장음표시 사용
381쪽
onis subjectum probare nititur in hunc locum distulimus. tam enim medium quo utitur eX eo sumatur, quod actionem nihil aliud esse putet qu m dependentiam termini,& hanc esse
modum ejusdem, responsum eo loci, nondum explorata dependentiae natura, aut an sit modus termini necne, vix satis intelligi potuerat : hic vero opportune argumentum Froponitur, & haud dissiculter diluitur. Disp. 81 vi'. . sic urget ;Suhi autem haesententia multis rationibus confirmari, sed apud me duae sunt praeipue. Prima est, quod actio non potest esse realiter di tincta a termino formali qui per eam si, sed modus ejus et ergo ubi fuerit terminus actionis, ibi necesse est esse actionem ipsam,
quia modus necessario comitatur rem cujus modus est: sed terminus actionis transeuntis est in passo, ex omnium sententia, ct et per se esidens. Nam calor qui st ab igne caldaeiente lignum in ligno est, ergo in eodem est actio ipsa, Primum anteeedens cre- Iiqua enim omnia manifesta sunto sepe inculcatum est, o proba tum supra chm de causa efficiente ageremus, ct praeeipue tractam do de creatione actitia. Item in hac Dinputatione sect. i. ostendi, mus, actionem nihil aliud esse quam dependentiam est us a eausat Sciente: at tiero dependentia non potest esse res distincta a re quae pendet, sed solam madus ejus: ergo. Respondeo, revera
actionem & dependentiam antecedaneam in re eandem entitatem ( quanquam non eodem modo ) significare: verum dependentiam hanc s quemadmodum & ipsam actionem) in
duas partes, alteram activam, alteram passivam, dividi ; &primam actionis partem, seu nisum agendi, esse in agente , secundam vero, seu nisum propagatum, esse in passo: neutram esse in termino, aut esse modum termini. Negamus itaque Suario actionem totam esse in eodem praecise subjecto quo inest terminus. Vacillat quoque quam ad hanc rem probandam adfert consequentia ; quia actio, seu antecedanea
termini dependentia, ( ut dixi ) non est modus termini, &consequenter non necessum habet in eodem sit subjecto quo nest ternunus. Sed pergit Marius: Praeterea, quia posto prin cipio agendi, O essectu ejus, O dependentia effectus a suo princi tia, sublata per intellebum quaeunque alia eniitate, siacienter intelligitur ct effectus in actu, ct eausa esse iens in actu, ergo im pertinens est fugere aliam rem di iactam realiter ab Oectu, Ppriorem natura illo, quasi actio itiM. Nam actio selhm Anii
382쪽
Cap. XXIII. aut ivbaereisiadi Anguitur. 33i
.b etausalitatem agentis ' dependentiam essectus , sed hae inie&guntur optimesne ita entitate, tit ergo gratis eo Fcta. Respondeo, posito principio agendi, & erectu, nec non dependent ii
hujus ab illo, nullam aliam rem aut actionem effectu priorem ad ejus productionem requiri. Dependentia enim antecedanea (de qua hic loquimur) est, in re, ipsa actio qua effectus producitur. Posita ergo hia dependentia, nulla alia actio
desideratur. Interim haec omnia non evincunt, actionem
aut dependentiam hanc esse modum termini: quin potius hinc colligimus, ( cum haec ex concessis praecedat terminum,& desinat esse quo momento hic incipiat, aliam dari dependentiam, eamque subsequentem, & cum termino conjunctam, quae in effectu producto seu termino inhaeret, quaeque non est actio aut causatio qua effectus fit, sed in & cum eodem tamquam inadsequatus ejus conceptus congeneratur, eique latas negationes suprii memoratas & probatas addit. et . Procedimus jam ad dependentiam cum termino con- Depende junctam, necnon ad inhaerentiam factam ipsius termini. Fateor has, modos, si valde laXa acceptione voX sumatur, dici
posse. Quemadmodum enim forma aliquando late adeo ac- ferre . t r-cipitur, ut non solum essentiales, verum etiam accidentales, mino. imo & inadaequatos conceptus, quanquam soli ratione distinctos, complectatur , ita modus suam significationem eousque extendi patitur, ut non tantum modos eR parte rei, necnon realiter,sed etiam selisatione distinctos, comprehendat. Iunc istae perfectiones entis,unitas,veritas, bonitas,a nonnullis nuncupantur modi entis, etsi soli ratione ab invicem & ab ente discrepent. Si cui igitur placuerit inadaequatos hos termini conceptus ejus modos vocare, s modo simul improprie & lati significatione vocis se eos sic nominare agnoverit,) meminime refragantem habuerit. Hoc tantum dico, terminum seu effectum in entitate sua negationem independentiae a certa individua causa essiciente sibi soli propriam involvere, ut supr1 probavi: similiterque, termini inhaerentiam dicere negationem independentiae ab hac ejus materiali causa, seu ab hoc ejus subjecto. Hasce vero negationes puto, etiamsi nihil positivum in termino ponant, connotare tamen rem spectivh causationem, sive essicientem sive materialem,& convst venter terminum sive ad causam effaentem sive ad ma-
383쪽
3ga Axiomata quaedam examinavtur Cap. XXIV.
