Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

uso A aliquid in agente. Cap. XXI.

faciendum in proximae Quaestionis eventilatione, ad quam spectat. Alterum caput eii, Actionem non fluere ab agenie pera Iiam alitionem, sed per seipsum. Non ergo ita fluit ex eo, ui in eo ait sensu maneat. Si enim per seipsam fluat, qui fiat ut simul per se actissuit ipsam maneat 3 Respondeo, verba ista, per seipsam fluere, du-pe spissis sim, pliciter accipi posse. Vel enim sonant, non fluere per aliam

distinctam actionem et, vel, unam partem actionis esse nullo modo causationem alterius ejusdem. Priore modo verum est, unam actionem non fieri per aliam, sic enim daretur processus in infinitum : veris posteriore falsa est assertio, unam partem actionis transeuntis non esse causationem alterius. Nihil enim absurdi hinc sequitur. Quandoquidem non ponimus

inter causationem,& causam proximam,aliam causationem, dc subinde aliam,ut metuamus processum in infinitum: sed dicimus ipsum nisum movendi, seu vigorationem agentis ad movendum aliud, esse adium facultatis motivae, dc limul esse causationem conssimilis illius in passo, atque adeo termini. Haec pars prima causationis in virtute agentis est causatio secundae,&c. Infinita autem causationum series fatis cavetur quando in aliqua prima sistitur. Quoniam vero saepius diximus primam partem causationis esse productionem secundae, de sic deinceps , aequum est semel probemus. Dico igitur, actionem totam constare eX partibus, non tantum respectu durationis & graduum, sed & respectu extensionis, distinctis.

De prioribus non opus est hic aliquid subjungamus: de e tensione actionis aliquid omnino dicendum est. Si enim non extendatur actio, frustra in partes dividitur: sim extendatur, est proculdubio divisibilis,& partes continet. Superest ergo Miicnem monstrandum, actionem esse extensam. Innumeris instantiis certare possumus. Sol agit in terram : Solis igitur actio ad terram continuatur. Similiter ignis ad aliqualam distantiam assidentes calefacit. Quare actio secundum longitudinem extenditur. Suppono agens immediate primam actionis partem producere, & mediante hac secundam, dc mediante fecunda tertiam, d c. Aliter enim vel dicendum, solem agere ad distantiam, non agendo in medium , vel solis actionem migrare per medium. Attamen neutrum recte dici potest. Nam ponere actionem ad distantiam sine actione media, est ponere mutationem situs absque motu : quod concipi nequit, Actio.

342쪽

Cap. XXI. An actios aliquid in uehie. a PI

Aetio enim, hoc dato, ab agente ad passum distans sine motuitansiit. Sin dixeris actionem migrare per medium , vel ut substantia, vel ut accidens,sic migrat. Si ut substantia , fateor quidem substantiam posse de loco in locum moveri ; sed in hae dissertatione de actione seu causatione accidentali agitur.

Sin ut accidens , non video quomodo migrationem accidentium a subjecto in subjectum vitemus. Si enim actio per se ipsam s ut loquitur Suarius) in passum distans fluat, necesse est per seipsam per medium ( aut etiam per diversa media inter solem & terram) transeat, priusquam passum ingrediatur. Tutius ergo dicitur, agens primam actionis partem immediate producere, & per eam secundam, &c. Idem quoque dicendum est, si agens & pasium sint contigua. Actio enim non sistitur in superficie passi, sed aliquo usque corpus subintrat. Nam ignis ollae latus sibi proximum primo calefacit,/sensim ejus calefactio profundius extenditur, & demum ad oppositum latus pertingit. Fluere igitur quo sensiuactio dicitur fluere est se in nova materia celerius aut tardius propagare. Quare prima pars ae bonis, quae est nisius movendi, quatenus est in agente,hoc modo se diffundit nempe multiplicando seipsam in materia proxima, atque adeo in remotiore , sed non deserendo primum subjectum, aut novum sibi adstiscendo. Nisius itaque agentis in agente ii tus inde se propagat in passum, consimilem nisum in eo excitando. Fieri ergo nequit quin primus nisus fit causatio sequentis , sed non ut diversae actionis, atqui solum ut diversiae

