Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

3 Io

damenta Suarii exiscutiuntur.

sensu actio est

ili agente.

'omodo terminus a sua dependemia Cap. XXIII.

a. Opinatur Suarius,actionem in re nihil aliud esse nisi ter mini dependentiam ab agente, & hanc esse modum termini. Ejus fundamenta tria sunt. I. Actionem nec esse in agente,

nec esse modum agentis. a. Unicam entitatem mediam in ter agens & suum terminum intervenire, eamque esse viam

ad terminum , diversiis autem nominibus insigniri : appellari actionem, respectu agentis , passionem, respectu recipientis , causationem, respectu essicientis , sustentationem, respectu subjecti ; ipsium fieri & dependentiam, respectu ter mini. 3. Dependentiam esse modum termini, ec potius termino quam agenti suam specificationem debere. Haec lanadamenta ex professo jam excutienda sunt: sed nonnulla de primo dc ultimo supra advertimus, quae hic non esse repetenda

duco,

3. Primo, supponit Suarius actionem nec esse in agente, nec esse agentis modum: nos vero supra probavimus actionem esse aliquid in agente , scilicet esse nisum movendi, eumque nisum esse actum potentiae motivae agentis, adeoque esse modum ejusdem, & primam activae causationis partem, a qua tanquam a causali fonte seu termino a quo tota actio dimanat, cuique continuatur. Non autem negamus, partem actionis in passum propagatam esse in passe , sed consideratam quatenus subjective passo inhaeret esse passionem : principem vero & radicalem actionis partem esse in agente, non ut terminum ultimum aut effectum, sed ut causationem ab intus in agente oriundam, & indh in passum continuo propagandam,& continuari quidem actioni in passum propagatae, ut parti sugeri se dependenti. Comparamus itaque potentiam activam effgiei sigillo insculptae, cujus nisu ( aut saltem renisu )movendi, simulachrum cerae imprimitur. Sigillum quiescens potentialis est 6c manet ; sed actu nitens se movere, aut cerae renitens, eam facilh cedentem sigillat. Nisus movendi s aut renisus) actu excitatur in sigillo priusquam effgiem quam gerit cerae impertit. Quare nisus movendi est primo modus sigilli, & actus ejus ; dein modificat ceram. Nam absque hoc actu seu modo in se, ideam potentiae suae in aliud non transfert. Statuimus itaque actionem esse aliquid in agente pxR'ter nudam agendi potentiam, & esse actum istius potentiae, seu esse actualem nisum movendi passum: atque hunc nisum

362쪽

Cap. XXIII. aut inhaerentia distinguitur.

esse modum activum agentis, quo a se non nitente clare disstinguitur. Sed licc omnia prius fuSe probavimus. Inferendum itaque est, primum Suarii fundamentum invalidum esse. . Secundum variis in locis explicatur et, ut Disp. 13. L p.

Disip. 8. s. I. I s. Verum sectioni nonae Disputationis 13. suptii Capite decimo satisfecimus. Disp. x8. L. Io. conatur ostendere actionem esse ipsam causationem eruientis, eamque ab agente manare per seipsam, & non produci per aliam causationem, ( siic enim daretur processus in infinitum ;) unicam vero intervenire entitatem mediam inter agens & terminum, eamque variis nominibus notari: respectu agentis, vocari actionem , respectu termini, esse huius dependentiam. Siquidem per eandem causationem per quam causa causat, effectus causatur. Quare ut causatio activa tribuitur causta, ita passiva effectui: utramque autem in re unam atque eandem entitatem esse. Primo, concedimus Suario, actionem& nisum essiciendi aliquid, sive nisum movendi, idem esse, &causationem essicientis nihil aliud esse nisi talem nisum causandi seu movendi , eumque nisium, quatenus est actus & modus agentis, immediate & per seipsum ab agente profluere, nec produci per aliam causationem, ne metuamus processum in infinitum : verum simul dicimus, hunc primum nisum in agente se in passum propagare, i& in eo esse causationem passitionis , hanc autem non immediate fluere ab agente, sed mediante primo nisis,ceu primi & principe actionis parte. Quanquam enim tota actio seu tota causatio dicatur agenti immediata, nihil tamen prohibet quin una pars actionis ab alia . profluat, & quidem remotior ab agente, a propinquiore. Hoc enim fortasse demonstrari potest, tum quod remotior pars actionis sit proxima remissior , tum quod actio ipsa non in momento, sed sensim, ad ultimam suam extensionem ab agente promoveatur. Si autem ultima extremitas actionis immediate, seu nullis mediantibus partibus, ab agente flueret, nulla ratio reddi poterat cur remotior ejus pars viciniore languidior foret, aut tardius emicaret. Nam quod naturaliter & aeque immediath ad distantiam ac ad praesentiam operatur, non tantum aequa virtute, sed etiam simul,

