Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

De eausa formae mater Lali. Cap. X.

materiae fundamentali educitur: nec putandum eli hane se ad illam ut ad rem indisserentem habere. Nisi igitur ni a teriae natura fundamentalis suum consensum, ad coque con cursum cum generante in eductione formae in se praebeat, assectio educta non primo modo, sed ad summum tertio, materiae naturalis fuerit. inare forma non educitur, donee

materia domita sponte suscipit, & quasi eligit, seu in se elicit,

naturam ei generantis similem. EXillimo enim solam mi teriam intrinsech attingere versionem formae extrinscchs ob latae in naturam suam,atque operationem hanc esse actionem vitalem rei se perficientis. Materia enim, cum nolit an nihi lari, in extremis angustiis dictamini generantis ultro obse quitur, novamque legem essendi & operandi, novam indo lem sive naturam additionalem sibi asciscit: atque adeo ea ductio formae in ultimo ejus actu non est pura passio, sed ii, manens quaedam actio, seu actus Vitalis , & materiae primiae indifferentia satis tollitur, ejusque potentia, per praevias dispositiones, accidentales lices, Vitaliter excitata ,satis determinatur. Atque haec de prima Quaestione. actu is Io. Secunda Qq aestio erat, Utrum materiae causatio seu cacatio fictualis causalitas si aliquid ab entitate seu potentia ejus . dem ex natura rei distinctum. Supponimus potentiam ma-

, e gas primae nihil aliud esse nisi entitatem ejus indifferentem,

quatenus inadaequa te concipitur, in ordine ad formam materialem in genere, sine peculiari determinatione ad hanc vel illam: similiter potentiam materiae secundae includere eandem entitatem, & insuper determinationem ejusdem ad certam formam, ut modo declaravimus. Praesens vero Quaestio non est de determinatione materiae primae ad secundam, dc qua modo actum est ; sed de causalitate signata materiae se cundae, an ea, qua potentialis, ex natura rei ab actu exercito ejusdem distinguatur. Non dubium est quin ratione differant,( possumus enim mente discriminare actum signatum cau-filitatis completae ab actu exercito ejusdem:) sed quaeritur an saltem ex natura rei discrepent. Facilior fortasse esset responsito, nisi peculiaris dissicultas ex parte determinaetionis causalitatis materiae exoriretur. Nam causalitas essicientis ad exercitium ejusdem est ut potentia agendi ad actio nem. De terminatio autem hujus causalitatis, si concipiat di

192쪽

Cap. X. Deci a formae materiali. I i

ut includens perceptionem, appetitum & motum quibus forma fit, ut supra eXposuimus, certum est eam comprehendere ipsum fieri quo forma producitur , & consequenter actualem causationem, hoc sensu, causalitata nihil addere. Vethm si eruus alitas reputetur fatis signata ex solis praeviis dispositionibus, dc perceptione atque appetitu formae, mutatio seu motus qui proximo momento sequitur manifeste a tota causalitate praecedente, saltem ex natura rei, si non realiter, differt. 11. Namque ut perceptio est actio immanens distinista ab appetitu reta appetitus a limotu: & ut actio percipiendi,necnon differre a appetendi, a facultatibus sibi respondentibus respective diffe- potentiarunt ; sta actualis motus a facultate motiva. Nemo enim

hactenus dubitavit quin actio aliquid facultati addat. Et si

enim aliquando eveniat ut facultas adeo inlinie a substantia fluat, ut in nullo accidente, sed in ipsa ejus natura energetica immediate fundetur, & consequenter ab eadem non realiter disserat: actio tamen creata nunquam adeo penitus in facultatem absorbetur, quin aliquid entitatis propriae ab eadem, ex parte rei, distinctam sibi reservet. Quanquam enim in Deo, propter infinitam perfectionem, actio & facultas sola

ratione discrepant : in creaturis tamen, quae non immediate per suas substantias agunt, aliter se res habet , Sc ut percipere& appetere sunt actiones realiter distinctae, ita quoque appetere & movere. Creatura enim, cum sit finita, non sine labore, nisu, aut saltem vigoratione, sui effectum edit. Dii ferunt ergo motus & facultas motiva, non tantum in actionibus transeuntibus, sed & in immanentibus. Motus autem seu mutatio qua producitur forma est actio immanens. Terminus enim quem producit immanet seu inhaeret in causia materiali producente. Cum ergo Metaphysici actionem immanentem esse aliquid in agente agnoscant necesse est una concedant motum, quo forma educitur, esse aliquid in movente, nempe in materia eam educente.

