장음표시 사용
311쪽
et Eo Digerentiae actionu, passioxis, Sc. Cap. XX.
guitur. Potest enim res quae simul & integra creatur, in in- adaequatos conceptus, ut in suum fieri & is stum esse, quae sola ratione distinguuntur, absque errore resolvi. Creatibnem 3. Verum vult Suarius creationem passivam esse modumta ivom ereaturae. Quare si hic modus per Divinam potentiam sui et' 'm' pendetur, creatura manet absque creatione, hoc est, manet increata . Quod in terminis repugnat. Similiter , si ereatura separabilis sit a sua dependentia,fiet independens. Dices,' has suppositiones absurdas esse. Fateor, quia absurde creatio passiva, ut & dependentia, ponuntur ut modi creaturae, cum sint in adsequati conceptus ejusdem. Si autem essent modi, per Divinam potentiam . creatura, manente ejus entitate increata atque independente, separabiles forent. Modus enim, ut passim docet Suarius, de Metaphysici omnes adfiipulantur, est, per Divinam potentiam, I re modificata, hac manente, separabilis. Quare absurditas in positione horum modorum, non in suppositione separabilitatis eorum si
ponantur, sita est. Inferendum itaque est, neque creationem passivam neque dependentiam esse modos creaturae, aut entitates medias inter Deum & creaturam, sedi esse hujus in- adsequatos conceptus sola ratione distinctos. Ubi vero urget Suarius, duas res coeXsistentes per suam solam coexsistentiam non denominari sive causam sive essectum respondeo, Deum ae creaturas inique inter se comparari ut duo entia disparata , aut eo modo coexsistentia quo creaturae coeX- sistere dicuntur , cum tota creaturae entitas h Divina profluat, Comparantur itaque ut ens primum,& secundum a primo immediate & essentialiter dependens. Porro, si quaesiveris (quod dixerim creationem Deo nihil addere) an actio creandist in Deo extrinseca tantum denominatio ; existimo, dice re principium agendi aeternum & omnipotens, voluntate
sua ab aeterno determinatum ad operationem emittendam in tempore: temporalem vero creationem, qua talum, Deo addere tantum relationem rationis, & eatenus ei p*x denominationem extrinsecam attribui, prout explicat Su 'rius Disp. ao. L. d. n'. 8, p, 1 o. loco supra laudato. Atqu*
E pem haec de priore exceptione contra Suarii ratiocinium : sequitur
t risu. secun m dico,in actionibus transeuntibus virtutem finitaem
312쪽
Cap. XX. O terminorum iis respondentium. asi
finitam aliquid requirere absolutum, ut viam ad terminum, tam ex parte agentis, ut actu agat, quam ex parte passi, ut actu patiatur sed nihil e X parte termini, ab hoc ex natura rei distinctum, ut dicatur dependens aut inhaerens. Propositio forte nimis perplexa videatur. Resolvo itaque in tres magis distinctas. Sit prima, Actio finita est aliquid absolutum in agente, tam ab eo quam a suo termino, saltem ex natura rei, distinctum. Secunda, Passio est aliquid absolutum in passo, tam ab eo quam a suo termino, saltem eX natura rei, distinctum. Tertia, Terminus ex natura rei non dis inguitur a sua dependentia aut inhaerentia, sed ratione tantum. s. Prima propositio argumentatione Marii (quanquam prae- IS niter mentem Aut horis) recte confirmatur. Et si enim non disti eui bprocedat de agente infinito, de finito tamen recte concludit. Agens enim & non agens in aliqua re absoluta disserunt: alioquin agens diceretur solum agens per extrinsecam denominationem. Duae enim creaturae recte inter se comparantur ut duo entia coexsistentia. Nisi ergo aliquid inter ea praeter exsistentiam interveniat, unum nequit intrinsece denominare aliud agens. Verum hoc argumentum non fatis evincit ( neque Suarius evincere intendit ) istud intervenietis esse in agente. Potest enim s ut ipse opinatur) esse in passo, ut dimanans ab agente , atque hoc ab Authore intenditur. Respondeo, rem quae dicitur agens, in aliqua re aut modo dii ferre ab eadem quatenus non agens , vel inutilis est haec argumentatio ad id probandum quod intenditur, actionem non esse meram extrinsecam denominationem. Nullum enim est in agente internum fundamentum a quo haec denominae, tio desumi potest, & consequenter fundamentum denomina tionis est plane extraneum. Dices, illi esse extra agens ut
fluens ab ageuie. Sed istud esse fluens ab agente, estne aliqua entitas necne 3 Si nihil sit, recurrit objectio, acti nem esse extrinseeam denominationem. Sed agens est terminus aqua procedit actio. QIaero igitur, an esse terminum a quo fluit actio sit in agente aliquid absolutum, ab eodem eR n tura rei distinctum. Si nihil sit in agente, adhuc frustramur, Non dubium est quin terminus a suo in agente aliquid dicat. Etenim in casu recto de agente praedicatur, Agens est termir
mi a quo prccedit actio Sed dubitari potest an dicat aliquid sive ii l 3 reali te h
313쪽
as et Disserentia actionu, passionu, . Cap. XX.
