Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

et o

primaevam.

Probatio Iuae naturalis Cap. XVIII.

quovis accidente. Est ergo essentia additionalis, seu formaphylica. Atque hoc argumentum videtur vim demonstrationis habere. Duo tamen in eo supponuntur quae ulteriore elucidatione opus habent. Primum eis, vitam modificantem a primaeva realiter differre, seu formam physicam non esse vitam primaevam. Secundum est, denominationem vitae modificantis non solum animis, verum etiam omni formae physicae, vel ipsis inanimatis, competere. De quibus breviter. 13. Ad primum quod attinet, Formam physicam non esse vitam primaevam, sed duntaxat modificantem, eX eo evincitur,quod educitur e potentia materiae,& in eandem suscipitur,ac ab eadem sustentatur. Quod enim ita dimanat a materiali causa, ut in eadem perpetim suffulciatur, nec esse possit aliter

aut diutius qu m sic suffulcitur, non est de jure proprio, sed merito alterius, cujus est, & quod modificat. Quid enim est modificare 3 Si de essentiali modificatione, de qua hic loquimur, quaestio sit, nihil aliud significat nisi complere in aliqua

natura seu specie, & determinare ad operationes istius speciei. Supponit igitur aliquid antecedens ut inchoatum, quod complet, quodque determinat: & consequenter vita modificans supponit antecedentem ut inchoatam, eamque perficit & specificat. Dices, formam physicam supponere quid absolutum, simulque incompletum, in quo radicatur,quodque modificat, nempe naturam materiae primae per se subsistentem, quam complet. Verum negabis fortasse modificare vitam aliquam primaevam , sed in iis corporibus in quibus vita cernitur, ut in plantis & animalibus, formam, eam de novo addere, eaque materiam assicere & modificare. Respondeo, formam physi

cam revera modificare naturam materiae primae ; hanc vexo includere naturam substantiae in genere, quae, quatenus enex getica, est ipsa vita primaeva cujusvis substantiae. Vita haec, quatenus restringitur ad materiam, est materialis, & natura materiae atque vita incompleta ejusdem. In quantum igJxdx forma modificat eam naturam,modificat ipsam vitam primT vam. Vita enim substantiae in genere in materia prima a n id ra ejusdem non realiter differt. Differentia enim contrahesi in perpetuis sola ratione a natura contracta distinguitur. utrarque enim eandem naturam, sed, pro modo nostro intelligen

di, diversimode significat : scilicet, prout vel magis abstracte

292쪽

Cap. XVIII. a causa forma

seu generalius, vel minus abstracte & specialius, concipitur. ubi uero suggeritur formam phylicam in plantis & animalibus vitam de novo addere , id plaiah negamus. Fieri enim nequit ut vita e materia pullulet in qua nullam radicem habuerat. Natura materiae est materialis causa e qua forma physica dimanat, & ita dimanat, ut in eadem, quamdiu est, immaneat, foveatur & sustentetur , hoc est, ut per continuam quandam dimanationem ab ea profluat. Verum superat

captum meum, Posse e re mortua, omni vitae rudimento orba,

vivam formam immediate pullulare. Frustra objicitur, vivas plantas e terra inanimata oriri. Plantae enim sunt substantiae proprie di stae, & per se subsistunt, nec vitam suam e terra sugunt. At vero formae materiales totam suam entitatem, ipsumque vitam quam habent, e materia hauriunt. Totum enim quod sunt materiae debent, ipsumque esse suum ab ea mutuantur. Impossibile ergo est ut materia ulli formae vitam impertiat, si in se nullum vitae principium habeat. Sed ( inquies forma, modificando materiam, vitam in ea producit. Verum neque hoc consistere potest. Modus enim perpetuo supponit aliquod quod modificatur, quodque in re modificata, ante modi adventum, per modum principii sive primi rudimenti istius modi, continetur: Versatur enim modus essentialis circa rem modificatam, ut circa aliquid inchoatum, dc nondum, in eo genere quo modificationem requirit, completum. Cum ergo vita quam adfert forma materialis sit tantum modus, supponit aliquod rudimentum vitae se prius,quod modificat. Quod vero vita formae materialis sit tantum modus,ex eo innotescit,quod non sit per se, sed per inhaerentiam in materia cum dependentia ab eadem. Quicquid autem dependenter inhaeret, id in quo inhaeret asticit & modificat:

unde etiam idem denominat. Vita itaque formae cujusvis materialis, cum non sit ens per se,est ens entis,& modus alterius.

