Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

et Zo Disserentia allionu, passionis, c. Cap. XX

Probatur videtur mihi duobus argumentis clarh evinci. Primuim est,prim'. e ffectum duarum causarum effcientium se mutuo contemperantium realiter a causatione alterutrius differre : At terminus actionis praevalentis, nempe terminus motus actualis, est effectus duarum causarum essicientium se mutuo contemperantium : Ergo, a simplici alterutrius realiter differt. Ad propositionem dico, duas causas luctantos inter se non producere eunde effectum quem alterutra sibi permissa produceret. Effectus, enim, naturae utriusque causationis est particeps. Oportet igitur alterutra suam respectivam partem, non totum, sibi arroget. Quemadmodum enim filius partim pat ri, partim matri, similis est, ita terminus actionum luctantium alterutri est ex parte assinis, neutri identicus. Etenim actio praevalens majorem mutationem, quam potest actione passi infracta,daret, & reactio,si fortior esset,minorem

redderet. Effectus itaque non est idem quem alterutra causatio sola produceret , nedum est idem cum alterutra una earum : Sc consequenter ab utrisque realiter discrepat. Dices, ab utrisque simul sumptis (non obstante hoc ratiocinio I posse non differre. Sed contra est , quod effectus unus sit, & ex partibus inter se pugnantibus non consistat: ut raritatis gradus ab actione rarefactiva agentis, & renisu passi, inductus, nec est rarefactio, nec est nisus rarefactioni oppositus, nec eri utrisque conflatus , sed est absoluta raritas ejusdem speciei& naturae cum aliis raritatibus ejusdem gradus, utcunque ab aliis causis productis. Atque haec de propositione. Ad asssumptionem quod spectat, affero, terminum nisus praevalentis seu motus actualis non produci absque reactione seu reluctatione passi. Hoc enim, vim sibi illatam percipiens, lege na-eturae quantum potest se tueri tenetur. Insurgit itaque contra mutationem inferendam, eamque, si totam avertere aut

repellere nequeat, squod hic supponitur,) saltem demulcet, mitigat, sibique facilius ferendam praestat. Cum igitur actio finita non sit irresisti bilis,necessum est resistentia passi eam plus

minhs attemperet & variet. Hinc vulgare dictum proflu3it, od recipitur , recipitur ad modum reeipientis. Aqua enim prius teporem quam fervorem concipit et quod non fieret, si passum sine resistentia totam actionem ignis admitteret,

Sublata enim hic resistentia, quid impedit quo minus igni'

332쪽

Cap. XX. O terminorum iis respondentinis. ad a

statim ab initio motum, nempe calorem, iuge violentae calefactioni aequivalentem inferret Verum, cum sensim primo teporem, dein fervorem, introducat, patet aquam vim ejus impetuosam nonnihil retundere & contemperare e adeoque Iesse stum non esse plane eundem quem causatio sibi relicta produxisset , nedum esse eundem cum ipsa causatione sua et

quod erat monstrandum. et q. Alterum argumentum supponit actionem praevalen. Probaturtem, quatenus in passum receptam, esse motum actualem. fecundi. Hinc asserit, terminum motus actualis esse ab eo motu realiter distinctum. Ad cujus propositionis plenam probationem tria statuenda sunt. I. Ter num motus actualis esse novum statum seu habitum in passo productum. a. Hunc terminum seu novum statum esse a motu, quo producitur, naturaliter separabilem. 3. Res hoc modo separabiles esse inter se realiter distinctas. Ad primum dico, motum actualem concipi non posse,nisi ut processum ab uno termino ad alium. Terminus 1 quo est status seu habitus, terminus ad quem est similiter status seu habitus. Intelligo per statum, id quod stat seu permanet, donec novo motu varietur , & per habitum, id quod habetur seu possidetur, donec motu alio amittatur. Hisce positis, dico terminum motus localis esse istiuo modi statum seu habitum, quem passum motu acquirit, oc quo non spoliatur, nisi alio motu. Hoc adeo evidens est, ut explicatione magis D m probatione opus habeat. Res instantiis gerenda est. In motu locali, suppone hunc lapidem (aut aliud quodvis)moveri: ejus motus necessario producit novum lapidis situm , qui terminus est & novus status, sed invariabilis absque alio motu. In motu alterationis, frigefactio aliquem frigoris gradum pro suo termino agnoscit , sed non

