장음표시 사용
281쪽
Probatio rutae naturalis Cap. XVII.
getica quoque sunt,) suffulciat, necesse est omnes naturales operationes ab ea tanquam ab ultima earum Origine scaturiant. Non enim est naturalis operatio, nisi vel a materia, vel . forma, vel a proprietate aliqua, vel ab accidente naturali, proveniat. diae omnia ultimo dependent ab, & fundanturin,radicati substantiae naturasquae sola est per se,& caetera omnia tanquam creaturas suas ( si analogici actioni creationis comparare liceat) in se sustentat. Sublata enim in totum fundamentali hae natura, omnia alia entia creata ipso momento desinunt esse. Si ergo verum fit, quod vulgo decantatur, Caus a causae est causa causati, natura substantiae est ultima & radicalis causa omnium operationum 3 formis aut accidentibus oriundarum. Quod vero hoc principium sit internum, fatis per se eonstat, quia nihil rebus intimius esse potest ipso essentiali earum fundamento, a quo intime sustenta tur, & sine quo in nihilum relabuntur. Inferendum itaque est, naturam esse internum, imo intimum, principium motus. p. secundo, idem probatur, quod quicquid naturaliter operatur,per idem principium operetur per quod est: at omnis substantia proprie di sta per internum principium est: ergo per internum principium operatur, dc consequenter per idem movetur. Operari & movere propemodum idem sunt , praesertim si intelligas de operationibus transeuntibus. Actio enim transiens perpetuo motum aut nisium movendi ( qui in lata vocis acceptione motus quidam est insinuat :actio autem immanens certius transeunte vitae indicium est , ut sensus, appetitus sensitivus, intellectus, voluntas, Perceptio naturalis, 3c appetitus naturalis. Ita ut posita in quocunque supposito naturali aliqua operatione, sive immanente sive transeunte, in eodem ponitur internum motus & vitae principium, saltem si de actione transeunte seque constet ac de immanente. Quare ubi dixi, quod natu raliter operatur, perinde est respectu illationis principii vi talis ac si dixissem , quod naturaliter movetur. Quod ino Deo, ne quis putet me sensum propositionis probandae deseruisse, quod non videar tam procedere de motu quam de alia operatione : sed res in idem recidit, ut ex dictis liquet. Mavjorem igitur sic illustro : Quod est per internum principiΠm,& operatur per externum, naturali modo non operatur. Na turalis
282쪽
turalis enim operatio est quae a natura provenit , quae non provenit a natura, neque naturalis est : at natura & essentia eadem res sunt, tantum videtur vocari natura in ordine ad
operationem, & essentia in ordine ad con itutionem propriam. Cum igitur eadem natura essentialis sit diverso respectu principium tum essendi tum operandi, clarh constat, agens naturale per idem principium operari per quod est. Minor non minus evidens est, Omnem substantiam proprie dictam esse per internum principium. Est enim per se, hoc est, per suam essentiam, quam a nulla alia re mutuatur, quaeque a nulla creatura dependet. Substantia ergo est per principium internum, imo intimum , & consequenter per
1 o. Qui nolit huic argumento subscribere, tenetur asserere, praeter animalia & plantas non dari corpus quod naturalem operationem edit ; sed omnia moveri quia ab alio moventur, & nihil moveri natura sua. unde sequitur, contra
omnium experientiam, neque coelum, neque terram, neque sidera, neque planetas, neque elementa, neque meteora, ne que mineralia, quicquam naturaliter agere. Durum profecto dictum, tam vastam, imo multo maximam,universi partem omni naturali actione privari. Attamen horum accidentia, necnon formae materiales, operantur. Nonne turpe
est, nobiliores actiones accidentibus & formis quae per inhaerentiam tantum sunt tribuere, qu m substantiis ea sustentan, tibus Calor calefacit, lumen illuminat & actuat colores, fa-pores assiciunt gustum, odores olfactum, &c. Quid de his putemus 3 sunt solummodo per esse mutuatum 1 subje in quo inhaerent 3 operantur itaque virtute subjecti a quo sustentantur. Subjectum est internum & principale agens, sed sustentat formam & accidentia ut per ea operetur. vltimum ergo principium subjecti quo est per se, est ultimum
principium harum omnium operationum , hoc est, Natura fundamentalis substantiae est ultimum principium energeticum. Hoc non ego primus dixi. Dixit olim Aristoteles,
ra constant, videntur in se fis habere priveipium molns y quietis, Et paulo infra tradu Naturae definitionem dictis conformem,
283쪽
Probatio rutae naturalis Cap. XVIII.
