장음표시 사용
231쪽
De Elementis. Cap. XII. Nam spiritus pinguis rosarum, essentialiter licet disserat sps
ritu pingui cinnamomi, non tamen iic differt a spiritu qui iii rosis praeexsistebat. Odor enim dc sapor rosae proprii fati, testantur subesse essentiam silve naturam quandam quae rosae prius inerat, & consequenter subesse quoque substantiam quandam earum proprietatum proriimum subjectum. Non enim putandum est posse proprietates communicari, aut in aliena subjecta divagari. iniare elementa quae e rosa se cernuntur sunt ipsa subjecta proRima distinctarum proprie. tatum & essentiarum rota. Quando enim elitraxeris spiritum rosae, materia residua iis proprietatibus ac essentia quas spiri tus exiens secum abstulit destituitur. Erat itaque iste spiritu, proprium & immediatum subjeetum istarum proprietatum
atque essentiae etiam antequam abstrahebatur. Dices, etiamsi concedatur spiritum rosae in rosa prius exilitisse, fieri tamen posse ut non disserat specie ab aliis elementis e rosa pro lectis. Nimirum spiritum, salem, Oleum, aquam, terram rosae esse tantum varios schematismos materiae ejusdem. Respondeo, esse substantias non tantum specie distinctas, sed etiam genere. Spiritus enim rosarum manifesth differt specie aspiritu cinnamomi , conveniunt autem in genere, quod sunt spiritus pingues : at vero sal rosarum & spiritus ejusdem ne genere proximo conveniunt. Alterius enim genus est spiritus pinguis, alterius sal , qui diversa sunt genera, quod diversas species spirituum pinguium & salium sub se contineant , imo quod naturas essentiales diversas, non tantum diversos schematismos, ad suam discriminationem postulent. Dissicillimum enim est, spiritum pinguem in salem, aut hunc in illum, commutare : quod non fieret si schemate duntaxat differrent. Videmus qu in obviam glacies in aquam, & haec in illam, vertitur ; & halitus in liquidum spiritum, & conti hic in illum, iacessit. Ratio est, quia solo schemate discrepant. vesum corpora quae naturas habent diversas sibi a generante inditas, praesertim genere distinctas, haud facile inter se transmutantur. Sed nobis fatis est, si monstremui haec elementa saltem specie differre. Hoc protinus innote scit, si comparemus salem rosarum & spiritum pinguem caerundem. Ille enim non participat odorem, saporem, ei rumpn iuram rosae quam hic ab eadem abstrahit. Constat ita d*
232쪽
elementa esse essentialiter distincta, & non tanthin secundum
o. Atque hinc corollarii loco inferre possumus, eo ipso Mutam quod elementa separata,mutato schemate,naturam essentialem quam in milio habuerant retineant, mutationem sche- mitismi non sufficere ad novam naturam sive essentiam in- riem. fetendam. Hoc evidentissimum est in rectificatione liquo ium, qui in halitus versii speciem non mutant: similiter aqua in glaciem frigore congelata, iterumque restituta, eadem manet. PulveriZatio, sectio, contusio, laceratio, fractio, fusio, &c. schema corporum variant, sed non indolem. Quar- res, si naturaS nun mutet, quas alias alterationes inferat. Existimo schematismi alterationem semper aliquas communes qualitates, nempe vel densitatem, raritatem, tenacitatem, fitabilitatem,asperitatem,laevitatem,duritiem, mollitiem,&c. aut plures eli his,innovare,verum ipsas essentias seminales nisi forte accidentaliter & indirecte, ob violentiam motus quo
concitantur,) attingere non posse. Nondum quenquam novi qui polliceatur , mutando rerum sche mata , genuinum saporem aut odorem violarum, rosarum, cujusvis aromatis, &c. producere. Si modo schematismi convenientia aut identitas ad hanc rem sussiciat, miraculo simile est, nullos Chymicorum (inter tot naturae vexationes 3c schematismorum corporum mutationes) incidisse in aliquam texturam partium, aut normam eam fabricandi, qua ulla ex naturisdictis apte dissimulari possit. Sed multo magis mirandum est, sub diversis schematismis eandem naturam latere posse. Non dubium est quin spiritus pinguis cinnamomi, separatus, diverso schemate ab illo quod in misto habuerat gaudeat ;sed eadem natura dc virtute pollet. Imo frequenter sub eodem schemate diversae naturae celantur. Quam consimiles
sunt ( si texturam solam spectes) vegetabilium spiritus pingues extracti, item spiritus macri, oce. quorum tamen tot sunt species, quot sunt mista e quibus petuntur Albumina ovorum, specie diversorum, quoad schema partium vix aut parum discrepant : idemque dicendum de diversis ovorum vitellis, necnon de variorum animalium actibus, de sanguine, de humoribus eorundem, &c. quorum omnium schemata se mutuo aemulantur, sed naturae fortasse specie diversae A 3 . sunt, .
