Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

461쪽

io De sis Ianii reum penetrabilitate. Cap. XXvIII.

tantum inter truncum & corticem labitur, sed & meditullium arboris penetrat atque humectat. Neque quidem credibile est, succum subintrantem ferri tantum in striatis ligni potis. Etenim hoc posito, non sussiceret ad discriminationem ligunorum virentium a defunctis , nec solidas arboris partes in dies duriores ac firmiores, quin potius,contrit, laxiores & molliores, redderet. Humida enim eXterius applicata, nec petmodum alimenti intus attracta, partes quas madefaciunt relaxant & emolliunt, nedum firmant aut indurant: ut videmus in truncis arborum in aqua maceratis, qui indh tractabi.

Iiotes, flexibiliores, faciliusque scissiles fiunt. Quod vero, econtrὲ, succus nutritius verus perluens arboris partes eas subinde firmiores & robustiores essicit, testantur fabri lignatii, qui extimas ligni pallentes partes s quas alburnum vocant )abjiciunt, ut nondum succo nutritio satis induratas & durabiles factas. Cito enim putrescunt, & vermes concipiunt. Quare vera nutritio fit per intus assumptum alimentum ipsam substantiam partis alitae penetrans.suartum, i. Quarto loco numero transpirationem: quae quidem ex trampi- vulgo creditur fieri tantum per poros. Ego quidem non ne- - go quin aliquando per poros fiat, ut in ebulliente aqua,bullae exortae circa fundum lebetis ad superficiem ascendunt, & in auras evolant: velum hoc fit in liquidis calore violenter agitatis, nec satis prohibet quin in solidis nonnullis aliter eveniat : nempe halitus per ipsam substantiam partium per quas eunt transudant. Corpora terminata & profunda nequeunt aliquid e sua profunditate per poros emittere, nisi sint ab eo loco ad superficiem per quam emittunt aliquo modo striata. Hoc enim videtur demonstrari posse. Bullula enim in inismis partibus suscitata non suffcit ad transpirationem e profundo corporis : sed requiritur continuus meatus a loco exortus bullae ad locum exspirationis ejusdem. Aliter enim si eAeat,certe permeat substantiam partium. Dato autem meatu, necesse est pars sit ab exortu bullae ad exitum ejusdem striata. Cum vero totum corpus cujusvis animalis sit e pro fundo perspirabile, ut experimentis Sanctorii staticis constat, necesse est sit e profundo superficiem versus striatum , nec sui ficit dixisse, pauculos hie illic meatus ad cutem pertingere

Cum enim ( ut dixit Hippocrates totum corpus sit consipi rabile

462쪽

cap. XXVIII. De sub avtiarum penetrabilitate. II

ibile & perspirabile, ndlla particula fuerit a qua aliquid va-

potis non fluat. Quare ab omni puncto ad cutem deducendus est ductus, adeoque totum corpus a meditullio ad superficiem meatibus fuerit striatum : quod tamen experientiae quotidianae non respondet. Verisimile itaque est, exhalationes ex alto corporis fluere seu sudare per substantiam partium exteriorum,& non per poros. Dices,dari corpora quaquaversum

porosa,quae tamen striata non cernuntur : qualia sunt cumulus arenae,acervus tritici,spongia. Respondeo,priora exempla non esse corpora unita,eorumque poros esse solummodo vacua(hoc est, aere repleta interstitia inter congestas, sed non continuas, partes. Ad spongiam quod attinet, eam esse quidem suo modo striatam, quanquam non directo ductu ad fu- perficiem, sed variis flexibus quaquaversum intorto. Verum si porosa corpora recta striatione donata contemplari cupias, possis in quolibet prope ligno, quod secundum longitudinem sic striatur. Observabis autem viridia haec ligna in ignem conject a, Gn per latera, sed per extremitates, fecundum ductum striarum, liquorem exstillare. Dices, me supra dixisse, succum nutritium lignorum non disi ribui per poros. Respondeo, me agnoscere distributionem succi nutritii esse primo inter corticem & truncum, secundo in poris striatis lignorum :sed tertib, utramque eo fine, ut in solidas ligni fibras demum

