modum partium, sive per modum inadaequatorum conceptuum, desumunt. Putant enim aliqui substantiam materialem componi ex duabus incompletis substantiis,alterutra suo marte subsistente. Sed hoc a nobis mox refutatur, quot forma materialis careat fundamentali subsistentii proprii. Secundo, aliqui dividunt corpus in puram potentiam, &aistum: & materiam volunt esse puram potentiam , formam, actum ejusdem. Concedendum est, aptitudinem materiae ad ulteriorem perfectionem physicam esse potentiam quandam materiae, eique respondere formam ceu actum : sed qui sub hoc praetextu materiae exsistentiam ac subsistentiam propriam negant, halacinantur, ut ex dictis superiore Capite satis liquet. Tertio, aliqui dividunt corpus in principium activum & passivum : & activum, formam , passivum, marteriam nominant. Sed gratis fingitur haec distinctio. Si qui dem in rebus finitis, idem principium quod activum est, eo ipso quhd activum, est quoque passivum. Actio enim finita non agit irressistibiliter, sed obnoxia est reactioni, vel saltem re

nitentiae patientis. Patiens enim non sponte alteratur, se suam stationem tueri conatur. Cum ergo actio cogens finiigvirtutis sit, necesse est plus minusve infringatur, minorem que motum inferat, quam alias actionis magnitudo postulci

Quare in creaturis nec datur actio pura, cui nihil passopiti

174쪽

aut passio, cui nihil actionis admixtum sit. Porro, ae iones de pissiones distinguendae sunt in communes, & specifiras seu

stoprias. Actionos communes subdividuntur in communes omnibus corporibus, & certis corporum generibus. Hae formis subordinatis appropriantur , illae, materiae primae. Omnes enim actiones perpetuae ad materiam primam pertinent , ejus est, se perpetuo percipere, appetere, sicu amare ae tueri. Quod ad actiones caducas attinet, eae quae ab accidentibus violenter introductis dependent ascribendae videntur materiar, cujus est, iis mediantibus operari: ut calefactio quae oritur ab aqua calida non provenit . forma aquae, sed a materia, mediante mlore, praeter naturam aquae inhaerente. Sed quod forma sit principium tam passivum quam activum, eX eo evidentissime evincitur, quod forma frequenter vim ab externis

agentibus patiatur, & ab iisdem tandem plane destruatur. Rejectis itaque his acceptionibus materiae dc formae, proximo loco ad genuinam hujus essentiam investigandam deveniem

dum est.

CAP. IX.

De Forma ph a materiali.

i. T Orma dividitur in immaterialem, & materialem. Dex illa hic agere non est animus, sed solummodo de hac.Philosophi fere qui de forma physica scripserunt videntur pa- traiis.

radigma, ad cujus imitationem eam describant, ab anima rationali desumere. Quanquam enim agnoscunt esse materialem & corruptibilem , ita tamen de ea loquuntur quasi esset res realiter subsistens, & per analogiam ad spiritualem substantiam incompletam concipiunt. Hinc formas plantarum& brutorum vegetativam&sensitivam animas vocant , quasi forent umbratiles quaedam substantiae vivae, sive materiales umbrae viventes, nempe vitae subjecta subsistentia. Eodem fortasse errore dactus olim Pythagoras formarum migratio, nem a materia ad materiam somniavit: & hinc quoque verisimile est alios nonnullos creationem Sc annihilationem R a formarum

175쪽

Forma physica, Cap. IX.

formatum in suas philosophias invexisse. Fateor, cum primum ad Physicae studium animum appulissem, multum molastiae& difficultatis mihi creasse notionem formae physicae. Cum enim duces quos elegeram negarent esse figuram, silve extet nam sive internam,aut aliud accidens, simulque assererent esse substantiam quandam valde activam, esse principem partem cujusvis corporis, eique dare esse , cujusmodi ideam ejusdem in mente formarem plane nesciebam. Credibile est alios, de eadem re solicitos, pari praejudicio in fingenda formae phy-. sicce idea irretitos fuisse : imo adhuc plurimos vulgares for malum descriptiones naso suspendere & stomachari. Pitus quam igitur quaestionem praeliminarem ( An sit) de .ea pro. posuero, operaepretium visum est, paucis in genere quil petformam physicam intelligentum sit, saltem quid non sit,

aperire.s uid fit a. Praemoneo igitur, per formam physicam me non intelligere substantiam aliquam fundamentali subsistentia piae