i a. Sed fortasse aliqui dubitaverint an motus quo educitur forma sit actio immanens. Non enim facile concesserint mo- ne ormarum materiae in ejus productione esse activum, quin potius esse i' puram pastioncm, active autem ab essiciente eAterno seu generante in materia produci, indeque Suarium causationem materiae sc ne rationem passivam vocare. Sed monstravimus

193쪽

De ea aformae materi l. ' Cap. X.

Spr , naturam, qua talem, non posse oriri a solis caulis exte e nis , formam vero esse naturam additionalem , dc consequeli ter materiam in actu eductionis non invitam, sed ultro de eum complacentia eam esse educere. Et si igitur durante praepara tione materia tantum patiatur, in ultimo tamen actu se plandiubmittit generanti, de a stive cum eodem concurrit. Alitet enim fieri non quiverat ut forma educta esset materiae naiatura . Haec igitur spontanea materiae generatio motusque est aliquid in materia , cumque terminus ejusdem,nempe forma, in materia producente maneat, patet actionern esse imm

nentem.

is. Dices, si eductio formae sit actio immanens, non opus

immisi i esse ut distinguatur a suo termino. Respondeo, Clarissi Sua tem diserre rium asserere, & essicaciter probare, inter causaS internas ea a suo ter- rumque terminos actiones praedicamentales intervenire, Disp. 8. L a. n'. ia. ubi fuse eam sententiam explicat, & n'. 16. infert, esse de intrinseca actionis ratione,ut sic, (etiam immanentis, habere terminum a se distinctum ad quem tendat,&c. victi nem I . Argumentum vero ejuS n'. I S. minus placet,ubi actionem

non esse mo- dicit esse modum termini ejusdem. & nihil aliud esse nisi de ram te pendentiam termini 1 sua causa. Sed de hac re fortasse alibi' fuerit occasio ex professo disserendi. Hic,loco argumenti dicti, aliud sussicimus, ductum . duplici causalitate naturae fundamentalis , quod ipsam originem ditiinctionis actionis imma-

nentis a suo termino patefacit. Causalitas materiae vel purhreceptiva est,uel simul activa, seu eductiva formae. Hanc distinctionem satis probat argumentum tertium modo in priore Quaestione allatum ; nimirum solam causationem subjectivam non sussicere ad causatum quodvis reddendum naturale. Subjectum enim frequenter sustinet accidentia sibi adversa. Quare naturalis & completa causatio materiae includit tam effectivam qu m subjectivam causationem: effectivam, inquam, immanentem , quam generationem internam dico, eoque nomine a generatione essicientis externi distinguo. Haec enim causatio immanens, etsi naturam essicientis non

nihil sapiat, reipsa tamen est causiatio materialis, & talis qui materia seipsam perficit. Atque hinc assero generationem internam & causationem subjectivam in actionibus imma nentibus qua naturalibus in eandem causam concretam coin cidere ,

194쪽

Cap. X. De causa formae materiali. I s

cidere , nihilominus hanc ab illa forni aliter & ex Drte rei differre : hcri enim potest ut separentur. Nam si equenter accidit iuppositum esse ii bjectum affectionis praetcrnaturalis :quo casu suppositum est causa sub J .ctiva, sed non est effectiva