terialem lassicienter referre : non vero esse formas positivagi tetminis sive realiter sive ex parte rei distinctas, & conse quenter non esse in propria vocis acceptione sui vult Suarius)modos termini: quae omnia supri probavimus.
Axiomata quaedam dulgo decantata, quae vitae natura repugnant, squo clariui haec mensretur,) examinantur,corriguntur. acanum sensum re cuntur.
Segus ah i. v x Actenus de natura operationum in genere, earumque claris resu- communitatibus & differentiis inter se, terminisque, necnon de horum dependentia & inhaerentia, tractavimus et
non quod haec omnia ad scopum nostrum directe faciant ; sest od ali s vix possimus de hisce operationibus perspicue loqui, aut easdem ad suas causas s generali earum natura incognita fatis distineth referre. utcunque sit, facile suaderi potest,me alioquin noluisse in spinosam hanc messem,nulla cogente necessitate, falcem. immisisse. In antecessum enim, gnarus eram, quanti sit moliminis acumini celeberrimi subtilissimique Metaphysici memet opponere. Verhm spe assecutae, ex parte saltem, veritatis fretus, hoc ausus sum. Cum enim omnia propter operationes suas sint, quis ferat actionem,operationum facila principem, nihil esse in agente,nihilque ei addere praeter extrinsecam denominationem , quin aecausationem nihil esse in causa , sed esse modum effectus Meum autem erat, ab actione ad agens, ab effectu ad causam ascendere, dc ex operationibus vitam naturae a posteriise dita monstrare. S ergo ornatissimi Suarii sententiae in multis re .
pugnem, eo est, quod ipse de dignitate vitae naturali debita deroget. Minime itaque mirandum, si ego, qui me vindicem istius dignitatis vitaeque per se subsistentis profiteor, eum(quem aliis mihi elegeram antesignanum ) aliquoties deseruerim. Sed jam strictius redeundum est ad pensium, & pen qpirendum, an eκ operationibus, & quibus, vita naturae prin ii queata a, Inprimis,
384쪽
Cap. XXIV. quae vitae naturae repugnant. 33
u. In primis sciendum est, omnes operationes non esse ejust qui opera dem ordinis: aliae immanentes, aliae transeuntes sunt & qq s sunt ex his aliae ab intus, aliae ab extra, aliae partim ab intus partim ab extr , veniunt. Actiones immanentes ad tres classes revocantur. Prima continet naturales, secunda animales, tertiatationales. Nemo dubitat quin opera tiones animales, sensus, appetitus, & motus animalis, ut & rationales, intellectio, voluntas, & motus liber,sint fatis certa vitae testimonia. Si qui igitur de ulla ex istis dubitare liceat, fuerit certe de actionibus naturalibus, de perceptione,appetitu naturali, de motu sui ipsius. Verum vel hisce datis in quacunque re, imo qualibet una earum, in eadem vita primaeva necessario inserenda est. Quod enim percipit, vivit , similiter quod appetit, nec non quod seipsum ab interno sui principio movet. Perceptionem 3c appetitum esse actus vitae, per se notum est; quodque motus sui ipsius ejusdem sit ordinis, stuprii Cap. 1 . probavimus. 3. Dices, revera quod ab interno principio seipsum movet, Iammatae vivere : verum id potius negandum esse, corpora quae vocan- en sta e tur inanimata se ab interno principio movere. Axiomata .pβεβ η - - enim ista notissima, quae vulgo circumferuntur, & ab omnibus propemodum recipiuntur, tali motui repugnant: Nihil agere ;in seipsum rabit pati a seipso , Idem non esse fimul agens ypatiens, Idem non realiter ad seipsum referri , iniequid movetur, mo-stri ab alio.QQuibus adjicere possumus duo pxincipia Clariis.