233쪽
sunt. Quare, ut mihi videtur, corpora saltem duplicitet hi riati queant, vel ex mutatione schematii, vel e3 impressoti aut abolitione naturae seminalis. Sed diuti a sorte quam pii
est hic haesimuS.io. Superest quod dicit Hel montius, unicum esse elemen tum, seu potius materiam,omnium , aquam quippe , quod ovi nia ex aqua fieri possunt, & in aquam xemivi. Commune libeargumentum est, quo quodvis clementum dicatur prima mi teria omnium : Si enim terra fit QR aqua, di aqua vicissim extetia ; perinde fuerit sive dixeris Omnia fieri primo ex teiri; sive ex aqua . Nam deficiente terra, aqua in terram coatu lati, deficiente aqua, terra in eam resolvi queat. Idemque, mutatis mutandis, ex hac suppositione de caeteris quoque ele mentis verificari potest. Ego quidem arbitror elementa non
esse plane incorruptibilia : tantum dico, esse dissicultet in ter se transmutabilia. Sed forth aqua hoc habet peculiare, quod caeteris facilius in quodvis aliud transmutetur. Teriae vero proximum locum damus , quanquam forth haud mul.
tum interfit. Sacrae literae videntur terrae ex hac parte fa vere. Pronunciant enim hominem ex terra formatum ad terram reversurum. Interim largiendum est, nullum commune principium aqua mollius esse,nullum imbellius,qubdque generanti minus negotii in sui sigilli impressione facessat.
Plus ergo aquae quam caeterorum elementorum tum ad generationem tum ad nutritionem materialiter ut plurimum concurrit. Non tamen propterea dicendum est aquam esse communem omnium rerum materiam. Etenim ut quodlibet elementum ex aqua fieri potest , ita e converso, aqua ex quolibet. Si ergo falem aut spiritum aut sulphur aut terram fuisse primam materiam supposueris, omnia produci possint perinde ac si posuisses aquam : quia illud quod primum posueris facile in aquam resolvitur,& inde in terram,aut quodvis aliud. Quod ad dignitatem attinet, aqui vix aequiparanda est ulli elementorum, sola forsitan terra excepta , neque vi'
detur immediate capax impressionis seminalis. Quanquam igitur copiosissime ad generationem & nutritionem expetitur, spiritui tamen, sali sulphurique nobilitate cedit. Adeo ple rumque fit ut copia & dignitas h diversis fontibus hauriantur, Sed haec de Elementis obiter.