seu g ne ians interna. Praetcrnaturalis enim effectus quamvis in seipposito suffalciatur, n ni tamen e natura suppositi di- manat . veruin assectus primo nil do naturalis non solum in supposito inhaeret, verum etiam e supposito pronascitur. Du. Duplex ma-plicem itaque causae materialis ene igia in hie notaremus , alteram , causiati generationum ti ternam , alteram, tia, b pus sustentationem ejusdem. Hisce causationibus duplex termi- sita.nus seu essectus in causato respondet. Primus,dimanatio seu resultantia formae e natura fundamentali materiae, est , quam dependentiam effectivam voco : Alter, inhaerentia ejusdem formae in materia, est , qu fimque dependentiam subjectivam, unionis nomino. Ex dictis itaque constat quatuor conceptuS, sive realiter live formaliter sive tantum ratione distinctos, circa causationem materialem occurrere : quorum duo materiam, alii duo formam denominant. Materia enim est naturalis seu interna formae causa, tum generans, tum sui entans: forma est internus effectus dupliciter dependens, nempe e materia dimanans, eidemque inhaerens. Generatio aliquid addit materiae generanti: Materia enim actu generansa non- generante differt. Dicunt aliqui generationem addere malesiae modum distinctum, & revera aliter se habet materia generanS quam non generans :) ego vero potitis generationem hanc vocarem inchoationem modi seu formae. Forma enim quam inchoat fit postea modus materiae completus determinaetus. Porro, sustentatio discrepat a generatione.

Nam ut haec active inchoat, ita illa passive recipit formam.

Forma considerata quatenus effluit e materia sitne terminatione in eadem, est active tantum in fieri ; ob quam causam vocavimus inchoationem formae: sed eadem quatenus simul recipitur in materia, ne incassum fluat, est passive in fieri. Quare altera causatio activa est & originalis , altera, passiva seu receptiva, de ossicialis seu subserviens. Non itaque diffe- trunt generatio interna & sustentatio, ut sorma in fieri ab eadem facta & completa. Forma enim est vel active vel passive

in si eri , quemadmodum est vel active vel passive in facto esse.

195쪽

De causa formae materiali. Cap. X.

Non autem necesse est dili guamus causationes formae in fieti a causatione formae factae. Eadem enim continuata cau satio quae a principio effectum inchoat, progressu temporis eundem perficit. Similit cr effectus inchoatus tra stu tem poris in effectum completum transit. Quin & effectus uiiug& idem plures postulat causas ut producatur: imo eadem causa potest simul esse efficiens, exemplaris,& linalis ut Deus respectu cujusvis creaturae. Non repugnat itaque plura causationis genera ab eadem causa circa eundem effectum exet ceti. Cum enim causatio alia sit a stiva seu esse stiva, alia passiva & receptiva, non repugnat eandem causam circa euni dem effectium utramque actu exserere. Nihil itaque prolii

bet quin actiones immanentes & passiones ejusdem subjecti

inhaerentes re natura rei differant, etiamsi quoad terminum utriusque coincidant. Puto igitur generationem materiae acti vam & sustentationem formae esse diversos materiae modos ex natura rei distinctos: velum unum eorum non esse modum alterius, at inter se differre, ut distinctos modos unius tertii. Sunt ergo duo modi materiae, non duo modi formar : neque in hac re obsequor Clari C. Suario, ut mOR videbimus. Interea loci, ex dictis declaranda est distinctio causationis materialis a suis terminis. Ad actionem materiae complendam requiritur tantum simplex causatio, seu simplex generatio activa formae. Similiter ad receptionem requiritur simplex sustentatio, seu generatio formae passiva. verum ad formam seu naturam additionalem factam opus est duplici causatione, altera cssiciente, altera sustentante & terminante. Constat itaque id quod duplicem causationem postulat saltem eX natura rei 1 qualibet causatione simplici differre. Quinae forma fiens differt ex natura rei a suo fieri seu generatione, &forma facta a sua sustentatione. Nam generatio formae fientis non eli forma genita, sed modus quo fit : similitesque sustentatio formae non est forma sustentata, sed modus quo sustentatu Quare demum inferendum est, actionem qua generatur forma, ut & suffulsionem qua sustentatur, respecti ahere vii nempe a forma genita & sustentata, ex naturar ito amsa rei distingui . .ssit mύdus I S. Caeterum duae novae hic exoriuntur Quaestiones. Prior, matem, An modus generationis formae sit modus materiae, an mo sit

formae

196쪽

Cap. X. De caca formae materiali.

