Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

ACO De condensatione S rarefarione. Cap. XXVII. positae vel extensae s a s ei bi a s quae transponantur sic :

tam positura quam eAtentio mutantur , partes substantiales eaedem quae prius fuerant manent. Nulla ergo involvitutrepugnantia, quin Divina potentia illae, his salvis manenti. 'bus, mutentur. Infero igitur, eXtensionem a partibus ex tenfis, saltem modaliter, seu ex natura rei, si non realiter distingui. Ex dictis jam constat, dari in substantia mate riali, praeter partes extra partes, aliquam eXtensionem sial tem eg natura .rei, ab iis distinctam , & implicare contradictionem, ut partes extense maneant eAtense absque extem bile. Inferendum itaque est, posita per absolutam potentiam suspensione extensionis accidentalis in corporibus, in iisdem necessario resultare substantialem, eamque esse ex natura rei a partibus extensiis distinctam, oc consequenter esse modum subitantialem.

Et e imm- uo. Tertia disserentia inter extensionem substantialem & tapium, accidentalem est, quod illa, salvo subjecto, sit naturaliter immutabilis haec, mutabilis. Extensio substantialis, salvo subjecto, naturaliter mutabilis non est , quia mutari nequit nisi una mutetur aliquid substantiae, seu aliquid ad substantiam rei spectans: hoc autem fieri nequit, integro manente subjecto. Quomodo enim manet subjectum integrum, si aliquid substantiae ejus pereat 3 Insuper, inter modum substantialem Sc accidens oportet sit spectabilis dii- ferentia : & quidem, ut omnes fatentur, modus substantialis hoc habet sibi proprium, quod a subjecto cui inhaeret, eo manente integro, absque miraculo separari nequeat: nedum modus absque subjecto conservari queat. Est enim illius separabilitas Divina potentia possibilis, sed cum conservatione

uniuS,non utriusque termini. Attamen vix opus est hujus assertionis probationi ulterius immoremur , cum Nominales ultro supponant extensionem substantialem esse immutabilem. Extensib- 2I. Eiconir , eXtensio accidentalis naturaliter mutabilis nem acci- est. Hoc probari potest tam in spiritibus qu m in materialibus. dialem Angeli enim, ut docet Suarius, aliique adstipulantur Mera possunt sphaeram praesentiae sitae ad majus vel minus ubi determinare : ego vero supra probavi, coextensionem Angem

452쪽

cap. XXVII. De condensatione O rarefactione. oi

Angelorum extensionem quandam spiritualem implicare, quati pro arbitrio suam praesentiam ampliare aut contrahere posisunt. Porro, imperfectionis esset habere sphaeram extensio.nis adeo rigido sibi praefiXam, ut nulla occasione ad majorem se expandere, aut ad minorem se contrahere, possit. Si vero in Angelis admittenda sit extensionis mutabilitas, quanto magis corporibus eadem concedenda est, cum in omni genere mutabilitatis haec illos facile superent pua. Ad extensionem materialem quod attinet , eam esse Memec senaturaliter, hoc est, a causis naturalibus, salvo subjecto, firmatur mutabilem , evidentissima experientia evincitur. Primo, eorpora volatilia facillimh cedunt omnibus aliis quibus

occurrunt corporibus, & dimensiones suas eorum extensionibus accommodant. ventus per rimas, per foramina , M. mutando priorem dimensionem, levissima attractione, puta ignis foci, in cubiculum irrumpit: fumi & vapores ascendentes, nubesque, novam subindh figuram 8c terminationem sponte induunt. Secundo, fluida seu liquida vasis continentis cavitati se coaptant: sin libertati suae permittantur, sponte diffvunt& potius aptitudini suae fluendi, qu m eandem longitudinem,latitudinem dc profunditatem retinendi, obsequi cernuntur: evidentissimo argumento, determinatam materiae extensionem in hisce corporibus non tanti