pium qiioddam ct eausa cur id moveatur di quiescat in quo in stprimhmper se, non ex accidente. Scopus Philosophi in istis locis, ut videtur, est, distinguere artificialia a naturalibus: Illa interno motus principio, nempe natura insita, destitui, haec vero istiusmodi principio impraegnari, nempe ab intus moveri & quiescere. Automata quidem moventur, sed non ab interno principio, & propterea simulac primus impetus parti machinae primo moventi ab extr impressus defungitur,
rotae illico caeterae movere desistunt. Quorsum opus est plura attexere, cum communi hominum consensu & modo loquendi idem confirmetur Nonne omnes distinguunt operationes in naturales, & non naturales 3 Hae ab externa causa dependent , illae ab interna. Cur enim naturales vocentur, nisi quod supponantur . natura manare Existimo igitur satis probatam esse minorem propositionem, Naturam esse internum motus principium, & consequenter, esse quoque suffciens principium vitae. Atque haec de causa Materiali.
Vita natura sub antialis confirmatur a causa Formali. Quid sit i adhuc,quinto loco,expendamus Formaleni vitaeda. causam, ipsam nimirum rationem formalem sive essentiam ejusdem : ut,si qua fieri possit,vitam esse ipsam substantiae in genere naturam indh monstremus. Videntur enim Phi losophi genuinam vitae rationem nondum satis assecuti : imo viXdum, an sit accidens, an motus, an actio, an facultas, an qualitas absoluta,an forma physica, an substantia, satis perspi cue definierunt.Videtur autem hujus rei definitio ad complen dam vitalitatis naturae substantialis probationem ab anteriorqvalde necessaria. Si enim vita sit tantum accidens, aut acci Aentilis proprietas, est quid consequens essentiam substantis,& non
284쪽
Cap. XVIII. a cassa formali. 233
& non ea ipsa essentia, prout hic supponi videtur. Hoc igitur primo eXplorandum est, an vita sit Accidens, sive proprium sive commune, an non.
a. Esse accidens inferri potest, quod sit per inhaerentiam in substantia, eamque ut quid eandem afficiens denominet. Prae- esse acci dicatur enim, non in quid, sed in quale. Non enim dici- dens. mus substantiam directe esse vitam, sed oblique esse vivam, seu vita praeditam. Hinc Galenus, ab aliquibus, vitam pro erasi quadam sive temperamento habuisse putatur. Hel montius animam lumen vocat: sed forte metaphorice, ut ei frequenter mos est, loquitur. Quin & videtur probari ex subito
interitu plantarum & animalium , manente materia quodammodo integra , ut in cadaveribus animalium sponte morientium, aut ex morbis , sed magis conspicue in violenter
peremptis, praesertim in suffocatis in aquis Ac in strangulatis. Etenim in his non tantum partes solidae, sed & sanguis omnesque humores, sine spe stabili diminutione conservantur,
imo organiZatio & figura omnium membrorum accuratissime delineata sui ex arte anatomica luculenter constet) manet. Denique, vita videtur gradibus variari, quod solis accidentibus appropriatur. Substantiae enim non suscipiunt
magis Sc minus, ut recth advertunt Peripatetici. Quod vero vita intenditur & remittitur patet, quia in lipothymia &syncope, aliisque morbis, ut amplexia, hysterica passione, &similibus affectibus, vita propemodum extinguitur: in fanitate, & praesertim in florida aetate, in juvenibus ae viris robustis multo eminentiore gradu relucet. 3. Verum enimvero his omnibus haud dissiculter responde-ti potest. Primo, In memoriam revocandum est, quod prius Naturam saepius monuimus, naturam substantialem distingui in duos inadaequatos conceptuS, non realiter neque ex parte rei, sed solummodo ratione, distinctos, scilicet in naturam fundamentalem, & energeticam: illam esse basin omnium quae in qualibet substantia sunt , hanc ab eadem non differre nisi in
modo considerandi. Illam enim contemplamur ut in ordine ad esse proprium : hanc, in ordine ad operationem. Veruntamen tam natura fundamentalis quam energetica dici possunt inhaerere respectu suppositi. Duplex ergo est inhaerentia, altera absque, altera cum, essenti alli dependentia. Ac-
285쪽
ag probatio titiae naturalis Cap. XVIII.