stionem perficit. Nihil enim his oppositis intervenire queat

n actio

emanet per

363쪽

gia Goniodo terminus a Iua aepenuentia XXIII.

quod vires agentis augeat, minuat aut retardet. Limitamus itaque eam Suarii assertionem, actionem ab agente manare per seipsam, eam intelligi debere vel de tota actione con

crete sumpta, vel de primo nisu movendi quatenus in agente ; non autem de partibus actionis in passum propagatis. Actio quidem de se totam actionem dicit, sed praecipue eam

ejus partem quae est in agente, quam nisum movendi voca mus : passio vero proprie non includit nisium agentis,sed tan-ttim nisum in passum propagatum,quo respectu ab actione i ta differt: quinetiam passio activam rationem actionis duntaxat, ut praecisam ab agente, nempe ut in passum receptam, considerat. Omittit ergo id ejus absolutum quo cum nisu agentis continuatur, de expresse refert solam ejus rationem passivam. 'm Sed prosequamur fundamentum Suarii. Dnteam ait is i is cis intervenire causationem inter causamo essectum, eamque ea eiulapende- active, c qu(d per eam causa causet, o essectui passitie, cquod per

1 eandem essectus causetur,o attribui. Largimur ei unicam causationem inter causam Sc causatum, inter agens & terminum intervenire .: nihil tamen vetat quin eadem una causatio habeat partes diiunctas , quarum prima, nisus causiandi, sit in agente, nisus ad extri propagatus, sit in passu. Dices, ut, cunque, utramque partem tam causae quam effectui suo modo attribui. Fateor id quoque , sed causae propter priorem partem, scilicet nisum causandi, at causato propter posteriorem, nisum propagatum , tribui . Quanquam igitur tota actio activh causae, & passive causiato adscribitur , non tamen semquitur totam actionem esse subjective sive in agente, sive in passo, sive in termino. Suffcit enim ad intrinsecam agentis denominationem, quod prima & praecipua actionis pars, aqua caeterae pendent, sit in agente : sussicit etiam ad denominationem passi, quod passio illata in eo subjectetur: denique, sussicit ad denominationem termini, quod passio seu ni sus passi,us eundem immediate attingat & producat. Non tamen necesse est ut sive actio sive passio sit subjective in tei

mino, aut ut in eodem maneat ut modus ejus. Non nego

quin, ut prima pars actionis est modus agentis, ita postrem sit modus passi : sed hoc nego, alterutram partem esse mo dum termini. Terminus enim ipse est modus passi, nec quTritalium

364쪽

Cap. XXIII. aut in frentia disinguitur. gig

alium modum ut dependeat ab agente. Dependentia enim nihil addit termino dependenti nisi negationes formales &relationem inde resultantem, ut partim supr1 Capite decimo,n'. et a. probavimus, partim infra declarabimus. 6. Verum Suarius Disp. 2O. s. s.n'. I I, I 2. arguit, dependen- In duea

tiam esse aliquid realiter o intrinsece in ereatura exsistens ab ea dentia stex parte rei distinctum. Realiter, inquit, ' intrius et ex F euj, sui psi,