esse momenti quanti sunt aliae ejusdem proprietates. Tertio, corpora mollia cujusvis rei durioris impressionem admittunt,& suas dimensiones alterari patiuntur. Ductilia cedunt malleo, & pro arbitrio fabri novas dimensiones suscipiunt. Ceracalida manu malaxata, vel in placentam, rotulam, sphaeram, vel cubum, manente eadem massa substantiali, levi negotio formatur. Quis non videt, in qualibet harum mutationum, longitudinem, latitudinem & profunditatem cerae plurimum variari arto, sola corpora terminata rigida & prope inflexibilia, ut lapides, crystallum, vitrum, pertinacius caeteris suas dimensiones tuentur, & inprimis adamas. verum hic quoque suo pulvere teritur, ae artificis industria varih sculpitur. Lapides verb compressi videntur tantillum cedere &resilire. Orbiculi lapidei, in pavimentum marmoreum incidentes, vigorose resiliunt: quod vix sine aliquali compressu-va, & inde eAcitata vindicatione libertatis, concipi potest. Fff Turres

453쪽

oa condensatione S rarefactione. Cap. XXvII.

Turres quadratae & praealtae magnis ventis nonnihil motitan tur & quatiuntur et, sed utplurimum absque vel minimo detri mento,aut commissurae lapidum dehiscentia. unde aliqui con jiciunt, inter corpora physica ( etiamsi alterum planum, alterum sphaericum sit) contactum non contingere in puncto mathematico, sed realem esse, sive ob imperfectionem figur1-tionis materiae, silve ob aliqualem cessionem corporum tangentium, squae corporibus etiam rigidissimis incidit.) utcunque, omnes prope lapides squin forte simpliciter omnes) in fumis

vitrariorum, sialtem admistis materiis ad fusionem promovendam idoneis, funduntur. ut nihil sit nobis notum & satis exploratum quod dimensiones plane immutabiles gerat. h desti Dicci,corpora coelestia suas dimensiones ab omni muta quantita, tione immunes perpetuo servare. Respondeo, Dati suppositi- fit acciden- one incorruptibilitatis coelorum,non inde sequi,eorum dimentoti siones esse modos substantiales. Siquidem omnia proph eorum accidentia similiter incorruptibilia sunt,nec tamen sunt modi substantiales: quia accidentia ista non stat de natura sua incorruptibilia, sed incorruptibilitatem dependenter mutuantur ab incorruptibilitate subjectorum. Praeterea, sunt nonnulla phaenomena quae hanc Peripateticorum sententiam redarguere videntur : ut nova stella in sede Cassiopeiae visia,cometae frequen ter observati,maculae,faculae & faeculae in sole conspectat,quodque venus & Mercurius circa solem tanquam circa suum centrum vehuntur. Quae quidem omnia Astronomis integra relinquo. Satis nobis est,si corpora hic apud nos mutabilibus dimensionibus donentur. Circa haec enim nostra Philosophia potis'mum exercetur: dc qui asserunt dari quantitatem accidentalem, fatis eam probant, si in omnibus corporibus nobis notis commonstrent. Quare,reservati hisce ediperimentis sua certitudine, eadem quantitatis mutabilitas ratione quoque confirmanda est. Terminum 2 . Terminus motus localis est accidens: At extensio est pisis esse terminus motus localis: Ergo. Fateor duplicem esse mo-m erum tum localem, unum esse totius corporis 1 loco in locum, at terum esse partium inter se. Prior motus est ad ubi seu situm. totius, nec respicit extensionem. Posterior terminatur in

novam posituram partium inter se. Quae, nisi per aequiva lentiam successionis, qui una pars in locum alterius ita surro' g tur, ut totius fisura non varietur, necessario una producit

novam.