partis sui. Si ergo vult Suarius actionem per seipsam fluerei subjecto in subjectum, aut a parte iii partem, aliter quam se propagando in ea subjecta aut partes, ( modo quo declaravimus, ) eum directh negamus. s. od ad alteram Suarii clausulam attinet, Assionem ex ph,

agente non ita fluere, ut in eo maneat , spectat ad durationem amo ma actionis. Dicimus igitur actionem, respectu durationis, non infrum=esse de natura sua ens permanens, sed fluens, & hoc sensiurecth dici 1 Suario aerionem fluere, & non manere in agente, nisi per continuam sui renovationem , nempe permanente causa in actu,& tunc ejus primam partem quoad durationem,

simulac primam partem passionis, & mediante hac termini inpasib, fecerit, desinere esse per simplicem privationem : atque

343쪽

rva sit aliquid in agente. Cap. XXI.

idem de secunda parte ejusdem, mutatis mutandis, &c. dicendum est. Neque mihi cum Suario in hac re nempe de duratione actionis j controversia est, nisi quod insinuare vi deat'r, adversarios suos velle actionem, finita sua causatione,

adhuc in agente manere : quod negamus. ens a io. Sed pergit Suarius, Agens ex eo praecise quod agit noumn Qe te moletur, &c. quia, inquit, agenti, ut agens est, per accidens est:/. . . , Respondeo, agens in actione transeunte neque necessario movere aliud, neque moveri seu mutari , sed tantum niti movere aliud. Niti autem nec est actu moveri, nec movere, siqui 'em frustrari potest, ut supra declaravimus. Verum cum agens a non-agente in aliqua re disserat, necesse est

aliqua variatio agenti ex eo quod agit adveniat. ubi ergo dicit Suarius, agenti per aeeidens ese mularis distinguenda est mutatio in passivam, & activam. Passiva mutatio non incidit agenti ex eo quod est agens: activa vero & perfectiva sui omnino agenti propria est , qua nimirum agens exserit se,& actuat seu exercet potentiam suam motivam, cujus actus, ut dixi, perfectio quaedam est. verum quia acquisitio istius perfectionis non solet nomine mutationis venire, captiosa est ista dictio, agenii per aeeidens est mutari. Cum enim intelligi soleat de sola mutatione passiva, non recte variationi activae, quae agenti contingit, applicatur. Agens enim non tam mutatur, quam seipsum mutat & perficit. Mn nec fu i uiget, nullum terminum actionis manere in se est ibia agente. Si intelligat per terminum actionis essectum ejus

actiost in dem, fateor nullum essectum actionis in agente comparere.e dem ut' Agens enim in actione transeunte nititur movere aliud, non seipsum. Sin intendat Suarius, nullam novamentitatem in j. agente ubi ex non-agente fit actu agens resultare, negamus. Resultat enim novus actus potentiae motivae, qui respectu potentiae est actus , respectu agentis ut causae, est ipsa ejus causatio, quae in aliud passionem infert ; respectu actionis in passium receptae, est terminus a quo, seu est prima Sc originalis

pars totius causationis agentis, cui tota actio continuatur.

Atqui objicit , non pos' intelligi rem aliquam quae ita fit actio

pura, ut per eam nihil intrinsee. factum intelligatur: res enim facta in extrinsecosubjecto non potest esse intrinsecus terminus actio

nis manentii in alio subjecto. Respondeo, ab eo qui judicat

actionem

344쪽

Cap. XXL An actiost aliquid in Levio.

uctionem transeuntem esse modum termini non posse intelligi eam esse in agente, nisi. terminus quoque in eodem sit. Hoc forte praejudicium acutissimum alioquin ingenium fefellerat. Sed infra probabimus, actionem non esse modum

termini. Sed pergit, actionem per quam nibu intrinsece factum s aba esse intelligibilem. Fateor, actionem integram schinsit causatio seu productio ) sine ullo plane termino seu eis

fectu concipi non posse. Nos vero omni actioni suum ter.