realiter,sive ex natura rei, distinctum a re quae dicitur agens. Certum est,rem, quamdiu est agens, se terminum a quo procedita Eio , quamdiu non agit, non esse terminum istum. Quare esse terminum a quo, a re quae dicitur agens separari potest, & actu separatur ab eadem non agente. Ideoque terminus iste realiter differt a re quae modo agens, modo non agens, dicitur.
Quod enim ab aliqua re absque miraculo actu potest separari, ab eadem realiter differt. Cum ergo terminus hic suo subjecto naturaliter separatur,patet esse realiter distinctum. Eam ali- 6. Quaeri hic potest, quid hic terminus, de formali, sinito quid uehit agenti addat. Respondeo, creaturam, cum finita sit, non e re, actionem suam edere, praesertim transeuntem, absquei aliqua sigoratione sui ad agendum, hoc est, absque conatu seu
nisu motiendi. Hinc enim in actionibus animalium non tantum nisus, sed & labor & defatigatio, diutius exercitatis oboritur. Profecto mihi monstri simile est, si subjectum agendo defatigetur, interimque ipsa actio in eo nihil sit. Quin & si
omnem in agente nisum agendi negaveris, actio cessationi actionis quid interfuerit 3 Proculdubio quod cessat agere, cessat uiii. Sic enim agens a non agente optime discriminatur,& alioquin nullum inter ea discrimen invenire est. Porrh, agens ob actionem laudatur, vituperatur, accusetur, in jus trahitur, remuneratur, poenas luit, atque haec juste. Quare agens realiter & per aliquid intrinsecum a non agente distinguitur. Cumque nihil internum praeter nisum movendi quo non agente discriminetur excogitari queat, hoc certe id ipsum est per quod ab eo differt. Hinc colligimus, formalem rationem actionis transeuntis in agente consistere in nisu aliquid extra se essiciendi, simulque in actuali propagatione ejusdem nisus in passum, usque dum aliquem ejusdem terminum attingat. Distingui igitur potest actio transiens in integre, & praecis,conceptam. Integre concepta, nisum agentis ut partem sui principem includit: praecisia ab hoc nila, continet tantum consimilem actionem in passo ab agente ex citatam. Atque hac fortasse distinctione nonnullae Scholasticorum sententiae, alioquin oppositae, reconciliari possunt, Aliqui enim in actione terminum a quo, ut explicuimus,includunt , alii praecidunt.