234쪽
Cap. XII. De generibus fomarum. I 83
ii. Formae seminales distinguuntur in eas integris viribus Forma senaturalibus praeditas, & earum reliqssi S. H : manent in mi- huneralibus e terra erutis, in plantis defunctis, de animalium
discerptorum partibus, atque, maXimam partem, absolvunt rum reli materiam medicam. Dividuntur autem tarmae feminales in organicas, & inorganicas. Fateor sermas inorganicas quodammodo ascribi posse tum elementis, tum mixtiS non- organica . nullis ; & consequenter non esse formas fatis terminatas: sed cogimur hic, loco verse differentiae, assignare terminum, qui constitutioni organicae apte opponatur, quanquam alias non declaret positive communem aliquam essentiam corporum organicis oppositorum, aliter quam negando organi dationem. Verum hoc frequenter accidit in divisionibus in quibus altera speciei insigni perfectione nobilitatur, altera vero vix ultra statum generis promovetur, nisi quod negatione perfectionis adversae speciei ab eadem distinguatur : ut, exempli causi, quando animal dividitur in rationale,& irrationale , rationale insignem denotat perfectionem animali additam ;sed irrationale nihil generi nisi negationem perfectionis oppositae speciei addit. Quare pari jure sermae seminales dividantur in organicas, & inorganicas sive similares: & organicae quidem eminentem adferunt generi perfectionem , sed inorganicae solam negationem ejuidem, qua ab illis distinguuntur. Nihilominus ignobilior haec species satis ab omnibus aliis distinguitur, quod per constitutionem genericam, nempe
seminalem, fatis distet ab elementis & mixturis mere elementariis , per negationem voro, ab organicis. Forma seminalis inorganica constituit mineralia , quorum plura sunt genera quam ut hic recenseri queant.1 a. Forma seminalis organica, ea omnia constituit quae vi Formae brapiastici donantur, quaeque duplici modificatione vitae constant et, quarum altera insita est, altera influens. Illa in partibus solidis, haec in succo vitali residet: illa in justa seminalium partium constitutione atque organi Zatione, haec in debita quoque succi vitalis similari natura, vitalique motu ejusdem, siata est. Vita duplicata vel tantum vitalis est, vel insta. Cui diu per judicata. Illa et si duplicata vita fruitur, altera insita, altera influente et, neutra tamen ultra simplicem percipiendi modum provehitur. Ratio est, quia neque vita insita percipit,
235쪽
i 8 De Mneribus formarum. Cap. XII.
pit perceptionem influentis neque influens perceptionem ius tae. Jam vero vita duplicata, simulque judicata, sensitiva est& ultra vitam mere vegetabilem ad animalem exaltatui Denique, vita haec judicata perfectiorem adhuc modificatio nem admittit, & propterea dividitur in directh concreteque tanthm judicatam, & in non solum directe atque concrete, vertim etiam reflexe & abstracte judicatam, quae soli homini
virtute animae rationalis a materia non dependentis appro priatur. Forma ae- 13. Formae accidentales absolutae dividuntur in extra cidentates & internas. Extraneae fiunt vel meri termini cir-
sh Ata, cumstantiales, vel simul impedimenta, vel adminicula. Tet flantiales, mini circumstantiales referri possunt ad quatuor ultima prae isc. dicamenta, Ubi, Quando, Situs, Habitus. Impedimenta ut aeadminicula divisionem similiter dissimilem exposcunt. Sunt
ergo impedimenta vel removentia adminicula, vel agentia contraria principalia, vel instrumenta operi adversa. Similiter adminicula sunt vel removentia impedimenta, vel cooperantia principalia, vel instrumenta opus facilitantia. Eicultimus titulus complectitur omnium artium mechanicarum terna diis organa, quibus sua opera perficiunt. Formae accidentales viduntur in internae sunt vel motus, vel terminus motus. NE quis putet
divisionem non exhaurire totam latitudinem generis,