quia ereaturam dependere a Deo non est denominatio extrinseea in ereatura, dcc. Admittimus dependentiam in creatura esse realem entitatem, nempe esse ipsam entitatem creatam quatenus includit negationem originationis entitatis suae in se,& negationem independentiae 1 Deo. Negamus vero creationem, praeter duplicem istam negationem cum relatione inde resultante,& praeter ipsam entitatem creatam, creaturae aliquid addere. Creatura enim a Deo dependet per totam suam entitatem dependentem, & nonduntaxat per mollium aliquem aut appendicem sui. Dico igitur, eam non tantum realiter & intrinsece a Deo dependere, sed & essentialiter. Impossibile enim est ut exsistat seclusia ab hac sua dependentia. Creatura enim independens implicat contradictionem, ut supra declaravimus. Sed pergit Suarius, Item quia dependentia quam lumen

habet a sile aliquid est in ipse lumine, O idem est in quolibet essectu

respectu causae ereatae, juxta modum dependentiae quam ab illa habet set inferi tantism, vel etiam in conservari. Atque eadem ratione, si Deus sius illuminaret aerem, dependentia illius luminis esset aliquid in ipse lamine. Nam est eadem ratio quae dependen, ita a soli, tiel fortasse major, dcc. Dico, in priore casu lumen pendere , sole per entitatem suam dependentem, cui adhaeret duplex negatio, prior originationis a se, posterior independentiae 1 sole ; similiterque in posteriore, lumen supernaturale pendere 1 Deo per entitatem suam negationibus similibus limitatam.

. urget adhuc Suarius, O ibidem n'. 1 a. dependentiam Dependen-ereaturae non esse omnino idem quod ereatura. Probatur, inquit, ita di i primo, a paritate rationis, inductiones acta in aliis omnibdentiis effectuum a suu eausis. Nam in omnibius actio, ct consev neam, quenter dependentia, distinguitur ex natura rei a suo termino, ut succedan

supra tactum est, ct infra in proprio praedieamento ex profeὴ tra liabitur, o c. ut huic & similibus objectionibus occurra-S L mus,

365쪽

Gomodo laminus a sua dependentia Cap. XXIII.

mus, dependentia quae est . causis creatis distinguenda est.

Sumitur enim vel pro media quadam entitate inter causam& causatum,seu inter agens & terminum , vel pro inadaequato conceptu iptius termini. Priore sensu dicit viam & processium causationis a caeusa ad effectum continuatum : posteriore dicit aliquid in termino seu effectu per modum inadaequati conceptus. Priorem dependentiam voco antecedaneam, seu dependentiam mediam , posteriorem, dependentiam succedaneam, seu manentem & exsistentem in termino facto. Hanc distinctionem videtur non advertisse Clarissi Suarius, & inde occasionem praesentis argumentationis arripuisse. Circa priorem dependentiam adhuc notandum, eam dupliciter posse repraesentari, vel directe, procedendo a causa ad effectum, vel reflexe, recurrendo ab effectu ad causam. Priore modo

eam vocamus actionem, causationem asstivam, generationem,

productionem: posterim e, passionem, generationem passivam, ipsum causari, produci, fieri, & dependentiam termini. Insuper sciendum est, sutrovis modo sumas ) hanc mediamentitatem duas partes satis distinctas complecti; primo,nisium movendi in agente, secundo, nisum in passum propagatum. Illum ad agens seu causam, hune ad passum in quo causatum

producitur, primo & praecipue spectare. videtur autem causatio totam causationem active, & causari eandem totam passive, exprimere : verum voces actionem M passionem paulo aliter accipi. Actionem quidem totam causationem agentis

suo modo complecti, sed primo & praecipue nisum movendi quatenus in agente, ae deinde quasi secundario nisum in passum propagatum, ut suo primo nisui continuatum : Passionem autem nullo modo totam termini causationem referre

Etenim primo, non exprimit primum agentis nisum, qui nullo sano sensu passio audit. Secundo,non eXpresse denotat continuitatem inter primum nisum & propagatum. Passio enim

circumscribitur limitibus passi , actio autem incipit extra passum, & in passum multiplicatur. Tertio, passio non satis certo asserit termini productionem , idque duobus praesertim modis ostenditur. 1. Qithd passio respectu productionis termini intenti frustrari possit, ut supri notavimus. a. Quod passio de termino non eodem modo quo causatio passiva & dependentia,concrete,praedicetur. Terminus enim proprie dici