excipiatur, easque nutriat atque augeat. Dices, si haec concedantur, obstructionem non contingere in poris, at in solida substantia partium. Respondeo, me non negare quin obstructio accidat in poris , quemadmodum in ductibus urinae, in venis, arteriis & nervis, &c. ut frequenter cernimus: sed

hoc tantum dico, obstructionem in solis poris aut meatibus non contingere, verum in ipsis solidis partibus frequenter reperiri, earumque perspirabilitatem atque etiam penetrabilitatem a variis causis consti pari posse. 6. Quinto loco distributio succi vitalis in circuitu suo re- sumtum,

censeri potest: quae non per sola vasa & poros, ut aliqui putarunt, sed per ipsam substantiam habitumque solidarum

partium fertur. Vita enim influens solo contactu praete

labentis vitalis spiritus inspirari nequit: sed insuper requirit intimam unionem spiritus insiti & influentis. In qua unione, & indh oriunda excitatione spirituum insitorum ad

463쪽

ia De Abstantiarum petieirabilitate. Cap. XXVIII.

suas ditiones ampliandas, sese nutriendas, aliaque vitae munia peragenda, ipsa ratio vitae influentis consistit. Non nego quin praeservatio partium solidarum a putredine, earumque vigoratio, tonus, activitas & justa temperies, inde quoque potissimum dependeant, de fructus sint ejusdem. Hoc tantum dico, hanc exaltationem spirituum insitorum cujusvis partis non contingere absque actuali & intima praesentia atque unione spirituum influentium. Spiritus enim insiti absque influxu

vitalium fixi sunt & quasi sopiti , sed illorum adventu actuali

ad opera vitae vegetabilis obeunda actu excitantur. Quemadmodum enim colores absque luce torpent, & non informant

visum ; ita insti spiritus absque influentibus quasi potentiales

sunt & otiantur. Verum haec influentis & insitae vitae unio multo amplioris speculationis est,qu m ut hic subi omnia quasi in transitu spectantur) satis accurate considerari queat. Sextum eae T. MAto loco, idem prope de nonnullis tumoribus dieen. lumbri, dum est, qui non perpetuo in sola inseretura pororum, sed de frequenter in ipsa augmentatione notha solidarum partium consistere possunt. anquam enim in hydrope,in cedemate,in

empyemate, & apostematibus & pustulis,similibusque tumoribbus, maxime conspicua materiae pars in cavitatibus & in eellulis seu interstitiis membranarum aut carnium contineatur , frequenter tamen in ipsam substantiam Moque carnium, fibrarum & membranarum continentium aut adjacentium imbibitur,easque tumidas reddit. Vidi aliquoties membranas,quae ex naturae lege tenues, simplices ac pellucidae forent, ad conspicuam crassitiem auctas. Quin & ubicunque fit difficilis transitus per habitum partium,exoritur eo loci intumescentia. Pars enim minus apth pervia facit sanguinem diutius quam par est in transitu per substantiam suam haerere , dc similiter sanguis ipse ad permeationem parum idoneus, in substantia partis perquam transit tumorem & dolorem efficit et quanquam fateor frequenter quoque tum dolores tum tumores ex solo flatu concitari , tunc vero materiam non tam in ipsa substantia, quam in poris & meatibus ejusdem, concludi. Flatus autem ipse

difficillim partis cujusvis substantiam pertransit, & atrocis

mos dolores in transitu ciet;praesertim ubi pars nervosior ac fi-brosior sit,ut ventriculus 8c intestina. Verum cum tanta sit turmorum varietas,de omnibus huc spectantibus hic tractem,e3-

spectandum non est. 8. Septimo

464쪽

cap. XXVIII. De subflantiarum penetrabilitate. ig

ru Septimo loco reponimus mixturas & penetrationes artifi- Septimum eiales. Corpora congenera se mutuo facile penetrant, ut cera, resina, gummi restinacea, sevum, adeps,aXungia, oleum , quotum quaelibet duo aut plura colliquata statim intime commiscentur: imo calae plumbi, lithargyrum, minium, & similia, in oleo diu cocta, ita mutuo subiguntur, ut in emplastrum justae tenacitatis & consistentiae facessunt. Miretur quis, pulveres tam ponderosos posse in oleo promiscue fluitare,nec fundum petere : sed oleum eorum miXtura densatur, pulveres que oleo soluti rarefiunt,adeoque ex aequo librantur. Similiter. gumini aquosa, Tragacanthi, trabicum,cerasorum,&c. aqueis facillime diluuntur, & in muccilaginem claram aqua . intime, perfusam abeunt. Sales quoque & saccharum in aqueis liquescunt, & cum iisdem facillime uniuntur. Quod vero non tantum per contactum junguntur, sed per realem subitionem, constat, 1. Quia saccharum pulverigatum, & in vitrum aquam limpidam continens injectum, quamdiu sub forma. pulveris manet, si agitetur, vas i acteo colore conspicitur , postquam vero liquatur, instar aquae purae pellucet. a. Quia