adi m et. Advertendum est, me hic explicare actionem transe'
314쪽
lintem solo nomine nisus movendi, quanquani in agente si e sse perprauliquando motus actualis , scilicet contingit saepe motum passi non concitari absque actuali motu ipsius agentis : ut
equus trahit currum , si non actu moveatur equus, currus stat immotus: similiter manus motu suo movet malleum et gravia non deorsum alia corpora secum rapiunt, nisi ipsa suo motu deorsium simul ferantur. Atque adeo frequenter motus hoc genus occurrit, ut miror non venisse in mentem
Scholasticis ; ubi statuunt actionem in agente nihil esse, eos non fallem excepisse eas actiones quae ipsis motu actuali agentis in passum derivantur. Sed subtiissima aliquando
ingenia, partium studio nimis intenta, quae coram oculis sunt non cernunt. Verum sive actio agentis sit in eo motus actualis, sive non, respectu actionis transeuntis est perpetuo nisus movendi: utpote ex renitentia passi, ne producat motum
actualem,impediri potest. Ut pila, allidens pavimento, actuali suo motu hoc deprimere nititur, sed frustra. It i ut ejus
motus, in se licet actualis sit, est tamen tantum nisus movendi respectu pavimenti, quod ejus impetu non movetur. Imo nisus praevalens, etiamsi producat motum actualem in passo;quod tamen contingat ut non producat, quodque ex accidente sit si non praepediatur, recte vocatur in agente nisus movendi. Agens enim nititur vel tunc cum actualem motum tam in seipso quam in passis cieat: verum hoc casu nisus
praevalens a motu actuali sola ratione & nomine tenus discrepat. Dices, motum actualem agentis non esse causationem
motus passi, sed esse modo principium seu causam ejusdem :habet enim hic motus suum terminum in agente, nempe, ejus novum situm , & unius actionis est tantum unus terminus. Respondeo,unam actionem unum duntaxat postulare terminum,
modo sit adaequatus toti actioni , sin minus, plures partiales termini uni totali actioni applicari possunt: ut manus vibrata una quatit gladium , tota actio duos partiales admittit terminos , nempe, situm tremulum ipsius manu , & gladii. Eadem actione qua movetur manus, movetur quoque gladius. Hinc supr distinctioni notissimae actionum &motuum,in immanentet di transeuntes, tertium membrum adjecimus, in partim immanentes, parii miranseuntes. Quare actio sic praevalens duos, aut 'it m plures,partiales terminos, sive coordinatos,sive subordinatos,
315쪽
οs Disserentia actionis, passionis, O c. Cap. XX.
natos, sibi vindicare potest. Imo, propter plenitudinem universi, impossibile est ut aliquid se totum nisi circulariter aut aliquam sui partem actu moveat, & non simul aliquid aliud
circumstans e situ suo detrudat. Sed haec obiter. Redeamus ad terminum a quo actionis, quem nisum movendi nomina
Pars pris- 8. Contra quem adhuc urgeri potest, actionem transe- ceps ae liq- untem non tantum differre a suo termino quem producit,' verlim etiam termino ab fluit. Terminus enim a quo est in agente ; at actio in recipiens transit,quod supponitur agenti non continuari. Ergo terminus a quo nulla pars actionis transeuntis est, nec ei continuatur. Respondeo, actionem non incipere citra terminum suum a quo, sed in eo, hoc est,
primam partem actionis esse in agente, & secundam in passum recipi. Existimo igitur a stionem in sua ratione terminum suum a quo ut principem sui partem includere, &inde ad extrri derivari. Etenim nisi luκ esset in sole, a se radios non spargeret. Dices, lumen non esse in sole, sed lumcem , vocari vero lumen postquam e sole exit. Esto ; de nominibus non laboramus: saltem lux est quasi lumen in
corpore solido seu opaco coacervatum & accumulatum : lumen vero luci, ut rivus fonti suo, continuatur. Lux enim
