Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

l nependenistiam non

essee modum

formae me inhi rentiam.

De eausa formae materiali, Cap. X.

forma I materia pendet. Similiter dependentia formae uidicit inadsequatum conceptum formae non est dire gene ratio formae, sed eam tantum connotat. Nam generatio facta re, cessat, sed dependentia permanet, are de pendentia hoc sensu non est causatio ipsa, sed quid conse

quens eandem.

sto. Supponit Cl. Suarius in tota hac Disputatione, depen. dentiam esse modum formae, & inhaerentiam esse alium ejus dem modum, eosque modos suffcere ad unionem materia, deformae,nec requiri alios eX parte materiae iis sesipondentes qui bus unio perficiatur. Ego vero neque puto lio, sussicientes esse ad hanc unionem, neque omnino esse modos formae. Primo, dependentia ad unionem materiae & formae non suscit , qui, creatura pendet a Deo,nec tamen ei unitur ut forma materiae. Plantae dependent . sole, neque interim soli uniuntur. Econtrii, anima rationalis unitur corpori humano, nec tamen ab eo dependet. Sed dependentia i materia tanquam a causa interna & naturali est sussiciens unio formae cum materia. Fateor, est sussciens argumentum unionis inter materiam aeformam et, quia un, connotat materiae causationem, qua, peractionem immanentem & vitalem, formam, ut naturam si am, E se & in se educit. Haec autem unio non debetur dependentiae formae, sed causationi materiae. Eadem enim materiae causatio quae producit formam, eam producit dependentem. Verum eo quod actione immanente & vitali producit, est natura materiae ; & quia est natura, est ei intime unita. unio igitur debetur modo materiae quo formam est & in se, ut naturam suam, edit. Unio itaque activh ad materiam spectat, quatenus formam sibi unitam producit , ad formam receptive, quatenus unita producitur. 21. Inhaerentia similiter est insufficiens ratio unionis inter materiam & formam. Accidentia enim inhaerent in materia, sed non uniuntur eidem, ut natura ejus. Imo frequenter ac cidentia praeternaturalia sunt, & nihilominus inhaerent. Forma vero intimior est materiae quovis accidente. Dices, formam ergo intimius inhaerere dc essentialiter, ut natura addi tionalis. Conceditur ; sed jam perpendamus discriminis rationem. Materia amplectitur & sustentat forniam ut natu'ram suam essentialem, hinc formae inhaerentia est ipsi materiae additio

202쪽

Cap. X. De cavsformae materiali. . Istud ditio essentialis , non item inhaerentia accidentium. Forma enim est additionalis essentia, incompletam materiae naturam complens : accidentia vero essentiam subjecti prius completam, adventitio apparatu, ad operationes exornant. Interim inhaerentia respectu accidentium iis non minus esssentialis est quam ipsit formae. Ratio est, quia accidentia non minus dependent a subjecto quam forma a materia. Accidentia enim ne ad momentum esse possunt absque inhaerentia in subjecto,ut nec forma absque materia. Quare eX aequo dependent, & inhaerentia iis ex aequo essentialis est. Differentia igitur inter inhaerentiam formae 8c accidentium non formis& accidentibus, sed a materia & subjecto, quibus dixerisimode respiciuntur, petenda est. Materia respicit formam ut naturam suam additionalem , accidentia, ut accessaria ornamenta. Diversus itaque modus sustentationis, eli parte materiae & subjecti, fundamentum differentis inhaerentiae est. Siquidem, ut dict um, ex parte formae & accidentium, inhaerentia utrisque similiter essentialis est. Cum enim inhaerentia neque in formis neque in accidentibus diversum modum ponat, modus autem ipse sit diversus , necessario infertur, diversitatem modorum a materia & subjecto, nimirum a diversa sustentatione alterutrius, provenire. Dicit ergo inhaerentia ipsum esse seu entitatem formae, ut 8c accidentium ;simulque connotat sustentationem quam sive materia sive subjectum iis respective praebi t.

aa. Haec omnia ex abundanti congirmabuntur, si nec de- Dependet. .