Des-Cartes eodem spectantia : Siequid Metur , perpetuo moveri , Quicquid quiesit, perpetuo qκiescere. Hae omnes prompositiones ab. aut horibus fere proponuntur ut Axiomata per se nota & evidentia, aeque non egent probatione. De eorum Suar'ex
prioribus fuse agit Suarius Disp. 18. s. r. ubi adfert rationem putu i . g. cur nihil agat in seipsum, aut seipsum moveat, simulque eandem distinctione Scoti solvit. Si, inquit, aliqua Desset. ratio hanc conditionem exigens, esset maxim) ira vulgaris, uia non potest . idem simul esse in potentia ad recipiendum, S in
actu ad agendum. Hec autem non videtur urgens, quia, ut Sum
tus argumentatur, pytest esse in actu virtuali seu emininii, ct in paleaiiaformali, id est, habere vim eminentem ad Ociendam talem. formam, O eapacitatem ad recipiendam formaliter illam. In hue enim nulla intiolvitur repugnantia. Vix tamen in hoc responso Clarus. Metaphysicus acquiescit. . Pergit enim , Sed contra
385쪽
33 Axiomata quaedam examinavim, Sc. Cap. XXIV.
et Ixioma illud ab Ari piele ira itum, Omne quod movetur, ab alio nistietur. Neque quidem hoc dictum ei plane arridet sed tot limitationibus & restrictionibus corrigit & coercet, ut
Axioma propemodum enervatur & inutile redditur. An illit Pnmh enim statuit, agens a passo non necessario distin-
supposito. Secundo, supponit, in eodem supposito agens a, b lib. patiente variis modis distingui posse: exempli gratia, primo,
. secundum partes integrantes , ut si una pars moveat aliam :
.it,h j. secundum diversas partes essentiales ; ut si per lat-
mam moveat, & per materiam moveatur: item secundum facultates s ut si per unam facultatem agat, & per aliam recipiat. Tertio, distinguit varias aeriones, de quibus sigillatim tractat. Nos vero primo istius dicti cauicquid motietur,
motietur ab alto,b fundamenta considerabimus,& dein ad operationum genera & species descendemus. Primum S. Fundamentum Axiomatis (de quo loquimur) primum fundamem non fuit Suario penitus incognitum. Etsi enim idem nomi--iris fundamenti non eApresse tractet , ejus tamen mentionem .hi i. . passimi facit. Asserit enim sola viventia se movere , non-vi ventia, eo ipso quod non vivant, non posse se movere. Infert itaque, Aristotelem, ubi dicit, quicquid movetur, ab alio motieri, intelligi debere de motu non-viventium. Quasi diceret, quae non vivunt, si moveantur, ab alio moveri. Verum hujus quoque assertionis aliqua ratio exigenda videtur. Ea quam Suarius adfertn'. 28. bene vetusta est, & authoritate Platonis olim iuita, naturam non indulsisse non-viventibus vim perficiendi se. veruntamen cum natura nulli supposito perfectionem cujus capax est invideat, dicendum videtur, ex hac sententia, non-viventia esse virtutis perficiendi se, dc consequenter se movendi, incapacia. Quaero igitur adhuc, cur lint incapacia. Videtur insinuare Suarius, quia totam suam pedissectionem a generante accipiunt, & in eo quiescunt. Quid tnihilne agunt 3 Ergo, cum omnia sint suae operationis gratid, frustrei sunt. Fateor, si dentur corpora quae nihil agunt, ea esse frustra, dc vita naturae orba : sin nulla inveniantur quae planh quiescunt & otiosa sunt,nullis negatur vis perficiendi se, nullis negatur hoc genus vita. Dices, fieri non posse, ut e quae non sunt animata, se perficiant. Vethm hoc saltem quae'
ro, quo indicio id nobis innotescat. verbo dicam : Quod sq
386쪽
Cap. XXIV. quaeritae naturae repugnant. 33s
peificit, perfectionem suam sibi, ut finem actionis suae, seu ut
finem sui nisus movendi se, proponit. Nititur ergo se perficere propter finem: ergo perfectionem suam ut finem appetit ; ergo percipit , ergo vivit. E conir , Quod non vivit, non percipit, non appetit, non nititur sive se sive aliud movere aut perficere. Recte itaque veteres assignarunt causam cur non- viventia se non moveant. Sed quid inde colligimus PProfeeio evidentissime sequitur, ea quae se movent,vivere. Etenim sponte nituntur: ergo appetunt , ergo percipiunt , ergo vivunt. Quod agit nititur : Actio enim, ut supra probavimus, est nisus movendi, sive se, (in actione immanent eo sive aliud, (in actione transeunte. Quare actio est conatus seu nisius,& quidem spontaneus, nisi ab extra veniat. Ea enim. quae ab extra non coguntur, non invite, dc consequenter spon- te,nituntur. Nisus autem spontaneus praesupponit appetitum.