454쪽

Cap. XXVII. De eondensatione S rarefactione. gog

novam extensionem partium: quaeque, quia solo motu partium locali producitur, accidens est. Motus enim partium localis tantum partialem ubicationem seu situm, qui vix realiter ab extensione earundem discrepat, producit. utcunque sit, certum est, merum motum partium localem non variare species earum. Exempli causa, Coralium integrum Min pulverem comminutum, ejusdem, cujus prius, speciei est. Aquam utcunque agites aut tundas, manet aqua ut prius :Imo aqua, licet rarefacta in vaporem, in aquam tamen ejussdem speciei denuo condensatur. Datur ergo, ut olim dixit Aristoteles, motus ad quantitatem, hoc est, datur motus qui terminatur ad quantitatem , scilicet qui non tam qualitates aut alias formas rerum innovat, qutim solam aut primo quantitatem mutat.as. Dices,revera mutari quantitatem multis modis, varia- obiecti iata positura partium, sed hanc esse partialem quandam variationem, quod tota materia respectu spatii totius quod occupat adhuc ejusdem magnitudinis maneat, quanquam alioquin alio atque alio modo partes respectu longitudinis, latitudinis atque profunditatis inter se disponantur: verum absque condensatione & rarefactione proprie dictis magnitudinem totius non esse mutabilem. Respondeo, mutationem longitudinis, latitudinis de profunditatis ejusdem materiae satis monstrare, ei, praeter substantialem, accidentalem & mutabilem quantitatem inhaerere, quod erat probandum. Quanquam autem hoc argumentum, quod dantur motus condensationis & rarefactionis, non fortasse satis probat: efficaciter

tamen, quantitatem materiae esse accidentalem dc mutabilem, evincit. Hoc autem dato, quid prohibet quin materia, prout occasio postulet, ad majus vel minus spatium se appli- Siquidem ad certum spatium necessitate extensionis substantialis non alligatur. Non ergo condensationem &rarefactionem ex mutabilitate quantitatis dicta directh pro, bo: sed indirecth eas minimum esse in natura possibiles infero, quhil quantitas praesens, quae alias mutabilitati impedimento

esset, variabilis sit, ae consequenter materia mutando praesen-''m quantitatem, sive majorem in rarefactione, sive minorem in condensetione, assumat. Quantitas enim, quam multi

amantinam ct immutabilem materiae adscripserunt, sola

F f f a obstiterat

455쪽

o. De condensatione S rarefactione. Cap. XXvII.

obstiterat quo minus hoc fieret: cum vero appareat non

esse immutabilem, non est cur dehinc vereamur asserere, eam posse proprio sensu condensationem & rarefactionem admit tete ; nec est cur obstrepent alii, hosce motus esse non intelli

gibiles. Quid enim facilius intellectu est, quam posse materiam unam quantitatem accidentalem exuere, & aliam induere 3 Atqui hoc tantum hic postulatur. Sola enim quantitas accidentalis est quae substantias impenetrabiles reddit. Sed de hac re mox sub calce hujus Capitis plura advertere lubet: interea loci fundamento Nominalium in forma respondebo.

ccident seas. Aiunt, Si supponatur quantitas accidentalis, eam Iem exten', esse, & nullum addere materiae esse Stum formalem et, propterea quod si per Divinam potentiam materia absque ea riualem. quantitate conservaretur, esset tamen sine eadem quanta , &consequenter quantitatem accidentalem ei nullam denominationem, seu nihil, addere. Respondeo, quantitatem addere materiae trinam dimensionem naturaliter mutabilem, quae in dicta suppositione aboletur : verum quia partes e tensae nequeunt absque omni extensione esse, ipso momento abolitionis extensionis accidentalis,supernaturaliter & necesssario ( ut supra probavi) resultat substantialis modus extensionis, & per eam partes adhuc manent quantae dc extensae. Manent quoque, fateor, quantae per quantitatem partium integrantium , sed haec quantitas ab ipsa partium substantia non discrepat: nego autem manere quantas per quantitatem naturaliter mutabilem ae accidentalem. Siquidem ea supponitur per absolutam potentiam summoveri. Dices, manere eandem longitudinem, latitudinem & profunditatem, consequenter nullam quantitatem aboleri. Respondeo, non manere eandem quantitatem, seu longitudinem, latitudinem & profunditatem, entitative, seu quoad entitatem accidentalem, sed per aequipollentiam quandam, & per propoditionalitatem seu similitudinem. Accidentalis enim quan titas, quae prilis materiae naturalis fuerat, jam supponitur suspendi.Quare longitudo,quae manet,non est eadem entitas quat prius aderat,sed duntaxat aequivalens; nec accidens naturale,

sed modus substantialis supernaturaliter in locum acciden iis suffectus. Atque idem dicendum est,mutatis mutandis, d*latitudine

456쪽

cap. XXVII. De condensium S rarefactione. os

ii titudine ae profunditate. Hinc etiam innotescit quinam sit formalis effectas quem quantitas accidentalis substantiae

miteriali addit: nempe esse certas longitudinem, latitudinem & profunditatem accidentalus, & naturaliter mutabiles.