pendentia nec inhaerentia sit formae modus. Consideremus itaque quid sit dependentia, quidque inhaerentia , & an sint modi. Non mihi dubium est quin alteruter conceptus pri- diem. vativam alicujus perfectionis negationem includat. Independentia enim, quanquam privationis formulam prae se ferat, & per modum negationis alicujus causta se prioris proponatur, est tamen reipsa magna perfectio dc entitas positiva, & consequenter dependentia ei opposita est in re negatio istius perfectionis quam nomine independentiae insinuamus. Verum cum independentia duplex sit, vel absoluta, vel limitata ;utraque consistit in prioritate quadam essendi respectu causationis. Illa simpliciter causa prima est, & a nulla alia re dependet: haec prima est & per se in genere clusarum cream

taxum .

203쪽

De ea usus origiae materiali. Cap. X.

tutum. Illa summae perfectionis soli Dco appropiti

tur: haec limitatae dignitatis,& creaturis,ncmpe primariis iraque per se sublii entibus, communicatur. Cum ergo inde pen dentia creata prioritatem essendi dc subsistentiam per se eom plectatur, constat esse perfectionem, & xationem positi jam icumque dependentia sit illius negatio, est posterioritas essen

di, aut negatio subsistendi per se, atque imperfectio, & ratio

privativa.

Didoen- 23. Enimvero independentia quoque creata duplex est dentia cre- & in duas species dispertienda . Dicit ergo prioritatem es ata duplex, vel respectu causae efficientis creat e, quam se priorem non habet ; vel respectu causae fustcntantis, quam nullam praetex seipsam agnoscit. Hinc duple X quoque dependenti, colligitur. Altera est negatio prioritatis essendi in ordine

causationis essectivae , altera, negatio prioritatis in ordine causationis materialis. Priorem, cum Suario, nomine generis, dependentiam vocamus i posteriorem,inhaerentiam. Nam in

haerentia quoque in re est negatio independentiae a causa sustentante se priore, seu est negatio subsistentiae per se. V rhin per subsistentiam hic intelligimus fundamentalem, prout supra explicuimus. Similiter ubi dicimus dependentiam di

cere negationem, non intendimus eam excludere suum subjedium quod est ipsa entitas formae in adaequa te concepta in ordine ad suam causam: neque quidem excludimus id quod percon notationem insinuat, nempe causationem materiae quam

suo modo implicat. Hoc tantum volumus, dependentiam esse materialiter entitatem formae dependentis in adaequale sonceptam: formaliter esse negationem independentiae live a causa effciente, sive a sussulciente : per connotationem, seu potius per quandam suppossitionem, esse ipsam causationem per quam forma producatur. Dependen- et . Hisce sic definitis, haud dissicile fuerit monstratu, de' nullo sano sensu dicere modum formae: sed velis. H. ina Tquatum ejusdem conceptum, ut materiam ejus ; vel negationem, ut formalem ejus rationem ; vel con notationem modi materiae quo fit: ita ut nullo respectu modum formae denotat, quin potius, si qua ullum modum significet, eXix formam e X currit, dc in materia eum supponit. Hoc jam con firmatur ex ipsa re dependente. Res enim una non depend(xab

204쪽

Cap. X. De causa forniae materiali. Is sub alia per aliquam particulam aut appendicem sui, sed per

totam suam entitatem. Aliter enim res dependens recte divideretur in partem immediate dependentem,& alias partes non immediate dependentes. Verum omneS formae paertes, si quas ei adscribas, ex aequo dependent, & Omnes aeque immediate a materia, nh in nihilum ruant,sustentantur. Inhaerentia enim formae non magis dependeta materia quam ipsa entitas ejusdem : nec successive, primo inhaerentia, deinceps natura, destruuntur , sed vel simul pereuntur, vel simul conservantur. Alioquin enim natura formae non immediate materiae inhaereret, sed mediante ejus modo inhaerentiae , nec imme. diate dependeret, sed mediante dependentia modi: quibus datis, forma non esset natura materiae, quippe cui non immediate uniretur. Nihil enim cuivis rei intimius esse potest essentia sua. Dices, hoc argumentum retorqueri posse in modos materiae, qui videntur silmiliter intervenire inter m

teriam & formam. Sed huic objectioni infr satisfit.