saccharum aqua . gravius est, & consequenter, quamdiu non,

intimh permiscetur, in ea subsidit ; verum intimi. unione facti, partim suam gravitatem aquae impertit, partim aquae levitatem sibi asciscit ; nempe suam densitatem mistura Tarioris aquae temperat. Insuper spiritus salsus, ut aqua fortis, dissolvit corpus ( solo auro excepto) cujusvis metalli , quinti dissolvit argentum vivum, ( omnia corpora praeter aurum gravitate vincens, & ad aequipondium secum reducit. Postea enim non subsidit. Imo adeo intime sibi admit, ut opacitatem suam exuat, & instar aquae transpareat. Quid bd ad eandem normam aqua Regia dissolvit ipsum aurum Qui fiat ut aurum in liquore tot vicibus se leviore absque subsidentia natet 3 Proculdubio vel aurum suum corpus aperit ec se expandit, ut in amplexum aquae Regiae ruat , vel aqua aurum penetrat dc rarefacit, necnon ad aequilibritatem secum, ut ejus intima societate fruatur, revocat. Dices, aurum in minutissimas atomos reductum non am thae gravitare verum quis credat 3 Ea enim quae pondus corporum minuunt, idem gradatim minuunt: ut corpora quo rariora fiunt,

oh gradatim leviora redduntur. verum si massam auri intem

465쪽

De subsaxirarum Mnetrabilitate. Cap. XXVIII.

gram sumas, & in frusta aliquot dividas, frusta simul sumpta

non minus, quam in integra massa pendebant, pendent. Iino aurum foliatum, aut in pulverem subtilem lima reda stum, ejusdem ponderis est ac fuit in massa integra. Dices, aurum foliatum in aquis natare. Sed hoc contingit, quod aliquid aeris in cavitatibus foliorum, aut inter aquam & aurum, aut in plicis auri, nempe vel super vel subter aquis, contineatur. Atque hoc satis demonstratur, quod idem aurum foliatum in aere libratum non minus quam ante foliationem pendeat. Porro, comminatio auri eo nomine non minuit gravitatem, habita ratione quantitatis diminutae. Revera si dividas au. rum in duas, tres, vel plures partes, nulla earum pondus totius adsequat, nec hoc requiritur, sed tantum ut pro ratione magnitudinis sit ejusdem ponderis. Minutissama enim par ticula est auri particula ; & cum aurum sit corpus ( sit quod aliud ) limitare, omnis ejus particula est ejusdem rationis cum toto. Divisio enim corporis similaris in partes integrantes non est in partes dissimiles, sed similes , scilicet ejusdem naturae seu rationis ac definitionis cum toto. Qilare divisio integralis non est sussiciens causa levitatis. Praeterea, si atomi se sui pristini gravitate exuant, simul suam densitatem deponunt. Gradus enim gravitatis perpetuo comitatur aut sequitur gradum densitatis , nec datur unum experimentum in quo densitas ae gravitate, aut haec ab illa, divisa cernitur. Quare mihi certum est, auri atomos, si suam retineant densitatem, suam quoque gravitatem retinere. Sed forte

diues, neque retinere denstatem, neque gravitatem. Attamen in memoriam revocandum est, ex eorum sententia qui atomos defendunt, quantum minuitur densitas, tantum po-x sitatem augeri: dc consequenter, ex eorum opinione, ipsae

atomi quod prodigio simile est o sunt porosae. Nam quid

in Poris earum continetur an minores atomis an vacuum 'Qui negant vacuum, necessum habent substituere minores atomos. Sed adhuc miror an has quoque velint esse poetrosas, Oportet enim sint, si quid levitatis secundum men tem eorum apportent. Et sic erunt atomi in poris atomo rum , & pori in atomis pororum, in infinitum. Nec flavlicius iis succedit qui vacuum in poris atomorum admittunt Nam istae atomi jam non sunt atomi, sed corpora formata, habentia

