Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

gdo liminus specificet a iovem, Cap. XXII.

tum praecavens, totum hunc nisium patitur. Si enim trutinaveris eam incumbente plumbo, unam libram plus pendet qu meodem arnoto. unde patet eam totum nisium plumbi deorsum pati. Quare nisus activus plumbi passivum in mensam exceptum specificat. Est enim hujus nisus deorsum auctus, ejusdem speciei & gradus cum eo illius. Et nihil nisum mensae deorsum praeter nisum plumbi auget. Hic ergo illum specificat. Sin prava- . Verum si de nisu praetialente, quid eum specificat, quaerat 'it sqn- , dicendum est, nisium agentis cum resistentia passi contemperatum id praestare. Quanquam enim passum nisummovendi simplicem totum perpetuo excipit ae patituri, semper

tamen motui actuali atque mutationi inde consecuturae reluctatur. Cum igitur nisus praevalens motum actualem , adeoque mutationem aliquam, passo inferat, necesse est hoc contrae insurgat , & quando motum nequeat in totum repellere , saltem eum, atque una mutationem inferendam, seu terminum motus, reactione sua moderetur & temperet. Haec omnia supra satis declarantur & probantur.. Hoc solum addendum est, nos hic tantum mentionem facere unius

efficientis causae. Verhm si squod contingere potest plures causae s sive sociae, sive subordinatae,iive principales, sive instrumentales,aut alterius generis,)ad productionem alicujus mobtus actualis concurrant, perinde est. Unius escientis vicem supplent, & cum renitentia passi motum a se causatum specificant. Quantum vero quaelibet earum ad productionem motus confert, tantum quoque ad specificationem ejusdem

contribuit.

ecificat s. Credibile est, Metaphysicos, qui de ae ione transeunte

ripa limi scripserunt, eam perpetuo intellexisse quae efficaciter motum excitat. Etenim nullam mentionem fa- idemso. movendi, nec, quod sciam, actionem impotentem Rant. aut terminum fientem omnino agnoscunt. Necesse igitvx est statuant omnem actionem transeuntem esse praevalentem,& motum actualem in passo concitare, & consequenter tediminum factum obtinere. Quare disputatio Suarii A 8. 3. ubi agit de specificatione actionis transeuntis, de specifica tione motus actualis revera intelligenda est: idque ipse n'. et

his verbis videtur insinuare, Hae quaestio in propriis termissi

352쪽

Cap. XXII. an adila terminum, Se.s ab auibaribus praetermissa, sed iram includunt sel sub eis,

nunt quaestione de speciscatione mos sis extermino,&c. Hoc ipsium apertius asserit n'. g. his verbis , Idemque Oidentur sentirebviues Philosophi, ehm loquuntur de specificatione motus ex termino et, nam sub motu actionem O passionem ineludunt. Qu1- propter quaestio haec de actione transeunte quatenus motum, actualem in passo excitat, absque quo nullum terminum proprio ictum assequitur, intelligi debet. Hoc ex eo confirmatur, quod Suarius ipse putet nec actionem transeuntem a passione, nec passionem a motu, sive realiter sive ex parte rei

distingui. Quaestio itaque haec de specificatione motus actualis terminique ejusdem instituitur. 6. De ea quatuor sententias loco laudato recitat. Prima suat rest, actionem non a termino, sed a priueipio agendi, speefeari r sthim e secunda, actionem non a principio, sed a termino, spretem sume, re: tertia, ad specifieationem actionis tam terminum quam prin- tuae. e tum concurrere: quarta, praeter principium O termi num adactionis specifationem eertum modum agendi requiri. Hisce sententiis quinta addi potest, quae fortasse quatuor memoratis evidentior est, Actionem praevalentem specificari pra- prebatur.eipue ab agente, sed non fine cyneursu O eontemperatione reactionis passi. Haec opinio parum discrepat ab ea primo loco proposita, quae communiter creditur esse sententia Divi Thomae. Veteres enim renitentiam passi. concrete sub nomine principii agendi in hac quaestione inclusisse videntur Nullum enim in ejus tractatione renitentiae passi mentionem faciunt. Verisimile itaque est, eos nomine agentis simul reagens, nomineque actionis unii reactionem, complexe comprehendisse et quo dato, Divus Thomas a sententia nostra non omnino di sentit. Utcunque sit, probavimus modo, transeuntem actionem eo usque suspensam, ut nullum in passo actualem motum inferat, a solo principio agendi specificari: hic porro dicimus actionem, si praevaleat, & motum actualem in passo excitet, terminum dare ex renitentia passi contemperatum. Enimvero agens, quantum potest, nititur movere id in quod agit , passum, e conir , se ab omni innovatione & motu extraneo vindicare conatur. Hoc enim omnibus corporibus respectu motus ab extrὲ venientis inditum est & naturale. Ermio plus minusve motui externo resistunt. Ubi vero motus