Quod enim est per se, simulque incompletum, aliquid in se continet per modum fundamenti seu principii quod ulterius perfici & compleri potest. Hinc forma, quae complet, dicitur in potentia materiae latuisse, educi e potentia materiae, & inpotentiam materiae redire. Haec autem potentia materiae,

praeter relationem aptitudinis ad formam, nihil aliud est nisii materiae natura substantialis, qua in completa ; quae, quatenus I i energetica, agi.

293쪽

a et probatiotitae naturalii Cap. XVIII.

energetica, est ipsa ejus vita primaeva. Haec enim apta est alia vita modificante & complente ulterius perfici de specifi cari. Vita autem modificans nequit esse primum vitae rudi mentum. Supponit enim prius quod modificat. Si enita vita aliqua sit modus alterius, reducenda est ad aliud id genus ab solutum atque per se. Quare vita modificans revocanda est ad primaevam. Illa enim hanc assicit & modificat, haec illam suffulcit. Posita ergo vita modificante, supponitur primaeva, ex quibus unitis resultat concreta, modificata. Vita igitur modificans est forma physica, sed non est vita primaeva,seu vita per se subsistens & fundamentatis. Quod ex priore suppositione erat probandum.

obtempti l . Sed fortasse cuivis non placuerit his stupersedere : insatis . igitur, si velit, vitam quam addit forma physica nullo

modo fundari in alia materiae vita praecedanea, sed esse rem plane novam, quam non omnis forma materiae addit, sed ea sola quam animam dicimus. Id autem solis animis, pro prium, quod omnis anima vegetativa aut sensitiva materiae addit, esse internum motus principium,quo corpuS animatum potest seipsum perficere, hoc est, seipsum movere & innovare, ut ulteriorem perfectionem inde consequatur: & hanc vi, tam solis plantis & animalibus appropriari. Responderi animam vegetativam & sensitivam revera solis animalibus &plantis propri3 adscribi: eas vero solas internum motus principium materiae non addere, sed omnes formas materiales idem perinde suppeditare : imo potius nullam formam physsicam primum internum motus principium materiae adfer-xe. Concedo quidem animas vegetativam & sensitivam diversa ab aliis formis modificatione istud internum motui principium assicere & ornare : imo quamlibet formam simi liter diversimode ab alia quacunque idem modificare. Ne go vero ullam formam materialem primum internum motui principium materiae sussicere : istud vero esse ipsam naturam energeticam substantiae in genere. Primum enim motus prin cipium non est modus alterius, nec est per inhaerentiam iii, P dependentiam ab, alia creatura. Est enim entitas per se, reconsequenter est ipsa natura seu essentia substantiae, quae sol est per se. Ne quis de hac re in posterum dubitet, rem apex

tius declarabo. Per primum principium intelligo prim m

294쪽

Cap. XVIII. a causaformau.

creatam motus causam internam. Quod vero non est per se, nequit esse ea prima causa. Est enim per dependentiam ab alia causa creata se priore. Non ergo est prima. Quare nulla forma aut anima materialis est simpliciter prima causa creata istius motus quem modulatur. Non enim est entitas

per se, sed essentialiter dependet ab alia causa creata priore, quae est per se & independens ab alia creatura , & consequenter est essentia substantiae in genere, ut dictum. Nisi enim esset per se, non foret prima causa creata, sed ad aliam pii.