ditam, neque quidem nudam proprietatem, multo minus accidens commune : sed naturam quandam energeticam naturae materiae primae additionalem, eamque ad certam legem normamque essendi 8c operandi determinantem, & ex parte naturae complentem. Dices, naturam esse formam totius, ecformam physicam esse formam partis, & consequenter hanc per illam non recth exponi .. Respondeo, naturam quae est forma totius includere tam naturam materiae queim formae, hoc est, completam essentiam totiuS: naturam vero quae est serma physica dicere tantum partem totius essentiae, ob quam causam vocatur forma partis. Hinc ego quoque non simpliciter naturam, sed vel naturam additionalem, vel complentem,vel mutabilem nomino; quibus epithetis fatis restringitur ad formam partis. Natura enim materiae de se incompleta est & interminata. Requirit igitur naturam additionalem, qua in ratione naturae terminetur dc compleatur : quam ad ditionalem naturam formam physicam voco. Quamvis ibi tur, ut dixi, forma non sit, propri loquendo, substantia est tamen natura energetica alicujus substantiae, cujus specificam indolem & genium continet. Vocati autem latet natura

iubstantialis, & forma substantialis, sed non proprie,nimirum non quod fundamentali substantiae essenti1 donetur , sed im proprie

176쪽

Cap. IX. De Forma physica. Ia s

uiopith & transcendenter, scilicet quod sit prima & intima at

fectio, constitutio, sive natura energetica talis substantiae. Hulo enim minorem habet alias cognationem cum absolutis seu terminatis accidentibus quam cum substantiis iplis, ut ex suo loco dicendis patebit. Forma ergo est natura energetica, quatenus ea contradistinguitur naturae fundamentali materiae , sed non est tota natura energetica cujusvis corporis, sed ejus pars duntaxat mutabilis seu additionalis, qui corpus certi generis aut speciei essentialiter constituitur, & ab omnibus aliis distinguitur. Materia enim prima continet naturam fundamentalem, nempe subsistentiam fundamentalean,& naturam energeticam suam incompletam. Jam vero forma substantialis est ista pars naturae energeticae quae incompletam hanc materiae naturam complet. Complet (inquam )ex parte naturae, non eX parte completae individuationis, cujus principium, ut supra monstravi, est subsistentia modalis, de qua hic nihil ulterius exspectandum. Hic igitur agimus de illa additionali natura quae incompletam materiae primae naturam in ratione naturae complet : & primo quaerimus

g. Metaphysicus noster Suarius hanc quaestionem fuse In detur tractat Disp. 15.s. i.& quidem plurimis argumentis, quod datur forma physica, evincere conatur. Primo, eX compositione hominis ex anima & corpore. Sed dispar ratio est , quia anima rationalis non dependet a materia, sed est substantiae spiritualis, quae non per modum inhaerentiae, sed alio modo, materiae unitur. Quare argumentum Ron transcendit probabilitatem analogiae, talis nimirum quae intercedit inter animam humanam & animaε brutorum. Sed & haec ipsa analogia facit ad irritam & perversiam formae imaterialis ideam eliciendam, ut supra monui. Secundum asgumentum nihilo efficacius est. Ducitur ab aqua calida, quae sibi permissa redit ad naturalem frigiditatem. Hanc enim reductionem, formae, qualitatem naturae suae: alienam expellenti, imputat. Velum calor est motus , qui sublata causa movente sponte cessat, nec sufficientem suspicandi, formam subesse, ansam dat. Alia plura argumenta ab accidentibus deducta eodem laco subnectuntur, quae suam( quam non super anto probabilitatem per me habeant. Ad-

177쪽

ratur, transmutatione. An omnia sunt eaeasua.

fert etiam argumenta a causis formae,quae IT,I8,is.lat prosequitur. Quae tamen omnia, nisi quatenus vim siuam ab unica hujus rei demonstratione moX subtexenda mutuantur, suadere licet volentem possint, non tamen nolentem cogunt. Etenim, uti arbitror, unicum argumentum est quod formam dari essicaciter probat, idque ducitur a substantiali corporum mutatione. Si enim corpora non mutentur substantialiter, frustra ponuntur formae. Satis est, materiam variare partium situm & alia accidentia, variasque adeo apparentias sibi asci feete. Qui existimant elementa non invicem transmutati, praeter causam iis adscribunt formas. Cui enim usui inseruit additionalis natura mutabilis, ubi nulla unquam mutatio su tura, form5ve nova addenda, aut vetus abolenda lit Nonne fatis est dixisse, esse corpora simplicia, & tot esse materiarum primarum genera, quae quidem secundum varias mixturas varia mista, aeque ac sii fingeremus esse corpora ex materia deforma composita, producerent Illi vero qui agnoscunt elementorum transmutationem coguntur una fateri ea habere naturas additionales, quae de novo produci & postea corrumpi possunt. Si enim elementa transmutentur, eorum naturae mutantur. Quid enim est transmutari Non est 1i nihilari. Manet ergo subjectum, & natura sola innovatur. Quum natura mutatur, Omnes operationes & facultates ab ea pendentes un mutantur. Hesmontius vehementer in hac arena sudat,omnia sim ex aqua. Quare, secundum eum, aquae' materiaprima. Et varias naturas, modo olei, modo salis, modo spiritus macri, modo spiritus pinguis, modo terrae, induere permittit. s ut taceam hic seminales naturas, quas e

