Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

expenditar

De deussitate O raritate, Sc, Cap. XX v I.

rosior fiat, certum est eum suctu elevare & sustinere pondubvini in fistulam attracti, aut partem aliquam ejusdem: simminus, pressura atmosphaerae vinum sursum pellit, adeoque ejus sustentatio nihil ponderis festari fugenti addit.

8. Ad ventosas quod attinet, is cui admoventur attracti nem carnium suarum in orificium vasis, noli per modum pulsionis, sed per viam suctionis, fieri advertit. Non enim per cipit carnes suas extra labra vitri magis quam alio tempore compressioni obnoxias esse, intra autem eadem labra solae ventosa operatur, de eo vis atmosphaerae pertingere nequit.

Nullus ergo sensus pressurae, sed solius tensurae, seu fuctionis, patientem assicit. Cur vero aliquis suos sensus in hoc casia decipi p tet, non video , cum nulla cosa cur suspicetur subesse aliquid fallaciae aut doli mali adsit. Adde quod ocu tus ( cum ventosa sit transiparens ) testatur, carnes magis in medio orificii vitri quam circa marginem ejusdem intumescere. Tumor enim tanquam rubrum sphaerae segmentum

intus conspicitur. Verum si ae pretara sphaerae vaporosae idem solum excitaretur, malis circa marginem orificii, cui virtus atmosphaerae propior est, attolleretur, qu m in medio, quo vis ejusdem nullo modo pervenire potem p. In respiratione sensus testatur, aerem non violenter irruere seu intrudi in pulmones, sed ampliata thoracis ca- , vitate suaviter attrahi. Atque idem ratio quoque confirmare videtur. Cum enim ante partum, sussiciens sanguinis torrens ad sinistrum cordis ventriculum per pulmones, ejusque vasa sanguinea nondum dilatata, pertranssire nequeat: natura, durante tempore gestationis, aditum ( post partum abolendum sanguinis e vena cava in arteriam venosiam, nempe foramen ovale, comparavit. unde patet, pulmoneS, ante

respirationem, non potuisse lassicientem sanguinis quantitatem ad sinistrum cordis ventriculum transmittere. Infero igitur, pulmones, ejusque yasia sanguinea, ante clausuram foraminis ovalis eousque amplianda fuisse, ut seruiens sanguinis cDpia per eorum parenchyma & vasa 1 dextro ventriculo cordis ad sinistrum commode deferretur. Clim ergo sol a. re

spiratione haec dilatatio obtineri possi t, colligo respirationem, in eum finem, inter alios ejus usus, . natura institutam fuisse, ut sive inspirando sive exspjrando pulmones ad hoc munus

Peragendum i

422쪽

Cap. XXVI. denssate S raritate, Oe. 3 1

peragendum satis efficaciter dilatarentur. Verum exspiratio, elim ex thoracis compressione fiat, parum huic scopo inserviret. Quamobrem ad solam inspirationem hoc officium devolvitur. Si igitur ex motu musculorum inspirationi mini tantium, & praesertim diaphragmatis, cavitas pectoris, &,

per consecutionem quandam nexumque rerum, pulmones eorumque vasa una dilatentur, & aer ab extra attrahatur, undique huic muneri prospectum est. Ipsa enim attractio aeris ab extra non minus, aut paulo minus, ad hanc dilatationem vasorum, quam ampliatio cavitatis pectoris ab intus, contribuit. Sin aer non tam attractus, quam ex pressura at mo- sphaerae compulsus, in pulmones violenter irrumpat, tantundem eos ex hac infarctura ab extra comprimit,quantum apertio thoracis eosdem ab intus distendit, & totum hoc naturae machinamentum ( in quantum ad dilatationem pulmonum)frustratur. Quod enim ex una parte locum se ampliandi

nanciscitur, & ex altera tantundem contruditur, operam ludit. Dices, aerem, utcunque violenter intrusium, saltem aperire & distendere bronchias pulmonum. Verum haec ipsa distensio nullo modo hic opitulatur, sed arteriam & venam pulmonum ( quae vasa, ut sanguis . dextro ad sinistrum ventriculum cordis libere fluat, potissimum dilatanda fuerant,

magis comprimit. Si enim tria vasorum cavorum genera in una capsula contineantur, quo magis eorum unum infarcias,

