Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

geto Gomodo terminus ii sua dependentia Cap. XXIII.

ille n'. 16. sic loquitur: Dependentia est ordine naturae prior, usu sollim quam relatio, sed etiam quam res creata, saltem sub aliqua ratione, scilicet quia uia est prior quam terminus, ct fleri quam factum esse. Quibus verbis clare ostendit se in sua argumentatione deceptum esse, dum, pro dependentia conjuncta, tantum probat antecedaneam esse eX parte rei a termino distinctam. Vult enim dependentiam esse ipsum fieri dependentis. Fateor dependentiam antecedaneam id esse: nego autem eandem inhaerere termino. Imo impossibile est ut ea inhaereat, cum ejus esse consistat in solo fieri termini, &cessat in esse facto ejusdem. Dices, dependentiam de praesente praedicari de termino, sui, terminus est dependens, &consequenter eam termino facto inesse. Sed contra est, quod terminus de praesente ob dependentiam praeteritam seu antecedaneam non dicatur dependens, sed fuisse dependens. Sic enim de hac re disserens statuit ipse Suarius, Disp. 18. L. Io.n'. S. Ex quo, inquit, sit, cui ad secundum argumentum rem spondeamus, ct impossibile esse ut, cessante tiei transacta actione, duret eausa in actu. Potest quidem durare res quae fuit eausa in

actu, non tamen durabit in ratione actu ea antis, eum actu non

influat in essectum: unde nee talis effectus potest ver. diei jam actu pendere a tali eausa, sed dependiise aliquando in suo feri: quam

dependentiam non habuit nisi ratione actionis, quae tune etiam

fuit quando a sua causa manatiit. Verum ob dependentiam inhaerentem omni tempore est dependens. Essentia enim rei sic dependentis involvit duas negationes, ut dictum. Atque hinc confirmatur haec ratio, quod hae dependentiae diversimode de essectu praedicentur, altera per verbum de praeterito, altera per verbum de praesenti. Haec ergo non includit illam, sed est forma quoquo modo distincta ; & consequenter dependentia conjuncta eam rationem positivam quam antecedanea dicit termino facto non addit, nihilque relinquitur quod termino adferat praeter negationes memoravias. Suarius enim ipse, praeter dependentiam mediam, nihil positivum terminis factis nomine dependentiae asserere

ausus est. creaturam I . Dices, ex sententia nostra, inter Deum ec creaturas

an .s qnxitatem mediam intervenire. Si igitur depen- hiij. dontiam ullam in creaturis, vel ad creaturas spectantem, probaverit,

372쪽

Cap. XXIII. inhaerentia distinguitur. 3 et i

stobaverit, sit iis inhaerens necesse est. Respondeo, reveraxem it se habere : nihilominus acriter contendit Suarius, dati causationem mediam inter Deum & creaturam, quam

tamen in creatura facta collocat. Fateor autem me non posse ad hanc normam creaturae creationem concipere. Quod enim antecedit, qua antecedit, in consequente, qua consequente, fundari nequit. Admitto nos posse ratione distinguere creaturam fientem creatura facta, & seorsim tracta te: sed in re, creatura fiens (si sit aliquid extra intellectum

realiter exsistens est creatura facta, (nam quid aliud esse potest ) sin non sit aliquid extra intellectum, nihil est.

Quare creatura fiens & creatura facta sola ratione differunt. Nihilominus in causatione causarum secundarum antecedaneam dependentiam effectus a sua causa lubens agnosco. Infinita enim est disproportio inter causationes causae finitae ac infinitae. Illa enim, quod finita tantum virtute agat, resistentiae subjicitur, & ob eandem rationem non immediate attingit terminum, sed mediante causatione sua,

