Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

3so me condensitione S rarefagi , Cap. XXVIi.

e.=Bream molem. Sed ClariC. Vir profitetur, quid sit hab. . corpoream molem, se nescire. Operae pretium ergo fuerit hie obiter inquiramus in primam & propriam significationem ip situs vocis Ombles. Non significat extensionem, sive actualem

sive aptitudinalem,sed concrete corporis magnitudinem,densitatem & gravitatem simul munquam vero,aut certh raro,corpori utcunque magno tribuitur, nisi densitas & gravitas con iungantur. Non enim legimus molem aetheris, molem aeris, molem ignis aut flammae, molem spirituum, ventorum, aut . cujusvis corporis levis, quantaecunque magnitudinis fuerit: sed contrri, passim occurrunt apud probatos auctores, mbles terrarum, rupium, aggerum, montium, aedisciorum, lapidum, aquarum, & silmilium. unde discimus, molem perpetuo applicari gravibus & densis corporibus, quae nimirum aegre moventur. Ob quam causam aliqui molam a movendo deducunt: alii molem . mola , quasi res artificiales priores forent naturalibus. Alii igitur rectius molam a mole derivari volunt..Verum quoad rem nostram, perinde est sive haec ab illa, sive illa ab hac, originem petit. utrovis enim modo rem densam & gravem, difficulter mobilem, insinuabit. ut inbie, ambia, quod lapis molaris magno labore circumagatur , vel mola a maIe, quod saxi mole farina teratur. Similiter mbliri dicitur qui rem magnam & gravem aggreditur. Molimen eodem spectat, dc molimenium. Semper enim aliquid momenti& ponderis tentari notant. Molestia quoque huc referatur,

quod moles gestantibus molestiam creet. Quicquid sit, usus obtinuit, ut moles perpetuo respiciat densitatem & gravitatem ; & consequenter, si forth ad substantiam significandam transferenda sit, necessario eam dicit quatenus est priveipi

densitatu O gratiitatis: quo sensu a nobis hic sumitur. Verum nunquam apud classicos Auctores siumitur pro extensione, quemadmodum hic Suarius eam accipit. Minus itaque mirandum est, si Vir, alioquin subtilissimus, non intellexerit quid sit moles corporea. Non enim eam quaesivit in densitate & gravitate, earumve principio, sed in nuda extensione, in qua nullum ejus vestigium relucet. Multh minus molessabstantialis quam Nominales adstruunt toleranda est. Mο-

Iem vocant entitativam extensionem materiae, qua una paxisubstantialis est extra aliam : quo sensu ea nec magnitudi'

442쪽

Cap. XXVII. De condensatione S rarefiatione. gyi

nem nec densitatem nec gravitatem, praeter omnium Auctorum classicorum mentem, denotat. Quare moles substantialis potius sumenda est pro pubstantiali eo crassimento seu ea cor pulentia materiae, qua ejus accumulatio in eodem loco perpetuo est principium alicujus densitatis & gravitatis, ut supra explicuimus. Atque haec obiter de nomine : ad rem

redeo.

is. Dixi modo, Suarium ad suam quantitatem aptitudine Atiiudi

sit ualem squae in re prope eadem est cum quantitate inter- fiem esse

minata) explicandam falsa suppositione uti. Supponit enim effectum formalem hujus quantitatis consistere in cor- potis aptitudine ad expellendum aliud corpus e sipatio quod seumfora ipsum occupat. Verum neque hic effectus est formalis reuspectu quantitatis interminatae, neque quidem est ei omnino proprius. Qaod probatur sic. Formalis essectus quantitatis

interminatae est materiae perpetuus : at aptitudo expellendi aliud corpus spatio suo non est materiae perpetua: ergo.Major evincitur, quod interminata quantitas materiae sit coaeva, & consequenter perpetua: quare necesse est det quoque essectum formalem materiae similiter coaevum dc perpetuum. Impossibile enim est ut adsit aliquod accidens reale sine formali suo effectu. Assumptionem probo, nempe aptitudinem expellendi aliud corpus suo spatio non esse materiae perpetuam, ex eo, quod materia capax sit condensationis & rarefactionis. Etenim in condensatione aliquae materiae partes substantiales excipiunt alias in idem spatium secum, & consequenter eo momento non habent aptitudinem eas e spatio