eo minus loci reliquis duobus, quo se similiter dilatent, relinquitur. Quare introitus aeris in pulmones per attractionem, non per intrusionem, ( si eum facilitando transitui sanguinis a dextro ad sinistrum cordis ventriculum subservire velis,) fieri debet. Plura consimilia argumenta addi poterant sed vereor ne jam longior qulim par est in hac arena fuerim.Alteram raritatis expositionem, vid. eam per porositatem,

expendamus.1 o. ini negant vacuum, definiunt raritatem per porosi- Ineorpustatem in qua continetur corpus subtile. verum ut praetere--μamus multas alias dissicultates quibus hi implicantur, de raritate ipfius corporis subtilis se expedire nullo modo possunt. Certissimum enim est, data hac sententia, hoc corpus esse naturi sua admodum rarum, imo rarissimum, cum sit res continens ipsam rationem raritatis. Afferunt enim, quo corpus

Bbb a aliquod

423쪽

gra De de ate S raritate, Se. Cap. XXVI.

aliquod magis porosum est, & conformiter quo plus corporis subtilis in poris suis complectitur, ed rarius esse , quo minus, eo densius: it ut ipsa essentia raritatis a porositate & praesentia corporis subtilis petitur. Quemadmodum enim illi qui

admittunt vacuum, rationem majoris vel minoris raritatis in

majore vel minore vacui proportione in poris corporis admixti ponunt: it. hi loco vacui substituunt corpus subtile. Oportet ergo sit corpus rarissimum, cum suppleat locum vacui, quo nihil rarius fingi queati, quodque nihil plane densitatis in se habeat. Quin & idem manifesta ratione evincitur. Corpus enim porosum non fit rarum aut leve, si pori ejus materia densiore impleantur : sed ideo fit rarum, quia ejus pori replentur cor pore minime denso simulque levissimo. Etenim si corporis alicujus poros argento vivo quoquomodo expleas, an id rarum aut leve propterea dici mereatur Experieris profecto ex pondere densius fieri, non rarius. Enimvero qui fieri potest ut densius denso, aut gravius gravi additum, raritatem aut

levitatem secum adferat vulgo dicitur, Si quid esseti tale

et magis iaIe. Si ergo corpus subtile in poros alterius corporis exceptum id leve dc rarum essiciat,sequitur ipsum esse levius de rarius : cumque levissima & rarissima corpora porosa suam levitatem & raritatem magnae copiae corporis subtilis in suis poris contenti debeatit, oportet hoc ipsum sit rarissimum & levissimum. Esto igitur ratum, ex horum sententia, corpus subtile rarissimum esse debere. Ortus bEM II. Videamus igitur an corpus subtile secundhm definitio- ille Mnesse nem raritatis ab his traditam sit revera corpus rarum: si non p=rsum siit,haec definitio non est emenda vitiosa nuce. Si enim id quod definitio proponit tanquam rationem 3c mensuram raritatis non sit omnino rarum, qua fiat ut ipsa definitio vera sit aut alicujus usus 3 At vero eridentissimum est ex hac definitione, corpus subtile non esse rarum, nedum rarissimum, ut oportuit esse : ec consequenter hanc definitionem non dare essentiam raritatis. Si enim ratio raritatis in porositate consistat, ut

asserunt, quod planh imporosum est, de stimum est: & consequenter LX hac definitione, corpus subtile est corpus densissimum. Etenim poris plane destituitur. Suppono eos qui va

cuum negant non admittere poros tales in quibus nihil continetur. Si ergo velint suum corpus subtile esse porosum,dicant

424쪽

Cap. XXVI. De densitate S raritate, Se.