proculdubio rem luminis in se complectitur, scilicet ut in radice seu lante. Nihil enim dat quod non habet, neque e se effundit quod in se nullo modo continet. Incipit igitur actio transiens in termino a quo, & inde profluit. Virtute itaque continuationis suae cum isto termino aliquid absolutum in agente significat. Neque contiguitas inter amgens & passum sussicit ad hujus continuationis interrupibonem. videmus enim lumen per varia corpora contigua, aerem, aquam, vitrum, &c. decurrere, nec tamen proinde continuationem suam cum sole abrumpere. Potest ergo accidens hoc genus in subjectis contiguis continuari, scilicet si per modum radii a corpore luminoso,aut actionis a re niten' te, diffundatur. Nisum M. y, Etenim agens, utplurimum, suo nisu movendi, eundem oendi esse terminum quem effluxa actionis pars attingit, ab initio attin- primam gere intenderat, atque eo fine nisum instituerat. Vel ergo,. et .diccndum cst, duas actiones subordinatas , quarum altera
316쪽
Cap. XX. O termisi rum iis respondentiuis. et iss
immanens, altera transiens est, ad productionem unius ae ejusdem termini concurrere : vel concedendum est, nisum agentis esse partem totius actionis, qua producitur iste terminus. Profecto, ut mihi videtur, actio proprie immanens est, quae ab intus venit,cujusque terminus est immanens, & transitisens, cujus terminus est extra subjectum quod actionem inchoat. Si ergo terminus quem sibi proponit agens sit extra se, & actio, qua eum essicere tentat, ad extrii fluat ; est actio transiens: sin terminus sit intra se, dc actio ab intus veniat, est actio immanens. Agens enim aliquando terminum assequitur absque excursione actionis extra se, & actio immanet: aliquando vero agens ab initio nititur actionem proferre, &terminum in passo extra se producere, & actio transit et imo aliquando partim in se, partim extra se, terminum essicit, Mactio est partim immanens, partim transiens. Sed de hac actione, ut & de immanente, ( quae extra agens nihil est, )an sit aliquid in agente, dubitari nequit. Ita ut res tota redit ad actionem purh transeuntem. Sed agens in actione, hoc
genus, nullum in se terminum producit, aut producere intendit ; tantum intus, ut actionem extra se emittat, & terminum extra se attingat, nititur. Nullus ergo terminus inter hunc nisum agentis 3c terminum passo illatum intervenit. Fluit enim nisus externum terminum versus, & in eo solo finitur & acquiescit. Atque hinc demum solidum argumentum sumitur, quo nisum agentis esse partem actionis transeuntis evincitur. Cuilibet enim actioni suus respondet terminus, & actio continuatur dum ad terminum pertingat.
Si ergo nisus agendi ad extra non terminetur in proprio hib-jecto, necesse est usque&usque protendatur & fluat in passsum, donec in eodem terminum consequatur. Inferendum itaque est, nisum agendi ad extra actioni transeunti continuari, ejusque primam partem esse. 1 o. Dices, hinc potius evinci, te irema quo esse aliquid n irara per modum principii aut causae actionis, quam ullam ejus par, quo destem. Respondeo,non esse proprie principium aut causam , sed ipsam causationem consimilis causationis, seu consimilis nisus movendi, in pasta : non autem hae sunt duae causationes, sed duae partes unius & ejusdem continuae. Comparamus enim AJiqnem
317쪽
Dissere ita allisub, passienis, O c. Cap. XX.
etiam quoad extensionem, in se continuatur. Radii duratio continuatur per successivam fluxionem ejusdem e radiante, bc illico perit intercepta aut cessante ex fluxione, ut constat ex interjecto corpore opaco inter radians & oculum. Non enim est de natura sua res permanens , sed ejus entitas novam &continuatam fluxionem h causa siua, ut persistu esse, jugitet quaerit. Similiter, actio ( quae causatio quaedam est) continuatur & durat, quod ejus causa persistat esse in actu, hoc est, persistat agere: si causa vel momento cesset esse in actu,