tiam comple stitur. Sed quanta de spe & quam subiti eγci

dit i Aqua enim, his concessis, manifesth non est materia

prima, sed materia naturata, composita scilicet ex materia prima dc natura aquae. Quaero enim, ubi aqua fit terra, an retineat sibi naturam aquae. Si non, orbatur titulo materiae primae, quae nunquam naturam mutat. Sed aqua nihilomi nus continere in se potest materiam primam, utpote sub jectum in hac transformatione permanens. Cum enim aqua mutetur in terram, haec vicissim in illam, natura sola mutatur, materia eadem permanet. Quocirca Hel montii oper atii asseruimus veram materiam primam : aquae scilicet, terrae, occulus vis

178쪽

I 2ICap. IX. De Materia prima.

eujusvis elementi communem materiam, esse ipsam primam ;naturam vero singulis propriam esse mutabilem,& spe stare ad partes formae. Ipse videat an sententiae suae fatis consuluerit. . Dices,quamvis Helmontius agnoscit elementorum transsmutationem, hoc tamen omnibus aliis non perinde placere. Respondeo, experimenta & argumenta Helmontii ex hac parte suum habere pondus : verum impraesentiarum, sive obtineant sive fecus, mea non magnopere interesse. Siquidem aliunde suppetit quo sententiam istam satis confirmemus. Mittamus ergo transmutationem elementorum, & nosmet conferamus ad familias mistorum , mineralium, plantarum, & animalium. Non dubium est quin mineralium naturae inter se diversae sint , metalla a lapidibus, bitumine, marchasitis, gle, bis,&c. differre ; imo & metalla inter se, ut & caetera muneralium genera, in species & naturas diversas dissilire : sed dubitant aliqui an mineralia inter se transmutentur. Certissimum esse arbitror, dari ex his multa fae itia, quae ex aliis rite inter se compositis aut divisis exsurgunt: & verisimile

saltem est, potentiora majoreque copia congesta mineralia posse in mineris suis succos terrae a se diversos in naturas suas convertere. Sed praetereamus quoque metalla, de quorum transmutatione aliquis fortasse dubitet. Ad plantas accedamus. Succum e terra qui omnes proph alias plantas utcunque dissimiles, eidem insertas, similiter nutriat) hauriunt,& in propriam naturam coquunt. Datur ergo specierum dc

naturarum mutatio. Sed plantas comparemus cum animalibus. Nemini dubium esse potest, quin admodum diverso genio ae naturi discriminentur : sitqui herbae in pabulum

pluribus animalibus cedunt, & in eorum carnes facessunt. Componamus nunc animalia inter se. . Quis est tam perfrictae frontis,ut negaverit lupum ab agnoscanem 1 lepore,accipitrem a columba,araneam i musca,leonem ab apibus,equum. scarabaeis,&c natura discrepare 3 Lupus agnum, canis leporem, vultur columbam,aranea muscam devorat, & quilibet in suae respectivae naturae augmentum digerit. Leo moriens in apes, (ut vulgo creditur,) equus in scarabaeos degenerat: sed profecto omnium animalium cadavera, de inprimis inhumata, vermibus in escam destinantur. Natura agni transmutatur in naturam lupinam, columbae in eam vulturis, &c-

Mutatio stratre.