ai. Porro, concipi non potest, rem aliquam ab alia tanquam a cauta posse pendere per aliam entitatem quam per seipsam, Ipsa enim propria entitas est quae causatur, quae- ipsumpenque eo dependet quia causatur , non ergo dependet per aliud iaquod causatur praeter seipsum. Sicut enim res ab aliis omnibus, non per aliquid additum, sed per id ipsum per quoJest, distinguitur ; it res a sua causia dependet, non per aliam rem, sed per suam entitatem dependentem, quam causa produxerat. Ipsa enim entitas, per quam res est, tota est dependens : non ergo opus est modo aliquo quo dependeat , sed opus est modo quo producatur, quoque sustentetur. Qui modi subjectantur A materia, a qua forma tum dependet, ut ab efficiente interna, tum sustenta fur, ut a causa materiali seu subjectiva. Quare dependentia non est modus dependentis, sed ipsa entitas ejusdem in adaequale concepta: supponit autem modum causandi in causa a qua dependet. Atque haec de dependentia. ad. De inhaerentia quoque adhuc nonnulla subjungere lubet. De ea enim non minus dubium est, an ex parte rei a for- amesse in-ma inhaerente disserat. Non enim ingreditur compositionem adaequatum

corporis physici, ut res distincta a forma physica. Est ergo

inadaequatus tantum conceptus ipsius formae. Hujus enim X funda-

205쪽

De causa formae materiali. Cap. X

fundamentalis ratio est inhaerentia naturae, & ratio operativa est natura inhaerens. Jam vero inhaerentia nihil est, sublili natura inhaerente , & natura inhaerens nihil est, sublati in haerentia. Quocirca inhaerentis esse est inesse, sive inhaerere. Inhaerentia itaque est de entitate naturae inhaerentis. Haedenim componitur, non physice, nec realiter, sed ex inadae quatis conceptibus ratione tantum cum fundamento in te distinctis. Motus enim quo producitur natura inhaerens nostduplici terminatione, sed i implici, ad naturam inhaerentem terminatur. Si enim ordine naturae primo ad naturam, dc deinceps ad inhaerentiam, terminaretur, natura in eo mo mento essendi secundum ordinem naturae esset independens: sin primo terminaretur ad inhaerentiam, deinde ad naturam, inhaerentia non esset modus naturae, quod vult Sua rius. Modus enim ordine naturae consequitur rem cujus est modus. Si ergo non consequatur, non est modus: & propterea est ipsa entitas naturae in adaequale concepta, quatenus

ea subjectivh dependet a materiali causa. Quare inhaerentia& natura inhaerens non differunt ut res & modus ejusdem multo minus ut res & res , & consequenter differunt iasi tom ratione, & ut inadaequati conceptus. Fateor Suarium passim contendere,inhaerentiam esse modum formae materialis,

sive loquamur respective de substantiali, sive de accidentali. Sed repugnat ut haec ita sint. Impossibile enim est ut natura

non siit ordine naturae prior suo modo. Cum enim naturas ut constanter docet Suarius, & inprimis in Disp. 3 s. s. 6. . v. sit materialis causa sui modi, repugnat ut non sit ordine naturae eodem prior. Cum ergo neque natura accidentalis neque substantialis sit sua inhaerentia ordine naturae prior, haec non est illius modus , nedum natura inhaerens est in

dus inhaerentiae. Nam inhaerentia nihil aliud est nisi naturae inhaerentis dependentia a subjecto, hoc est, significat eam ese modum subjecti: sed quia inhaeret ut natura, est modus subjectum ei sive essentiali, sive accidentali, naturi respectivh

alificans seu assiciens. Inhaerentia igitur non est modus naturae inhaerentis, sed denotat hanc esse modum subjecti. Non itaque quaerit alium modum aut aliud medium unionis cum subjecto praeter seipsam quatenus inhaerentem. Non enim unus modus per alium unitur : siquidem hoc concesso,

daretur

206쪽

Cap. X. causaformae materiali.