quae est entitas intermedia & resistibilis: haec, quia infinita virtute pollet, nulli resistentiae obnoxia est, & consequenter immediate educit terminum quem intendit, & non per ambages operatur. Secundo, illa nititur & vigorat se ut efficiat quod intendit, atque si nisus sit cum victoria, passum actu movet , quaerit autem materiam praeexsistentem in quam agat, quamque disponat ad actionem suam recipiendam, ae consequenter per actionem mediam effectum producit: haec per substantiam infinitam operatur, neque necessum habet quaerere materiam in quam agat, aut quam disponat , sed quicquid vult, sine nisu aut labore, quo momento inchoat, perficit. Tertio, illa, si transitenter agat, non est intim praesens effectui suo, dc consequenter actionem intermediam, se propagat, qui effectum immediate attingat: haec vero ubique intimh praesens est, nec opus habet per intermediamentitatem influat. Denique, illius effectus, nisi ubi sit modus causae, ab ea seorsim exsistit: hujus minime, quia ejus con-

servatio est quasi continuata creatio. Quare etiamsi dupli- 'cem dependentiam, antecedaneam & inhaerentem, in creaturis respectu Dei non agnoscam ; effectis tamen causarum secundarum duplicem adscribo et antecedaneam, quae Praece-

373쪽

geta Somaeo terminus asua dependentia Cap. XXIII.

dit effectum rum & conjunctam, quae inhaeret in eodem : quanquam haec nihil possitivum ei addat, ut hoc argumento evici

Dependen- Ii. Tertio,confirmatur,quod datis in quacunque re duabustiam inb*- memoratis negationibus,generica & propria,ea ipso facto,ab re it 'e' entitate positiva addita,fuerit dependens: ut in genere causae essicientis, data negatione originationis suae a se, aenegatione independentiae ab hac individua causa, effectus ab ea causa satis erit dependens: vel saltem dic quid insuper, ut recte dicatur dependens, requiratur. Similiter in genere causae materialis, data in aliqua forma negatione essendi per se, & negatione independentiae ab , hac materia tanquam a sua mateliali causa seu subjeeto, absque alia re positiva, ista forma est actu inhaerens in ea materia. Hoc jam ulterius confirmatur ex ultima parte propositionis prioris probanda.Si enim hisce solis negationibus positis, sussiciens relatio transcendentalis effectus ad suam causam resultet, quid aliud positivum ex parte dependentiae desideretur 3 At verbpositis dictis negationibus in quacunque re, suffciens fundamentum relationis transcendentis ejusdem ad suam causam aderit. Denique haec omnia magis elucescunt, quod dependentia non sit modus causati, ut partim supra probavi, partim infrii probaturus sum. D Fhhd h. Dices, dependentiam effectus, secundum Suarium, ni

lium hil aliud esse nisi causalitatem causae,& hanc in effetente nihil rentem mn aliud esse nisi actionem agentis. Sed obvia est responsio, &-, mentem Suarii , Revera actionem agentis nihil ghi is causalitatem essicientis, & hanc, si passiv ex-

hujus. primatur, coincidere cum dependentia effectus a sua causa. Dependentia enim hoc loco pro antecedanea sumitur, nempe pro ea quae producit effectum; non pro dependentia inhaerente, seu in effectum impressa. Illa enim est ipsa energia& activitas cauta, quatenus in ordine ad essectum passivh exprimitur et haec est forma quaedam privativa esset i inusta,' qua is suis negationibus limitatur. Causa enim efficiens non, tantum effectum suum edit, verum etiam dictis dependentiae negationibus ceu stigmate suo notat, & sibi soli ut causae ejus dem appropriat. Huc refertur objectio Suarii Disp. S. L i n'. 16. quam contra se adducit, cuique respondet. Dices, inquit,