353쪽

Au te minus speciscet actionem, Cap. XXII.

quem intendit agens ex reactione recipientis infringitur &modificatur, alius saepe terminus quam intendebatur ab augente actu elicitur. Hinc sol fundit ceram, & indurat tu tum. Diversitas terminorum non ab actione solis, sed a di verso modo resistendi, cerae quippe & luti, dependet, ut per se manifestum est. Porro, ex diversitate resistentiae tres species actionum transeuntium eXoriuntur. Est enim ressistentia alia cedens seu succumbens nisui agentis , alia supprimens ejus motum coeptum , alia abducenS agens motu nisui ejusdem contrario. Quae species, ut & varietas actionum respondentium, una instantia clare monstrari queunt. 'Sumamus duas plumbi laminas, alteram viginti, alteram triginta librarum , & in bilancem mittamuS. LanX quae continet viginti libras attollitur, altera triginta numerans dependet. Haec enim nititur cum victoria , illa nititur quoque,( ut ex tensione funiculorum liquet,) sed nisu invalido seu triumphato. Injicito itaque in lancem viginti librarum decem alias; videbis statim lances ad aequilibrium redactas, alterutra nititur, neutra Vincit. Hoc exemplum non solum tria nilauni, sed & totidem resistentiae opposita genera, clare exhibet & probat. Resistentia enim cedens, cum nisu triumphante seu praevalente , nisus suspensus, cum resistentia supprimente , nisus triumphatus, cum resistentia abducente agens motu contrario, perpetuo conjungitur. Hinc etiam certo discimus, nisum movendi, etiamsi nullum motum actualem edat, esse tamen realem entitatem tam in agente quam in passo. Lances quippe, ex aequo libratae, utrinque realem nisum, sed sine motu actuali, patiuntur: Alterutra enim alterius motum actualem praepedit. Hinc etiam clare distin- guimus cessationem nitendi ab actuali quiete. Lances enim libratae actu quiescunt, sed non cessant niti. Tensi enim funiculi, ut dictum, nisum movendi deorsum non cessare demonstrant , simulque oculus adesse actualem quietem te-

satur.

Sbium m a T. Hinc porro colligimus, actionem non producere ter-thm actua- minum factum, nisi prius motum actualem in passu inserat, Iem predue Terminus enim factus, est novus status in pasta factus, q*i, esupponit statum priorem, ut terminum a quo et non autem ab

Ohm. hoc termino a quo ad oppositum ad quem pervenire licet abs

354쪽

Cap. XXII. an actio termimim, e. pos

que intermedio motu. Verbi caut , in quotu locali, novus strutus est novus situs, qui non attingitur, nisi agens causet pissum distantiam inter situm priorem dc praesentem emetiri. Hoc probatur eX instantia data : simul ac statera, hine inde ponderibus aequata, moveri desistit, lances nullum deinceps

novum sitium nanciscuntur, & consequenter nullus novus terminus educitur. Cum ergo agens non producat novum mo- 'tum, nisi superet prius resilientiam passi, cumque resistentia

passi, utcunque superetur, actionem agentis moduletur , necessario sequitur, eam concurrere ad variationem, & per consequens ad specificationem, termini. Si exemplis hoc confirmare velis, innumeris potueris. Cochlear enim aquae