b . dico omnem formam accidentalem, seu qualitatem perma nentem, esse terminum seu effectum alicujus motus: Nihil enim praeter motum fingi potest quod talem absolutam con stitutionem primo producat, neque quicquam praeter motbmidem destruere valet. Quare terminus motus omnem ab solutam formam seu constitutionem permanentem compic
exitur. Quo dato, quicquid absolutum in ullo subjecto te
Peritur quod non sit permanens, ejus esse constiterit in fieri, sive in fluxu & motu, 8c consequenter fuerit motus. Brs ergo divisio totum divisum exhaurit. Caeterum contra camurgeri potest, formas accidentales absolutas contradistingrumi suis operationibus. Cum ergo motus sit operatio quT . M'. non spectat. Etenim formae absolutfida fundamenta sunt a quibus operationes proventu si amones vero, passiones, cessationes, motus quies, sust qf acetus seu producta sormarum absolutarum. Respon coi, '
236쪽
Cap. XII. De generibus frisarum. Ies
esse sed motum dupliciter considerari: vel ut effectum alicujus stubset, secultatis, & consequenter alicujus constitutionis seu formae mptus est absolutae , quo sensu ad genus operationum pertinet: vel ut causam modificantem subjectum in quo est respectu aliarum actionum inde procedentium , & hoc sensu est constitutio intrinsece quali ficans, & consequenter spectat ad gelius formarum seu constitutionum absolutarum. Insuper quamvis dividimus internas constitutiones in motum, & terminum motus , hae tamen species non semper seorsim tractari debent,sed cuilibet termino motus in specie subjungendus eii motus ipse proprius, qui ejus causa fuit: ut ubi de densitate tractatur, condensatio quoque,quae ejus causa est, expendenda venit. Generans motu contrario motibus formae praesentis eam eradicat, eodemque motu suam ideam, legem essendi ac operandi, materiae imprimit , ut suprii quoque asseruimus. Verum visum est, ob dignitatem sermarum essentialium, eas seorsim ab accidentalibus proponere: interim non negamus quin sunt termini motus,ut dictum. Motus quilibet,quatenus disponit suum subjectum ad alias operationes, est serma seu constitutio accidentalis, nempe qualitas fluens sive in fieri. Porro, motus omnes reguntur perceptiva & appetitiva facultatibus t propriis quidem, si pure ab intus oriantur , glienis, si ab externo tantum agente excitentur: sed frequentissime partim ab intus, partim ab extrii proveniunt, & partim propriis, partim alienis facultatibus reguntur. Notandum quoque est, motum hic lato sensu fumi , quatenus nimirum nisum quemlibet movendi includit. Tanta est motuum varietas, ut frustra essem si eos hic in
classes redigere tentarem.1 . Termini motus dividuntur in essentiales, & acciden- Aermirer tales. Sed essentiales supra prosecuti sumus. Termini motus accidentales sunt quasi habitus quidam sive status corporum, ad quos motu perducuntur, & in quibus finito motu
persistunt esse sive permanent. Dividuntur in communes,& proprios : illi materiam maxime, hi formas spectant: illi
omnia prope corpora plus minusve afficiunt; ut densitas, raritas, gravitaS, levisas, cohaerentia partium sive tenacitas, tensibilitas, ductibilitas, lentor, friabilitas in terminatis 8c fluidis, mollities, durities,crassities, tenuitas sive subtilitas,asperitas, laevitas, lubricitas interna, &c. hi certis generibus aut
237쪽
18S De natura Sub nita energetica. Cap. XIII:
speciebus corporum appropriantur, & dividuntur in simi lares, & organicos. Proprietates corporum similares sunt vel elementariae, vel feminales. Illae ab essent iis elementariis, hae a formis seminalibus, originem mutuantur. Organicae .constitutiones sive qualitates, quales sunt figurae, ramificatio. neS, cavitates, magnitudo, continuitas,&c. subjecti virtuti, plasticae effectus sunt , a quo etiam fortiae pendent semina les constitutiones partium seminalium, e X quibus Organa con
cinnantur. Mos enim naturae est si non solum partes for mare, velum etiam materiam suo operi aptam praeparare.
Sed haec omnia hic obiter & cursim memorantur, ut lector in antecessum comprehendat quibus mediis primae saeuitates
tot modis in natura varientur.