374쪽

Cap. XXIII. aut inlaerentia distinguitur. 823

inquit, dependentia oritur ex actione: ideo enim essectus pendet,

quia ii: ergo nan potest actio esse ipsa dependentia, sed aliquid

prius. Respandetur, negando dependentiam oriri ex actione, sed poli hs esse ipsammet actionem. Dnde illa causalis non est reducenda ad esseientem causam, sed potiis; ad formalem, id est, elim dieitur res dependere quia fit, non est sensus, quia dependentia ma- nisi ab alitione, sed quia per ipsam actianem covistituitur ratio agentis. Fateor dependentiam antecedaneam esse ipsammet actionem, dc per actionem constitui rationem agentis: verum dependentiam causatione inustam esse potius formam privativam termino inhaerentem, & non esse actionem aut causalitatem agentis , sed in & cum termino per actionem, seu per dependentiam antecedaneam, comproduci. Hinc itaque elucescit qui occasione Clarissi Suarius fallitur, quia nimirum dependentiam antecedaneam ab inhaerente non discriminavit. Illa enim reducitur ad essicientem causam, ut modum ejus: haec, ad formam privativam termini, ut in- adaequatus ejus conceptus.1 . Tandem praecipuum Suarii fundamentum, quo ad- Dothae n. struit actionem in re nihil aliud esse nisi specialem illam dedi tram ante- pendentiam quam effectus habet . sua causa essiciente, aggre- cedaneam diamur. Disp. 8. s. i. n'. I S. sic urget , Actio non est res faeiens, neque res facta, seu terminui causalitatis essemve, neque ab. sunt illae duae res sista sumptae, neque denominatio orta ex coex-

Uentia illarum ; sed est aliquid aliud medium inter illas et huautem nihil aliud exeogitari potest nis dependentia unius ab alio:

ergi. Respondeo, nos concedere dependentiam antecedaneam & actionem in re coincidere : sed negamus dependentiam hoc sensu manere in termino: esse autem aliam dependentiam quae est in termino, eique addit duplicem negationem, ut declaravimus. Est enim prioris effectus, & in termino ita sto permanet. Sed pergit Suarius: Probatur minor,

quia fine hae dependentia impo bile est intelligere in uva istarum

rerum rationem essectus, ct in alia rationem eausae agentis. Posia autem hae dependentia, O praecisa omni aIta re aut modo reali, nemessario res dependens s essecta,ct illa a qua pendet est actu agens ergo amo nihil esse potest ab hae dependentia distinctum. Verum hactenus procedit Suarius de dependentia antecedanea , quae xevera non distinguitur sive realiter sive ex parte rei ab Tt a actione

375쪽

3al Gomodo terminus a Da dependentia Cap. XXIII.

actione seu causalitate efficientis, ut argumentum ejus effica- ' citer suadet. Negamus vero hanc dependentiam inhaerere termino seu effectui , multo minus esse modum ejus, ut ille supponit. Dicimus enim, in termino aliam dependentiam, quae solas negationes ei addit, resultare, & hanc non esse actionem aut causalitatem agentis, sed esse inadaequatum conceptum esseeius. Hanc insuper dependentiam con notare antecedaneam, it ut qui non accurate earum distinctionem advertit facile decipiatur. Impossibile enim est ut neugatio independentiae, quam dicit inhaerens, in aliquo effectu in quo causatio ejusdem non praecesserat infit. Sare propria negatio quam includit consequens dependentia connotat antecei neam, & est sufficiens fundamentum relationis transcendentis esse ius ad suam causam. Atque haec de priore propositione. Dua nega- 18. Ad secundam propositionem, hasce negationes a rebustiones a re dependentibus inseparabiles esse, accedimus. Primo, negati is sexesipectu causae efficientis certissimo inseparabilis

est, rem dependentem non esse primam causam efficientem. Si enim sit prima causia in genere efficientis, qui fieri potest ut sit simul ab alia causa se priore dependens Quare creatura, quia est dependens, negat se esse causam primam. Esse enim causam simpliciter primam, & esse simul dependens, apertam involvit repugnantiam. Similiter in genere causae materialis, generica quoque negatio a re eo modo depen, dente manifest ii separabilis est , nimirum rem inhaerentems sive forma essentialis sive accidentalis situ non esse ens per se subsistens. Istiusmodi ergo forma inseparabiliter includit negationem essendi per se. Si enim sit per se, non dependet per inhaesionem a subjecto : sin dependeat, non est per

se. Nihil enim aliud o per esse per se hla intelligitur, qu in

non esse per dependentiam 1 subjecto inhaesionis. Porro, negatio propria quam res essectivi dependens continet, seque manifesth inseparabilis est. Supponamus enim per impossibile, rem aliquam esse stive dependentem non includere negatio nem independentiae a sua individuali causa efficiente a qua fit sublata ergo ea negatione, res manebit ab ea causa independens,adeoque simul dependens & independens , quod repug nat. Pari modo, negatio propria quam continet dependen' tia