formae: Posterior, An modus suffulsionis sit similiter modus

materiae, an modus formae. De his Quaestionibus ex professo tractat Suarius Disp. 13. s. P. Verum, ut recte monet n'. i. per idem seu per eundem modum quo essectui causatur,eausa ea at ,

quia eausatio ipsa, ut site, duplicem illam habitudinem egenitaliter ineludit, ad ea am, ut ad principium, S ad effectum, ut ad terminum. Ego quidem agnosco, cum Suario, causationem esse entitatem quandam mediam intervenientem inter materiam& formam , atque adeo, secundum nostrum modum inadaequale concipiendi, eam aliquo modo tam materiae quam formae adscribi posse: dc materiae magis proprie, nomine generationis & sustentationis formae quasi per connotationem, nomine dependentiae & inhaerentiae. Verum verisimile est generationem seu eductionem formae e materia, & causationem quae connotatur per dependentiam illius ab hac, tion dicere duas entitates sive realiter sive ex parte rei distinctas, ut nec fustentationem, & causationem denotatam per inhaerentiam. Est ergo causatio ea entitas qua materia generat formam, eademque cujus gratia forma dependet a materia: neque de hac re mihi cum Suario lis est. Neque enim pono

duos modos , alterum, generationem e materia, alterum,

dependentiam in forma. Siquidem dependentiam inhaerentem a forma dependente ex parte rei non distinguo. Et quidem ei assentior quoque, generationem materiae non causari per aliam causiationem, sed per seipsam, neque dependentiam per aliam dependentiam fieri. Aliter enim sequeretur processus in infinitum. Interim nego eam rem quae vocatur generatio esse modum formae, aut dependentiam esse modum formae. Unicum enim inter materiam & formam modum pono, eumque in materia, qui est sussiciens fundamentum duorum in adaequatorum conceptuum, & consequenter duarum denominationum , nempe generationis in materia, & dependentiae in forma. Cum enim duo sint conceptus quibus modus quo producitur forma insinuatur, generatio & dependentia, cumque modus ipse qui intervenit inter materiam & formam sit unus , merito quaeratur an satius sit modum ipsum materiae, an formae, tribuere. Mihi quidem probabilius conceditur causis sua a stualis causalitas, qua suos effectus actu edunt, quam his dene- v gatur,

197쪽

De ea a formae mauriali, Cap. x.

gitur, ae esse ii is quod causis proprium est indulgetur. Cost

iratium potius Suario probabile est. Putat enim generatio nem & sustentationem nullum in materia ponere moduna, sed duos in forma genita, quos dependentiam & inhaerentiam vocat. Verum de generatione dc dependentia priore loeo agit, a n'. s. ad 8. Et dicit n'. i. generationem causali 1 materia per scipsam, nulli alii re aut modo addito materiai praeter ipsam generationem et i nhaerentem. Verum duplici

ter errat. 1. Quod confundat materiae causationem effetiuvam cum subjectiva , ut manifeste constat ex ejus argumento quarto, ubi generationem nomine sustentationis declarat. Nos vero supra probavimus activ m generationem saltem ex parte rei a sustentatione differre. 2. Quia tantum pro bat generationem causari a materia immediate per seipsam, dc consequenter non dari alium materiae modum in hac cau satione praeter ipsam generationem: in quo ratiocinio neque sententiam suam fatis firmat, neque nostrae, ut insinuaret, refragatur. Dicimus enim hanc ipsam generationem esse modum materiae, nec quaerimus alium praeter hunc. Nam poten. tia materiae plene dispositae est causalitas materiae in tignato , dc actualis generatio, quae proximo momento sequi. tur, est causalitas in actu exercito : hanc vero dicimus esse modum materiae distinctum ab illa. Atque ita quatuor primis ejus argumentis satisfit. Hunc mο- Io. EX argumento autem quinto urgeri potest, nihil esse eum emta quod potest hunc materiae modum producere. Sed respondetur, materiam sua potentia ultimo disposita instructam seip- fam perficere, & novam naturam additionalem sibi adsciscere, atque hanc eductionem seu generationem esse aliquid in ipsa materia inhaerens, ( ut Suarius in primo argumento