Atque ita videor mihi secundo Nominalium fundamento satisfecisse. u . Tertium nihil prope negotii nobis hic facessit. In ni- Dulam iit ut enim falsae suppositioni suprii rejectae, Posse materiam

eontrahi ad punctum mathematicum. Sed neque materiae extensio nec moles ejusdem hoc patiuntur, ut ex supra dictis 'dis, si facile colligitur. Quartum eorum fundamentum Occhamo rejicianthr.tribuitur, sed leviculum est ; Substantiam esse immediatum subjectum accidentium contrariorum, & non quantitatem. S d, inquit Suarius, ad quarium respondetur, substantiam esse sus ibam contrariorum, ut primum , ectum , quantitatem, ui proximum. Verum non omnium contrariorum, & praesertim non eorum quae in vitalibus principiis fundantur, quantitas est subjectum immediatum. Videtur enim vita intimior ipsi materiae quicunque certa dimenssione. Si enim materiae percipiat meliorationem sortis suae ex mutatione quantitatis,

vel ad majorem extensionem, s ut in augmentatione,) se ultro extendit , vel ad minorem, ( ut in frigore,) se ultro contrahit. Atque haec de fundamentis Nominalium. a 8. Reviso jam quid statuendum sit de condensationeae Dariere rarefactione. Ex dictis constat, Nominalium fundamenta non impedire quo minus materia hosce suos motus pro renata exerceat. Tantum aliqui objiciunt, condensationem & in /Furi,. 'rarefactionem absque penetratione substantiarum explicari sensu. non posse. Verum alii potius absque penetratione aut vaeuo concipi non posse aiunt: quibus assentior, ti mox probabitur. Interim certo scio, datis hisce motibus in proprio sensu, vacuo non opus esse in rerum natura. Vacuum enim excogitatum fuit, ut condensationis ratio per exclusionem vacui, dc raresagionis per admissionem ejusdem, redderetur. verhm hae non sunt genuinae horum motuum evolutiones. Neque enim condensat 3 dicit motum ad majorem imporo- 'it tem & exclusionem vacui, nec rarefactio motum ad majorem porositatem & admixtionem vacui, ut supra probavi-mM. Quare admissis hisce motibus (ut dixi in proprio

457쪽

Desub antinum penetrabilitate. Cap. XXVIII.

sensu, non est cur de vacuo ulterius soliciti simus, omnesque dissicultates ad hoc unum revocantur, quomodo penetratio substantiarum in rebus materialibus admitti queat. Fateor enim, absque hac penetratione, hosce motus intelligi non posse. Etenim in condensatione, materia retrahit suas partes exteriores in interiores,&interiores proportionaliter densiores fiunt , in rarefactione, partes prius intra alias conclusiae egre diuntur, locumque sibi peculiarem eliposcunt,& rariores fiunt. Quocirca hoc superest, ut motum penetrationis substanti rum vindicemus: quod proximo Capite fiet.

CAp. XXVIII.

De subsantiarum Penetrabilitate mutati quantitate.

' igila. I. Qui rem totam penitius introspexerunt suspicantur bdissuta dissicultatem in hac re, maXimam partem, in eo con- 'aptiarum sistere, quod ab ineunte aetate consuevimus cogitare & dicere, pedet siti' son dati Penetrationem corporum aut dimentionum , quodque simul pro concesso habuimus, penetrationem corporumae substantiarum idem sonare. Pauci enim advertunt, veram rationem cur corpora non se mutuo penetrent esse quantitatem actualem, qui corpora a mutua dimensionum suarum invasione muniuntur, seu sese spatio quod occupant mutuo repellunt , quique sublata, se mutuo facillime penetrant, ae in eodem spatio uniuntur. Hoc, inquam, plerique non ad 'vertentes, ad nomen penetrationis commoventur, & mox,