366쪽

Cap. XXIII. aut i aeremia disinguitur. 31 s

tur causari & dependere, non autem proprie loquendo dicitur pati. Solum enim passum proprie patitur. Quare passas non formaliter includit productionem termini, sed solummodo dicit vim passo illatam. Fateor produetionem passivam includere passionem , sed passio refertur ad passum, non ad terminum. Nam produci est recipere entitatem ; sed pati praesupponit entitatem quae recipiat & patiatur. Quanquam igitur creari fit Grammatice vox passiva, & eatenus dicatur aliquo modo receptio & passo: non tamen est propria passio, quae semper supponit subjectum recipiens. Porro, productio licet suo modo includat passionem, haec tamen non explicite includit illam. Si enim dicas effectum pati, non intelligetur de ejus productione, sed de alia qualicunque ejusdem alteratione ab extri. 8. Hisce sic positis, ut Suario in forma respondeamus, dici- Dependeamus, sit dependentia sumatur pro media entitate inter causam tiam me& effectum, eam non solum ex parte rei, sed & realiter, abeflectu & termino distingui. Fieri enim potest ( ut supra

monstravimus) ut haec media causatio, respectu terminiri generante intenti, frustretur , quo casu terminus seu effectus est solum fiens, nimirum est aliquo gradu debilitata seu minorata resistentia passi. Cum ergo a termino, seu eo fectu intento, actu sejungi queat, manifestum est ab eo realiter distingui , & consequenter nec esse in termino, nec es, se modum ejusdem. Sin sumatur dependentia pro re manente in termino, seu cum termino conjuncta, praeter duas negationes, dc relationem transcendentem ad agens

seu causam, nihil entitati essectus aut termini addit. Dices, dependentiam qupe praedicatur de termino esse dependentiam mediam, quae (ut modo admisimus saltem ex natura rei 1 termino distinguitur, de consequenter hoc responsum cassum esse. Nam ut terminus dicitur causari ob causationem agentis , ita & dependere ob dependentiam ab agente: quae utraque una dc eadem entitas media inter agens& terminum sunt. Respondeo de causatione causae primT, eam non esse entitatem mediam, ut supra dictum est , de caum fationibus autem finitis, eas esse quidem entitates medias, &nihilominus recte praedicari passive de suis effectis aut terminis. Effectus enim seu terminus ab agente aut essiciente

367쪽

gi S Soniodo terminus a sua dependentia Cap. XXIII.

per causationem ejus producitur. Quare causatio est ipsa productio causati , & consequenter, mediante causatione causatum recte dicitur 1 causa produci: non quod causatio sit aliquid in termino seu effectu, sed quod interveniat inter causam & effectum, & hujus productionem immediate attingat. ubi ergo dicit Suarius, dependentiam differre a suo effectu

seu termino, si intelligatur de dependentia antecedanea, admittimus , sed unii dicimus, eam dependentiam non esse intermino, sed solummodo eundem praecedere, ut ejusdem productionem, quae cessat emergente termino ipso : sin sumatur pro dependentia conjuncta seu inhaerente in termino, negandum est eam aliquem modum aut aliud positivum ex natura rei distinctum termino addere. Atque ita argumentum Sua rii solvitur. Dis i i/r- s. Dices,dari terminos quorum esse consistit in fieri ; quales minos quo- sunt motus localis, calor, fermentatio, ipsa vita animalium,&rum esse est consimiles,quorum ratio iis motu consistit. Respondeo,me non in imi negare quin dentur termini quorum entitas in motu consistit: Nihilominus, non obstantibus iis terminis, adhuc dicendum est, motum actualem, terminum a se realiter distinctum semper producere. Motus enim qui est causatio novi termini,cujus esse est in motu, non est ipse motus in quo consistit essentia istius termini. Ille enim antecedit terminum, hic consequitur, & est continua causatio alterius termini. Ille non est

modus termini, sed modus sive agentis iiive passi, ut dictvm , hic est modus termini: fi tamen terminus sic motus sit formale agens, & novum subinde terminum causet, cujus ipse non est modus, sed causatio, & ipso momento desinit esse quo