nisi alio motu abolendum. In generatione, pro termino novum exsurgit compositum, sola corruptione perdendum. In augmentatione, motus ad majorem magnitudinem, in diminutione, ad minorem terminatur. In neutra contingit in novatio, absque alio motu . Quod ad motum circularem attinet, suprli responsum dedi. Concludendum est, omnem motum actualem novum passi statum inferre. Ad secundum accedo, terminum seu novum statum esse a motu, quo Pro

ducitur, separabilem. Probatur sic: Motus cessare potest, o o vel

333쪽

Cap. XX.

vel succumbente, vel quiescente, vel recedente, vel alio modo impedito, motore, ( causae enim naturales non irresistibili ter agunt ,) coque momento quo motor ab actione avertitur, motus desinit esse. Imo producto termino, motus eum . praecise producens necessario evanescit, & cum termino facto est inconsistens, it ut hic ab illo non tanthm separabilis est, sed implicat contradictionem ut simul actu stent. Entitas enim motus consistit in ipso fieri termini,nec opus est novo motu hocseri amoveatur. Facto enim termino, sponte desinit esse. E contri, status novus motu illatus, cessante motu, persistere potest in esse. Passum enim non deducitur in alium statum sne novo motu. unde patet, terminum semel factum non amplius pendere a motu quo fit. Motus enim qui praecise ad aliquem situm terminatur, co assecuto, peractus est, & per viam simplicis privationis extinguitur. Situs autem permanet, & absque novo ( ut dictum ) motu naturaliter non variatur. Quare terminus a motu quo causatur est naturaliter

separabilis. Tertium quasi conclusio est, Res hoc modo separabiles esse inter se realiter distinctas. Ad realem enim distinctionem rerum id solum requirunt Metaphysici, ut abseque miraculo ab invicem separari queant. Vide Suarium Disp. . L. a. Inferendum est, motum actualem ei suo ter, mino realiter distingui. I partim 3 o. Quod ad terminum partim fientem, partim histum, Me,-- attinet, is eodem modo a motu quo fit, quo terminus factus ai I pq causatione, distinguitur, hoc est, realiter. Cum enim in entitate sua terminum factum partim includat,actionem prae

valentem & motum ad ualem, ut causationem suam, necessario praesupponit: modo autem probavimus motum actualem dare terminum a se realiter distinctum. Utcunque enim terminus hic sit ex parte fiens , eX eo tamen quod sit ex parte quoque se stus, exsistere potest cessante sui causatione, nec destruitur absque alio moti Cum igitur na turaliter potest a sua caulatione separari, est quoque ab eadem realiter distinctus. Communitates & di rentias harum operationum & te minorum iis respondentium liaci enus prosecuti sumus. Supersunt nonnullae dissicultates de a stionis subjecto, necnon de ejusdem specificatione, strictitis examinandae, & demum

deveniendum est ad tertiam propositionem supra propositam,

Terminum

334쪽

Cap. XXI. An actiosi aliquid in agente aes

Terminum nec realiter nec ex parte rei a sua dependentia eonjuncta aut a sua inhaerentia differre. Sed hoc Caput jam prolixius est , reliqua in sequentibus exspectanda.

CAp. XXI. Aes Actis si aliquid in agente 3 quidnam sit.

Quanquam sententia nostra de subjecto actionis ex dictis

superiore Capite haud difficulter eliciatur : quod tamen nonnullae difficultates vixdum satis evolutae restent, visium est aliquot Quaestiones ex professo hic resumere, & primo, Anactio sit aliquid in agente, necne. a. ut apertius procedamus, ipso limine eorum opiniones qui actiones per effuvia, cum eorum qui per solam impressionem passionis & motus seu nisus movendi, perfici volunt, in . 'ter se conferendae sunt. Inprimis vero sciendum est, ex neutra harum sententiarum actiones simpliciter omnes per essiu-