citius & facilius ad ignem calescit quam plenus ejusdem lebes: scilicet ob minorem resistentiam. Spiritus vini facillime in halitum solvitur, paulo difficilius aqua, dein aegrius oleum,s non enim destillatur sime tertio gradu caloris:) his subjungas metalla, lapides, terram, vitrum, taleum, aurum purum , quod ultimum ardentissimos ignes annum integrum absque vel minima diminutione ponderis perferre dicitur. unde evidentissime ad specificationem talis motus exhalationis non solum requiri actionem caloris, sed concurrere majorem aut minorem renitentiam passi, & secundum eam terminum facilius aut aegrius, aut etiam aliquando non omnino, produci. 8. Verlim Clariss. Suarius ad specificationem motus con- Interm cursum insuper termini requirit: imo primas partes in hac Adisperi F- specificatione termino adscribit. Etenim Disp.dicti,f.3.n'. aa.

Ultimo, inquit, dicendum est, quaestioni propasia in forma re, pandeamus, actionem secundαm quandam rationem pendere aeque egenitaliter atque etiam indisidualiter a principio O termino , quoad specificationem vero, magis pendere a termino. Ad priorem partem assertionis quod attinet, actionem aeque essentialiter pendere a principio ac termino, non sine magna cautione admitti potest. Primo enim, Agio impotens, hoc est, nisus movendi invalidus, praecise ab actuali motu ( quem inferre nititur ) sumptus, revera ab agente, & solo agente, essentialiter & active dependet, a recipiente, passive, sed nequaquam a termino. Siquidem absque termino intento

actu esse atque exsistere potest, ut ex supra dictis de actione

impotent

355쪽

g o An terminus specificet actionem, Cap. XXII.

impotente liquet. Secundo, Actio sumpta ut includens actualem motum passi squo sensu puto Suarium accipere ) essentialiter etiam pendet ab agente, sed non ab agente solo, neque quidem proprie a termino. Suprii enim probavimus, motum actualem partim ab agente, partim a renitentia passi, dependere , & mox probaturi sumus, eundem non proprie

pendere a termino.

Negatur, p. Quod ad posteriorem assertionis partem spectat, eamo plane erroneam esse arbitror, quoad specificationem ma- repellith . gis a termino quam a principio pendere. Si enim probavero

aerionem non omnino pendere a termino, a fortiore constini m. terit, non magis ab eo quam a principio pendere. Probatur

primo, quia id quod ordine naturae prius est, nequit specifleari aut

pendere ab eo quod ordine naturae posterius est: at actio ordine Rasurae prior est suo termino : ergo. Major ostenditur, quod specificare sit aliquo modo causare, aut inferre specificationem et hoc quoque insinuat vox quae tribuitur eflectibus respectu causarum. Quod vero locum causae tenet, ordine naturae prius est suo causiato, alioquin haud aequo sensiu causa

audit. Nonne enim ridiculum foret dictu, filiam siuam peperisse matrem , aut recte lupum in fabula ovem de turbatione fontis accusasse, quod ex inferiore rivo bibisset e Pati jure posterius esse causam se prioris statuamus. Etenim qui

fieri potest ut aliquid specificet aliud priusquam ipsum est

Repugnat enim operari, & nondum esse. Sed ut assumptionem similiter confirmemus, sic procedo : Causatio ordine naturae prior est effectu causationis: at actio est causatio termini, & terminus est effectus actionis: est ergo actio prior suo termino, & ab hoc nondum exsistente non specificatur. Secundum, 1 o. Secundo, probo sic et dod speeiscat terminum, a ter' vicissim specifieatur: at actio sepecificat terminum er-mininum. Major evidens est. Nam qui fieri potest ut aliquid id specificet a quo specificatur 3 In genere essicientis, escere id a quo fit, apertam implicat contradictionem. Supponitur enim esse, ut faciat aliud ; simulque non esse, ut ab alio fiat. Similiter in genere causae formalis, nulla forma ita specificat aliud, ut ab eo vicissim specificetur. Esset enim simul forma, & materia ejusdem cujus esset forma et quod repugnat. Ad

haec, impossibile est ut actio specificet aliud antequam ipsa

certa

356쪽

Cap. XXII. an actio liminum, Oe.