novus terminus comparet. Dico vero, terminum motu pro

ductum realiter differre . motu quo producitur, propterea quod talis terminus naturaliter maneat cessante motu: ut in motu locali, situs novus, qui est terminus istius motus, manet, finito eo motu locali. Etenim terminus fiens est terminus activus & actu operans, sive est ipsa productio novi termini,& continuo fluxu variatur. Dicendum itaque est, terminum fientem, cujus esse dicitur in continuo motu, dividi posse in partes realiter distinctas, quarum aliae respiciunt causatio nem praeteritam, aliae futuram. Illae clarh differunt a causatione sua, quia haec supponitur praeteriisse eo momento quo incipiunt;

368쪽

Cap. XXIII. aut inhaerentia disinguitur. 3II

incipiunt: hae similiter realiter differunt . sua causatione,

quia supponuntur non esse donec ea finita fuerit. Utrovisitaque modo mutatio termini ab eodem mutato discriminanda est: & quanquam aliquae partes totius termini moti cum aliquibus totius causationis ejusdem perpetim conjungantur ;eae tamen hujus quibus singulae illius respective respondent non sunt simul, sed eo momento quo pars causationis praeterit, pars effectus illi praecise respondens in actum erumpit. Constat itaque ex dictis, actionem & terminum non solum separabiles esse, verum etiam, si inter se recte comparentur, nullo modo uniri aut consistere posse: adeoque explicuimus quo pacto terminus fiens siuam causationem involvit, necnon quomodo ab eadem realiter differt ; utpote concrete eam i cludit, & praecish seu respective eandem excludit. io. Accedimus jam ad secundum Suarii argumentum. In depen Disp. 2 o. s. i. n'. I a. Seeundo, inquit, probatur, quia haec de- 'Atlas udet pendentia est mutabiZis S tiariabilis in ereatura, manente eadem

re qua fit: ergo distinguotur a parte rei. Consequentia fundatur iin principio supra tractato Disp. i. f a, cte. Antecedens autem probatur, quia dependentia illa qua nunc Deus consertiat quanti, aiemsnes, ecto in Sacramento,dirum incta est ab illa qua consertiabat eandem quantitatem in substantia panis, dcc. Respondeo, dependentiam antecedaneam esse variabilem manente termino , non autem dependentiam continentem seu conjunctam.

Fateor itaque,illam non tantum supernaturaliter,sed & naturaliter, a termino separari posse , non autem hanc, ut infraeclarius patebit. ubi instat Suarius, quantitatem in Sacramento conservari absque dependentia quam habuit in substantia panis , ut nihil hic de incertitudine, aut etiam imposssibilitate,istius propositionis interseramo dico, hoc supposito,

dependentiam quantitatis antecedaneam mutari, sed conjunctam un cum ea quantitate conservari. Ejusdem enim dissicultatis est, quantitatem conservare absque subjecto, ac eandem conservare absque sua interna entitate dependente,

Si enim quantitas est per suam dependentiam a subjecto, sub lati ea dependentia non est. Perinde ergo erit quantitati

non dependere, ac non esse. Accidentis enim natura, quandi

quam abstracte per inadaequatum conceptum concipi possit, non tamen est entitas quae in natura seorsim seu abstracte

369쪽

gi 8 Gomodo terminus a sua dependentia Cap. XXIII.

state queat , sed perpetuo est ens alterius, seu ens entis. Quod probatur, quia entitas accidentis includit negationem MVHialis, & negationem independentiae a suo subjecto , quas negationes entitas substantiae non admittit. Dices, omnipotentiam Dei essicere posse ut entitis accidentis sit per se, &independens a subjecto. Regero, eam ergo una essicere ut accidens se exuat natura sui, & se induat natura substantiae. Qtio posito, quantitas non manet eadem, ut vult Suarius, sed mutatur in entitatem substantialem. Definitio enim sub stantiae, esse ens per se subsistens, hoc est, esse ens 1 nulla cre atura dependens, ei competit . Nec suffecerit dixisse, miraculose hoc contingere. Nam prima quoque creatio subistantiae, & continuata conservatio ejusdem, in re miraculosae sunt, quanquam ob assiduitatem miraculis non accense

antur.