via fieri, sed nonnullas duntaxat, easque maxime activas &vigorosias: ut, primo,eas per radios projectos,ut per lumen solis,ignis,cujusvis corporis lucidi, ut & fortasse impense calidi fecundo, eas per effuvia regulariter obliqua, qualia 3 multis existimantur ea magnetis, electri, necnon fortasse ea quibus perfici creduntur curationes unguenti armarii dc pulveris sympathetici, de consimiles , tertio, eas per effuvia vaga seu

erratica, ut ea morborum contagiosorum, necnon corporum

fragrantium aut foetentium, omniumque fermentantium, quae incerto modo huc illuc in & cum aere deferuntur. Quod vero omnes actiones hoc modo non perficiuntur patet, I. quod .ulta corpora agant per totam suam molem, ut gravia deorsum prementia, venti secum obvia quaeque obliqvh rapientes, flumina, &c. a. quod inuata per qualitatem aliquam, ut dura per duritiem, aspera per asperitatem, acuta per aciem caesim,per aculeos punctim,&c. 3. per adhaesionem,ut gluten, caementum, cera, M. Sed non exspectandum est ut omnes actiones, aut omnium genera, cum prose infinita sint, hic percurramus; id tantum agimus, ut innotescat dissertatio oo 2

335쪽

a8 . An actio A aliquid in agente. Cap. XXI.

nem de actione, in priore Capite habitam, quatenus ea passesionem immediate infert, s etiamsi fortasse omnes actiones ad eandem normam non fiant,) non esse parergam. au. , F a. Insuper qui actiones per effuvia peragi contendunt, in via in partes adhuc abeunt. Sunt qui putant eaeuvia ipsam sub agente ph stantiam passi subire, eamque immutare : alii subire tantum btulit, arbitrantur. utrum vero eaemia eaeeant per poros, an per substantiam, & similiter an ingrediantur per poros, an per substantiam, accurate hic definiendum non est. Hoc faltem certum esse opinor, permeationem frequenter fieri per poros: quanquam subitionem per substantiam, impossibilem non putem. Verum sive per poros sive per substantiam eseu- via pervadant, certum est, non exire e corpore a quo oriuntur sine actione & motu in eodem prius eXcitato. Qui ergo

hoc modo actiones exponunt, necessario tenentur eas' in agente agnoscere. Si dicant easdem, quatenus in agente, non esse transeuntes, sed immanentes , regerendum est, essiuvia non

esse ipsam actionem formalem, sed ad summum esse instrumenta quibus agens principale ad agendum utitur. Quare actio & motus quibus eaeuvia cientur & emittuntur vel habenda sunt pro actionibus transeuntibus, vel actiones tantis effluviorum dieendae sunt transeuntes. Mihi enim dubium non est, in hac emissione eesuviorum veras actiones transeuntes dari di, cum certissimum sit, corpora, in quae essiuvia incidunt, ab iis pati. Vel ergo actio effuviis, vel eorum principio, tribuenda est: sed profecto non illis, & consequenter huic. Actio enim evidentius ideam agentis principalis qu messiuviorum in se continet: ut patet in radiis visivis, qui deferunt ideam objecti emittentis, aut etiam refle stentis, non autem sutipsius. Quare effuvia emissa in se deferunt actionem transeuntem agentis principalis. Etenim si suam actionem in passum deferrent, suam ideam in idem aequh essicaciter imprimerent: quod non .usu fit. Quare essiuvia emigrantia, instrumenta sunt quibus agens principale suam actionem in passum inurit: & consequenter, haec actio prius aliquid erat in agente qu m passo communicabatur. Si dixeris, actiones quas deferunt eaeuvia esse in his, non in agente , respondendum est, satis esse, fuisse aliquid in agente, Meidem etiamnum continuari continuato effuxu. Sed ur

336쪽

Cp. XXI. An aditos aliquid in agente. et 8 s

gebis, ex concessis, actionem hanc non denominare principale agens ut subjectum, sed ut originem & causam. Manifeste enim subjectatur in eHuvio donec in passum propagatur, &saltem denominat principium postquam ex eo egressa est. Respondeo, terminum a quo hujus actionis fuisse primo in principali agente, & ex eo in & cum eaeuvio emigrasse:

quia vero terminus a quo continuata successione transeunti actioni unitur, denominat suum principium, ut subjectum primae suae partis seu termini a quo, cui tota actio continuatur, & per quem specificatur. Fateor itaque hic, sub.jectum dupliciter accipi, vel pro subjecto alicujus totius actionis, vel pro subjecto principalis partis seu termini a quo ejusdem. Priore modo actio per effuvium transiens est ineffuvio, & inde in passium traducitur : posteriore est in agente principe, in quo ejus primus .& specificus terminus fun

datur.