eidens inhaeret in subjecto, & forma materialis in materia, eum essentiali dependentia : pars in toto, & in adaequatus
conceptus abstractus in concreto, absque tali dependentia. Hoc modo fundamentalis natura substanti be dicitur ines e dc inhaerere in supposito, nempe ut pars in toto, aut ut abstractum in concreto. Pr edicatur etiam ut parS de toto, non. directe, sed oblique: nam abstractum est quasi pars conae teti. Hinc etiam frequenter accidit in adaequatos conceptos,
etiamsi ratione tantum distinctos, non tamen directe et in abstracto, sed tantum oblique dc in concreto, de se mutuo . praedicari. Aliter enim foret ac si diceres, unum conceptum formalem sive abstractum esse alterum in ipsa ratione qua dis inguuntur , quod falsum est. Quanquam enim non distinguuntur re aut eX parte rei, ratione tamen cum fundamento in re discrepant. Atque sic solvitur prima Objectio. Natura enim fundamentalis substantiae a natura energetica, quae ipsa vita radicalis est, sola ratione differt. Et si ergo obliqvhtantum praedicatur de substantia, aut substantia de ea, non tamen eii accidens, sed fundamentalis pars, seu primus ocradicalis inadaequatus conceptus substantiae. Caleno sa-- . Secundo, Quod ad Galenum attinet ejusque authorit1-ndit, tem, certum est eum animam contemplatum esse tantum in ordine ad medicinam faciendam, de quatenus passiones animi medicam opem forte implorent. Sic enim rejicit ad temperamenta, a quibus eas aliquo modo dependere putat, & restituta justa temperie sanari supponit. Vethm de ipsa essentia animae eum admodum fluidi uasse, & nullubi quicquam cer to statuisse, constat. Libro enim quinto de Symplomatum causis, pathemata ad motum nativi caloris & spirituum revocat. Mox subjungit, Etenim animae essentiam in alia qua piam tractatione definire, audax fortasse faeinus putabitur. In
hoc vero opere, praeter audaciam, etiam supervaeaneum tiidetur,
Quibus manifestat se audax facinus judicasse, animae essenti am velle definire. Hinc Gorraeus, Medicus cordatus, nec
non fidus Galeni interpres, Animae, inquit, substantiam se u
norare Galenus multis in locis ingenue fatetur. iram pri- s. Tertio, Quod ad repentinam animalium mortem atti mavam pa- net, sciendum est, vitam primaevam seu inchoatam variis mo'
dificationibus expoliri posse, & tot esse modos vitae simpliciter
286쪽
Cap. XVIII a causa formali. 23s
naturalis, quot in natura species corporum inanimatorum sui communiter vocantur I reperiuntur. Verum in plantis animalibus vita simpleX exaltatur, & alterius vitae associatione & confoederatione locupletatur. Vitam sic modificatam vulgo vocamus, , scilicet, Vel vegetativam, vel sensitivam. In vita autem vegetabili vita naturae tantum duplicatur,& sic constituit animam vegetativam , in animalibus