inaudita causa, dogma impossibile sibi obtrudi concludunt. Verhm enimvero, si sola quantitas actualis sit causa impenetrabilitatis corporum, sui ex supra dictis liquet, ) eaque sit naturaliter mutabilis, quid impedit ne substantia materialis aliam substantiam, mutata quantitate,novaque simul assumpta utrisque communi, penetret 3 Prior quantitas impedire ne quit,quia eo momento quo unio fit,evanescit, nec subsequent, quia resultat materiis penetratis & unitis , neque deni

que substantiarum unio hoc inhibet. Quid enim repugnani

naturae

458쪽

Cap. XXVIII. De si antiarum penetrabilitate. i

niturae substantiali talis unio involvit Videmus indies cor- pota prius divisa re-uniri. Aqua millies disseela illico con

fluit, & vulnus illatum consarcit. Anima penetrat corpus , dc Angelus corpora, utcunque quantitate munita, pertransit, aut etiam obsidet: nec ulla ratio substantiae praeter molem

materiae impedit quo minus penetratio fiat. Neque quidem

ei impedit, nisi tanta materiae copia in exiguis cancellis conis geratur, ut ipsa denssitas materiar ulteriorem ejusdem ingressum respuat. Caeterum in motu penetrationis materia-ium quantitas ipsa est in consimili motu, nec ad permanentem & stabilem dimensionem pervenit, donee penetratio absolvatur aut alio modo sitstatur. Tres itaque prorsus conditiones ad substantiarum penetrationem requiruntur. Prima

est, duarum aut plurium substantiarum localis unio, si vetransiens, sive permanens : secunda est, depositio prioris quantitatis utriusque subjecti: tertia, assumptio quantitatis novae utrique communis. Atque has conditiones nihil arduum aut impossibile insinuare, ex supra dictis clar innotescit. . Sanus est

a. Omnibus itaque rith perpensis, non est cur homines ad

nomen penetrationis tantopere exhorrescant. Si enim alterutrum, vel penetratio substantiarum, vel vacuum, admitten- viae nudum fit, proculdubio illa potior quam hoe, & Philosopho dignior est. Illa enim est entitas positiva, dc nihil absurdi

involvit: hoc vero inanem nullitatem, ut partem universi, imo, in multis, ut principium ipsius naturae, importune se nobis obtrudit. Sed, Cur, inquies, necesse sit horum alterum admittamus Profecto, absque eorum altero nullus in universo .motus peragi potest. Quod enim moveri incipit, vel inilocum prius vacuum movetur, vel corpus proRimum quod versus movetur ei cedit. Si moveatur in Jocum vacuum, datur vacuum: Sin moveatur in locum cedentis, id quod cedit nonnihil condensatur, dc aliquas sui partes in seipsum retrahit, hoc est, patitur penetrationem. Etenim cessio rei in .seipsam absque aliquali condensatione concipi nequit. . Quod enim truditur, nec minimum in seipsum cedit, tantum trudit liud sibi proximum quantum ipsum truditur. Exempli causa, lapidi lapide impolito, superior trudit inferiorem , inferior subtu fortius premit terram, quanto fortius superiore premi

459쪽

De substantiarum periirabilitate. Cap. XXVIII.

tur. Centrum terrae non cedit, nec propterea hunc nisummotus consequitur. Ratio est, quod corpus trusum nec ce dat, nec vacuum adsit in quod corpus sive trudens sive tru sum se recipiat. Si ergo universus mundus eX istiusmodi non cedentibus quaquaversum consisteret, nullus motus ob de fectum vacui & corporis cedentis contingeret. Si enim( quod aliqui imaginantur ) mundus componeretur ex particulis seu atomis nulli compressioni seu condensationi ob noxiis, sequeretur eas atomos esse simul durissimas & planhadamantinas. Nihil enim durius esse potest eo quod nulli compressioni vel minimum cedit. Porro, si hae atomi imme diatae serent, aliae alias, quibus circumsistuntur, quasi toticunei adacti, ne qua loco moverentur, firmarent. Quemad. modum enim lapides in pavimentum fistuci impulsi immobi. Ies haerent , is, hae atomi aliis undique obseratae & impactae eodem perpetuo loco fixae manerent. Quid enim strictos coarctari queat quelm corpusculum quod undique corpustulis durissimis minimeque cedentibus, de haec vicissim aliis usque& usque absque interstitiis, aut vel minima distantia, obstipatur 3 Profecto, qui rem serio perpendit, facile discernat, istiusmodi mundi structuram ad nullum omnino motum comparatam esse. Visum ergo est Sapientissimo Deo, mundum suum multo aliter concinpare , scilicet, partim ex corporibus difficulter cedentibus, partim ex cedentibus facillimh, partim ex medio modo se habentibus, componere. Nihil facilius