isto expellendi. Quod vero formalis hic effectus non sit imterminatae quantitati proprius, sic obtineo, Quod quantitati terminatae, hoc est, actuali extensioni materiae, proprium est, non est proprium quantitati interminatae: at aptitudo expellendi aliud corpus h spatio suo quod occupat est propria actuali extensioni: non ergo est propria extensioni interminatae. Ratio majoris est, quod quaelibet quantitas terminata ab interminata absque miraculo separabilis sit et proprietas vero naturaliter inseparabilis est a suo fonte. Si ergo aptitudo haec fit proprietas actualis extensionis, quae sep rabilis est, nequit esse proprietas interminatae, cujus omnis proprietas est inseparabilis, dc ob hanc causam una de eadem

443쪽

dem aptitudo nequit esse proprietas duarum rerum naturali. . ter separabilium. Ad minorem dico, aptitudinem istam esse proprietatem actualis extensionis, quia materia impenetrabilis est solummodo durante eadem actuali extentione. Mutata enim dimensione, ut in condensatione, materia partes aliquas sui quasi in seipsam absorbet. Impossibile autem est ut,

manente eidem extensione, mutetur densitas, aut ut, hac

mutata, illa non mutetur. Quare id quod materiam impe- netrabilem ab alia materia reddit est quantitas ( non interminata, sed ) terminata. Interminata enim, si ea hunc formalem effectum daret, perpetuo daret, quod perpetua sit:ssin terminata qu. talis hunc effectum formalem edat, quoties mutatur, permittit materiam partes suas vel in angustius spatium contrahere, vel in amplius expandere: ita ut sola terminata extensio sit quae materiam, durante eadem terminatione, s& non diutius ) impenetrabilem praestat. Cum ergo terminata materiae quantitas sit mutabilis, sequitur materiae impenetrabilitatem non esse perpetuam & irrefragabilemosthusi d. I . Si aptitudo expellendi aliud corpus e situ suo non fit sectu fora formalis effectus quantitatis interminatae, quaeres quem a- qUM lium ejus loco sussicere intendimus. Respondeo, formalem effectum esse, materiam denominare perpetuo, sed inter, minate, quantam, per formam accidentalem & incompletam,

quae est quadriius essendi sAb aliqua dimeUoue seu extensione

actuali terminata S mutabili. Dico primo, quantitatem interminatam perpetuo denominare materiam quantam , est enim materiae coaeva: sed denominare interminale quantam, est enim contradistincta quantitati terminatae, & consequenter contradistin stum effectum formalem postulat. Dico secundo, denominare materiam quantam per formam aeeidentalem. Ηοce'Mim nomine formalis effectus quantitatis terminatae clarh distinguitur ab entitativa materiae extensione, quam Nominaici gloriantur denominare materiam quantam per seipsam, hoc est,per substantiales suas partes, nec opus esse ad hoc quantit 'te accidentali. Dicimus igitur express3,quantitatem intermi natam denominare materiam non substantiali, sed areidentali denominatione. Addimus, denominare incompleid. Quantit 'enim interminata incompleta entitas est, dc (ut dixi) in

444쪽

Cap. XXVII. De covdensatione Srarefac siis.

quatus conceptus. Non enim totam rationem seu quiddita tem cujusvis dimensionis actualis exprim i, sed tantum alicujus dimensionis actualis: hoc est, declarat materia perpetuo informatur aliqua dimensione actuali ; non autem ullius unius actualis dimensionis rationem comple tam complectitur, sed quasi communem quandam rationem ab omnibus individuis abstrahit. Non enim unquam deteria minat quanta sit materiae eXtensio actualis, hoc est, quanta sit

ejus longitudo, latitudo, aut profunditas : sed sui dixi) fothmasserit eam perpetuo alicui certae longitudini, latitudini aeptofunditati indefinite subjici. Dico tertio, denominare materiam quod ea perpetuo informatur aliqua quantitate mutabili. Quaerunt Nominales signum seu indicium aliquod