quodammodo triplicatur. In his enim vita insita partium solidarum non tantum vita influente succi sive fianguinis vitalis perfunditur, sed & influxu animali ulterius nobilitatur. Quare anima vegetativa est vita naturae quatenus composita ex insita & influente ; & dicitur mori quandocunque haec compositio dissilvatur & frustretur. Non quod originalis vita naturae unquam intereat, sed quod ista ejus confoederatio cum influente extinguatur. Similiter anima sensitiva est vita ex insita & duplici influente, vitali & animali, conflata , quae perit hac exsoluta compositione. Veruntamen anima sensitiva non statim mori dicitur, si influxus animalis in aliqua parte
externa,ut in membro paralytico,intercipiatur: sed si in corde aut cerebro penitus supprimatur, proculdubio mors adest. Negamus itaque in morte brutorum animam aliquam substantialem emigrare, & dicimus mortem animae sensitivae nihil aliud esse nisi disilutionem triplicis confoederationis vitae, ut dictum : vitam vero simplicem naturae, nempe primaevam, non perire, neque mutari, nisi respectu alicujus additionalis modificationis.
6. Quarto, od ad vitae gradus spectat, nemo est Philoso- n sitis, phorum qui animam ipsam, sive vegetativam sive sensitivam, vires
admittere gradus agnoscit: tantum vires vitales modo intendi, modo remitti, permanente essentia animae invariata, volunt. Illas vero putant hanc consequi, ut effectus , non constituere, ut causas. Neque hoc praeter rationem. Etenim vires, sive pro facultatibus sive pro operationibus sumantur, semper aliquid significant ipsi vitii posterius, ut mox videbimus: & consequenter, gradualis virium variatio non satis arguit intensionem & remissionem ipsius vitae. Quanquam enim micatio sanguinis vitalis, ejusque in omnes partes distributio,dicitur nonnunquam vita influens & originalis: hoc trinenit. dicitur respeetu vitae participatae consequentis,
287쪽
Proba io duae naturalis Cap. XVIII
quae consistit in unione vitae influentis & insitae. Subjicit ut itaque titiae nomen variis acceptionibus. Sumitur pro vitae insita, pro vita influente, & pro vita participata. Sumitur etiam pro vita naturali, eaque vel primaeva, vel modificante, vel ex utrisque concreti. Vita primaeva seu inchoata basis est cujusvis vitae modificantis, e que immutabilis dc perpetua, nec ullo modo differt a natura energetica substantiae in genere. Vita modificans subdividitur in materialem, dc spiritualem. De hac non ess cur hie ulterius solicitemur. Illa fragilis. est & caduca, variisque cassibus obnoxia. Dividitur iniimplicem, & compositam. Simplex non sic dicitur quod nullo modo compositionem admittat, sed qu5d non ex vitis
distincte conspiciendis aut monstrandis componatur. Mistum enim componitur ex pluribus elementis, sed eorum vitae adeo intime commiscentur, ut nulla earum quoquo modo a caeteris distincta conspiciatur aut monstretur. Vitae composita duas aut plures vitas simplices, mira naturae industria & artificio inter se contextas, confoederatas & unitaS, complectitur , ita tamen ut earum quaelibet , caeteriS quodammodo distincta ostendatur. Vita concretesumpta includit primaevam, ut fundamentum, oc modificantem, ut eam complentem & ad certam speciem contrahentem. In spiritibus vita primaeva & modificans forte non realiter disserunt, & consequenter utraque est perpetua. Verlim in corporibus illa perpetua est, & hia pereunte, novam subinde modificationem sibi