minum assignaemus. At hoc, inquies, non sufficit , siquidem terminum intrinsece factum. Quid intelligit pers in, irinseel factum ex verbis sequentibus colligere est ; nimirum eum velle, imus in ipso agente factum. Sic enim pergit,remfactam in extrinseco subjecto non e e terminum actionis manenii, in alio subjecta. Atque hic sensus est conformis opinioni Suarii, tum qu putat actionem esse modum termini, tum qua asserit actionem esse effectivam causationem. Si enim actio sit in agente, & sit in agente effectiva causatio, fuerit quoque causatio effectus seu termini in agente. Argumentum recte concluderet, fi actio esset modus termini, aut si tota actio esset in agente: sed inio transiens in agente est duntaxat inchoaetio actionis, seu prima pars ejus, & est illatio passessionis in passum , & mediante hac est productio termini. Aliis verbis exprimam. Prima pars actionis transeuntis in

agente est nisus movendi passum, qui est productio consimilis nisus in passo, quo fit aliqualis terminus: itae ut prima pars

actionis non immediaetri sed mediante secundi, attingit terminum , tota autem actio est immediata productio ejusdem Quaeres, quo indicio totam actionem non esse in agente innotescit. Respondeo, eo, quod in actione transeunte duo sint

necessario subjecta, agens & passum. Quare duae minimum

partes ad hanc actionem requiruntur. Prior in agente, ut hoc intrinseca denominatione vocetur agens: posterior in passo, ut terminus in eodem producatur. Si tota actio foret imagente, non attingeret terminum extra se in passo : si tota

actio estit in passo, ea non omnino penderet ab agente. Inciperet enim in passo, & nihil ejus in agente praeexsisteret unde. ab hoc dependentia initium sumeret. Frustra mihi narras facultatem motivam agentis. Ea enim otiosa foret, si nihil entitatis actualis, unde actuaretur, ei accederet. Dic mih

345쪽

Principim

ens, nis

Aes actios aliquid in agente. Cap. XXI.

quomodo facultas quiescens absque accessu alicujus modi aut actus actuetur. Si nequeas, concedito actioni transeunti aliquid entitatis in agente, ut facultas inde nitatur, dc

inferat passionem, atque ea mediante edat terminum.

ia. Sed objicit Suarius, Posio primipio agendi, O essectu ejus, ct dependentia essectus a suo principio, sublata per intellectum quaevaque alia eniitare, susscienter intelligitur di effectus in actu, Oeausa esseiens in actu : ergo impertinens est fugere quandam aliam rem distinctam realiter ab Oectu, di priorem natuita ili, quasi actio illius. Nam actio sollim ponitur ob causalitatem agentis Odependentiam effectus : sed hae intelliguntur optime fine illa ensitate t. e' ergo gratis conficta. Respondeo, facultatem agendi non esse su iens principium alicujus effectus nisi ac uetur , non actuari, nisi nitatur effectum producere. Posito

enim principio potentiali, & qualicunque effectu, nulla erit dependentia hujus ab illo di, imo non dabitur suffciens relatio effectus ad tale principium. Dices, Suarium supponere actu.ale principium , ergo necesse est supponat quoque, principium nitens hunc effectum dare. Non enim actu producit, nisi nitatur ; dato hoc, passio infertur, effectus producitur,& dependentia hujus a suo principio satis stabilitur: nec aliud fingimus, aut opus est fingamus. Habemus enim suis ficiens principium, effectum, & hujus ab illo dependentiam, nempe actionem, qua illud hoc producit. Quare speciosa haec argumentatio ex falso supposito procedit. Nempe supponit principium agendi actuale sine actuali nisu aliud movendi , quod asystalon. urgeri adhuc contra nostram sententiam potest, me eo fine partem actionis in agente ponere, ut activam ejus facultatem actuet. Verum una actionis pars, ubi tota ad facultatem actuandam requiritur, non lassicit. Aliter enim facultas, partis tantum actionis, & partis termini, causa fuerit. Respondeo, totam actionem actuare facultatem, sed mediante prima parte, quod prima actionis pars sit productio secundae, & haec tertiae, &c. Mediante igitur prima parte, facultas est totius actionis, ipsiusque termini, causa. Si enim eausa ea e est eausa ea ait,multo magis causatio causiationis est causatio termini. utpote causa causae in productione effectus operatur per principium intermedium, at

causati ausiationis non per tale principium, sed per partes'