Quid enim est sponte niti Est profecto aliquid ambire, & ut perfectionem quaerere, hoc est, est aliquid appetere. Nihil enim sponth, sub specie perditionis, se it perditum. Habemus
itaque primum actionis fundamentum quaesitum, nimirum, Qtiod non vivit, non percipit se, aut quid ad perfectionem suam faciat ; quod non ita percipit,non appetit eam perfectionem;quod non appetit,non movet se ad eandem assequendam: ergo quod non vivit,non se movet,non se perficit. Tota ratiocinatio, ut ex dictis videre est, falsae innititur suppositioni, alioquin recte infert. utpote si dentur corpora quae vitam nullo modo participant, ea profecto se movere nequeunt. Nos vero contrii asserimus, omnia corpora se movere, & consequenter vitam quandam participare. Ad cujus theses: ulteriorem confirmationem, motuum atque operationum praecipua genera in futuro Discursu sigillatim percurremus. s. Sed interea loci alterum hujus Theorematis fundamen- Seeunaeum tum paucis excutiamus. Metaphysici percipientes multa cor- f Omerum pora inanimata se aliquo modo movere, nec suo Axiomati issetis esse morigera, excogitarunt formam loquendi ad quam, tanquam ad asylum, urgente quavis necessitate, recurrant. Si quod corpus inanimatum se sorth paulo apertius moveat, dicendum esse, moveri a generante. Pro fundamento igiturh bent, corpora inanimata,si moveantur, moveri generante Ego quidem fateor me non intelligere hanc ratiocinationem,
387쪽
animata non moveri generante, sed inanimata solum. Angenerans in inanimata magis e secaciter quam in animata m- fluat 3 Cur enim illorum operationes potius generanti, quam horum, tribuamus t Aut quid magis in illorum productione, quam in horum, molitur generans 3 Agens seu generans naturale id ubique agit, ut effectum suum integrum, hoc ei omnibus proprietatibus & facultatibus ad naturales suas operationes requisitis instructum, edat. Non itaque generans inanimatorum ea manca, & de se ad suas operationes inepta, magis quam animata, producit. Aut dic cur inanimata potius D m animata sint generantis instrumenta. Generans, suppositum genitum ipso momento productionis re potestate sua manumittit. Eit enim tunc ens per se subsistens, & sussiciens suarum operationum principium. Etenim quod per se
subsistit, per se operari potest. Etsi enim applicari potest, ut
instrumentum alterius , sibi tamen permissum, suo marte operatur, & non ut alterius instrumentum. Operationes enim,
ut supra probavimus, sunt suppositorum, ad quae ultimo revocandae sunt. Generantia quidem, dum generant, operantur,& mutant genitum: facto autem hoc, in id nomine generantis non amplius agunt, nec ut instrumento utuntur ; sed vel conservant, vel cooperantur, vel plane dimittunt. Quid quod: plerumque separentur, & tanto intervallo inter se distent, ut in nulla operatione concurrere queant 3 imo frequenter fit, ut generans desinat esse priusquam genitum a stionem de qua quaeritur aggreditari Videtur respondere Suarius, generans non immediate agere, sed producere formam, proprietates & facultates, per quas, ut per instrumenta sua, genitum movet. Attamen pari ratione dici potest, generans movere animata a se genita. Iis enim non minlis formam, proprietates & facultates indit. Sed errat Clarissi vir,fi putet facultates,proprietates & formas esse generantis instrumenta. Accidens naturale & proprietas est subjecti accidens aut proprietas, non generantis , & forma est materiae forma. Forma enim genita non amplius est generantis instrumentum, sed materiae cujus est, cuique materia dat eA 8c operari ut instrumento suo. Omnes enim operationes naturales ad naturam per se subsissentem, ad quam proprih spectant, ultimo reducendae sunt. Ridiculum quidem est, quod multi affr
388쪽
Cap. XXIV. qvs Pita naturae repugnant.