3. Porro, qui putant agentis effuvia poros tantum,non sub- rausia stantiam, pali penetrare, necessum habent agnoscere actio, per p rnem immediate in passum recipi ut passionem accidentalem, non ut substantiam effuentem ab agente. Eesuvia enim secundum hanc sententiam non subeunt substantiam passi, sed duntaxat per poros & per contactum in poris ei approximantur. Ne se est ergo, si essiuvia actionem agentis principalis deferant, eam ut accidens, non ut substantiam, in passum influant. Quare horum sententia omnium actionum ultimam explicationem nomine accidentium postulat , quemadmodum in superiore Capite fecimus. Nec opus est horum gratia alia actionum expositio qurim accidentalis emspectetur. Sola igitur sententia eorum qui substin lam tersubsta effuviorum penetrationem ad actionem transeuntem perbgendam exigunt, actionibus accidentalibus opponitur. Imo horum sententia vix sustineri potest, si ipsam eaeuviorum substantiam esse formalem actionis rationem velint. Substan'tiae enim eorum pura facit. tantum mixturam, de ab actione illata clare discriminatur. Fateor quidem, essiuvia actionem agentis quam in se continent in passium indere, sed non ut substantiam, atqui ut entitatem accidentalem ab extra venimentem. Adeoque tandem vindicavimus suppositionem prioris Capitis, in quo actiones transeuntes creaturarum ut acciv

o o s dentia.

337쪽

u86 An actio aliquid iii agente. Cap. XXI.

dentia ab agente in passum illata tractantur. Nec necessum est his opinionibus ulterius hic immoremur. oh. p se jam accedendum est ad actionis transeuntis in

Ii,he, haerentiam in agente eliaminandam. Dicendum non est, acti sunt in m onis eam partem quae in passum imprimitur adhuc in agente aqη inhaerere, quod solum argumenta adversae partis concludunt: sed statuendum est, actionis aliquam partem (nempe ejus primam & specificantem partem a qua tota propagatur, seu ejus terminum, nimirum a quo, ut supra explicuimus, cui tota am ut dependens continuatur, in agente inhaerere. Etsi

haec assertio videatur in superiore Capite fatis probata, aliquid tamen hic addendum est, sed strictius & magis ex professia

Tria argumenta a Suario Disp. 8.L. .n'. 3, , i. eX parte Ca-jetani contra sententiam suam adducuntur: quibus sigillatim respondet eidem sectione, n'. IS, 16,1 . ResponsaeX parte fortasse vera sunt, sed ex parte tantum. Caietarii S. Primum argumentum est, actionem esse accidens, ct rem argumenta sequenter inhaerere in s. ecto, atque adeo in agente, elim potenerrarum' aliquam agentis actuet. Respondet Suarius, actionem, ut

Pygishm. analogic. accidens, ct ideo non oportere ut dieai propriam habitudinem inhaerendi alicui, sed emanandi ab aliquo,8 c. Nolumus dissertare de modo loquendi. Concedimus itaque Suario actionem esse rem ab aliis accidentibus multo diversam, non tamen esse accidens analogicum, sed esse entitatem accidentalem, realem, absolutam, & quidem pernobilem. Concedimus quoque diversimode ab aliis accidentibus inhaerere ;scilicet,secundum totam suam entitatem,non in uno subjecto, attamen secundum principem sui partem esse in agente, secundum alias partes esse in passo. ubi vero largitur Suarius, actionem esse actum agentis, id quod in quaestione est quodammodo concedit. Actus enim facultatis aAivae necessario est in eodem subjecto in quo est facultas , & consequenter ut haec in agente est,it. & ille. Sed evadere conatur Suarius,

dicendo actum hunc non esse inhaerentem,sed emanantem. Cae- terum emanare nequit, quod non inest , neque actuare potest, quoJ non agentis potentiae actu unitur. Actuare enim est

formare, & consequenter aliquo modo inhaerere ; sed saltem inhaerere ut terminum a quo,& ut in fluxu ad extra. Modo in haerere agnoscat, non moramur. Non enim dicimus inha