daretur processus in infinitum. Nam secundus modus ad suam unionem ( pari jure quo primus ad suam exigit fecundum )postularet tertium, & sic in infinitum. u . Sed redeamus ad coeptam disquisitionem de causalitate materiae. Dices, me supra asseruisse duplicem modum ex parte materiae ad causalitatem ejus complendam, activum& passivum, requiri, ec suffulsionem formae esse modum ejus passivum, qui, quod inter formam dc materiam interveniat, eas disjungit,& illa, mediante modo,huic unitur. Respondeo, modum quo materia ad certam formam naturaliter sustentandam determinatur vel potentialem vel a stualem esse:& potentialem nihil aliud eje, nisi eam naturalem aptitudinem materiae ad aliquam formam in specie suscipiendam, qua ejus causalitas ( ut stuprii declaravimus ) potentialiter determinatur. Atque hic modus est proxima potentia ad formam, ec causalitatem materiae potentialem complet. Modum vero actualem esse ipsam causalitatem materiae actu completam, quo actu formam ut naturam suam educit ae sustulcit. Atque hic modus est materiae, non formae, modus, cujus causalitatem, non naturam, actu complet. Non est ergo cur metuamus ne forma sit modi modus i sed mima est

modus materiae ejus naturam complens, de alter materiae modus eam determinans est modus ejus causialitatem complens.

euge optime consistere possunt. Nam aptitudo naturalis ad certam formam non est modus formae, s siquidem forma nondum est,) neque forma est modus aptitudinis, sed materiae ipsius. Materia enim plures modos suscipere potest ;unum, quo ejus causalitas, alterum, quo natura completur. Similiter, aftualis causalitas materiae non est modus sermae, quod eum ordine naturae praecedat: nec forma est modus causalitatis materiar, sed terminus ejusdem. Concludendum igitur est, causalitates quibus forma producitur de sustentatur esse modos materiae, non tarmae. Quaerenda ulterius est determinatio generalissimae potentiae materiae, dc quid determinet eam. Nam ut potentia materiae interminata est causalitas ejus remotissima ; ita potentia determinata est ejusdem proxima. Verum potentia in genere dicit relationem transcendentalem, quae vel concrete includit, vel saltem connotat, suum fundamentum. Relativa ergo ratio potentiae mate-X a r ae

207쪽

De causasormae materiali. Cap. X.

Hae primae eX aequo respicit omnes formas; ejus fundamen tum est ipsa entitas ejusdem, quae perpetuo aliquam formam iustentat. Relativa ratio potentiae proXimae ad certam for mam in specie collimat, ejusque fundamentum est contatini j quaedam materiae determinatio ad eandem per actum vita

lem in se excitatum.

Mese M a 8. Sed vixdum satis distinete aperuimus in qua entitate determissa' praeviae dispositiones, & indh orta materiae determinatio Dra' eonsistunt. Etenim haec quodammodo tripleX est , praepa ta es ir . ratoria, eductiva formae, dc conservativa ejusdem : &pti Fex. ma species praevias dispositiones complectitur. Quae ad itii

Praepara quoque capita reducuntur: nempe, i. motum hostilem alaria tres generante eAcitatum , a. assectiones permanentes motu in speciei. troductas , 3. id eam generantis. a tu, h, ap. Motus hostilis eo in materia a generante excitatur, ut

'ilis expa- ejus virtute formam praesentem subruat, & viam ad formam aliam, quippe sui similem, introducendam muniat. Affectiones praeternaturales accidentia quaedam permanentia sunt virtute motus hostilis a generante illata, & prsisterea praeternaturalia. Hostili regni cujuspiam invasioni hanc formae praesentis impugnationem comparare licet. Motus hostilis est hostis invadentis exercitus , hic in regno alieno arces aepropugnacula sibi exstruit, quae affectiones permanentes hostili motu invectas referunt. Porro, motus & affectiones praeternaturales conjunctim, loco vexilli, ideam causae invadentis erigunt. Haec idea non minus inimica est praesenti formae, quam sunt ejus causae: materiam enim ad suos amplexus, dc ad dimittendam formam praesentem, solicitat , adeoque illius cum hac unionem quodammodo laxat &debilitat. Hae causae, si praevaleant, tractu temporis formam praesentem eXpugnant, sin conir haec triumphet, illas foras deturbat. Praeviae dispositiones praevalentes sensim intenduntur, donec ad momentum quo forma praesens expellit