fatetur , & consequenter, eo non plane renuente, esse ino dum materiae. Est ergo generatio causalitas materiae eXerrcita , & spectat ad partes materiae, non ad partes formae. Sed instat Suarius, materiam non facere juam eausationem, n)per no turalem resutiantiam. Respondeo, verba ista D facere suam causalitatem, vel ea aiionem, J esse ambigua . Vel enim dicunt

causationem non esse terminum quem materia facit seu cri cit , & sic verum est, materiae causiationem non esse termiet num suae causationis. Genera tio enim non est terminus acti onis

198쪽

Cap. X. De causa formae materiali. I p

onis generandi, sed forma genita : illa autem est tanthm via ad hanc ceu terminum. Vel secundo, ea verba L facere eausationem J idem sonant quod ea are, & sic falsum est dicere, materiam non facere suam causationem, hoc est, non causare. Materia enim, nemine contradicente, causat seu

generat formam. Atque hactenus priorem partem hujus Disputationis expendimus : Sequitur altera, de unione materiae & formae, atque de hujus inhaerentia. ii. De hac re tra stat Suarius n'. 13. & primo contra se Ahsueret, objicit, Si firma unitur materiae per proprium modum unionis, rio forma

ergo etiam materia unitur formae per proprium modum unionis: mpsis ergo materia Mon tanti m causat per unionem veI inbasionem formae,

sed multo magis per propriam unionem qua ipsa conjungitur for- mae: atque ita causalitas materiae erit poti es proprius modus imus materia, quam formae. Vis argumenti valde obscura est, prout proponitur: sed huc videtur collimare , Si formae unio, quae est solummodo receptio conservationis seu sustentationis1 materia, proprium modum formae quo uniatur postulet , umito magis unio materiae, quae est ipsa datio ae causatio istius

conservationis, peculiarem materiae modum requirit. Res enim majoris molis est, aliud suo amplexu seu sustentatione conservare, quam ab alio conservari. Respondet Suarius dicens, Ad hane disseultatem, fatear rem esse dubiam, an in eo, ostione materiae O forma habeat materia proprium unionis modum distinctum ab unione forme. Dico tamen duo. Dnum est, ege valde probabilem partem negantem, quia ad unionem duorum extremorum quae inter se immediate uniuntne susscit unus smplex modus unionis, &c. Accipio conditionem, modus unionis esto unus , sed quaeritur an iste modus sit materiae sustentantis, an formae inhaerentis. Iam pergat. Assignari, inquit, potest speeia , Iis ratio ob quam ia is modus magis ad formam pertineat, ct eum illa re aliter idem sit, quam eum materia. Hoc negatur. Materia enim sustentat sormam ut ejus subjectum naturale. Esse autem subjectum naturale diversius materiae modus est qu messe subjectum praeternaturale. Materia quidem, accidentium ab extra venientium subieetum est, sed non naturale , at formae, quoniam ab intus manat, est subjectum naturale. Quare modus essendi subjectum naturale est modus materiae , ut modus essendi subjectum non naturale est alius ejusdem v si modus.

199쪽

1 8 De causa fimae materiam Cap. x.

modus. Hoc evidentissmh cernitur in praeviis dispositionibu,

quae, ante adventum formae, materis: non sunt naturales, sed post adventum ejusdem fiunt naturales. Dispositiones eaedetumanent, & consequenter mutatur modus materiae, & indhex non naturalibus fiunt naturales. Im Ussibile enim est v accidens ex non naturali fiat naturale, absque mutatione si,dsui ipsius, sive subjecti. Cum ergo accidens manet idem necesse est mutetur modus subjecti, oc aliter respiciat idem accidens quam prius. Hunc mo- 18. Verum instat Suarius probari hunc modum potius pet et . . ad ad formam quam ad matrum xiam, quia tota esseientia a sibi didis gentis naturalis terminatur 'rmaliter o proximi adfrvidis, educendo eam ueel uniendo materiae: e st quicquid de novo faei, o in forma tanquam in formali termino actionis, in materia autem solim ut iussu eZIo. Respondeo, actionem ipsam non esse intermino,nec causationem receptivam esse in termino , sed so lummodo quod & quicquid producitur ut effectus actionis aut receptionis. Verhin ipsa causatio, sive iit activa sive passiva,