338쪽

Cap. XXI. An acu liquid in hexte. et 8

rete ut terminum finientem, sed ut inchoantem, simulque actuantem, causalitatem agentis. utpote causalitas agentis incompleta est & potentialis, donec hic actus advenerit. Hic actus potentiae activae est terminus a quo actio fluit, cuique eontinuatur, necnon a quo, quatenus pendet ab agente, speeificatur, imo & quo causaliter individuatur. Dices, totam actionem actuare potentiam agentis. Respondeo, totam actuare, sed per principem sui partem, videlicet, per

terminum a quo, cui tota continuatur, & a quo tota qua ab agente dependet. Item totam actionem actuare potentiam, quia actus durante tota actione durat: neque propterea recte Suarius inde colligit, actionem quantum ex se extrinsece denominare. Clim enim sit actus potentiae activae in agente inhaerentis, virtute istius actus, cui tota actio unitur, intrinsece; quanquam non eodem modo quo actio immanens, denominare dicatur. Actio enim immanens intrinsece denominat

respectu utriusque termini, a quo & ad quem, ipsusque fluxus

intermedii: actio autem transiens tantum ratione termini a quo. Atque haec contra solutionem primi argumenti. 6. Secundum argumentum priori affine est. Si actio Mn est Secrumpsim

in mente ut in subjecto, in nullo subjectri erit: At vero hoe repug- Respondet Suarius, non esse inconveniens aliquam acti omnem transeuntem in aliquo Abjecto non esse, sed tantism in termino. Puto eum loqui de actione creationis, de qua superiore Capite vidimus: hie solas creaturarum actiones expendimus. Sed pergit , De omni actione, ut actio est, diximus, non bab re per se ae formaliter proprium subjectum ivbasionis. Hine si ut, lisis media passione alicui subjecto inhaereat, non tamen illud denomines quatenus aueto, sed quatenus passio. Dude etiam actio immanens, Patenus denominat hisinem agentem tiei operantem, formaliter non eone itur ut inhaerens illi, sed ut ab illi. Haec Suarii responsio intimam quaestionis difficultatem movet , quo nimirum modo actiones inhaereant in subjecto. Nihil certius esse

potest quam quod omnia accidentia ab & in aliquo subjecto

sustententur. Verum non necesse est, in tanta formarum accidentalium varietate, omnes insint eodem modo. Distinguimus itaque inhaerentiam in passivam, dc activam. Inhaerentia passiva ea est causatio materialis qui passiones, motus & ter

mini fini in suo subjecto sustentantur. Formae efficientes

339쪽

a 88 Ati aditos aliquid in agente. Cap. XXI.

seu qualificantes, & disponentes ad actionem,hoc modo inhaerent. Inhaerentia activa ea est causatio materialis qua subjectum se perficere conatur, & suas activas potentias actuare atque exercere. Formae hoc modo perficientes sunt actiones sive immanentes sive transeuntes. Quae omnes sunt vitae substantialis germani fructus & vitales perfectiones. Nam perfi- icere se est evidens vitae naturalis indicium, ut ex testimoniis Philosophorum & ratione suprei evicimus. Verum Suarius videtur non agnoscere inhaerentiam activam,at passivam modo. Negat enim actionem nomine actionis habere subjectum inhaesionis. Verum si it esset,actio non actuaret potentiam aestivam,quae inhaeret in gente. Sed urget num.8'.non posse inrelligi rem aliquam qua itast actio pura, ut per eam nihil intrinsec. factum intelligatur, Z. c. Fateor, qui vitam naturae nescit, vix posse actionem pure ab intus Provenientem concipere. ve- , tum qui mecum vitam naturalem agnoscunt, actiones simul inhaerentes & inde transeuntes agnoscere facile queunt. Positi enim perceptione,excitatur appetitiva , posito actuali appeti- tu, excitatur potentia motiva. Quare potentia motiva sopita iacet donec ab appetitu experrecta fuerit. Haec vero excitatio seu actuatio potentiae motivae eadem res est cum actu ejusdem potentiae, & cum termino a quo actionis, ut supra explicuimus , quae omnia facile concipiuntur. Ne quem vero turbet vox