orem adhuc esset recurrendum. Hinc fortasse ex parte profluxit vetus istud dictum metaphysicum, seuod est per accidens, reducendum ad id quod est per se. Frustra igitur asseritur in objectione, animam de novo addere materiae internum motus

principium. Non enim addit primum istius motus principium, sed de novo modificat, & eo respectu est principium intermedium, seu forth propinquum, aut etiam proXimum , nequaquam ultimum, seu primum. Quod enim suffulcit suffulciens, suffulcit suffultum. Si ergo vita primaeva seu natura substantialis suffulciat formam, suffulcit quicquid formae innititur. Quare essentia substantiae per se est ultimum principium omnium. Dices, animam sensitivam esse ultimam causam sensationis. Respondeo, esse causam intermediam seu proximam, non simpliciter ultimam. Fundatur enim sensatio in perceptione naturali , & nisi daretur perceptio simplex, perceptio compositione modificata seu sensatio frustra ex-ipectaretur. Est ergo principium intermedium, non simpliciter primum.13. Idem confirmatur sic: Quod non est perpetuum Mimmutabile, non est principium simpliciter primum : At forma physica materialis non est perpetua : Ergo, Minor per se nota est. Major monstratur. Quod fit motu se priore, non est principium motus simpliciter primum : At quod non est perpetuum & immutabile, fit motu se priore : Ergo. Major ostenditur sic , cood in quovis supposito motu fit, nequit esse primum rei principium, aut primi motus ejusdem rum supponit enim aliquid se prius ex quo fit: neque potest esse primi motus principium , siquidem supponit motum se priorem quo mutatur, cujus principium esse nequit. Qui enim potest esse principium motus se prioris, cujusque vi producitur Mi-

Evincitur farmam non esse vitam prim

295쪽

2 Probalsi titae naturalis Carp. XVIII.

nor quoque sic, Quod in supposito non est perpetuum, supponitur aliquando fuisse mutatum, quodque fuit mutatum,desivit esse id quod suit, & de novo incipit esse id quod non fuit:

supponit igitur motum se priorem quo fit, cuiusque non est principium. Cum ergo forma physica non sit perpetua, sed motum se priorem supponat, non est internum motus principium simpliciter primum. Cumque vita primaeva sit primum internum motus principium, sequitur formam physicam non esse vitam primaevam, quod erat probandum. r. in ad secundam suppositionem attinet, dico, for- esse sitam mam physicam non solum in plantis & animalibus esse vitae 'discati- participem,sed & corporibus omnibus etiam inanimatis vitam

modificantem addere. Non dico addere animam. Usus enim loquendi non obtinuit ut formae pΚysicae elementorum, mineralium, & similium, vocentur animae. Aristoteles enim animam definit esse formam corporis organici , unde usus inoluit elementa, lapides, & omnia quae carent Organidatione, maia. vocare. Nihil tamen prohibet quin, in natura, viva esse

possint ; sed destituantur modo isti peculiari vita modificante,

quae tribuitur animae, & vita tantum naturali atque inorganici gaudeant. Verisimile autem est, Platonem generaliore sensu voce animae usum esse, pro natura energetica & viva substantiae in genere, ut supr visum est. utcunque sit, dati viti primaeva, quam superiore suppositione vindicavimus, necessario sequitur omnem formam physicam materialem esse vitam modificantem. Si enim natura materiae primae qua energetica sit vita primaeva, & omnis forma physica eam naturam modificet & compleat, ut satis superque declaravimus , necessario evincitur hanc esse vitam modificantem. Mod ficat enim ex concessis primaevam materiae vi

tam.