quid in poris ejus continetur. Uti spero, nolunt fingere aliud eolpus subtilius, s sic enim procederetur in infinitum) quod illius poris implendis pari jure inserviat, quo illud poris aliorum corporum in farciendis ab iis ossiciose coaptatur. Nihil ergo invenitur quod poros corporis subtilis in farciat: & eon sequenter nulli dantur. Pro confesso igitur est, corpus subtile esse penitus imporosium, ad coque esse densissimum. Dices, ex sententia eorum qui corpus subtile. adstruunt, id non esse densissimum, sed rarissimum. Ponunt enim ut materiam raritatis , ita ut nihil raerum sit quod non aliquid hujus in se contineat. Respondeo, me inullum dubitare quin, ex illorum sententia, corpus subtile supponatur esse corpus rarissimum, & ipsam materiam raritatis, ( hoc enim modo probavi:) nihilominus, ex definitionibus densitatis& raritatis ab iis datis, esse corpus densissimum. Si ergo corpus subtile retinere debeat essentiam siuam raritatis, s ut ex eorum sententia debet, corrigendae saltem sunt istae definitiones, quae raritatem per porositatem, & densitatem per imporositatem, definiunt. St. enim corpus subtile sit corpus rarissimum, simulque imporosum, excluditur porositas ab essentia raritatis:

beontra, si corpus subtile sit imporosum, simulque minime densum, rejicitur imporositas ab essentia densitatis.set. ero itaque, perquam essentiam corpus subtile aut aliud quodvis constituitur rarum seu rarissimum. Profecto ritam. nihil relinquitur quo rarum constitui potest, praeter paucita, tem materiae comparatam ad magnitudinem spatii ; quod

tamen totum sine porositate occupat. E contra, nulla ratio

est ob quam aliquid vocetur densum, nisi ob materiae copiam tu exiguo spatio conclusam. Veras igitur habemus densitatis & raritatis rationes: illam consistere, non in imporositate, at in magna materiae copia in exiguis cancellis contenta : hanc,non in porositate, sed in parva materiae quantitate ad magnam dimensionem expansa. ut hasce descriptiones exemplo illustremus, propono contr1 pensitandos cubum pedalem plumbi, seu mavis auri,& cubum similiter pedalem, aeris,aut corporis subtilis , & quaero, an hic tantundem materiae quantum ille contineat. Non mihi dubium est: quin omnes conclamaverint, cubum plumbi aut auri plus materiae qu meum aeris aut corporis subtilis complecti. Verum aliqui pu-

425쪽

. De destate S raritate, se. Cap. XXVI.

tant, non aurum ipsum, nedum plumbum, (quanquam forte praeter causam ) poris penitus destitui , interim corpus sub tile poris plane caret, ut modo probavimus. Attamen in praesentiarum demus esse ex aequo imporosa. Nihilominus manet aurum densius corpore subtili: non autem est densius propter majorem imporositatem. Nihil ergo superest ob quod densius dicatur, nisi quod multo plus materiae in suo cubo extensionis, quam corpus subtile aut aer in suo, comprehendat. E converso, nihil invenitur ob quod aer aut corpus subtile aliis corporibus rarius audiat, nisi quod in pari cubo exten-ssionis minus materiae contineat. Hinc igitur verae rationes

densitatis & raritatis colliguntur : illam plus, hanc minus, materiae in spatio ejusdem magnitudinis complecti. Revera fieri poteli ut porositas cum densitate & raeritate, im. & imporositas in aliquo gradu, conjungatur. Nam porosiitas cum densis complicata in multis lapidibus, in terra, dc similibus, cernitur , item cum raris, ut in spongiis, plumis, & istiusmodi: similiter imporositas associatur cum auro, argento vivo, aliisque densiis , at crystallum, nitrum, plurimae gemmae, multo minus quam aurum densia sunt, de nihilominus aequhimporosa ; bullularum pelliculae imporosae sunt, sed simul rarae. Quare nec porositas nec imporositas est de essentia densita tis aut raritatis: quanquam fateor hanc frequentius cum densitate, illam cum raritate, complicari ; it. tamen ut hoc per accidens, non per se, s cum neutrius sint de essentia,) alterutri contingat. Et si igitur major sit cognatio inter imporositatem 3c densitatem qu m inter hanc oc porositatem, dc, e contra, major inter porositatem & raritatem, quam inter hanc & imporositatem: cum tamen ab invicem separari,& densitas cum porositate, raritas cum imporositate copulari queat , satis manifestum est, alteram non esse de egentia alterius. Atque haec de formis densitatis & raritatis. 'ecies m. 13. Quinque species motus circa has formas exercentur. ius ad has Prima eas defendit in statu quo sunt, & vocatur motas liber- vel, si malis, sindieiarum liberiaii . Secunda &tertia respectivas formas mutant , nimirum rarefactio ae

condensatio. Quarta & quinta i dictis formis similiter respective fluunt , scilicet gravitas a densitate, levitas a ravrit te. Sed de his duabus hoc loco agendum non est, cum magis