deventum sit. Eo enim instanti determinatio materiae prae paratoria completa fit. Cum enim in proximo momento forma vetus expellatur, & nova educatur, clath constat mMteriam fuisse in antecessum ad eam formam satis determina tam : aliter enim effectus non immediate consequutus fue m. Haec praeparatoria determinatio tota spectat ad ma teriam

208쪽

Cap. X. De ea a formae materiali. Is pleriam secundam, eamque a prima & formata distinguit.

so. Sequitur determinatio eductiva formae: eamque pri- Detemimo consideremus ut in fieri. Haec supponit. praevias dispositiones modo memoratas, nempe motum hostilem, affectiones grum iv praeternaturales, & ideam generantis elicitatam: quae omnia durante forma priore sunt materiae praeternaturalia , sed in ipso momento expulsionis ejusdem naturalia fiunt, quia materia jam ad novam additionalem naturam seu novam formam determinetur. Materia enim ab efficiente subacta & domita, nempe forma priore spoliata, ideam generantis sibi minime praeternaturalem esse percipit. Forma enim seu natura materiae cui idea erat antea inimi- ea jam eradicatur, & nihil in materia superest quod ei advorsum est : imo nulla alia idea praeter hanc ei offertur. Quare percipit hanc ut repraesentantem naturam seu legem essendi& operandi sibi maxime congruam 3c genuinam. Hanc igitur unicam expetit, hanc ut naturam suam amplectitur. Percipit quoque affectiones praeparatorias, quas prius ut sibi praeternaturales spreverat,esse suae novae naturae conformes &naturales. Denique, percipit motus, prius hostiles, esse jam a , micos & familiares. Ad novam itaque naturam per id eam gemnerantis sibi oblatam materia determinatur: Habet enim lassicientem a generante excitationem ad educendam in se . consimilem naturam ei quam ejus idea repraesentat, quaeque tribus materiae primae facultatibus complacet. Perceptio igitur materiae ad approbationem,appetitus ad optionem,potentia motiva ad actualem eductionem formae idear similis determinatur. Atque haec determinatio potentiae materiae est ejus causalitas a stualis, quae exercetur in ipsa formae productione,& spectat ad ipsam materiam formatam quatenus est in fieri. i. De terminatio materiae conservativa nihil aliud est , OUertia nisi continuatio quaedam determinationis eductivae. Continet hos actus: materiam percipere naturam suam additionalem esse bonam & sibi congruam , eandem elige te &amare , eamque sustentare, tueri oc vindicare. Persistit in

his actibus, donec causis se potentioribus iterum hostiliter invadatur, & subjugetur. Oo casu redit ad statum praeparatorium modo descriptum. Haec determinatio permanens proprie quoque spe Aat ad materiam formatam, scilicet

209쪽

objecticaes

Prima,

De causa formae materiali. Cap. X.

quamdiu ea sormam praesentem retinet. Atque expi cui mus totum processum causalitatis materiae: tantum coniti ea quae diximus Objectiones aliquot occurrunt diluendae. 32. Ptima est, Nihil intervenire in tu materiam & formam. Nam forma est natura, qua nihil rei naturatae intimius est . potest : at vero sit determinatio materiae includat sive acti ones sive passiones percipiendi, appetendi, & movendi, ite cessitatio inter eam de formam istae interveniunt, nec fatis in te se immediatae erunt. Respondeo, causalitatem materiae in tercedere debere inter materiam & formam. Impossibile enim est ut aliquid determinatae causet absque determinata causalitate sua. Fateor causalitatem materiae primae, quae ejus potentia est, esse perpetuam, & non discrepare ab ipsa enti tale ejusdem nisi ut in adsequatus conceptus. Vertim in sussi ciens est haec causalitas absque ulteriore determinatione, ut patet ex argumento Suarii ab initio proposito. Causalitas enim quae hanc vel illam formam in specie aut individuo producit, non est nuda causalitas indifferens ad omnes formas, neque est potentia perpetua, sed est causalitas quae successive variari potest, & pro ea variatione varias formas excitare. Requiritur itaque ad actualem generationem, eli parte materiae, determinatio potentiae ejus indifferentis. Non autem determinari debet additi aliqua natura complente, s sic enim