179쪽

Sed quando mentionem fecimus corruptionis corporum, con te inplemur dissblutiones plantarum & animalium in sua ele menta, aquam, spiritum, oleum, salem, & terram. Non hiere fert sive dicamus haec fuisse elementa in misi a praeexsisten tia, sive esse de novo ab igne ex modo dissolutionis genita istatis est esse novas naturas prout seorsim , misto stant. olei enim natura manifeste ab ea aquae, salis, terrae, ut & misti ex quo extrahitur, distinguitur. Datur ergo mutatio naturarum. Ad haec, confideremus animalium mortem, & praesertim subi tam eam mactatorum. Animal vjvum cadaveri quid interest Quis audet dicere naturam, prius generosam, momento non esse mutatam 3c degenerem factam 3 Sed taedio forem si ha emanifestissima ulterius persequerer. Inferendum est materi

iam manere, naturam mutari: cumque per formam physicam

nihil aliud intelligam nisi naturam materiae mutabilem, data hac, una conceditur & illa. Concludam igitur, dari formam

physicam materialem.

In firmis s. Jam proximo loco investiganda est ipse quidditas hujubcsitsub tan- naturae sive formae: & primo quaero, an sit subitantia. Flanerem tractat Suarius prolixh Disp. 3 .s s. n'. ga,&c. Vestinsubstantia distinguenda est. Vel enim sumitur late seu transcendenter, vel stricte & praedicamentaliter. Priore modo omnia rudimenta substantiarum vocantur substantialia, quod ad complementum substantiae faciant. Posteriori, ea sola quae suo marte subsistunt substantiae audiunt. Haec posterior significatio proprie dictam substantiam denotat. Sive enim substantia deducitur a ubstando, sive a s Ustendo, utrovis modo insinuat eam esse ultimum creatum fundamentum seu fulcimentum sutipsius. Qrare unio substantialis, suppositalitas, dc natura materiae additionalis, non perpetua, seu forma physica, non sunt proprie dictae substantiae. sed rudimenta seu

complementa substantiarum. Non enim superveniunt sub stantiis complete prius constitutis , & consequenter ad eas vel constituendas, vel saltem complendas, conspirant. Qub vero forma materialis non subsistit, ex eo colligitur, quo motu producitur, & motu destruitur. Etenim quod uis reum stat ipsius fundamentum est, repugnat ut habeat aliud fundamentum creatum ex quo fit t. Si enim ultimum sit, aliter mutari nequit qu mper anni hilationem. Nam ultimi fundamenti

180쪽

Cap. IX. De Forma physeca. iaci

fundamenti destructio annihil alio est, & ultimi fundamenti ploduistio est creatio. Destructo enim ipso rei fundamento, nihil superest , & co atra, producta re funditus de novo, nihil ejus praefuit, ut per se notum est. Quod autem motu producitur praesupponit subjectum quod movetur, & in quod id quod motu fit sulcipitur. Cum enim forma materialis emateria ceu subjecto ( ut omnes fatentur b motu educatur, sive in materiam motu imprimatur, & motu deleatur , certissimum est eam non esse ultimum subjectum sui ipsius, sed esse per inhaerentiam in alio. Si enim sustentaretur per propriam entitatem, separata a materia permaneret. Non enim in se includeret necessitatem sustentationis ab alia creatura.

Quare cum a materiae sustentatione non dependeret ) aeque I materia separata, ac in materia, sustentaretur. id ergo, hoc dato, obstat quo minus in castra Pythagorae rectae pergamus 3 Sed forma materialis pro certo mutabilis est, ut

ex septi dictis constat. Quaerit ergo subjectum in quo per

viam inhaerentiae sustentetur.

d. Dices, si forma non sit proprih dicta substantia, eam Fc

non componere substantiam. Respondeo, non necesse esse ut rudimenta rei sint ejusdem rationis cum toto , imo in paucissimis hoc evenit: nempe corpora similaria ex partibus similibus conficiuntur, verum non item alia et leo non ex leonibus, nec canis ex canibus componitur; sed ex carnibus musculosis, ossibus, membranis, dcc. Similiter natura leonis componitur ex natura fundamentali materiae, & natura additionali seu specifica formae : haec vero non est ejusdem rationis cum illa, nec includit in se subsistentiam fundamentalem; sed talem quae est per inhaerentiam & modificationem sui fundamenti. Natura materiae subsistens fundamentum est in quo natura formae illam complens inhaeret. Si enim

materia materiae adderetur, altera alteram in ratione naturae non compleret, sed duntaliat altera alterius molem augeret. Forma vero adfert novam naturam energeticam, & materiam ad speciem completam ( non per modum mixturae, sed Fer modum naturalis inhaerentiae affectionis essentialis in suo nasurali subjectob contrahit. Dicitur autem substantialis,

quia est prima affectio seu natura additionalis immediate in materia radicata , nempe intime inhaerens in ipsa ejus sub-s stantia:

SEARCH

MENU NAVIGATION