426쪽

Cap. XXVI. De de tale s raritate,

magis proprie sub alia Classe, ut infra patebit, cadant.

i . Prima species motus ad densitatem & raritatem spe-ffans eas conservat in statu suo. Vocatur, ut dixi, ab Illulitis simo vicecomite Albani, motus libertatis et addere possis, si lubeat,si dieiarum: est enim motus vindiciarum liberiaiis. Etenim quodammodo complexus est. Supponit motum violentum ab extra venientem, &se ab ejus insultu vindicat. Componitur itaque ex nisu ab extrὲ dc re nisu ab intus, seu exactione& reiactione. Passum se incessi percipit: insurgit itaque

contra hostem, & suam libertatem vindicat. Insultus seu impetus ab extra veniens ad duas species ab Ingeniosissimo vicecomite reducitur , pressuram, & tensuram. Illa, pulsio seu trusio quaedam est, & conatur partes materiae s renuentes licet) in seipsas cogere ; haec,tractio seu distractio est, & fata, git partes ab invicem divellere : Illa, violenta condensatio est ; haec, invita rarefactio 3c divulsio partium. Utraque naturae passi molesta est & vim infert, ideoque ab eadem quantum ea potest repellitur. Sidam, ut observat Vicecomes

laudatus, salae negluenter hos motus eum gemino illo motu Antii pia o nexu, eonfundunt , liberationem scilicet a pressura, cum motu Aniit pie , a tensura,eum motu nexus: aes ideo eederent aut reluctarent eorpora eo riga,ne sequeretur penetratio dimensonum, ideo relirent O eontraherent se, eorpora tensa, nὲ sequeretur vacuum, Se Concludit vero Acutissimus Dominus, hosce modus non spectare ad fugam vacui aut penetrationis , sed nihil aliud esse quam desideria eorporum conservavdi se in eo istentiis, Ais, nee ab iis recedendi subiti nis per modos suaris S per eou, sensum alterretur. Unde evidentissimEliquet, eum vitali principio, desiderii quippe de consensus capaci, hos motus tribuere. Putabis forth, eum agnoscere hosce motus ese violentos, & propterea ad vitale principium non posse spectare. . Sed respondeo, hosce motus (ut prilis notavi) esse ex vin- lento & naturali compositos : eam motus partem quae ab eX-tri imprimitur esse violentam ; sed violentiae repulsionem libertatis vindicationem esse naturalem, dc ab intus proman re rum & consequenter, ejus subjectum esse suffciens vitae naturalis principium. Procedendum jam foret ad motus consedensationis & rarefactionis: sed tot difficultatibus intricantur, ut paucis expediri nequeunt. ut ergo Lemi taedii per

nctus libertatis

quid.

427쪽

De condensatione S rarefacione. Cap. XXVII.

laeso consulem, scruposam hanc operis partem peculiari Ca pite (quod qui fortasse fastidiverit facile transilire queat, quanquam sorte consultius non transsiliverit,) tractare visum est.

CAp. XXVII.

De condensatione. Rarefactione.

i. CEcunda & tertia species motus ad densitatem dc rati-

D talem spectantes, scilicet Condensatio & Rarefactio,

is in Cab Acutissimo Vicecomite vocantur motus Glis, seu motus res actiq- materiae. Materiae enim substantia in hisce motibus vel ad Rem, majus spatium ambitiosh expanditur, vel, quasi securitatis gratia, ad minus spatium contrahitur, & aristius concentratur. Aliqui hunc motum concipi non posse occlamant: vertim ratio est, quia praejudicio sententiae Nominalium praepediuntur. Nominales non distinguunt actualem extenhonem