eerta specie constituatur. Si igitur actio ordine naturae specieptilis constituatur quam terminum specificet, quorsum opus est eadem novam specificationem a termino mendicet duin aeterminus ipse nihil aliud specificare potest antequam suam specificationem recepit. Si ergo actio suam specificationem recipiat ab agente priusquam specificat terminum, quis locus huic reliquus fuerit specificandi illam Non enim bis specificatur actio, primo, ab agente, ut specificet terminum ; (hoc

enim munus agenti incumbit ;) mox a termino, ut re specificetur. Dicat mihi aliquis, quod jam in certa specie constituitur, quomodo sine innovatione speciei in eadem iterum constituatur Quare certa est propositio, cfod specificat terminum, ab eodem non specificatur. Assumo, actionem specificare terminum. Intelligo hic per actionem, actionem praevalentem quatenus renitentia passi contemperatam: s alioquin enim non est suffciens causatio termini, ut ex dictis patet.) Intelligo, inquam, actionem essicacem, talem nempe quae infert actualem motum. Assero hanc actionem perpetuo specificare aliquem terminum. Impossibile enim est ut motus actualis passo adveniat absque status innovatione. Si enim non inferatur novus status, passum non dimovetur a statu in quo erat , adhuc ergo quiescit in statu quo prius : sin ab eo dimoveatur, est in novo statu, & consequenter in novo termino. Cum ergo motus necessario producat novum terminum, necessario eundem specificat. Quod enim producit quidvis, in aliqua specie id producit, ( neque alia productio concipi potest. ) Duplex autem est ut supra notavimus)specificatio, seu determinatio rei ad certam speciem , altera effectiva, altera formalis est. Intendimus actionem effectiave specificare, seu ad speciem determinare , non autem esse formam termini: quin potius terminum ipsum esse formam subjecti, nec aliam formam physicam sibi quaerere: ut calefactio est causatio caloris , calor est forma calidi. ubi ergo quaerimus formam calidi, intimam entitatem caloris venam mur ; quam totam produxerat & ad speciem determinaverat caletactio. Calefactio itaque ignis aquam appensam forma calidi, ceu termino motus sui, imbuit, nec aliunde specificatio ejus quaerenda est: niti fortasse velis addere renitentiam

P G, quam in hac parte hujus Disputationis nomine actionis, Rr brevitatis

357쪽

Aut minus specificet alliovem, Cap. XXII.

brevitatis causi, concreth includimus. Cum ergo aistio te nitentia passi contemperata, ut modo explicuimus, terminum specificet et, certum est hunc non specificare illam. Dulam, ii. Tertio, idem confirmatur, quod actio per privationem is desi- desinat esse simul ac terminum attingit.:Cum enim sit via adnit ubi ter' terminum,hoc comparente,illa disparet. Dic itaque quomodo

i, termino specificetur, cum ipso momento quo incipit termi

nus, aut pars aliqua ejus, ea pars actionis qui fiebat evanescat& esse desinat. Dices, actionem nonnunquam facto termino manere. Concedo actionem continuari posse, novo jugiter ab agente emanante fluxu activo: verum hoc est idem per manere per novam & continuatam entitatis redintegratio, nem, non per propriam entitatem sua natura permanentem.