mant, proprietatem naturalem unius suppositi esse instrumentum alterius: quasi magis dependeret a generante qu ma naturali subjecto. Dependebat fortasse olim in generatione a generante : Verum non jam amplius ab eo actu dependet, aut in posterum dependebit. Impossibile enim est, dictante Suario,sio.n'. 8. ut, cessante dei transacta actione, duret causa in acti . Quare generans non est actu causa geniti, sed solum fuit causa , nec est actu causa proprietatum aut accidentium, sed fuit causa. Cum ergo non sit actu harum causa, qui fiat ut sit actu principalis causa effectuum earum 3 Actualem causam quaerimus, non talem quae jamdiu defuncta est. Cujusvis autem effectus, ipso momento quo producitur, datur causa actualis , quae non tantum instrumentalis est, sed datureti m principalis, praesertim ubi effectus a proprietate naturali dependet. Esto itaque proprietas causa instrumentalis proxima alicujus effectus. Quaero igitur quaenam sit principalis causa istius proprietatis. Certh proxima (si non principalis ) est forma. Verum forma nequit esse causa principalis aut ultima creata, in qua quiescendum sit, quia non per se subsistit. Quod enim non per se subsistit, nequit esse principalis seu ultima causa creata cujusvis essectus. Est enim ens alterius, & consequenter instrumentum alterius. Habet enim in eodem suppositio causassi ulteriorem. Quaerimus ergo hanc ceu principalem. Est autem materiae natura per se subsistens , qui superior creata non datur. Ergo est prima & principalis: cumque sit actu causa formae, est actu quoque causa proprietatis, quae est effectus formae, de actu causa effectuum proprietatis. Habemus ergo primam seu ultimam causam creatam cujusvis naturalis operationis: quae,quod ultima seu prima sit, necessario est principalis. A nulla enim creatura in sua entitate aut operatione dependet: forma autem materialis ab ea immediatiu& actu,necnon proprietas, mediante forma, ab eadem actu dependet. Eadem vero forma non omnino actu dependet a generante. Generans ergo non est actu causa formae, aut proprietatis,aut operationis hujus, nedum est causa principalis. Hoc argumentum rite perpensium videtur vim demonstrationis in hac re obtinere. Demonstrat enim generans non omnino esse actualem causam,nedum principalem, ullius ope