materiae ab ipsa substantiali entitate ejusdem. Qui opinione

data, revera hic motus Hyles intelligi nequit. Si enim materiae substantia ejusque determinata extensio una & eadem res sint, qui fieri possit ut extensio materiae, manente eadem quantitate substantiae, mutetur Etenim si minuatur extensio, minuitur substantia, si amplietur, augetur , quod eadem res sint: & hoc posito, recte inferunt, condensationem, prout 1 nobis exponitur, includere annihilationem partis materiae,& rarefactionem, novae materiae creationem. Quantum enim( ex hac sententia) actualis extensio minuitur aut augetur, tantum minuitur aut augetur ipsa substantia materiae. verum haec sententia falso fundamento innititur, substantiam materiae & extensionem ejus actualem eandem rem significare. Extensio enim actualis accidens est, & absque auctione aut diminutione substantiae mutari potest. Accidens enim idem non necessario eidem subjecto perpetuo a stringitur , sed vel adesse vel abesse potest manente subjecto. Chm ergo extensio actualis sit accidens materiae, haec illam variare phtest, dc modo majorem, modo minorem sibi asciscere. Cardo itaque controversiae inter Nominales & Reales de extensiono actuali,

428쪽

Cap. XXV Ium coude atione Srarefactione.

actuali, an sit 1 substantia materiae distincta vel secus, in hoe

eonsistit, an sit mutabilis necne. Si enim extensio actualis manente substantia mutari queat, certissimum est, illam ab hie esse realiter distinetam, & hanc esse illius formam accidentalem. Restat itaque expendendum, an extenso materiae sit ab ea separabilis, an non. Verum ipso limine funda

menta Nominalium excutere animus est. a. Ea a Suario Dis p. o. s. a. ny 3. recitantur. Fuuda- stis thalmenia, inquit, hujus sententiae sunt, quia rerum distinctio introducenda tiel asserenda non est sine ratione aut necessitate eogenie et t. .' hie autem nulla es ratio vel necessitas, nutasve essectus Ax quo Nomina-νssi sustidienter colligi realis di insio inter quantitatem O male riam. νerbi gratia : ergo, Admissa propositione, assumptionem negamus ; dicimusque dari suffciens fundamentum distinctionis actualis extensionis materiaea substantia ejusdem. Pergit itaque Suarius, & probatisnem minoris quae a Nominalibus adducitur his verbis refert Minor probatur , quia fi quis esset essectbs, maxime realis distinctio, aut fluatio partium substahitae enum hue ipso quod res intelligitur habere unam partem extra aliam, ct in enlitate sua di in loco, jam intelligitur quavitias. Dirumque autem horum habet materia ii substantia per seipsam, neque ad ea indiget accidentes quod fit quantitas realiter di tincta. Ergo nulla est necessitas talis quantitatis. 3. Hoc fundamentum ad denominationem quanti tanthm Ihristis requirit habere partes eXtra partes, tam respectu entitatis quantitatu quam loci. Sed latet ambiguitas in istis verbis, habere pari , set, hostere extra partes. Vel enim intelligi possunt de partibus extra - , partes extensiis, abstrahendo a mutabilitate & immutabili mi tate ; vel de partibus mutabiliter extra partes extensis. Sed utrovis modo sussiciunt ad aliqualem denominationem quanti ; attamen diversimode. Priore modo, quatenus abstrahunt a mutabilitate & immutabilitate, sussiciunt ad denominationem substantialem , posteriore, ad accidentalem, ut nimirum extensio partium extra partes sit mutabilis. . Respondeo igitur Nominalibus, substantiam materialem ad denominationem substantialem, quod sit quanta quantitate entitativa,nempe abstrahendo ab extensionis mutabilitate M immutabilitate, accidente non indigere : verum eadem substantia, si velit quantitatem mutabilem induere, opus est sibi asciscat C c c porro

429쪽

3 8 Pe condensatione S rarefacione. Cap. XXVII.