actio unii esse desinit. Continuatur itaque dc una fit ex continua ac ualitate causae, absque qua evanescit. Impossibile enim est ut maneat causatio, actualitate cauta cessante , aute esset, manente causa in actu. Actio igitur respectu durationis est una & continua durante cauSa in actu, non ultra et, ae consequenter dividi potest in partes secundum durationem :ut actio horae primae, secundae, vel tertiae, &c. quae tres partes sunt durationis unius actionis. Actio enim, si agens tres horas sit actu agens, tres horas absque intermissione, ut una &eadem, continuatur , ut per se notum est. Similiter, respectu extensionis, ut radius squasi linea a radiante ad opacumducta I unus continuus est, adeoque in partes saltem per
assignationem divisibilis ;. ita & actio a principio ad ultimum
suum progressum continuatur, & consequenter est quoque in partes dividua. Dividamus itaque totam actionem transeuntem in actuationem activae seu motivae facultatis agentis in agente, quae est causatio consimilis causationis in pati, & in passi receptionem ejusdem causationis, un cum qualicunque termino ejusdem. Dividamus etiam hanc Ecundam causa tionis partem, tanquam lineam aut radium, in tres s aut quot volueris) partes. Sit prima causiatio eAtra agens, quae in passu primo producitur , secunda, quae secundo et, tertia, quae tertio. Jam vero ut prima actualitas agentis est causatio primae consimilis causationis in passis ; illi haec est causatio secundae , & secunda tertiae et, sic procedendo ad ultimam actibonis extensionem. Hic enim est modus generationis per viam multiplicationis sui in proxima materia. Etenim non est
migratio accidentis ex uno subjecto in aliud ; sed prima caum svionis seu actionis pars est productio secundat, & secunda tertiae, dcc. donec actionis: vigor paulatim fatistit. Quaresars
318쪽
Cap. XX. S terminorum iis responderuium. as
pars actionis agentem actuans est ipsa causatio primae partis actionis in passo, haec remotioris, & sic deinceps. Igine sit
ut actio ferh momento ad ultimam suam extensionem excurrat. ut lumen a sole ad terram subito projicitur. Nisus illuminandi est actuatio lucidi, simulque causatio luminis in aethere. Primum lumen sic causatum est causatio secundi, secundum tertii, &c. unde fere momento lumen ad terram pertingit. Hanc itaque continuationem celeremque radii decursum aliqui, conferendo baculo seu hastae a sole ad terram demissae, haud inepte illustrarunt. Extremitas hastae soli continua primo impellitur i, hic impetus est partis proximae truso ; haec remotioris : sic procedendo dum ad alteram hastae extremitatem impulsus perveniat. It ut haec actio quam proximEad fimultaneam accedat. Cum enim prima pars actionis agentem actuans sit productio secundae, & haec tertiae, momento fere radius ad ultimam suam extentionem perducitur.
Dices, in radio / B L (in quo A soli proximum, C terrae,
supponitur ) A non eile causam luminis B, nec B luminis C, sed solem esse causam totius radii. Respondeo, ita esse. Non enim dico primam partem radii esse causam fecundae B, aut Besse causam C , atqui A esse ipsam causationem luminis B,& B luminis C : ita ut sol sit causa proxima totius radii, qui non dividitur in tot causas luminis, sed in tot subordinatas causationes ejusdem, quarum omnium causa est sol. Hanc rem diligenter advertere debet qui vult absque migratione accidentium a subjecto in subjectum hujusmodi multiplicationis processum recte concipere & explicare. Nihil enim proph velocius decurrit qu)im haec labordinatio causationum sine
interventu novae causiae. Nam causatio prima est causatio secundae, fecunda tertiae, &: Adeo ut vix aliquid morulae imter causationem primam & fecundam, aut secundam & tertiam, intervenit , nisi obstet vel aliqualis resistentia passi, vel ipsa finita virtus agentis, quae nihil perficere potest praecis3 in
momento. Quapropter ut lumen sola privatione aut interceptione causae cessat , it actio, absque contrario, cessante causa, de se desinit: est enim tantum causatio. Dices ergo, primam causationem esse secundam, secundam esse tertiam, &c. Respondeo, non iti esse. Secunda enim causariSB non directe d* A, sed obliqud, praedicatur, ut prima causa M m a tio
319쪽
Di rentia acionis, passionis, Sc. Cap. XX.