Actio enim, ut & motus, est in continuo fieri, & cessante fieri,ieessat esse. Quare quod dicitur de tempore, de actione quoque suo modo verificatur, eam de praesenti tantum esse ; quod ejus praeteriit, esse desiit , quod futurum est, nondum est. Ea enim aestionis pars quae primo coeperat, evanescit priusquam tota actio ad exitum decurrit. Durat itaque actio donec det

terminum aut aliquam termini partem : eo autem momento quo terminum aut termini partem attingit, vel secumdhm totum vel secundum partem respective desinit esse. Terminus enim successive producitur, aut saltem in instanti eo. modo quo supi explicuimus Cap. I i. n'. a. Ege itaque actionis partes quae prima rudimenta termini jaciunt illico cessant,& partibus actionis de novo factis & ab. agente continenterfluentibus terminus reliquum complementi sui suscipit. Cum

enim haec actio mediante motu operetur, eodem mediante suum attingit terminum, eumque consequuta defungitur. Quare ut tota actio totum dat terminum, ita pars partem, ae illico finitur. Terminus igitur actionem, eo momento quo

ipse incipit desinentem, specificare nequit: sed contra, ut dictum, actio specificat terminum. oe 5i, Perpendamus jam argumenta adverse opinionis. Pri-1. Fblativir. ma est, Si actio a principio speeifariovem sumeret, omnes actiones ab eodem principio protienientes ejusdem speciei foreui. Neg 'mus consequentiam. Idem enim principium materiale &concretum potest diversimode agere, & diversas rationes for militer distinctas complecti: ut, exqmpli causa, pomum co lore

358쪽

Cap. XXII. an actio liminum, go I

lore visum, odore, sapore gustum ascit. Quanquam igitur pomum sit unum materiale principium agendi, distinguitur tamen in plura principia formalia, & secundum ea diversimode operatur. Insuper, si operatio sit vitalis, hoe est, si pure ab intus proveniat, non dubium est quin regatur de specificetur ab intus: nimirum, I. percipiendo quid in specie sit agendum, a. appetendo id ipsum agere, 3. se movendo ad idem exsequendum. Tantum excipimus variationem quae actionibus accidere potest ex varia renitentia passi, aliarumve causarum sive concurrentium sive repugnantium. Haec

enim omnia sub principio agendi in hoc discursu concrete complectimur. Quo dato, formale principium agendi actionem perpetuo sipecificat.13. Secunda ratio a Suario mota est, Actionem esse eommuni- Secunda.rationem alicujus esse, di viam ad terminum: ergo essentialiter respicit terminum, eoque tiariato, tiariatur. Respondeo, revera variationem termini certo declarare variationem actionis,

hoc est, . posteriore manifestare cujusmodi sit: atqui specificatio de qua hic disputamus est a priore. Iungit enim Suarius istas propositiones, terminum specificare aerionem, , actionem pendere a termino. Aliter enim me hic quoque illi conciliassem, distinguendo specificationem. Est enim duplex , vel a priore, vel a posteriore. Illae vel ab essiciente, vel i causa formali est, ut supra diximus: haec ab effectibus formalibus deducitur. Haec posterior specificatio appellari potest deeIaralitia , ec hoc modo dicimus arborem cognosci ex fructibus: non quod, proprih loquendo, fructus arborem in certa specie constituant ; Ad quod respectu intellectus nostri a posteriore speciem arboris manifestent. Si itaque hoc sensu Suarius se intelligi patiatur, ei facith subscripsero, terminum ceribactionis speetem deeIarare. Sed oportet simul concedat, actionem, ut causationem specificationis, terminum specificare. Cum vero hoc neget, & constanter asserat actionem esse modum termini, ab eoque essentialiter pendere, ab ejus sementia

recedere cogor.3 . Tertia urgetur, Motum non aecipere speciem a termino a Brita. quo, sed a termino ad quem: & consequenter, actionem quoque ab hoc, non ab illo, specificari. Respondeo, actionem & mollim non semper eodem modo ad speciem contrahi : sed

359쪽

s uaria.