376쪽

Cap. XXIII. aut inb re'tia disinguitur. 3 et s

ilua causa materiali inseparabilis est : ut haec forma,sive essentialis silve accidentalis,includit negationem independentiae in.haesionis ab hac materia aut ab hoc subjecto, qua aut a quo sus ientatur. Vel ergo inseparabiliter includit,vel non. Si inseparabiliter, habemus intentum: sin non, forma ista seorsim oriri atque stare potest absque subjecto , adeoque erit simul forma, & nullius subjecti aut materiae forma : erit ergo ens per se,& non modus aut forma alterius, contra quam supposuimus. io. Hactenus entitatem dependentiae itque inhaerentiae pri- In detesvativam, nec non inseparabilem, exposuimus: adhuc superest, dentia stan iit modus termini ne ne, eXpendamus. Et quidem primo, cujusmodi entitas sit modus, & deinceps, an dependentia aut inhaerentia sit modus termini, considerandum est. Ad M Gyentitatem modi quod attinet, existimo eum semper dicererem in dc cum entitate alterius implexam et, ita ut novus modus non planh novam entitatem supposito, sed eA parte prs exsistentem aliterque modificatam, adferat. Supponit enim rem praeexsistentem, & in ejus variatione novitas modi ratio . que consistit. Generatio itaque novi modi materialem causam ex qua fiat, in quam recipiatur, seu e qua educatur, re quirit. Non enim totus de novo, ut in creatione fit, neque

totus a ventilius est, ut in additione partium substantialium et sed habet in re modificata fundamentum praejactum, quod solo motu aliter format, qualificat aut terminat, quodque fine

novo motu modaliter non mutat. Diximus supra cap. a. modos recte distingui in naturam adferentes, & solummodo complentes, seu terminantes aut unientes. De prioribus iasnest cur hic aliquid amplius adjiciamus : de posterioribus aliquid advertendum. Hi modi quatuor minimum conditiones

postulant: 1. modum rei modificatae inhaerere : a. non dis ferre realiter, nec sola ratione, sed ex parte rei, ab eadem :3. non uniri per alium modum: g. eundem praecish modum diversis modificatis non uniri. sio. Primo, certissimum est, nullum modum esse em per se,& consequenter esse per inhaerentiam in sua materiali causa. Ammaa. Nequit autem inhaerere in re quam non modificat. Modus

enim unitur rei modificatae per seipsum. Est enim actus, &quasi forma, rei quam modificat. Sicut enim forma ingreditur compositionem corporis physici ; itri modus ingredim

377쪽

: a uomodo terminus a sua dependentia Cap. XXIII.

tur compositionem compositi metaphysici, in re unitur petseipsum. Non enim per alium modum, atqui immediate, rem modificatam componit. Porro, unio modi & inhaerentia ejusdem idem sunt: cumque modus uniatur per seipsum, sequitur eum inhaerere per seipsum,adeoque in re, esse modum & inhaerere, idem significare. Nihilominus,ut diximus stupr ,fieri potest ut modus habeat partes, & quaelibet pars suum proprium subjectum inhaesionis modificet: ut prima & praecipua pars depyndentiae antecedaneae activa est, nempe est prima pars actionis, seu est nisus movendi, qui modus est agentis,& in agente inhaeret : altera pars passiva est, & recipitur in passum sub specie motus,estque modus passi. Hoc idem de subsistentia modali,quae modus quidam est, ut clare probat Suarius Disp.8 .f. s. n'. ao. Secunda. Secunda conditio similiter a Suario plene asseritur Disp. . in

qua agit de distinctionum generibus,& probat,praeter distincti

onem realem & rationis, dari mediam, quam modalem vocat.