quo innotescat quantitatem interminatam esse revera accidentalem. Addimus itaque, ejus entitatem consistere in eo, quod materia semper postulat aliquam quantitatem termitanaiam ct mutabilem. Eo enim quod haec quantitas re mutabili seu a rebus mutabilibus ( quarum nimirum singulae

caducae sunt) abstrahatur, patet non esse substantiam, sed accidens. Substantia enim materiae non est mutabilis, nec est inadaequatus conceptus a multitudine accidentium mutabilium abstractus, declarans quod eorum unum materiae perpetuo inhaeret: sed quantitas interminata est istiusmodi inadaequatus conceptus, abstrahens ab omnibus terminatis extensionibus squarum materia capax est) affirmationem, earum aliqua materiae perpetuo inest. Habemus itaque genuinum & verum essectum formalem quantitatis interminatae ;qui est, declarare quod materia perpetuo informatur aliqua accidentali quantitate terminata & mutabili. Ex dictis mani felle elucescite notabilis disterentia inter extensionem Angelicam & materialem : illam tantum praesentialem esse i, hanc esse corpulentam : illam nunquam eXpellere aliud corpus . hanc, durante eadem actuali extensione,expellere omne aliud corpus e situ suo,

is. Nihilominus non dicimus Dexpellere aliud eorpis estu Effectus sub esse formalem essectum actualis elitensionis, sed esse pro. 'rmaluprietatem : quemadmodum etiam reddere materiam certa

mensura puta pedum aut digitοrum 3 mensurabilem, necnon incertae magnitudinis partes divisibilem, sunt aliae ejuse E e e dem

445쪽

gs condensatione s rarefacione. Cap. XXVII.

dein extensionis proprietates. Verum esse stus formalis ex.tensionis actualis est, mutabiliter limitare seu determinate quantitatem materiae ad certam longitudinem, latitudinem,& profunditatem. Quanquam enim partes materiae eat ita livae seu substantiales per modum quendam substantialem dici possimi extens se : non tamen ad certam mutabilem longi tudinem, latitudinem ac profunditatem, absque addita accidentali extensione terminante, contrahuntur. chare mutabilis haec extensionis limitatio ad certam magnitudinem est formalis effectus extensionis actualis: ut & inadaequatus conceptus ejusdem ab omnibus eXtensionibus actualibus abstractus, definiens quod earum aliqua materiae perpetuo inest, est formalis effectus quantitatis interminatae. Atque adeo primum ac praecipuum Nominalium fundamentum esse inefficax ad extensionis substantialis distinctionem ab accidentali refutandam probavimuS.s dui sim Secundum eorum fundamentum brevius expedien N,minis dum est. Sumitur enim a potentia Divina, de qua non soleolium sum lubenter disserere. Eorum argumentationem sic recitat Suadamentum Disp. f. a. n'. l. Si quantitas fit res distincta a substan- ergo poterit Deus eas separare, O substantiam materialem sue illa quantitate conservare: sed substantia se consertiata esset quanta : ergo impossibi/e est quantitatem esse rem distinctam a tali substantia. Huic fundamento Nominalium respondet Suarius, admittendo consequentiam, posse conservari materiam absque omni quantitate accidentali sed manere hanc quare quaversum penetrabilem: superveniente autem quantitate ejus, penetrabilitatem occludi seu obstipari. Verum utcunque haec Suarii responsio multum habeat veri : mihi tamen imperfectae videtur, non solum quod non solvat argumentum per verum formalem effectum quantitatis, ut ex modo dictis

liquet , sed & quod non satis eventilet ipsius sequelae dissicultates. Mihi ergo visum est paulo aliter respondere, & prius vim sequelae strictius expendere. Certissimum est, Deum omnia posse quae potest velle, sed non posse velle contradictoria. Si ergo contradictionem implicet substantiam finitam esse

fine quantitate, bona cum venia dubitemus, an substantia absque quantitate queat absoluta potentia conservari. Evenire quidem potest ut circumstantiae quaedam sint. istiusmodi,

446쪽

Cap. XXVII. De condensatione S rarefactiois.