346쪽

Cap. XXI. Au actios aliquid in agente. a s s

sui a se productam, sibique continuatam, effectum attingit. At vero si nulla actionis pars sit in agente, necesse est tota saeuitati sit extrinseca, & ab eadem independens, nec agens non-agente intrinsece differat. Totum ergo quod 1 Suario postulo est, ut actio sit fallem aliquid in agente: dabo illi vi eis m, impossibile esse ut tota ibi sit. Nam qui diceretur transire, si nulla ejus pars in passum exciperetur 3 13. Tertio, arguit Suarius ab actione solis in illumina- aestu.tione. Per se (inquit est incredibile , qkbd, ut sol illuminet iniφη- aerem, prilis necessario fluat a luce solis alia res tiel modus, qui in ipsos ole maneat, ipsumque aliter asseiat. Sorsum enim fingitur talis entitas Z aut quod est indicium ejus y aut in qua potentia ipsius solis talis actus recipitur Z Sicut enim actio solis, quae

est illuminalia fuit a luce sulis , ii a se ab ipsa flueret in isum, deberet proxime recipi in ipsamet luee : nam secut sol illumivat quatenus lucidus est, ct ideo illuminatio praeedit forma Ilier a luee , ita fleosiluitur actu illuminans quatenus lucidus et et ergo se illuminatio eo stituit actu illuminans manendo in illuminante proxime, im, mediate manebit in luee ejus, illam constituendo in actu secundo, ficut Ptho manet in visu. Respondeo, de lumine dubitari posse an fiat per effuvia, an per motum quendam striationis. luce fluentem, & in corpus diaphanum impressum. Priore modo, ex evidentia terminorum liquet, essiuvia prius in sole exstitisse quam ex eo effvebant. Cum enim, secundum sententiam hanc, luminosi radii solis substantiales sint, & non ex nihilo fiant , necesse est e sole egrediantur, & consequenter in eo prius fuerant. Nulla enim dissicultas vetat migrationem substantiarum de loco in locum, cum suo marte subsistant : Accidentia vero nequeunt sic migrare, quod sint modi alterius uo essentialiter dependent. Posteriore modo, illuminati sumitur ut entitas accidentalis, ec non migrat e sole in corpus diaphanum proximum, sed, in eodem, motu generatur vita ut lux non tantum potentiam illuminandi dicat, sest 6c qualem nisum radios lucis quoquoversus spargendi. Hic nisus actuat potentiam illuminandi, & est prima pars seu terminus a quo totius illuminationis, seu totius actionis. Est autem actus lucis, vid. facultatis lucendi in sole & est primae causatio Iuminis in aethere. Nisi enim esset in sole nisus radiandi, nullos radios extra se emitteret. Quare nisus diffundendii

347쪽

Au actio ' aliquid in agente. Cap. XXI.

dendi radios, in sole, est actuatio lucis, ec est motus ejusdem rationis cum eo radii luminis, nisi quod subj ecto & vigore distinguantur. Hoc palam fit ex luce lunae, quae nihil aliud

est nisi lumen solis a corpore opaco lunae reflexum: item ex lumine in nube collecto, quod lucis quoque speciem praebet. Evidentissime autem idem confirmatur ex luce & lumine lucernae. Hoc enim, necnon illa, suppresso libero motu flammae, illico extinguitur : ut eX admotis cum flamma ventosis ut 8c ex .applicatione vasis pyramidalis vulgo ad extinctionem candelae comparati,aut etiam eX temerario emunctorii usu, aut denique ex qualicunque alia arcta flammae compressione, fatis innotescit. Hisce jam visis, ad argumentum Suarii reflectamus. Totum procedit ex errore & falsa suppositione. Supponit adversarios suos aliam rem aut modum luci addere, seu affingere. Sed hi supponunt lucem componi ex potentiali lucendi principio & actuati: hoc vero nihil aliud esse nisi nisum actualem diffundendi radios lucis ; hunc esse in sole, & esse actum lucis, &causationem

luminis, & esse primam partem totius actionis, seu totius illuminationis. Lucem denique non esse actuale principium lucendi absque hoc nisis radiandi: eo autem dato, nihil