An terminus specificet actionem, e. Cap. XXII.

ad specificationem motus plus requiri quam ad specificationem actionis invalidae, nempe, contemperationem quandam nisus movendi ex renitentia passi , ut ex supra dictis inno tescit. Insuper motum ipsum nec a te tuo a quo, nec ad quem,s quatenus alteruter sumitur pro sive a quo sive ad quem passum movetur) specificari: Sin vero terminus a quo sumatur pro formali principio agendi, aut pro prima parte actus potentiae actius inhaerente in agente, utrovis modo actio specificatur a termino a quo, & similiter motus. Recte ergo dicit Suarius in hoc argumento, principium agendi comparari ad formam, ut terminum a quo: non Vero recte infert, quia status a quo passum movetur non specificat motum, ergo neque principium agendi eundem specificare. Plurimum enim interest inter hos terminos a quo, ut per se notum est. is. Quarta habetur ia'. I. Actionem in re non esse vis ipsam formam sive rem quast, prout egreditur O pendet ab agente: ergofforma quest si specie dipersa, etiam actio eris specie disersa. Respondeo, Suarium ipsum non putare nullam esse differentiam inter actionem dc formam ab actione factam. Namque tota sectione a. hujus Disputationis contrarium probat, fici l. omnem actionem, etiam immanentem, a suo termino differre. Quare intendit actionem non realiter, sed tantum ex natura rei, sive ut modum, a termino differre. Passim enim actionem esse sui termini modum asserit. verum de hac re proximo Capite videbimus. Interea loci dicimus, actionem esse modum agentis, aut etiam passi, sed non termini. Realiter enim ab hoc separabilis est, non tantum in actionibus impotentibus, sed & in efiicacibus, simulac terminus completur. Emergente enim hoc, illa evanescit & esse desinit. 16. Ultima eodem loco sequitur, dehones ex terminis ad mytendunt habere contrarietatem O repugnantiam : ideo enim frige factio S ealefactio eoniraria sunt, quia termini ad quos tendunt hunt contrarii. Respondeo, quicquid contraraetatis in terminis reperire est, a motibus contrariis primo profluere. Si enim motus quicquid in passo de novo esse incipit essiciat ; certum quoque est, eundem differentias, oppositiones & contrarieta test terminis inter se conferre. Ubi ergo Suarius asserit, ter minos dare contrarietatem motibus , nos invertimus, & di cimus contrarioi motus contrarios efiicere terminos. Mo

360쪽

Cap. XXIII. De disinctione termisi o depeti titia.

tus enim quicquid iis inest efficit, & consequenter quicquid

contrarietatis aut Oppositionis. Porro, contrarietas proprie est pugnantium aut certantium , at luctatio est motuum oppositorum, aut actionum refugnantium, quibus omne certamen peragitur. Etenim quae quiescunt non proprie certant. Dices, albedinem & nigredinem esse contraria. Attamen dubito an in tenebris sint actu contraria , in luce vero contrario modo agunt in oculum, & inde actu contrariari dicuntur. Contrarietas ergo prius in motu est, & posterius in terminis motus. Huc etiam referamus quod subjungitur, actio

nes a terminis recipere communem denominatimem, ut ealefactio

nem a ealore, &c. Respondeo, causas ec causationes recte denominari ab essectis, non quod accipiant naturam aut spe-elam ab iisdem, sed quod naturam ec speciem iis impertiant. Atque haec de praesente Quaestione.

Cap. XXIlI.

Utrum Terminus ex natura rei a sua Dependentia aut Inhaerentia, an ratione tantum, distinguatur. 1. uid per Terminum intenditur, ex supro dictis fatis In ambinnotescit: quid vero per Dependentiam, vixdum fa- btis exposuimus. Suarius putat termini dependentiam in re nihil aliud esse nisi actionem, & hanc esse ipsam causalitatemesticientis. Quoad posteriorem assertionis partem haud multum ab eo dissideo. Fateor enim actionem esse nisum movendi seu efiiciendi aliquid. Ille dicit, agere esse esseere: Eho, agere esse tantum niti esseere. Actio enim frustrari potest, ut supra probavi, quo casu agens nititur, sed ejus actio inei ficax est: inesticax, inquam, respectu termini ab agente intenti ; non respectu termini fientis, seu debili laetis qualiscunque resistentiae passi, quam perpetuo infert. Sed haec diselatentia tantilla est, ut viR digna sit in quam plura erogemus verba. Ad priorem partem assertionis veniamus, &perpendamus, an reipsa actio & dependentia termini actionis idem sint.

SEARCH

MENU NAVIGATION