ut eatum quaelibet una facillim subjecto separari queat , de

nihilominus repugnantiam implicet, ut omnes ejusdem genetis simul amoveantur. Duae sunt hoc genus circumstantiae uulgo notissimae, his & nune, absque quibus entia exsistere nequeunt. Quicquid enim est, aliquo tempore est , Quicquid est, alicubi est. Revera hae circumstantiae in ente infinito ipsa Deitas sunt. Nune Des est ipsa aetermias , quae soli ratione abentitate Divina differt: Et Dbi Dei est ubiquitas , quae similitet Deus est. In substantiis finitis quando & ubi diversa: substantia praedicamenta constituunt : nempe duo praedicamenta accidentium. enim substantia finita nequit esse, nisia aliquando aut alicubi sit , haec tamen praedicata accidentia sunt, & subjectis suis distinguuntur. Fieri forte potest ut finita substantia eadem necessitate alicui extensioni adstringatur. Quanquam enim ab hac vel illa extensione separari queat , ab omni tamen viX potest. Probavimus enim supr , non tantum materiam, sed & Angelos, omnemque adeo substantiam finitam, ad aliquam extensionem determinari, & habere partes eAtra partes. Iam vero, ut ubi defini-,ibum . nulla substantia snita separari potest, ita neque potest silura partium extra partes ab iidem sejungi. Dbi enim dc fius seupsiura non re liter aut ex natura rei, sed soli ratione,inter se distinguuntur, ut probat Suarius Disp.Sa.Li.n'.y.Si ergo repugnet ut aliquid sit, & simul nurui sit , aeque repugnat ut aliquid sit, & nullibi hium sit. Porro, si ubi ibitus &siis ibitus realiter idem sint, ubi partium de stus partium realiter idem sunt. Si ergo omnes partes suum habeant ubi partiale, suam quoque habent pasturam seu stum partialem. Quid

autem interest inter po turam partium eAtra partes,& extensonem partium extra partes Si psiura partium extra partes fit finitis inseparabili , perinde extenso earundem est inseparabi-Ii . Impossibile enim est ut sint partes extra partes non sint extra partes extense. verum partes extra partes extense supponunt extensionem. Implicat enim contradictionem,partes esse exiensis absque extensione. Perinde enim est ac si dicas,idem simul extendi, & non extendi. Quare licht hbe aut illud bbi ab ubieato separari queat r. omne tamen ubi aut omnis situs squi, ut dixi,cum ubi realiter idem est) ab ubieato sequestrari nequit. Similiter ut situs partium extra partes non est toto genere 1

E e e a finitis

447쪽

vs De condensatione dirarefactione. Cap. XXVII.

finitis separabilis: ita neque extensio earundem extra partes est toto genere ab iisdem separabilis. Impossibile enim est ut maneat Psitura partium extra partes, & non simul adsit ex tensio earundem extra partes. Saltem quicquid sit de spiti

tibus, de materia ex omnium concessione certum est, eam ha bere partes extra partes. Quare sequela Nominalium vide.

tui huic limitationi obnoxia et scili et, si per absolutam potentiam omnis extensio accidentalis a materia auferatur, necessario ejus loco modum quendam substantialem, quo partes

extra partes positae ad aliquam certam dimensionem revocentur, surrogandum esse. Etenim, ut dixi,implicat contradictio. nem, ut mancant partes eAtra partes eXtensae absque omni, sive accidentali sive substantiali, extensione. Extensi, I . Dices, Nominalium supra memoratum fundamentum subflanti, supponere materiam per Divinam potentiam omni quantitate qRii, accidentali orbari, manere tamen quantam per quantitatem substantialem, & propterea non opus esse ulla )quantitate accidentali. Respondeo, quantitatem recte distingui posse in substantialem, & accidentalemi, & substantialem dupliciter

accipi, vel pro determinata copia seu massa partium integrantium materiae, vel pro extensione earundem ad certam lo*gitudinem, latitudinem & profunditatem. De priore quantitate recte inferunt Nominales, eam non differre ab ipsa substantia materiae , & consequenter, eandem nec minui absque annihilatione, nec augeri absque nova creatione, posse. Copia enim materiae, nisi nova aliqua pars ei addatur, augeri