aliud in sole requiri. Iam procedat. has m fingitur talis

enitias y Nulla fingitur. Aut in qua potentia solis talis actae recipitur y In potentiali principio lucendi, cujus actus cum potentiali lucem actualem constituit. Lux enim in entitate sua includit nisum lucendi ut actum suum, & ut primam

partem totius illuminationis. Lux ergo non est mera potentia lucendi, sed simul actus, & in se primam partem totius actionis illuminandi, nempe ipsum nisum radiandi, complectitur; qui nisus est productio primi luminis extra solem, hoc secundi, dcc. Motus ergo lucis de se propagat motum luminis, & est terminus a quo ejusdem. Quare nisi talis actus seu nisus radiandi esset in sole, nec lucem actualem in

se contineret, nec lumen extra se produceret. Sol enim non

duabus actionibus, primo lucem in se concipit, dein lumen emittit, sed eadem actione motuque sui utrumque edit. unde sequitur, actum lucis esse ipsam causationem luminis, o primam principem partem totius actionis illuminandi, cui tu men ut secunda pars totius actionis continuatur. Non autem

348쪽

Cap. XXII. An terminus specificet actionem, Se. et pr

recte infert Suarius, lumen manere in sole.ψManet enim in aethere, sed continuatur luci solis ut pars ejusdem actionis. Tribuitur itaque soli ut pars luci continuata, nempe ut una actio cum nisu lucendi, quae totius illuminationis pars princeps est, de in sole inhaeret. Non ergh recte infert Suarius, illuminationem aeris esse receptive in sole & luce. Non enim est , sed est qua sit eminenter, seu per principem & originalem totius actionis partem, in sole, cui tota iustio effvens(lumen quippe totum in aerem diffusum ) unitur. Atque

adeo argumenta Suarii contra nostram assertionem, actionem

esse aliquid in agente, adducta solvimus. Ad alteram Quaestionem prius motam jam deveniendum esset, sed in proxi, mum Caput differimus.

CAp. XXII.

Utrum Terminus Actionem, an Actio Terminum, aut

quid aliud utrumquesecis cet.

i. v vT in hujus Quaestionis examine feliciter procedamus, auid sit a ipso limine quid sit speeifieare inquirendum est. Non speriscare. mihi dubium est quin peedicare sit in genere, rem ad speciemeretrahere seu determinare,atque adeo ab omnibus aliis di tinguere. Dupliciter hoc fit, vel eonstitutitie, vel effective. Constitutiva 'deifiea- specifestio fit per ipsam essentiam, quae constituit rem in se, no duplex.& distinguit ab omnibus aliis, hoc est, specificat. Enimvero per id ipsum per quod res est, ab omnibus aliis distinguitur. Essentialis haec specificatio non videtur ea quam quaerimuS. Ipse enim Suarius asserit, & essicaciter probat, (ut supra vidimus ) actionem asus termino ex parte rei distingui, dc consequenter neque hunc esse essentiam illius, neque illam hujus. ectitie periscare est, essicere totam essentiam rei specificatae, Wid es & per eam ab omnibus aliis distinguere. Essiciens causa, cu- feblaa. ius virtute totus effectus active producitur, hoc modo specificat. Similiter concursus causarum essicientium, sive cooperantium, sive labordinatarum, sive inter se lactantium, necnon effciens cum instrumentis suis, si ullus ex his totum 2 effectum

349쪽

ο,8 Anterminus Decificet actionem, Cap. XXII.

effectum edat, eum quoque specificat. Impossibile enim est

totum effectum causarq, & eundem in nulla specie constitii- tum producere. Nulla vero causia, aut concursuS causarum, eum vel sine instrumentis, nisi totum effectum procreet, eidem hoc genus integram specificationem largiri potest. Chmenim haec specificatio in integra seu completa rei productione consistat , nqcesse est, claudicante productionis integritate, uni claudicet specificatio , & causis complentibus productio nem complementum quoque specificationis debeatur. Sit ergo hoc ratum, eausam esscientem in tantum adessectivam terminis e- eseationem concurrere, in quantum ad specifica essentiae ejuidem p bductionem contribuit. tripliciter haec specificatio essicienti tribuitur ; vel directe, vel mediante facultate, vel mediante ac ione seu causatione ejusdem. Di recte tribuitur causiae essicienti, ut seu filo seu vero principio quod operatur facultati, ut principio quo, nimirum in quo peculiaris & propria