466쪽

cap. XXVIII. Desu avi Ramm penetrabilitate. id

habentia os & jejunum ventrem. Manifeste eorum latera inini interstitio dividuntur, aequidem actu dividuntur;& consequenter nec actu nec potentia sunt indivisibiles seu ato- mi. Quam vereor ne actum sit de atomis, si iis uaeus vesci necessum siti Plurimae aliae hoc genus artificiales mixturae recenseri possunt, ut variae metallorum inter se compositiones. Argentum vivum se insinuat in aurum, idemque pallescere

facit ; aes cum stanno, cum ferro, & in nummis, roboris causa, cum argento & cum auro certa proportione commiscetur.

Huc etiam referas electrum Chymicorum. Et profecto frustra dixeris hasce mixturas esse tanthm appositiones per minima; cum nec per micros copia particularum discriminatio discerni queat , cumque ipse nummus ob mixturam firmior, robustior atque durabilior fiat: at, e contra, quae per appositionem particularum congeruntur inde fragiliora ac friabiliora evadunt et, ut amalgama ex argento vivo & plumbo,quod in pulverem album facillime teritur. Enimvero atomi instar arenae sunt, & de se minime cohaerent. verum arenae ipsae in furnis vitrariorum eliquatae se mutuo quodammodo pene trant, & in firmam massam coalescunt. Cineres similiter vehementer calefacti gradum quendam liquationis assequun- tur, & magis cohaerent quam alias solent. De extractione

tincturarum nihil hic dixero, quas tamen liquores alii aliis facilius & citius educunt: sed spectat ad quartam formarum Classem. Illa igitur concludendum est, substantiarum penetrationem non esse naturae adeo alienam aut infestam, nedum s quod praetendunt repugnantiam implicare.;. Hie finem huic Capiti imponerem, nisi paucula quaedam D rumi

de regulatione horum motuum quatenus vitam materiae re- areia mspiciunt dicenda superesseui. Reguntur ergo hi motus con- Ui Rm; densationis & rarefactionis vel ab intus, vel ab extra, vel partim ab intus, partim ab extra. Regimen ab intus dicitur, is3-- ubi materia, a nulla causa extranea coacta, se sponth dilatat aut contrahit. ut in granulatione mellis, mannae, olei, sacchari candi, salium, materia se ad sua similia sponte contrahit, dc arctius se unit: in liquatione eorundem sponte eX- panditur, & se diffundit. Atque hi spontanei materiae motus ejus desiderium se perficiendi, ejusque consequenter virum, declarant. Huc referri potest nobile istud experimentum

467쪽

De substantinum penetrabilitate. Cap. XXVIII.

tum thermometri, in quo eximie relucet spontaneus hic condensationis 8c rarefactionis motus. Aer enim in thermo-tto conclusus sponte sese modo eXpandit, modo contrahit, prout calor aut frigus tempestatis variat atque invitat. Fateor dicere nonnullos, hosce motus pressura atmosphaerae cum elatere aeris tu stante fieri. Aiunt enim atmosphaeram aquam comprimere,& sursum in collum vitri adigere , aerem vero suo elatere hunc ascensum quantum potest deprimere: quod vero aeris vis elastica pro gradu caloris modo debilior, modo robustior fit, fit ut calente aere magis deprimat. aquam,& stigente minus. Mihi quidem impraesentiarum , ob enormem digressionem, haud fas est veritatem hujus hypotheseos eventilare , & propterea sive sussiciens, sive insuffciens sit, hic non moror, neque de ea quicquam definio : sed supponens ( quanquam non it certum sit ) rem se sic habere,

dico, spontaneum aeris motum ea evasione non eludi. Quanquam enim interpretantur aeris rarefactionem per vigorem elateris auctum , & condensationem, per elateris debilitationem & compressionem : non tamen negant quin haec aeris

condensatio & rarefactio aeque propri3 ac ulla alia it denominetur , neque negant quin alterutra sponte fiat. Sit ergo depressio aquae & auctio loci aeris qualiscunque rarefactio, s nam de genuina rarefactionis natura hic non sumus soliciti, suprii vidimus :) & similiter, sit aeris reductio ad angustius