De natura Substantiae evergetica. Rathme. X. opus profecto noster in hoc opere fuit, genua nam na-ihori. O turam, atque una nobilitatem, Substantiae propri dictaepto virili explicare & vindietate. Et quidem quinque primis Capitibus naturam ejus fundamentalem ( essentialem put subsillantiam , fuse descripsi, eandemque 1 subsistentia mo-dali, putri suppositalitate, clare discriminavi. Jam vero hoc
Caput, quod alterum naturae substantialis inadaequatum conceptum s naturam quippe energeticam ) complectitur, justae methodi lege calcem quinti Capitis immediath exciperet. Verum septem alia Capita de materia & forma materiali se
nimis fortasse importuist interposuerunt: adeo ut hoc cavput vasta intercapedine de sua propria sede deturbetur. Ilu ius rei qualiscunque ratio reddenda est. Primo, natura haeciquim pato enodare, haud multum difficultatis respectu sub stantiarum spiritualium squibus omnes uno ore non sol mperceptionem, sed & intellactum, adseribunt, prae se fcxx at vero respectu rerum materialium res ardua & perple3 est. Omnes enim qui de naturae perceptione scripsserUnxi vel eam rebus materialibus negarunt, & solis spiritibus pitu avtrunt , vel cum sensu turpiter confuderunt. Platonici vi
238쪽
Cap. X II. De natura Sub ianitae energetica. I 8i
dentur omnibus rebus perceptionem quandam tribuisse,&in hunc finem universalem quandam mundi animam excogitasse. Hoc enim praejudicio occaecati videlitur, materi lia nihil quicquam percipere posse. E contra, Campanella plus quam vellem materialibus inanimatis, ipsam nempe sensationem, attribuit. Quamvis igitur perceptionem naturalem substantiis in genere affero , praecipuus tamen scopus est, hoc
in rebus materialibus manifestare & probare. Quod quo sisellius fiat, visum est istam disceptationem de principiis rerum materialium, materia & forma, praemittere. Insuper in primo cujusvis rei tentamine non protinus tam de striliis methodi legibus, quam de facillima via qui res, alioquin valde obscura, magis perspicua reddatur, tenemur esse soliciti. Cum ergo in hac Dissertatione frequenter occurrant nomina materiae, formae, animae sensitivae, &c, quae voces alioquin non mihi satis terminatae videntur , coactus sum eas ( ne subinde filum discursus importuna sensum terminorum interpretandi necessitate interrumperent) in antecessum distinguere,
describere,& ab ambiguitate liberare. Atque adeo reddidi instituti mei qualemcunque rationem. Quae si cui forte minus placuerit, levi negotio sibi fatis prospiciat, si nimirum, transiliendo integra septem interjeeta Capita, hoc quinto immediate subjungat , quanquam fortasse iis quibus vacat fatiussit perlegisse omnia eo ordine quo digesta sunt. a. Natura substantialis, ut dixi, distinguitur in fundamen- sta sensu
talem, & energeticam : membra vero dividentia in substan-tia in genere neque realiter, neque eX parte rei, sed tantum et . ratione cum fundamento in re, disserunt. Etenim substantia in genere, praeter c8mpositionem ex subsistentia fundamentali & modali, simplex est, hoc est, non componitur ex partibus sive realiter sive ex natura rei distinctis. Hoc evidentissime innotescit ex naturis spirituum, ut Angelorum,
quae, juxta communem Metaphylicorum sententiam, naturae simplices sunt, neque ullam compositionem praeter eam rationis admittunt. Similiter, materia prima simplex substantia est. Etenim perpetua est: si autem ejus natura esset composita, fallem ex separatione partium componentium esset corruptibilis. Quin & si componeretur, constaret eR natura