adsciscit. Vita materialis concreta di viditur etiam in simplicem, & compositam: & haec frequenter, utcunque minus propri , primis vitae motibus seu opera tionibus adscribitur , ut calori vitali, micationi sanguinii, dc pulsui cordis arteriarum: quo sensu admittit gradus, &esi accidens. Verum causa harum operationum proxima,sque eest vita modificans,) de multo magis causa ultima, ( quae citvita primaeva,) vitae insitae, influenti aut participatae substerrnitur, dc earum neutra ulli vel minimae graduum variationi
Prptatur . Dilutis jam objectionibus quibus vitam esse accidβni probari videbatur, operae pretium fuerit, si paucis non escigitur hoc constare videtur, quod
vita intimior sit suo subjecto quovis accidente. Etenim ne Divina
288쪽
Divini quidem potentia ab eo, absque interitu ejusdem, fe- parari potest. Impossibile enim eli ut aliquid orbetur vita,&non simul moriatur. Siquidem mors nihil aliud est nisi
privatio vitae. Quod vero moritur, perdit eam essentiam qua prilis fruebatur. Vita ergo erat ea essentia , quia illa sola sublata, haec un aboletur. Si ergo vita sit essentia viventis, est intimior quovis accidente, nempe est ipsa intima natura viventis. Hoc evidentissime cernitur in vita spirituum, ut Angelorum & animae rationalis ; quibus si vitam dempseris, rem totam Angeli aut animae anni hilaveris. Immortales enim cum sint, non aliter destruuntur qu m .per, viam an- nihilationis. Vita ergo iis essentialis est, & consequenter non i est accidens. 8. Idem confirmatut percurrendo omnia accidentia in Vitam tb, specie de quibus ambigi potest an vita in iis consistat. In- quanti- primis, Vita non est Quantitas. Est enim entitas vigorosa& activa. Secundo, Non est Qualitas. Neque enim est qualitas relativa, neque absoluta. Qualitates relativas voco facultates, quia declarant relationem aptitudinis inter principium agens & ejus operationes. verum facultas, ut supra cap. 1 . explicuimus, dupliciter accipitur, vel concrete, quatenus includit simul cum relatione principium operans, vel abstracte, ut nuda relatio exprimens aptitudinem principii operantis ad suam operationem. Priore sensu tres primae ita, cultates, includendo principium earundem, ipsa natura ene
getica substantiae, seu ipsum vitae principium, sunt. Verhin hoc sensu non sunt qualitates aut accidentia, sed natura substantialis. Posteriore sensu ridiculum foret, si quis putaretivitam, tam nobilem entitatem, esse meram relationem inter
agens & actionem ejusdem, & non esse quid absolutum isti
relationi substratum. Equidem istiusmodi cogitationem indignam refutatione deputo. Devenio ad qualitates absolutas, qua rurri duae sunt species, motus, & terminus moi . v. Tertio, Aliquis imaginetur vitam in Motu consistere: Calor enim vitalis, micatio sanguinis, cordisque & arteria- m, virect drum pultus, motus quidam sunt. Concedendum est, hosce principium motus absolute requisitos esse ad vi tam animaliam. Si quidem absque iis triplicata vitae unio & confoederatio conservari non potest. Quod vero non sunt generalis ratio dc e G
289쪽
us 8 probatio duae naturalis Cap. XVIII.