nequit , neque minui, nisi aliqua pars ejusdem desinat esse. Verum de hac quantitate substantiali hic non agimus ; sed de substantiali magis proprie sic di sta, qua partes extra partes extensae ad certam longitudinem, latitudinem & profunditatem supernaturaliter determinantur. Haec quantitaS e

tensio dicitur, quar, qudd, ut supponunt Nominales, substantialis sit, nec fit ipsae partes extenta, est modus substantialis, qui, sublata extensione accidentali, supernaturaliter e parti bus extra partes constitutis resultat, easque ad certam trinam dimensionem immutabiliter contrahit. Atque haec emtensio subdantialis ea est de qua lila loquimur. Extensio quo que accidentalis duplex est, vel spiritualis, vel materialis. Illa

nihil aliud est nisi praesentia spiritus qui suum ubi occupax,

448쪽

Cap. XXVII. De condensatione S rarefactio die.

aut cum corpore aliquo coe X tenditur : est autem quantitarum Scextensio minus proprie dieta, quod in mole materiali non sub jectetur. Extensio accidentalis proprie dicta est quantitas mutabilis, qui positura partium materia: extra partes certa trina dimensione naturaliter circumscribitur. De duabus extensionibus improprie dictis non est cur ulterius impraesentiarum simus soliciti, cum parum ad rem nostram spectent. verum duae extensiones proprie dictae, nempe substantialis & ac ei dentalis, paulo diligentius conferendae sunt. Extensio enim haec substantialis ab accidentali plurimum discrepat: utio. quod illa e subjecto non nisi supernaturaliter affecto, haec naturaliter resultet: a'. quod illa sit modus substantialis, hae enon: 3'. quod illa sit naturaliter immutabilis, haec mutabilis. De his differentiis pauca advertenda sunt i 8. Primo, sciendum est, materiam, qyamdiu quantitate addid hiis

accidentali terminatur, non opus habere alia terminatione , lim mutinaturaliter autem accidentali & mutabili terminari. Hanc convenire enim terminationem materia potius quam substantialem naturaliter expetit, non tantum quod sussiciat ad commensurabilitatem, proportionabilitatem & divisibilitatem ejus termi. nandam,& ad repellendum aliud corpus e sita suo,adeoque ad cavendum ne quid in communionem naturae suae de invita intromittat: verum etiam quod omnibus actionibus, passioni, bus motibusque magis accommodetur, magisque amica sit ;quodque pro re nata, materia possit eam e Xcutere, & aliam,s si occurrat forte aliud corpus quocum magnam habeat familiaritatem, & ex cujus unione se meliorari aut juvari posse percipiat, aperiendo extensionem suam, in societatem se cum ad n littere. Verum terminatio substantialis, quod ri .gida & inexorabilis sit, & omnibus operat vinibus 1dversa, Imateria naturaliter repudiatur. Quare naturaliter eligit sibi terminationem accidentalem, & nisi in extremis necessit tibus, n3 an nihiletur, non se terminat modo substantiali. . Quaeres, quo certo indicio nobis innotescat materiam ordinarie & naturaliter accidentali quantitate terminari. Verbo dicam, quod ejus terminus mutabilis sit, ut mox probabo.Quod vero est naturaliter mutabile, nequit esse modus substantialis. Quod enim, salvo subjecto, potest adesse vel abesse, accidens est. Modus enim substantialis 1 substantia mo-

Lee 3 dificata

449쪽

De conden fatione S rarefactione. Cap. XXVII.