Dod id h. II. Tandem ad tertium Suarii argumentum n*.1 .devenio.

tiam inhaea Dependentia, inquit, non est de egentia subplantiae qualitatis auirentem esse quantitatis dependentis, sed est via quaedam ad ipsam. Gad patet, si1u ratistne substanticli di idem est de aliis. Nam substantia, ereata si in egentia sua, est quid absolutum, solumque ineludii essentialiter esse per se, di in speciebus substantia intelligitur

egentialis ratio completi per fimiles digerentias absolutas, ab que illa habitudine transtendentali quam essentialiter ineludit actualis

dependentia. Hoc argumentum ad strictius entitatis dependentiae conjunctae examen nos revocat. Nam si intelligatur .de antecedanea, contra nos nihil probat, qui concedimus eam

esse realiter . rebus dependentibus distinctam. Quare non

antecedaneae, sed conjunctae dependentiae examen hic imeundum est. Concedimus autem ( chm sit vox abstracta )non eo modo quo res dependens substantiam, qualitatem aut quantitatem concrete exprimere et, sed; abstracte formam aliquam seu inadaequatum conceptum ad res dependentes essentialiter spectantem insinuare. Si quidem supponit rem dependentem tanquam materiam suam, eique addit duplicem negationem loco formae : priorem genericam , posteri

orem propriam, seu specificam. Illa negat prioritatem s seu potilis, si fingere vocem liceat, essendi; hoc est, negat se esse ens simpliciter primum : haec negat independenti in I causa sua. qua causatur. In hac posteriore,quatendi

connotat

370쪽

Cap. XXIII. aut intarentia distinguitur. 3D M

eonnotat causationem rei dependentis,fundatur relatio transscendentalis effectus ad causam. Atque adeo totam entitatem quam dependentia enti dependenti addit aperuimus. Quae tamen in tot species dirimitur quot sunt genera causarum. Est enim in quolibet genere negatio independentiae effectus a sua causa. verum duae praesertim species spectabiliores sunt, dependentia a causa efficiente, & a materiali , de quibus haectenus disseruimus. De iisdem porro duo a nobis hic ulterius afferenda sunt. Primum, dependentiam conjunctam de formali dicere negationes duas, geneticam unam, alterimque propriam , necnon relationem. transcendentem

ad suam causam. Secundum, negationes istas a re dependente esse inseparabileS.ia. Ad primum quod attinet, dependentiam conjunctam Nihil palmesse formam negativam, ex eo evincitur, quod sit imperfectio, quae perpetuo forma privativa est , ut perfectio in rem' semper est forma positiva. Quanquam enim privatio frequenter sine negatione praefixa enuncietur, ut caecitas, finitudo , imo quanquam terminus privationi oppositus formam vocis privativae prae se ferat: reipsa tamen haec in natura lalma positiva est, illa privativa: ut inflauudo, finitudo ; visio, caecitas et infinitudo summa perfectio est , finitudo includit negationem limitantem, se non ultra protendi. Etenim termini privative oppositi nunquam in natura per duas

negationes opponuntur, sed alter terminus affirmativus est, alter negativus: & terminus qui perfectionem exprimit, . affirmativus, qui imperfectionem, negativus. Duae enim negationes oppositae in natura consistere nequeunt. Quare 'si dependentia sit forma positiva & perfectio, independentia

est forma negativa & imperfectio, & contra. Certissimum autem est, independentiam esse in Deo summam 8c Divinam perfectionem, & consequenter dependentiam dicere negationem. Hoc argumentum supra tetigimus, nec opus est ei hic ulterilis inhaereamus. his. Secundo, probatur, quod nulla fingi potest entitas po- Duendis sitiva ex natura rei 1 re dependente distincta in hae inhae- ita inha-xens. Ea enim entitas positiva quam Suarius dependentiae inhaerenti assignat revera spectat ad antecedaneam, ut nimirum: ipsum fieri termini seu via. ad eundem. De quibus ille

SEARCH

MENU NAVIGATION