Datium qualiscunque condensatio : dico utramque esse motum spontaneum ab interno principio provenientem. Vis

enim elastica aeris, ( si detur cum sit facultas motiva, spectat ad tertiam primarum facultatum speciem, & manifeste

est intrinseca. Quod ad motum ipsum attinet, non venit ab extrii, quod non fit alterius pulsio. Volunt enim motum Gmnemi quo aliud movetur pulsionem esse. Cum ergo aer non deorsum pellatur, sequitur . seipso moveri. Verum dubitari potest de aeris contractione. Attamen data compressone ab atmosphaerasin quantum aer ei modo plus, modo mi nus cedat, ab interno principio regitur. Pressura enim atmosphaerae sin quantum ad hoc constans est, nec hujus varie tatis causa esse potest. Nihil ergo est a quo proveniat nisi ab aere incluso. Aer enim externus internum non tangit, & vi'

trum quiescit. Nihil ergo reliquum est quod operetur pxR

468쪽

Cap. XXVIII. De subflaclitarum Wnetrabilitate. gi

ter aerem inclusum. Quare aer est internum & vitale horum motuum principium. Porro, id observa tu dignum est, inclusium aerem modo ad majorem, modo ad minorem locum evidenter extendi. Sive enim hoc ex compressione atmosphaerae, sive ex alia causa provenit, respectu motuum condensa

tionis & rarefactionis perinde est. Siquidem si absque ingresse su aut egressu alterius corporis idem aer in minus spatium comprimi, iterumque in majus expanditi possit, patet dimensiones ejus accidentales & mutabiles esse, eandemque materiae portionem posse nunc majus, nunc minuS spatium occupare :& consequenter, dari condensationem & rarefactionem in propria acceptione vocum, ut prius exponuntur , necnon dari receptionem aliquarum partium materiae in seipsas, earundemque explicationem. Io. Insuper,quanquam in thermometro veteri admitto prec Experta suram atmosphaerae esse saltem eli parte causiam cur aer, fri mesitum gente coelo, in locum angustiorem cogatur: non tamen in

novo sab Ingeniosissimo himulque Honorabili Viro D'. Boyle invento ) locum habere potest. Hoc enim organum sigillo Hermetis clausum nulli bi occursui pressurae atmosphaerae subjicitur: interimque, frigente aere, spiritus vini in eo subsidit,& in angustum spatium contrahitur , calente, intumescit, dc majorem locum postulat. Quis mihi Oedipus hic subveniet,& docebit quo pulsore spiritus vini, cum ad mutationem temperamenti aeris modo contrahatur,modo dilatetur, nisi sponte & seipso, ducatur 3 Certe invitis reluctantibus, internum suum vitae motusque principium manifeste demonstrat.

Frustr. mihi elaterem aeris simul inclusi objicis. Ejus enim elater ( ut fatentur omnes ) tempestate frigida debilior fit, dc minus quam antea deprimit spiritum secum inclusium , hie

interim vel tunc ab intus monitus minus spatium assectat, &se sponte contrahit c e conir , urgente gestu, ubi ab elasticavi aeris inclusi fortius coercetur, nihilominus intumescit, &majus spatium sibi arrogat actuque consequitur. Cum ergo a nullo alio nisi seipso sigillo Hermetis omnibus aliis cor- poribus . pulsione, excepto aere, qui quantum potest ejus mo-xum praepedit, seclusis ) moveatur, suum internum motus principium satis escaciter manifellat. Quin Sc eadems opera dari condensationem dc rarefactionem in proprio sensu eviu-Ηhh -cit.