Iterire I . ulterius idem probatur, quod natura substantiae in eqsrma- genere sit primum internum motus principium, quodqu*vita primaeva cujusvis substantiae in hoc interno motus principio consistat, ut superiore Capite fuse probavimus. Si igitur forma physica rhodificet naturam materiae primae, quae in cludit naturam substantiae, necessario modificat primum in ternum motus principium : cumque id principium sit ipsa vita primaeva, necessario quoque ipsam vitam primaevam modi

ficata

296쪽

Cap. XVIII. a causa formali. et s

ficat. Qiod vero omnis forma physica naturam materiaeptimae modificat, eam complendo de determinando ad speciem, omnes fatentur. Tenentur itaque una fateri ea quae modo inferebantur. Quanquam enim ista peculiaris vitae primaevae modificatio, quae vocatur solis animalibus &plantis appropriatur , non tamen sequitur non dari alias uitae modificationes, quae corporibus inanimatis communes sunt. Etenim si istae formae physicae quas inanimatas vocant primum motus principium internum modificent, etiamsi modificationem istam organi aut vitae duplicatae, quae propria est animis, non inferant, fieri tamen nequit quin, modificando primum id principium, primaevam naturae vitam una modificent. Statuimus igitur non tantum animas, sed & materiales omnes formas physicas, sin quantum omnes primum motus principium modificant,) esse vitas modificantes, licet

non ejusdem ordiniS cum animis.

ii. Argumentum adhuc subjungere licet quod utramque Datur mo- suppositionem simul confirmet & illustret. Sic se habet: ius gener Generalissimus motus a nulla forma, sive generica sive specifica, primo manare potest : & consequenter nulla forma est ejusdem primum principium, omnisque eidem superveniens eum modificat. Motus enim qui 1 particulari forma provenit, perpetuo includit modificationem generalioris praeeX- sistentis, eamque ad inferiorem speciem contrahit. . Non negavero quin forma fortasse possit esse principium proximum cujusvis motus se ipsa non latioris , sed generalioris principium esse nequit: ut exempli causa, anima sensitiva potest esse principium sensus, appetitus & motus animalis ; sed vegetationis aut motus deorsum nequit esse proprium principium, quia haec in multis corporibus reperiuntur in quibus non est anima sensitiva, Sic anima vegetativa potest esse principium distributionis succi vitalis, nutritionis, augmentationis, ramificationis seu organidationis plantarum ti sed nequit esse principium temperamenti seu crasea, . Similiter, forma misti nequit esse principium motus cujusvis elementi , nec elementi forma, motuS generalissimi omnium corporum. Sed hia sistamus pedem. Etenim existimo duo minimum esse Omnium corporum motus generalissimi. Prior simpliciter gener issimus est, dc extenditur ad omnes substantias creatas,

297쪽

quid.

Probatio Duae naturalis Cap. XVII t

sive materiales sive immateriales. Accuratissime ab ingeniosissimo Vicecomite Verulamio l. a. Novi organi cap. ψ8. nomine motus Antitypiae depingitur , sed in ordine tantum ad materialia. Verum non tantum corpora, sed oc spiritus, reluctantur anni hilationi, & suam entitatem perpetuo tueri nituntur, & actu quidem se tuentur. Haec tamen intervenit differentia, corpora, inter luctandum, magnis subindHaboribus & mutationibus obnoxia fiunt, non item spiritus. Posterior motus generalis solis materialibus appropriatur, ae est motus mutationis formarum , cujus principium nequit esse ulla forma in specie, ut per se notum est, siquidem ad omnes extenditur, & omnibus antiquior est, cum sit motus ad formam. Cum ergo hi duo motus generaliores & priores sint omnibus formis, fieri nequit ut ulla forma sit internum eorum principium. Nihilominus omnes formae hos motus diversimode modificant. Etenim in motu mutationis,forma est quasi terminus ad quem materia mutatione fertur, in qua acquisita quiescit & completur. Forma quoque motum antitypiae modificat, ei simul conjungendo nisum defendendi naturam suam additionalem , eique subscribit materia, quousque haec