ista actio pura, sciat nullum potentiae actum it purum esse, quin creaturae conveniat, vel eo ipso quhd sit actus potentiae, qui eatenus imperfectus est,& non cadit in Deum. Ieritum. q. Testium argumentum est, actionem esse perfectionem. D- numquodque enim est propter suam operationem, quae est cujusvis rei perfectio. Huc accedit frequens Divi Thomae testimonium.

Respondet Suarius, negando actionem esse proprie perfectionem agentis, quatenus persectio est a forma intrinsec. perficiente. Solet

autem disi actio agentis ereati perfectio extrinseca, quatenus dux perfectio quodammoda ad alia extenditur , quod in rebus habentibus limitatam perfectionem eensetur pertinere ad quandam per fectionem extrinsecam earum: sed retiera ageas ut agens magis de

Marat perfectionem fiam quam perficitur, nisi ex actione aliqWpj

commodum reportet, hel recipiendo in se terminum actionis, ut in iis que agunt actsine immanente, fel mediante sua actione seon servando aut tuendo a cpntrariis. Ηoc errat Suarius, putat actio

340쪽

Cap. XXI. An actiost aliquid in agente. et 8s

nem nullam agenti addere formam perficientem. Ab eo igitur quaero, an potentia agendi siti perfectio. Si sit, ut ne iri nequit, quaero iterum, an potentia agendi sit de se perfectio omnibus numeris completa. Non dubium quin sit incompleta & imperfecta. Frustra enim est ea potentia quae nunquam deducitur in actum. Fieri ergo non potest quin id

quod potentiam in actum deducat eandem ulterius perficiat: sed operatio potentiam operandi in a stum perducit: est igitur actus & forma actuans seu perficiens potentiam operantis : cumque ea potentia sit perfectio inchoata agentis, necesse est actualis operatio sit consummatio ejusdem. Sed urget Suarius, saltem esse perfectionem extrinsecam. Revera actionis pars in passum propagata,nisi quod continuetur termino ejusdem a quo, dicatur suo modo extrinseca : verum quod tota actio per principem sui partem agentis potentiam ab intus venientem actuet, est planh eatenus intrinseca perfectio. Instat adhuc Suarius, declarare modo agentis perfectionem. Fateor nobiles actiones transeuntes esse evidentissima intrinsecae perfectionis indicia : non tamen propterea sequi, esse tantum indicia. Multae enim affectiones perfectiones fiunt, simulque incurrunt in sensum : ut temperies moderata, justa partium proportio, quae internae perfectiones sunt, simulque, quatenus in sensium incurrunt, subjecti internam perfectionem declarant. Quod ad sententiam D. Thomae attinet, mihi plusquam probabile videtur, eum consta ter actionem in agente ponere, cum Suarius nullum ejus locum in quo disertis verbis id negat adducere potuerit. Etenim conatur tantum probare fuisse sententiam Aristotelis, & indh infert, fuisse quoque sententiam Divi Thomae. Nunquam eum s inquit) solei Aristotelem deserere in iis qua pure philosophica sunt. Hoc argumentum facilius forte admitteretur, nisi( D. Thomas ipse contrarium passim testaretur. Atque hoc etiam quodammodo fatetur Suarius, dicendo,

ejus testimonia esse disseilia: deinceps vero evasiones varias quibus parti suae in eludendo Divi Thomae apertas dictiones sub

veniat, enumerat.

8. Adhuc supersunt Objectiones quibus Suarius senten' sdi; f.,

etiam suam firmare conatur, quas ille ad duo capita revocat, jectinibus

Adipnem non realiter distinguia termino. Cui satis Saarii.

P p faciendum

SEARCH

MENU NAVIGATION