tio est secundae, & secunda tertiae. Sunt igitur tantum partes
unius continuae causationis. Cum ergo causatio actuans facultatem motivam agentis sit ipsa causatio causationis in pascium impressae, cumque nullum producat terminum in agente, sed solum eum quem attingit actio in passum propagata , sequitur actionem agentis, eamque in passo causatam, esse duas partes continuas unius & ejusdem actionis , quod unicum duntaxat terminum producant. Ad haec, si in forma velis
jectioni satisfaciamus, dico, principium dupliciter accipi,
vel pro causa, vel pro prima parte rei. Si pro causa sumatur, nisus movendi non est principium actionis transeuntis, sest natura motiva agentis : sin pro prima parte, est principium de terminus a qua actio fluit. Quanquam enim hic nisus duos
inadaequatos conceptus admittit, alterum qua actuat facultatem motivam agentis,alterum qui est causatio nisus consimilis in passo : ealem tamen res est quae utroque munere fungitur. Fateor, motivam facultatem esse vel sui, vel alterius moti- v m: illius actuationem esse actionem immanentem , hujus, transeuntem. Nihilominus cum hoc loco motivam quatenus est in ordine ad transeuntem ferh consideremus , concedendum est, solam actionem transeuntem eam posse actuare. Cum
ergo omnis actio transiens (sive actualem motum producat sive non) sit perpetuo nisius movendi aliud, sequitur eum nisum esse actuation*m facultatis motivae, ae eundem simul esse causationem consimilis nisus in passo ; aliter enim non esset actio transiens, ut esse supponitur. Inferendum igitur est, nisum movendi, qui actuat facultatem motivam agentis, esse causationem consimilis nisus in passo, & esse primam partem totius actionis, eidemque continuari non ut principium, sed ut partem & terminum a quo totius.sbicit hie 11. Si quaeras, cujusmodi enititas sit actuatio facultatis acti, Uus m- vae consideratae in se. 8c ut in agente : dico, non esse effectum 'vendi in aut terminum actionis, s sic enim requireret aliam actionem qua produceretur, & inde inserretur processus in infinitum , sed esse modum complentem perficientem facultatem agentis : non enim fit per aliam causationem. Attamen, ut alii modi e sua materiali causa absque media entitate resultant,
it ae io per seipsam e facultate immediate emanat. Atque hi; est unus inadaequatus actionis conceptus: alter est, esse
320쪽
cap. XX. S terminorum iis respondentium. et gy
tausationem consimilis causationis in passo. Priorem voco uisum movendi consid eratum qua actuat facultatem motivam agentis , posteriorem, eundem nisum qui est productio
consimilis nisus movendi in passo. Verum de his fatis j rum
di istum est. ia. Hactenus absolutam actionis transeuntis entitatem ex- ImboaF, quisivimus, & ab agente discriminavimus: superest ejus dis ' mtus ferentiam a suo termino e X pendamus. Sed hoc tantisper
differendum est, dum passionis quoque differentiam a passo, ut fiet,
de ab actione, necnon utriusque ab actuali motu,invenerimus. Siquidem actio, mediante motu actuali, vel saltem mediante passone, suum terminum assequitur , & consequenter eadem opera actio, passio & motus actualis cum suis respectivis terminis comparari possunt. Quapropter tractatio termini, usquedum hae disserentiae aliquo modo assertae fuerint, protrahenda est. is. Verum differentia inter passionem M passum adeo con- Disseretime spicua est, ut parum negotii facessat. Est enim passio ipsa interpassi rami ree ionisus movendi ab agente fluentis, terminiisque in passu ' ' producentis. Nisus movendi in passo productus non a passo provenit, sed ei est extraneus, & plerumque praeternaturalis , imo mutationem quandam seu innovationem ejusdem mina tur, & ex parte assequitur. Si ergo hoc extraneum quod recipitur sit ens reale, hoc est, si aliquid reale passio addat, satis constat idem ab eodem realiter distingui. Non enim est de natura passi, neque ejus receptio aut sustentatio respicitur ut rei ad se spectantis, sed ut extraneae,& ut plurimum praeternaturalis. Necesse autem est haec passiva causatio sit aliquid reale in passo, quod sit productio termini realis in eodem: Sed tota difficultas reliqua de hac re est inventio entitatis cujusmodi ea in passo sit. Non enim est entitas permanens, aut
in facto esse, sed fluxio, & via ad aliquid, seu ipsum fieri ae
productio entis. Quare est modus passi ab extra proveniens, quo mediante hoc pas hvh concurrit ad productionem, hoc est, ad receptionem, termini in se. Dices, non posse eme modum passi, quia modus non realiter dissert re quam modificat. Respondeo, dari tria modorum genera, dari modos affici,
entes, terminantes, & unientes : modos afficientes realiter Isuis subjectis differre posse, terminantes & unientes forsitan i Mm 3 tantum