defensio cum praeservatione naturae suae primaevae consistere queat. Atque adeo, ni fallor, clarh monstravi, omnem sor mam materialem modificare & complere naturam substantiae quatenus est primum motus principium : cumque natura haec, quatenus est istiusmodi principium, sit etiam vita primaeva, sequitur, formas omnes vitam primaevam modificare, omnesque esse quidem vitas modificantes, non autem primaevas quod erat probandum. ip. Ex dictis elucescit, vitam primaevam non esse accidens, non facultatem aut vires vitales, non motum aut actionem, non terminum motus, non formam physicam , imo

nec esse substantiam, prout ea concreth sumitur: esse tamen substantiam, prout eadem abstracte & inadsequate accipi tur ; scilicet, esse entitatem per se subsistentem, sed consideratam in ordine ad operationes , hoc est, esse naturam substantiae energeticam, & internum motus seu operationis principium: Hoc vero principium sive hanc naturam variis modificationibus inferioribus subjici, quae omnes differentias quas in corporum speciebus cernimus producunt : Porro,

298쪽

Cap. XIX. a cavis formali. agg

quia natura substantiae in genere est viva, formas eam modificantes etiam vivas esse, & quamlibet diversam vitae speciem producere: quin & formas quae corporum inanimatorum materias complent, simplici vitae modificatione eas exornare , formaS vero quae plures vitas aliquo modo distiniste conspiciendas inter se complicant 8c quasi contexunt, appellari animas, quod evidentiora vitae specimina formis simplici vita constantibus edant: Nullas vero formas omni interno motus aut operationis principio & vita modificante destitutas esse : Insuper, vitam completam & modificatam ex primaeva& modificante conjunctis constare, rectriue distingui in naturalem, & animatam : illam variari in species corporum inanimatorum, hanc in plantas & animalia, inque varia alterutrius genera, insumi. Adeoque primam pensi partem, quae a priore vitam naturae substantialis probare & explicare pollicita est, absolvimus. Ad argumenta a posteriore progrediendum,

GAp. XIX.

Apparatus ad prolationem ditae naturae sub tantialis aposteriore, seu ab efffectis.

i. Aufata seu effectus naturae substantialis sunt subsisten- ahidsus

tia modalis, forma materialis physica, facultates,Ope- est agen- rationes & formae accidentales. Relationes enim praedicamentales ad hanc rem parum faciunt. De subsistentia moduli supra Capite rum . & s. fatis dictum est; de formis quoque materialibus fuse disputatum Cap. p, Io, II.& I a. necnon cap. I S. Neque visum est sive prius dicta repetere, sive plura addere. Supersunt facultates, operationes & formae accidentales ulterius expendendae. Attamen de facultatibus in genere supra quoque Capite I . disseruimus, ut de Capite ii. de tribus primis facultatibus, earumque eommunitatibus,&differentiis ab aliis facultatibus vitalibus. Facultates inferiores referri possunt ad operationes, quas edunt. Operatio enim a fortiori operandi facultatem supponit. Quare de operationi

299쪽

ui8 Apparatus ad probatiovem Cap. XIX.

bus naturae substantialis hic primo dicendum, & consideran

dum ecquid ad vitam naturae demonstrandam contribuant: deinceps vero ad formas accidentales deveniendum, dc quid

ex iis quoque huc spectans colligi potest perpendendum. Priuus uani autem hoc pressius aggredior,aliquid de operationibus

in genere praemittendum videtur. eratis a. Operatur Deus, dc creaturae : sed vasta intercedit disse Fnita in- . rentia. In Deo nulla est potentia aut facultas , sed quicquid