cedit quam aer, aether, exhalationes, caeterique corpora volatilia, in quibus motus velocissimi perficiuntur. Nihil magis resistit compressioni qu m corpora solida & dura, quae obscure ulli in se motui cedunt. Fluida fere medio modo ad cessi

Rem comparantur, dc motus mediocres admittunt. Haec res

Ingeniosissimo vicecomiti S i Albani notissima fuit, ut pateteκ qjus explicatione motus libertatis. Quin & ipse Democritus , non admittens condensationem aut rarefactionem, propterea dicit nullum motum fieri posse, nisi detur vacuum. re mihi certissimum est, vel vacuum, vel penetrationem dimensionum admittendam esse. Nequis autem vilius quam par est hanc speculationem aestimet, pauculis instantiis pene trationis substantiarum tam exsistentiam in rerum natura, quam usum, asseruero.

3. In priuiis

460쪽

s. Inprimis occurrunt experimenta fere omnia quibus Il- Penetratio lusitissimus vicecomes SV Albani, in Libro suo post humo a e imerum Doctore RaWley edito, condensationem & rarefactionem piopite dictas in rerum natura dari probat. Ejus enim com Primum, densatio evidentissime receptionem partium aliarum in alias ex iis D

involvit. Secundo loco mixturam elementorum & tem petamenta inde orta memoro. Profecto miror nonnullos Peripateticos, qui elementorum mixturam & unionem ultro ra.

agnoscunt, & interim penetrationem substantiarum eorundem admittere verentur. Etenim si mista sint tantum particulae juxta positae, qui fiat ut faciant unum per se, hoc est, unum individuum in certa rerum specie constitutum , Cum enim diversae sint naturae, & qualitates contrarias in se foveant, non coalescunt in unam naturam nisi intimh commisceantur, & mutui penetratione contemperentur. Facilius enim arenae litoris aut pulvis quivis subtilissimus corpus unum, utcunque in multa divisum, confecerint. Quod vero plurimi nunc dierum Aristotelis elementa prope spernunt,

me parum movet. Sciant enim eandem esse rationem mixturae principiorum chymicorum, quae, nisi intime uniantur, non componunt unum mixtum. Spiritus cinnamomi in cinnamomo nullibi sincerus, qualis arte chymica extrahitur, sed refractus 8c contemperatus, deprehenditur : idemque, mutam tis mutandis,de caeteris eorum principiis dicendum est. Q aare sive haec sive illa mixtura admittatur, res eodem redit, utrobique penetrationem elementorum inferendam esse. . Tertio loco affero vegetationem, atque adeo nutritio- Tertium,nem per intus assumptum alimentum. Quid enim est per inriso fumum alimentum nutriri Non est nutriri per appositio, nem extrinsecam. Sic enim domus, jacto fundamento, diceretur nutriri, dum nivii indies per appositionem laterum sensim exstruuntur & augentur. vera autem nutritio fit per imbibitum alimentum in ipsam substantiam partium

nutritarum. Etenim in nutritione non tanthm partes eX-timae crescunt, sed & intimae, & tractu temporis auctiores atque firmiores evadunt. Arbores enim,quanquam nova quot annis lignei capsula inter corticem & truncum appositi au geantur , quoad interiores tamen earum partes proprio moveo simul aluntur & crescunt. Succus enim nutritius non

o g g tantum

SEARCH

MENU NAVIGATION