supponitur ordine naturae anticipare terminum, dc consequenter non esse in termino : imo ordine naturae eo momento

desinit esse quo incipit terminus. Ejus enim entitas est via ad terminum ; quo facto, esse cessat. Ea igitur verba quie- quid de notio Deit est in termino actionis restringenda sunt ad causatum factum, nempe formam. Quicquid enim de novo fit ut terminus generationis, in forma reperitur : ut insor- mare materiam, eique inhaerere. Verum ipse modus quo forma producitur a materia non est in forma seu termino actionis, sed in mater , ut via ad terminum. Est igitur modus materiae, nempe est vigoratio ejus ad formam perceptam &appetitam in se actu essiciendam. Quae est ipsa entitas & ratio in qua activa materiae causatio seu generatio consistit: causatio autem passiva est receptio & sustentatio ejusdem causali. Quare neque causatio activa neque passiva concipitur ut effectus materiae, aut ut terminus actionis ejusdem, aut uti ulla pars termini ; sed utraeque ut tendentes ad terminum. Illa quidem pernobilis entitas est, sed perpetim fluens , limc ignavior, sed perpetim priorem terminans. Illa continui dimanatione naturam additionalem, nempe formam, ese di manarc facit, haec: continua sustentatione eandem ae nulli

200쪽

Cap. X. De causaformae materiali. I P.

tute vindicat. Neutra est in effectu aut in forma facta, sed haec est utriusque suo modo terminus. Atque haec sussiciant

.d ptimam Suarii objectione W . .

iv. Secunda sequitiar. Au . nquit, scuud ,quamsis graib ab mitteremus esse in materia novium modum unionis distinctum abun e formae, niihilom nus non posse illi tribui, quod si ea alii asper quam materia causat formam, quia nec materia per talem modum sustentat formam, neque forma per illum modum pendet a materia. Prior parI constat, quia materia non per modum,sed per suam entitatem, sustentat formam, &c. ut respondeamus huic objectioni, concedendum est, neque generationem neque

sustentationem esse principium sive quod, sive quo fit aut sustentatur forma. Actio enim qua materia efficit, & receptio qua suffulcit formam, nullo sano sensu dicitur principium

aut concrete causa formae et, sed materia ipsa est causa, actio vero aut receptio est causatio ejusdem , quae utraque est entitas sui generis, nempe causatio sive activa sive passiva. Sequela itaque Suarii invalida est, modum materiae non esse causalitatem ejusdem, quia non causat. Causalitas enim non proprie causat, sed res cujus est. Illa enim est hujus modus, . per quem causat. Sed urget Suarius, materiam non per modum, sed per suam entitatem, sustentare formam. Respondeo, materiae quidem substantiam seu entitatem educere M sustentare formam, im & per eam substantiam seu entitatem suam , sed per eam quatenus modificatam sua causalitate seu causatione, sive activa sive receptiva, ut dictum. At, inquit isse, forma pendet a materia per inhaesionem. Respondeo, Dependen-

dependentiam 8c inhaerentiam dupliciter accipi , vel directe, riame id pro inadsequatis conceptibus ipsius formae factae,vel indirecte, ereptissm' pro duplici causatione ejusdem, nempe pro generatione re additi. iuuentatione, quas implicant. Ubi ergo dicit Suarius formam dependere seu causari a materia per inhaerentiam, non audiendus est de inhaerentia quatenus est inadsequatus conceptus formae, sed quatenus implicat seu con notat sustentationem , per quam reipsa forma a materia pendet & causatur. Nam inhaerentia quatenus dicit inadaequatum formae conceptum est entitas stadiia: non autem est entitas intermedia, seu interveniens inter materiam 8c formam, quemadmodum est causatio & consequenter non est ipse modus quo rum 3 forma .

SEARCH

MENU NAVIGATION