porro quantitatem accidentalem. Aio igitur, ad substantia,

materiales, prout in rerum natura eX si stunt, praeter entitatuvam & substantialem extensionem, requiri accidentalem &mutabilem, quod earum extensio sit naturaliter mutabills, ut infra probaturus sum. Interea loci alia ambiguitas hic sub esse potest. Verba habere partes extra partes intelligantur quasi nulla occasione una pars materiae intra aliam se occultet : quo sensu non sunt vera , viZ. Omnes materiae partes esse perpetuo extra omnes alias; vel sumantur quasi insinua. rent, materiam necessario habere aliquas partes extra partes , nimirum eam determinari vel ad maximum aut mini inum, et ad aliquos terminos intermedios: quo sensu iis a sentior, nec contra me faciunt. Verum in his intermediij veI ad majorem extensionem actualem, vel minorem, determinari posse : atque hanc determinationem ei advenire ex aliqua actuali ejus extensione, quae accidentalis est, & a sub stantia materiae distineta, nec non manente substantia mutabilis. Dices, partes materiae esse distinctas per seipsas, & consequenter per seipsas unam parteae esse extra aliam. Con cedo unam partem materiae esse entitati vh distinetam ab alia, hoc est, unam partem ejus non esse aliam , nec inde staqui, unam partem ejus esse necessario & perpetuo extra aliam, cum possit esse vel extra, vel intra aliam. Quanquam enim supponis tres, quatuor, vel forte mille partes materiae in eodem praecise spatio contineri , non tamen inde essicitur utentitative confundantur, aut suam entitatem dissim tam perdant : sed satis distincte ut partes manent, etiamsi unum t tum conficiant, & una communi dimensione accidentali includantur.

Disserenita g. Dices, non sussicere ad distinctionem partium materiaemgteria es ab iis Angelorum, quod earum una non sit alia, sed insuperstrum/-- requiri ut earum una sit actu extra aliam. Aliter enim partes materiae entitativae non fuerint satis distinctae substantia spi xituum : imo, si per Divinam potentiam actualis materiae e tensio suspenderetur, substantia ejus maneret plane spiritualis.. Res pndeo, me duplicem differentiam hiter siubstantiam ma&-spirituum assignare. Prima sumitur 1 substan--iria matcriae mole. Ego enim, praeter extensionem actuam . lem oc accidentalem, hanc insuper molem substantialem ma

teriae

430쪽

cap. XXVII. De conde aliove rarefactioue. 3 s

tetite attribuo, quae sipiritibui denegatur. Certum hujus molis iudicium est, quod si materia in eodem spatio duplicetur, triplicetur,aut centuplicetur,duplo,triplo, centuplo densior facta suetit: quod de spirituum substantia dici nequit. Quare sub. stantia materiae adfert molem substantialem, quam non dat substantia spiritualis. Dico jam, hanc materiae molem non

neeessario ponere omnes ejus partes extra omnes alias 1 sed tantum perpetuo ponere aliquas eXtra aliquas alias: nec posse eas ad punctum mathematicum contrahi, aut ad infinitam magnitudinem eXpandi , utpote ad maximam quam ferte possunt complicationem fui seu condensationem, necnon ad maximam explicationem seu rarefactionem, determinantur. Dices, hoc non suffcere ad distinctionem substantiae materiae a substantia spirituum. Spiritus enim nequit se in infinitum ampliare, aut ad punistum se retrahere. Resipon. deo, spiritui & materiae in eo inter se convenire, quod ambo sint finiti ,& hinc eos hoc commune habere,quod neuter se ad infinitam parvitatem redigere, aut in infinitam magnitudinem dilatare, queat. Quare differentiam inter eos in hoc non consistere: sed in eo, quod spiritus, sive contrahatur sive dilatetur, non fit densior aut rarior : e contrὲ, materia, sive contrahatur sive expandatur, fit densior aut rarior, & ejus sive densitas sive raritas perpetuo actuali materiae extensioni proportionatur , ita ut impossibile sit, materiam non retinere eandem densitatem, manente eadem actuali dimensione, aut hac mutata, non proportionaliter mutari. Sed de hac re fusius tractavi supra Capite septimo... Secunda differentia sumitur ii materiae quantitate in- Secunda, terminata, quae tamen fundatur in materiae mole. Moles enim haec efflagitat ut materia perpetuo sit sub aliqua materiali extensione actuali, quanquam ad unam certam, nisi quoad maximam & minimam, ut dictum, non determinetur. Moles ergo est ratio ob quam materia eii perpetuo subjectum alicujus materialis quantitatis interminatae. Hoc fusilis supr

Capite septimo explicuimus. Si quaesiveris quid sit haec quantitas interminata, asscro, in genere, esse formam materiae primae accidentalem, seu esse proprietatem ejus incompletam, hoc est, inadaequale conceptam. Sicut enim materia integre concepta includit materiam primam. fecundam, & for-Cec et matam:

SEARCH

MENU NAVIGATION