materiae & formae: Nihil enim aliud excogitari potest ex qua B b a compo-
239쪽
188 D. uatura Substantia energetica. Cap. XIII.
componatur. Non enim componitur ex corpore & spiritu, nedum ex substantia & accidente. Quare nihil superesi ex quo componatur, & consequenter eii natura simplex. Jam vero, si ulla species substantiae simplex sit, certissimum est i p. sum genus esse simplex. Genus enim non in se plus complectitur quam in alterutra ejus specie continetur. Si igitur substantiae natura esset composita, non recte praedicaretur de ulla substantia cuius natura foret simpleκ : ut Logicis notum est. Cum ergo dentur naturae substantiarum simplices, sequitur naturam generis earum neque eX partibus realiter ne-
Dadaequati que ex parte rei distinctis compositam esse. Insuper, ne cui aceptus. offendiculo sit, nos hic & alibi distinguere naturam substantialem infundamentalem, & energeticam, sciat eas partes esse tantum inadaequatos conceptus ejusdem rei ratione solicum fundamento in re distinctos. Possumus enim eandem rem diversimode considerare, ut vel in ordine ad esse proprium, vel in ordine ad operationes : hae tamen considerationes non essiciunt realem diversitatem in re , sed eandem rem inadsequate Ac diversimode contemplantur, diluo nimirum tacilius & magis distincth a nobis concipiatur. Ea enim est intellectus nostri infirmitas, ut non possumus res integras adaequale & distincte simul comprehendere. Quapropter dis inctiones rerum non necessario sequuntur distinctiones nostrorum conceptuum, sed ex ipsis rebus petendae sunt. Cum . ergo in rebus perpetuis, ut in Angelis, natura energetica non minus perpetua sit qu m fundamentalis, quod eae naturae nullo modo separari possint , constat eas inter se non realiter dis
atmdis 3, pices, etiamsi naturae aliquae non realiter componan aliquid di- tur in aliis tamen dari realem compositionem, & consequen ter substantiam, quae de iis praedicatur, non esse simplicem,
Respondeo primo, aliquid dici posse simplex dupliciter: velut abstractum & inadaequatum conceptum, vel ut con ceptum completum, nempe ad imam speciem & individuum determinatum. Priore modo ens dicitur conceptus simpli'cissimus, quia maxime abstractus est, & quam minimum enti talis eXpresse continet. Posteriore, hic Angelus est substan tia simplex, quia ejus natura, prout integra eκsistit, ab omni
compositione immunis est. Non dico substantiam generalis
240쪽
Cap. XIII. De natura Substantiae energetica. I 8 Psitam esse hoc modo simplicem, sed priore. Respondeo secundo, abstractum conceptum dupliciter dici simplicem: vel quia dilecte ab inferioribus simplicitatem ceu communem rationem abstrahit , ut spiritus ab Angelis, Daemonibus & anin atationali simplicem illiusmodi rationem aufert: vel quia,
etsi non directe talem communem rationem ab inferioribus abstrahat, intellectus tamen conceptum s utcunque a compositis desumptum ) deprehendit esse in se simplicem. Substantia generalissima priore modo non dicitur simpIex. Ejus enim conceptus primus, qui praedicatur de spiritu & corpore, abstrahit a simplici & composito,& est indifferens seu potentialis ad utrumque. At vero cum super hunc conceptum abs tractum alio feflectamus, & qualis is sit cogitemus, facile reperimus non esse in se conceptum compositum, sed simplicem. Et hoc sensu assero substiantiam generalissimam in suo conceptu non continere naturam compositam, sed simplicem :neque obstare quod praedicatur de corpore composito, quia quatenus sic enunciatur, ab ente simplici abstrahit, & ad compositum contrahitur. Quamvis igitur substantia in genere . spiritu simplici de corpore composito communem conceptum abstrahit, hic tamen reflexe consideratus deprehenditur esse in se simplex. Potest enim . re composita abstrahi conceptuS, qui, postquam abstrahitur, non sit compositus. Compositum enim ipsum saepe dividitur in partes simplices, quae unitae efficiunt compositum. Conceptus quem substantia a spiritu &corpore abstrahit est entitas per se subsistens natura energetica praedita : quae descendit ad spiritum absque ullius partis mediatione , verum ad corpus, mediante materia,quae per se subsistit, & simplex est atque perpetua , necnon mediante forma materiali, quae neque est ens per se subsistens, neque perpetua, ut supra probavimUS.' . Veruntamen haec non prohibent quin naturam substantialem in fundamentalem & energeticam distinguamus, mo- substantia- db una declaremus, membra dividentia differre tantum ra- Iis fundatione, & ut inadaequati conceptus ejusdem rei. Caeterum nequenquam turbet, alias naturas energeticas esse realiter, alias tanthm ratione a suis fundamentis distinctas, eas quoque subdividam. Natura itaque sive principium energeticum in x A., iica proximum & ultimum dividitur. Proximum, in substantiis