Hoc solum decipi videtur, quod naturas realiter distinctas enumero modorum eximat: sed de hac re hic disserendum Tertia, non est. Tertia conditio partim ex dictis elucescit, partim ulterius confirmatur, quod si primus modus nequeat uniri sine fecundo, nulla ratio reddi possit cur secundus tertium, aut tertius quartum, & sic in infinitum, non requirat. Quod enim

impedit ne primus uniatur fine secundo, non minus impediverit ne secundus sine tertio,&c. Si enim modus,quia modus,nequeat immediath uniri,neque secundus neque tertius immediath uniri queat. Etenim si modi realiter distincti immediath& per seipsos uniri debeant, concipi non potest modos tantum ex parte rei distinctos per alios modos uniri. Quoad modos realiter distinctos, constat, inter materiam & formam, Praeter unam illius praeparationem, (quae modus est ex parte materiae, non formae, requisitus ) nihil intervenire: similiterque inter subjectum & accidens, ex parte accidentis. Fateor, modum intervenire posse ex parte subjecti, unde accidens ei naturale vel non naturale dicitur. Hoc autem conmtingit, quod vita naturae quolibet accidente subjecto intimior sit, eique det esse naturale vel non naturale. InterimeX parte formae aut accidentis nullus modus intercedit. Cum

ergo modus ex parte rei duntaxat a subjecto distinctus minusquam realiter a natura subjecti disserat, nulla ratio concipi

378쪽

Cap. XXIII. aut inhaerentia disti guttur.

potest cur intercessionem modi ad ejus unionem postulet. Stet

itaque haec conditio horum modorum. Quarta denique conditio, nempe modum pisci se eundem non esse diversiarum rerum modum, confirmatur, quod eadem forma diversa composita actuare nequeat . utpote in uno erit haec individua forma, seu hic actus , in alio autem diverso, non erit eadem forma aut actus. Supponitur enim in primo subjecto a se dividi, ut sit in secundo diversio , quod repugnat. Quare modus est unius rei nnodificatae solum modus, non plurium. Idem quoque evincitur ex conditione tertia. Si enim modus uniatur per seipsum, uni soli unitur. Non enim habet alterum seipsum per quem diverso uniatur. ai. Hisce praemissis, strictius inquirendum est, an dependentia sit modus termini dependentis, aut inhaerentia formae inhaerentis. Sed de utrisque quaestio videtur duplex, vel de dependentia antecedanea, vel de conjuncta , & similiter vel de inhaerentia causali, vel de inhaerentia facta. Primo loco perpendamus dependentiam antecedaneam, quae est a causiasseiente ; & investigemus an ea sit modus termini seu esse sectus, necne. Existimo autem certissimum esse, dependentiam antecedaneam non esse modum termini. Nam primo, Nihil producit suam causam materialem : terminus autem est effectus dependentiae, & consequenter non est ejus materialis causa. Modus quidem, ut Suarius ipse probat, quaerit. materialem causam, eam nimirum quam modificat. Cum ergo terminus seu effectus nequeat esse materialis causa suae dependentiae, sequitur non posse sustentare eandem ut in dum suum. Secundo, Quod non inhaeret termino, non est modus ejus: at dependentia antecedanea non inhaeret termino : ergo. Probavimus modo omnem modum inhaerere rei a se modificatae: cui omnes Metaphysici, quod sciam, assentiuntur. Minorem silc demonstro. viae non coexsistunt, eorum alterum non inhaeret alteri: at dependentia antecedanea & terminus ejusdem non coexsistunt: ergo illa huic non inhaeret. Major per se nota est. Minor quoque evidens

est, quod causatio desinit esse eo momento quo e ctus incipit. Hinc Suarius, Disp. 18. s. io. n'. p. impossibile esse asse-xit, ut, cessante tieI transacta actione, duret eausa tu ae iv. Potest Pi em durare res quae fuit causa in actu vin tamen durabit in

ratione:

379쪽

s et 8 Gomodo terminui a sua dependentia Cap. XXIII.

ratipite actu causantis, chm actu non influat in effectum e unde

me talis effectus pote' vere dici jam actu pendere a tali causa, sed dependisse aliquanda in sua feri: quam dependentiam non habuitus ratione actionis quae tunc etiam fuit quando a sua ea a manabit. Tertio, Quod est modus alterius, non est modus ter, mini: at dependentia antecedanea est modus alterius: ergo.Minor probatur dupliciter, 1. quoad dependentiam activam, a. quoad dependentiam passivam. Quoad aetivam, gentis aetio seu nisus movendi est prima & praecipua pars causationis seu dependentiae effectus a sua causa: est autem sui probavimus) modus agentis , & consequenter non est modus essectus seu termini. Similiter quoad passivam, est passio seu motus in passo excitatus: qui motus est modus pasti, non termini. od enim movetur, motu modificatur. Siquidem cum moveatur alio modo se habet ; alio cum non. Motus ergo est modus passi, & consequenter non termini. Si qua vero terminus si in motu, est in continuo fluxu & i novatione , & motus est modus termini fluentis seu terminia quo, non termini de novo facti seu ad quem. Concludimus itaque, dependentiam antecedaneam non esse modus;

termini.