ratio causandi continetur & exprimitur , a Stioni seu causationi, ut medio exsecutionis. Quare sive dicimus facultatem, sive ae ionem, hoc est, causationem, producere aut specificare essectum, intendimus essicientem causam mediantibus illis hoc

praestare , juxta vetus dictum, Actiones sunt supposiorum S. - definitis, procedimus ad specificationem acti

h, Fri-monis: oc quoniam eam stipr in duas partes divisimus, quaerotham par- primo, quid primam actionis partem in agente, nempe nisum . rem octi' nubendi passum, specificat. Existimo solum agens hoc essicere. Ratio est, quia solum agens hunc nisum in se suscitat, neque ad eum suscitandum alia re aut causa extra se opus habet : sui enim perceptiva appetitivam fatis irritat, de hic suam motivam, at se actuandam. Actus autem motivae facultatis est nisus movendi passum. Quare facultas immediate& per seipsarn hunc nisum exserit. Imo non est sussiciens facultas motiva, si, ad agendum incitata, ne niti quidem possit. Non ergo mihi dubium est quin prima pars actionis, seu primus nisus movendi passum, a sola motiva facultate agentis proveniat. Cum ergo agens totam entitatem huic parti ahionis largiatur, necesse est eam quoque specificet. Fateor dari aliquando causas socias , sed primus earum nisus est cuilibet proprius. Si putes passim aut terminum ipsum

aliquid ad hanc specificationem conflaire, falleris. Passum

enim

350쪽

Cap. XXIL an actio terminum, Sc. aps

enim nondum supponitur in agens insurgere, sed totam hujus primi nisui vim pati. Aliter enim agens & passum commutaverint vices, P agens passum fuerit in ipsa educi ione primae partis actionis suae: quod absurdum est. Nam nisus hie movendi est in agente, & passum supponitur adhuc quiescere, donec ab agente irritetur. Non ergo concurrit cumagente in hac prima actionis parte elicienda . Quin &, hoc dato, id incongruitatis sequeretur, passum cum agente in inferenda passione in seipsum conspirare. Denique, gratis hoc objicitur, & praeter mentem omnium auctorum. Superest tanthin terminus, qui ad hujus primi nisus eductionem se

concurrere cum agente praetendere potest. Attamen neque

hoc dicere ausus est quisquam. Terminus enim est ordine naturae posterior hoc primo movendi nisu, & cum eo, aut in eo, nullo modo cooperari potest. Nihil enim operatur antequam est, & terminus nondum est. Primus enim nisus movendi passum, qui, mediante passione, primam partem termini praecise essicit, partem eam anticipat, & ipso momento quo emergit,delinit esse. Si dicas, actionem utplurimum cou-tinuari : Esto , sed continuatur per alias suas succelentes partes, quarum quaelibet quoque, producta termini parte sibi accurate respondente, evanescit , ita ut nihil quicquam entitatis ulla pars actionis a termino mutuetur. Cum ergo terminus nihil ad entitatem primi nisus movendi conferat, certum est, eundem nihil ad effectivam specificationem ejusdem

contribuere.

g. Ad secundam actionis partem, quae in passo fit, accedo, Secredam quae est nisus movendi in passum iratus, quaeque sive vocetur quaque, factio, sive passio, substantia rei sui loquuntur) eadem est. De hoc nisu quaeritur, a qua re specificetur: sed quaestio adhuc videtur ambigua , quod is nisus potest esse vel impotens, vel pratialens. Si de nisu impotente quaestio instituatur, puto solum agens eum specificare: sin de praebalente, limitatio addenda est. Nisius enim impotens, quia motum actualem in passo non causat, integer & sine contemperatione in idem admittitur: Nisus vero praevalens reactione nonnihil infringitur. Quod nisus impotens totus in passum excipitur, hae instantia monstratur. Imponatur mensae plumbi libra una

pondo. Ejus nisus deorsum aequivalet ponderi. Mensa, mov

SEARCH

MENU NAVIGATION