x xionis geniti,sed in prima tantum productione fuisse causam, Xx q. Si
389쪽
38 Axiomata quaedam examinantur, Sc. Cap. XXIV.
Naturae de- . Si quis putet eludi posse hoc argumentum, recurrendo sectus mi--generans supernaturale, ( quod Deus non sit solum primae productionis creaturae causa, sed ,conservando eam, totius
i eontinuationis ejusdem , plurimum fallitur. Non enim
quaerimus supernaturalem, sed naturalem, causam. Theologis ultro largimur Deum esse immediatam omnium esse tu um causam, & siimpliciter primam seu ultimam eorum qui tribuuntur generanti: sed simul dicimus,Deum esse pari jure immediatam & primam causam omnium operationum animalium, squae tamen vulgo non tribuuntur generanti. unde liquet, non hic quaeri causiam supernaturalem, ( quae Theologorum materies est, ) sed naturalem, squae Physicorum.)Dices, fortasse, operationes quae tribuuntur generanti non habere causias naturales quae sint principales, sed tanthm instrumentales : Deum vero in hujusmodi casibus locum causae principalis immediate supplere. Verum hoc est deserere naturam, & confugere ad miracula, ut naturae defectus supple..antur: quasi Deus agentium naturalium naturas primo imperfectas fecisset, & deiectus subinde creationis suae miraculos3, seu supernaturali concursiu, sarcire coa stus esset. Ego eos indignos refutatione deputo qui in disquisitione de causis naturalibus, ut suam legum naturae ignorantiam celent, Deum subinde in proscentum evocant 1 v. nimirum phaenomena iis alioquin insolubilia miraculis imputando solvant. Nonne satius est, propriam intellectus . fragilitatem agnoscere, quam operibus creationis defectum crasse impingere priseris 8. Dices, in omnibus effectibus hoc non fieri, sed in iis *Oriuraui tum qui saltem virtualiter seu eminenter non continentur in rhoi tu Fateor,sit naturales usipiam istiusmodi effectus delibiem eisus'. cornici8 oculum figunt , sin alitentoto coelo errant: impossibile autem est, effectus naturalis virtutem causae excedat Vel ergo dicendum est, causam, quam nos assignamus, virtuarliter continere effectum ;' vel non esse veram causam i, saltem aliam quam ignoramus, quamve nolumus agnoscere ) co' operari, & causae principalis locum tenere : nequaquam ad inittendum est, ordinarias naturae opera tiones esse miracula ;diligentius ergo inquirendum est, & causa effectati ad requat respondens est invenienda. Exempli graetia, experientii conet stat multa corpora, inanimata dictae, se movere: non statim a
390쪽
Cap. XXI v. quaeri naturae repugnant. 33s
miracula confugiendum, sed potius concedendum, dari in iis
quandam naturae vitam, quae sola istius operationis sufficiens esse causa queat. Verum si pertiniciter velis contendere, ubi effectus causae assignatae vires manifeste superet, non esse exquirendam aliam causam, sed recurrendum potius ad causam supernaturalem , omnem plane disquisitionem, qui ab eo sectis ad veras causas indagandas deducimur, frustraveris. Si enim effectus naturalis nobilior sit causi cui a nobis tribuitur , necesse est in natura subsit alia causa,& saltem adaequata effectui, utcunque a nobis sit incognita. ut, instinctu quodam naturae aves pullos ex ovis suis elispectant. Exsipediatio haec est effectus qui non tantum sensum, sed & rationem acutissimi philosophi, (inexperti talis eventus) facile stuperet.
Sed vitae naturali ab initio nota sunt omnia sua opera. Tanis tum hic quaerenda est via qua partes generationi inservientes suam naturalem perceptionem animalem reddant : quod quidem motu quodam nervorum dictis partibus ministrantium, cerebroque ideas pullorum & Storgen imprimentium, fieri verisimile est nec cogit necessitas vel hid ad miracula
confugiamus. v. Tertium adjungimus Axiomatis fundamentum, inani- Tertiummata moveri a remotientibus impedimenta. Revera neque iu- si Peamen-
animata, neque quidem animata , impedimentis obstructa moveri queunt: hoc ergo paria sunt. Eodem enim jure quo fas sit dicere inanimata a removentibus impedimenta moveri, licet quoque dicere ab iisdem moveri animalia. Si animal .constringatur quadrupes, qui solvit vincula, animali libertatem ambulandi restituit. Similiter, si plumbum filo suspendatur, resecans filum dat eidem copiam descendendi. Verum si rem penitius introspiciamus, neutrum a removente impedimentum effective movetur. Etenim si animal constrictum paralyticum sit, solutis licet vinculis, nihilo magis movetur. Solutio enim vinculorum vim movendi s ubi alias desito non indit, tantum causam repugnantem amovet.
Pari modo si in plumbo nulla esset propensitas ad descendendum, resecto licet filo,non descenderae Quare removens impedimenta non est proprie efficiens causa,& ad summum est .solhm causa sine qua non,quae re ipsa non est causa. Quid quod