sinita q ii Deus est,unus purus & simplicissimus achiis. lia-

' ' intellaetus, voluntas & omnipotentia in Deo non sunt facultates , sed ipsa entitas Divina, inadaequa te & per analogiam ad istiusmodi facultates perfectissimas nobis notas in creaturis conc*pta. Similiter ubi dicimus Deum intelligere, velle, aut perficere aliquid, inadaequati conceptus sunt, ab analogia istarum operationum in creaturis desumpti. Agere enim in Deo non dicit entitatem dii inetam ab ipsa Deitate ;ut nec velle, aut intelligere : sed haec pro modulo imperfectae intellectionis nostrae inadaequale concipimus, & analogi-ch distinguimus. Non quod hic modus concipiendi erroneus aut falsus sit. In Sacris enim literis ipse Deus, condescendens ad nostram imperseetionem, se per inadaequatos conceptus passim revelat. Neque vero falsum est dicere Deum velle, intelligere, aut operari: sed haec in Deo ipse Deus sunt. Visum est haec semel monuisse, ne in futuro discursu importune nobis molestiam creent. De operationibus quoque animae rationalis & Angelorum hic parum soliciti sumus: videntur enim potihs seorsim tractandae. utcunque sit, operationes materiales nobis notiores sunt, & de iis hic ex professo agendum. operatio- 3, Quod vulgo Metaphysicis decantatur, hie expendennes sunt dum es , Actiones seu operationes esse supposiorum. Distinguunts pq Scholae principium operationis in materiali, seu concretum,3c formale, seu abstractum : Illud principium quia, hoc quoi nominant: illud, subjectum seu stuppositum operans, non

. discriminando partem vere operantem a non operante, con

crete & confvsh significat ; hoc, principium . quo provenit ipsa vis & ratio operandi exprimit. Non dubium est quin illo sensu actiones fini supposiorum, nempe in concreto occrassis quodam modo loquendi. Verum, ut recte advertit Sua

300쪽

Cap. XIX. Disae naturalis ab essectis. et p

rius Disp. 3 l. s. . n'. o. Surum tentia s suppleatur modalis)ubn habet proprium ct immediatum influxum in actiones si nu in Quam assertionem loco laudato iuse explicat & defendit ;euique ego, si de sola subsistentia modali intelligatur, assentior. verum secunda acceptio principii agendi magis distincte 8c expresse rem ipsam quae operatur declarat. Est enim principium quo solo operatio proprie & formaliter perficitur. Hoc dicitur principium quo. Dividitur in essentiale, & accidentale. Illud hibdividitur in simpliciter primum seu ultimum e creatis, ec additionale seu modificans : hoc quoque subdividitur in accidens proprium, & commune. Hic tamen advertendum est, accidentia minus proprie appellari principia agendi, cum propius accedant ad naturam instrumentorum : imo & ipsa forma physica materialis non aeque proprie sibi nomen principii arrogat ac natura fundamentam

lis. Illa enim est per inhaerentiam in hac , haec est per se, &sustentat illam. Hinc alius modus ista verba interpretandi, a .pis actiones essesuppositorum, colligitur , nimirum, intelligendo per

suppositum subsistentiam fundamentalem, ut ultimum principium quo, seu ut ultimam sive primam rationem qui perficitur agio : atque hunc sensum axiomatis celeberrimum essedc perutilem. Docet enim quid in specie sit a quo omnes operationes ultimo dependent, & in quibus inventis acquiescendum est. Data cauta actionis proxima,ut calefactionis aut frigefactionis,putri calore aut frigore, non statim supersedendum est , sed causa caloris aut frigoris in eo subjecto adhuc pervestiganda . Si in animalibus disquisitio de calore instituatur, recurrimus ad motum vitalem, ad micationem sanguinis, ip- simque vitam , hanc animae materiali adscribimus: de quia anima materialis non per se subsistit, ulterius ascendimus ad naturam substantiae per se, quae animam ipsam ejusque vitam ultimo sustentat. Jam vero si quis, naAus naturam per se, velit in eo subjecto ulteriorem cautam creatam perquirere, . frustra est: quia, e principiis creatis, natura, quatenus per se, est simpliciter ultimum , in quo acquiescendum, nisi forte stmens sit de prima causa superiraturali inquirere. suppositum

. veruntamen haec non ita accipienda sunt, quasi inten- intellexederemus suppositum & subsistentiam fundamentalem esse ter--μ'

SEARCH

MENU NAVIGATION