incapax esset alterius formae,) sed objectivh & idealiter, seu

repraesentando ei pulchritudinem & congruentiam formae educendae. Haec determinatio non proprid concipienda est ut res interveniens inter materiam & formam ; sed ut res requisita ex parte materiae priusquam cum forma naturaliter conjungi queat. Oportet enim materia in ratione causae materialis iit completa, antequam formam educere potest, Cum ergo requiratur idea formae in materia ad ejus causali tatem materialem complendam seu determinandam, necesse

est idea ista formam ipsam saltem ordine naturae, si non tem poris,antevertat. Quod vero idea sit praerequisita ex parte mi teriae, ex eo monstratur, quod materia prima sui hic supponi mus,& infra probabimus,) facultatibus,perceptiva,appetit lya,& motiva, perpetuis doletur. Cum ergo h. facultates in ipsa vita seu natura materiae fundamentali radicentur,oportet a formam educendam suo modo concurrant. Aliter enim ha c

210쪽

Cap. X. ne causa formae materiali.

non erit fundamentali naturae materiae conformis,neque consequenter ei connaturalis. Verum ut omnis dehinc scrupulus qui de hac re oriatur amoveatur, sciendum est, hosce materiae modos, sive activum, sive passivum, quatenus alteruter pro proxima causandi potentia sumitur, nullo modo posse immediatam inter materiam & formam unionem impedire squia forma quae supponitur posse sic impediri nondum actu est. Si vero alteruter pro alta causationis accipiatur, multo minus impedire potest , quia ipso momento quo forma elicitur haec ejus causatio desinit esse. Impossibile enim est ut, facto termino, actio eum praecish producens aetu maneat. Est enim ipsum fieri termini, & consequenter, hoc facto, cesssat. Quanquam enim actio saepe continuari dicitur : ea tamen ejus pars quae parti termini i se praecise productae resiporii, derat, praeteriit, de continuatur assio solum per partes ejus quarum termini nondum facti sunt, sed sunt continue in fieri respectu terminorum 1 se successive producendorum. Repugnat enim ut id cujus esse est in fieri, maneat in flaisto esse :Sed esse causationis consistit in fieri, & per consequens, termino facto,nequit inter formam & materiam in earum unione se interponere. Quod ad praevias dispositiones attinet, eae

quidem manent, sed contingenter tantum, & non ut intima natura materiae uniuntur. Nequaquam igitur impediunt unionem materiae & formae, quae maxime naturalis est, & certe multo intimior unione accidentali. Nihilominus, suscepti forma, hae dispositaeines, ea mediante, naturalem quoque cum

materia unionem consequuntur.33. Qui vitam materiae essentialem non agnoscunt inextricabilibus nodis circa determinationem causalitatis ejus dem implicantur, ut videre est apud Suarium Disp. i3. tota L. p. Neque minoribus dissicultatibus urgentur circa modum quo generantis forma mediantibus accidentibus ad producu-onem formae substantialis attingat: de qua re consuletur

quoque Suarius Disp. 38. tota f. a. In nostro autem moso explicandi, forma generantis, motu in materia emitato,in eademideam suam exigit, quae optime naturalem formae eductio nem declarat: nec opus est confugiamus ad Averrois chalcodiam, ut ossiciosh obstetricetur generationi formarum, aut

migrationem Pythagoricam a subjecto in subjectum somniemust

tes quibus adtersarii

SEARCH

MENU NAVIGATION