dificata manente hac eadem numero soli Divina potentia separabilis est. Cum enim non sit realiter, sed tantum ex na tura rei, a partibus extensis distinctus, naturaliter separari ne quit. Quin & si esset virtute causarum naturalium a suo sub jecto separabilis, profecto motu separabilis foret. Etenim extensio partium solo motu naturaliter mutatur. Cum enim in positura partium extra partes consistat, impossibile est ut ei politura absque motu naturaliter alteretur. Motus enim est qui novam posituram partium naturaliter causat,& solus mo tus est qui priorem naturaliter mutat. Verum in productio ne hujus extensionis substantialis nullus intervenit motus. Etenim si per Divinam potentiam suspendatur alicujus substantiae extensio accidentalis, s ut in Nominalium fundamento supponitur,) partium situs una mutari non admittitur &consequenter motu nihil tunc producitur. Quare vel suspensa extensione accidentali nulla in subjecto reliqua est, vel resultat absque motu, ( partes enim extensae non supponuntur moveri:) ergo absque motu fit, & materia, non ut in statu naturali, sed ut supernaturaliter affecta, resultat. Dices, nullam novam extensionem produci, sed tantum manifestari prius exsistentem. Probat enim Suarius, Disp. go. L. q. n'. Ip. dari extensionem substantialem. Respondeo, extensionem quam probat Suarius nihil aliud esse nisi quantitatem partium extensarum, quae subjectum extensionis sunt, & improprie, ut dixi, nomen extensionis sibi arrogant: sed extensio propria, partes extensas terminans, fallem modaliter ab iisdem discrepat, ut mox dicetur. Cum vero partes extensae in statu supernaturali impediantur, ne de se propagent eAtensionem accidentalem; cumque exsistere extensiae nequeant (ut suprri probavimus ) absque omni eAtensione , coguntur supernaturaliter se modo substantiali terminare. Si putes hunc modum prius exstitisse, omnino falleris. Supponimus enim hic, infra probaturi, extensionem qua naturaliter substantiae finitae terminantur esse mutabilem. Atque haec de prima diis ferentia inter extensionem substantialem & accidentalem , illam tantum supernaturaliter, hanc naturaliter e materia

emanare.

stati modus substantialis, haec non . hi j .. . ut hanc propositionem clarius explicemus, dicendum primor', est,

450쪽

Cap. XXVII. De condensitione S rarefactiove.

est, extensionem in genere tam ab accidentali quelm a substantiali abstrahere. Abstrahit ab accidentali, qui a s si fundamenium hoc secundum recte urgeant Nominales substantia finita potest per Divinam potentiam absque quantitate accidentali

conservari. Patet ergo,generalem extentionis entitatem latiorem esse extensione accidentali, adeoque ab eadem abstrahere. vellim quia hoc tantum supernaturaliter contingit, & inservit tanthm ad reddendam rationem extensionis corporum in statu supernaturali, haud magni est momenti. Abstrahit quoque extensio in genere ab extensione substantiali. Probatur, quia datur extensio mutabilis, quae nequit esse substantialis. Supponunt enim Nominales, quantitatem substan- . tialem esse naturaliter immutabilem, & ind3 colligunt, condensationem & rarefactionem implicare, hanc, creationem, illam, an nihil ationem, ut supr1 declaravimus. Secundo, inmemoriam revocandum, Nominales in hoc argumento supponere extensionem accidentalem supernaturaliter aboleri:

nulla ergo superest praeterquam substantialis, sive propriὲ, sive improprie dicta. Non dubium est quin extensio improprie

dicta seu partes extensae maneant ut prius, nisi quhd, ut antea accidentali, nunc modo substantiali terminentur. Verum putabant forte Nominales, extensionem substantialem a partibus extensis non differre , & consequenter, eam non esse modum substantialem, sed esse ipsam substantiam extensam. Cur enim extensio I partibus extensis magis quam , exsistentia a rebus exsistentibus differret Respondeo, omnino magnam esse disparitatem. utpote exsistentia & partes exsistentes non sunt Divini potentia separabiles,& consequenter nec realiter nec ex parte rei differunt: sed extensio a partibus extensis, 3c positura . partibus positis, saltem modaliter, si non realiter, distinguuntur. Ood ut probem, dico, extensionem substantialem 1 partibus extensis esse separabilem, non quidem naturaliter, at supernaturaliter. Quamvis enim naturaliter mutari nequeunt , vix tamen dubitari potest quin supernaturaliter mutari queant. Partes enim sive potitie,sive extensae, in entitate sua substantiali non includunt suam posituram aut extensionem, sed, jubente Divina potentia, possunt aliam admittere. Quod sic ostendo. Sint partes positae

Syst

SEARCH

MENU NAVIGATION