sentia vitae, luculenter innotescit, quod in plantis sine hisee
motibus vita in sit. Insuper isti motus non coalescunt in unam entitatem. Calor enim vitalis realiter differt a pulsu ;& pulsus ipse ex contrariis motibus, systole & diastole, ac intermedia quiete, conflatur. Si ergo diastole sit vita, systole
non est, aut saltem interveniens quies non est: atque adeo
vita ipsa in se subindh interrumpetur, nec erit sibi continua. Similiter in micatione sanguinis, sanguis modo intumescit, modo iterum subsidit. vel ergo intumescentia est vita, vel
subsidentia: utroque modo interruptio contingit. Porro, motus supponit causam moventem , quae causa, si sit interna, est principium motus, & consequenter est natura substantiae &ipsa vita. Vita enim, ut supra probavimus, est internum principium motus. Si ergo tam vita quam natura sit internum principium motus, sequitur esse idem. Quare vita non est motus, sed principium motus, nempe est natura substantiae
in genere,quam definit Aristoteles' principium maius O qui
3 - -Vita non est Terminus motus sive ab extrii, nummbiuae. sive ab intus venientis. Non prioris, quod vita si quae alia entitas) sit interna & nativa suo supposito. icquid enim
vivit, suam, non alienam, vitam vivit. Non posterioris, quod terminus motus interni supponat alium motum internum se
priorem: At nihil prius est, & supposito intimius, sua vita
Nihil enim intervenit inter vitam & essentiam viventis: sed vita immediate fundatur in ipsa re cujus est. Etenim contradictionem implicat, aliquid . non vita ad vitam absque essentiali mutatione deveniat. Si autem motus inter absentiam vitae & vitam in eodem supposito intercedat, idem ex non vivo fiat vivum absque essentiali mutatione: quod, ut dilii, repugnat. Mortuum scilicet & vivum saltem specie differunt, & impossibile est ut essentia unius speciei in essentiam alterius migret absque essentiali mutatione, ut per seritis n)n vita non est Actio. Etenim quo jure vo- esse ambo caveris asstionem, eodem etiam passionem vocare potueris. nem. Omnes enim vitales facultates non minus passivae quaein activae sunt. Sensius enim prius patiuntur ab objecto quam eliciunt sensationem , & appetitus omnes appellantur passo nes animae: vires quoque vitales variis modis laeduntur. Non
290쪽
Cap. XVIII. a causaformali. 23 P
ergo major ratio est cur vita nominetur actio quam passio, cum sit utriusque fons dc principium. Non occurrit aliud ac- ei dens quod probabiliter sibi honorem essendi genus vitae arrog1re queat. Inferendum itaque eli, vitam non esse ac
ii. De Forma physica adhuc dubitari potest, an essentia Famam vitae in ea consillat. Prosccto ad rationem vitae forma quo, vis accidente, live prdprio sive communi, propilis accedit. Etenim illla, naturae substantiae, his multo intimior est. Non olim , enim in proprietas aut accidens, sed natura quaedam, sive additionalis essentia substantiae. Qtun & in plantis & btutis animalibus ipsam vitam in sua erilitate manifes h involvit. Anima enim vegetativa & sensitiva, quae formae physicae sunt, ob vitam qua corpus impertiunt animae cognominantur. Hinc communis ferh Philosophorum opinio est, nullum corpus quod non anima aliqua informatur vivere. Hinc Plato & Platonici,
qui vitam omnibus corporibus communem invexerunt, animam mundi, qua eam deducerent, simul eAcogitarunt. Adeo nullam vitam absque animae praesentia ae vivificatione
ia. Equidem quae superiore para grapho afferuntur mag- sed m3AF- nam probabilitatem prae se ferunt, & ex parte quidem veta cantem, sunt,sed ex parte etiam falsa. Distinctione itaque opus est. Resumenda ea hic est quae supra paragrapho g. memoratur , ubi vita in primaevam, modificantem, dc ex utrisque concretam, helciscitur. Vita modificans materialis est ipsa forma physica. Etenim ut vita primaeva est substantiae natura fundamentalis considerata in ordine ad operationes , iti vita modificans est natura additionalis & complens similiter considerata in ordine ad operationes, quae, ut supra monstravi, nihil aliud est nisi ipsa forma physica. Concedimus itaque, formam ad rationem vitae propius accedere quovis accidente, imo esse ipsam vitam modificantem. Etenim per vitam modificantem nihil aliud intelligo, nisi eam rationem seu additionalem nam turam qua vita primaeva completur & determinatur ad certam legem seu modum essendi atque operandi. Hoc autem
complementum quia determinat ad speciem, eb enim quod determinet ad legem essendi & operandi, determinat quoque ad speciem, est prius ordine naturae, & intimius supposito, quovis