I ibae eni6 22, Devenimus jam, secundo loco, ad termini inhaeren-- non esse tiam antecedaneam seu causalem : quae . nihil aliud est nisi modum for- sustentatio termini. Materialis enim causa sustentat seu ius . i. fulcit formam ab agente seu efiiciente impressam. Haec sustentatio est actus & modus materiae. Etenim causa mate- Alis respectu sustentationis formae, antequam ea actu est,tan

tum potentialis est : postquam vero & quamdiu suffulcit, est

actualis. Quare actualis suffulcio formae est completa causatio causiae materialis, quae sic completa formam immediate& per seipsam, nullo mediante alio modo inhaerentiae, sussul-cit. Ipsa enim entitas forma: fit modus materiae cui immediate unitur. Binc esse formae est inesse seu uniri & inhaerere materiae. Forma enim, sive sit essentialis sive accidentalis, inhaeret per seipsam, seu per totam suam entitatem, non pex*ppendicem aliquam aut modum sibi annexum. utpote tota ejus entitas includit negationem essendi per se, & consciuenter tota est per aliud. Dico autem, completam cauis litatem materiae esse actualem sustentationem, eamque esse modum

380쪽

Cap. XXIII. aut Mb rentia disinguitur. gry

modum materiae ejus causationem potentialem complentem. Quod sic demonstro. Ah, complens potentiam causae mavitetialis est modus ejusdem: at completa causalitas causae materialis est actus ejus potentiam causandi complens. Major patet, quia actus complens, aliquid rei quam complet addit. Nihil enim ex incompleto hoc modo fit completum absque aliqua additione, neque quicquam addi potest minus modo non realiter, sed tantum ex parte rei, distincto. Saltem

ergo modum materiali causae addit. Minor probatur. Potentia enim causandi formam non est completa causae materialis

causalitas. Nihil enim actu producit. Deest ergo aliquid ad complendam istam causalitatem requisitum. Quid hoc est Est profecto actus causandi, qui est modus materiae, & actualis

sustentatio formae. Nullus ergo modus inter materiam &formam, nisi actualis causialitas materiae, quae requiritur ex parte materiae ad actualem ejus rationem causae complendam, intervenit. Perper in itaque a Suario causa sua causalitate spoliatur, & ea causalitas in effectum ut modus ejus transfertur. Causalitas enim non est modus effectus, sed modus causae, cujus potentia causandi incompleta est, donec actus ejusdem, qui non est actus aut modus effectus, sed actus& modus causae, adveniat. Potentia enim est causae potentia, & consequenter actus ejus est causae actus. Quid enim actuatur nisi id cujus erat potentia causandi Sed haec videntur satis probata atque inculcata. Superest duntaxat scrupulus, de permanentia effectus materialis, 'ejusque permanente causatione, amovendus. Etenim haec causatio ob permanentiam non videtur antecedanea, sed cum effectu conis

juncta. Respondeo, praecedentiam temporis nullam hic reis quiri, sed solummodo secundum ordinem naturae: ordine

autem naturae causationem praecedere effectum , nimirum

si pars causationis totius parti effectus quam praecish producit recte comparetur. Prima enim pars causationis ordine naturae praecedit primam partem seu comparentiam effectus,di: secunda fecundam, &c. quas respectivh causant. Ex dictis itaque constat, causationem antecedaneam non esse modum effectus, sed esse modum causiae. Amanem

23. Suprri Capite ai. ubi de subjecto actionis tractavi mos, primum Suarii argumentum quo passum esse proprium acti v v onis

SEARCH

MENU NAVIGATION