469쪽

i 8 De subfluxtiarum penetrabilitate. Cap. XXVIII.

cit. Spiritus enim vini, nullo alio subintrante aut egredi ente corpore, modo se ambitiosh eXpandit, & ad majus spa

tium vitri implendum movetur , modo, quasi securitatis gra iii, se magis concentrat, & in spatium angustius revocat. Cum ergo eadem materiae portio modo majorem, modo mi norem locum affectet , datur motus sensu Aristotelis ad quan titatem,nempe motus ejusdem materiae vel ad majorem vel ad minorem sui extensionem : adeoque sequitur ipsam quantita tem esse mutabilem & accidentalem, darique plieam materia, eamque posse suas partes in seipsas retrahere, iterumque occasione postulante eliplicare, necnon, sitne novarum partium creatione aut praeeliustentium annihilatione, suas dimensi ones variare. Atque haec omnia hoc uno eXperimento videntur evidenter monstrari. Verum de regimine hujus motus ab intus haec sussiciunt. Regimen ii. E contrasregimen ejusdem purh ab extra veniens dicitui, his a b extranea causa violenter inferatur.Estque vel pressura, extra. vel tensura. Illa condensationem violentam, haec rarefactionem similiter violentam,infert. Hi motus dede nullam naturae vitam probant: sed ex accidente, quatenus materia ad libertatem suam vindicandam eAcitatur, apertissime ejus vitam produnt. Hos duos itaque motus,quippe eum ab intus venientem, & eum ab extra violenter impressum, Vicecomes Albani,loco laudato, per antistrophen optime descripsit. Moius H Ies,inquit,quodammodo antistrophus est motui liberiaii . Etenim in motu libertatis eorpora novum dimensum, sive novam phaeram,

sitie novam dilatationem aut contrassionemi haec enim tierborum varietas idem innuit, exhorrevi, respuunt,fugiunt restre,ac veterem eonfistentiam recuperare,contendunt. At contra,in hoc motu Η -

es corpora novam sphaeram sitie dimensum appetunt, atque ad ita libenter o propere, ct quandoque valentissimo nixu, sui in pultiere pyriq) aspirant. Vide quam eleganter, illinc, naturae gelum se ab injuria illata vindicandi,hinc, asse reum ampliandi fines dominii sui ,exprimit. Profecto utrinque materiae, tam se vindi cantis,quam se propagantis,uitam colligere licet. Regimen horum motuum partim ab intus, partim ab extra proveniens, lautissime extenditur. Quanquam enim in paucis hi naturae movius pure ab intus aut pure ab extra venientes conspiciuntur

frequentissime tamen ab extri suscitati & ab intus prosecuti

occurrunt.

470쪽

Cap. XXIX. De crassitie, O texuitate,

oecurrunt. Calor enim omnis,ignis, calor vitalis,subtilitas, penetratio, liquatio, fermentatio, putredo, fracedo, contagium, inquietudo interna, motus quilibet vividus, rari vicinitas ad rarefactionem aliquid contribuere videntur : & e contrὲ ti gus, languor, mors, seu eXtinctio vitalium spirituum, torpor, quies, congregatio seu coagulatio, congregatio similium con 'strictio, pressura, &c. ad condensationem faciunt. Tanti autem est momenti horum motuum, ad rectam naturae interia pretationem, cognitio, ut Illustrissimus Vicecomes Sit Albani, in aditu Historiae Densi de rari, de Philosophorum ex hac parte negligentia, ut de una magna nostrae in rebus naturalibus ignorantiae causa, conqueritur: remque sinquit) quae adlv-Fulia pectui, O naturalis Philosephia veluti bases est, aut non ai- tingunt, aut non urgent. Et sub finem ejusdem aditus ; Deum tales ct raritates sinquit) corporum n te, O multo magis eou- densationes O rarefacitones procurare o oecere, maxime inierest y ebui emplatitiae ct practica. Chm enim fit rei ct quae alias pia e fundamentaIis y eatholica, accincti debemus ad eam aeeedere ; quandoquidem omnis philosophia absque ea peniti s distincta ct Hyblutast. Quae caetera de hoc subjecto desiderari possunt, ex eodem Libro magna cum delectatione & emolumento pe

tantur.

Cap. XXIX.

De crassite S renuitate, motibusque ad eas spectantib- , necnon de abii quibusdam possurae disse

rentiis. i. v Ractavimus Capitibus praecedentibus de densitate & Ghiasi I raritate, de motu libertatis, ut & fvsh de motibus condensationis & rarefactionis: titulus ejusdem Classis proxi- crassici murum postulat aliquisi (utcunque cursorie ) de Crassitie &Tenuitate dicamus. Ipso limine danda est opera ut voces ab ambiguitate liberentur. I'. Crassum, pingue, carnosum,cormpulentum, synonyma sunt: ut homo vel equus crassus,hoc est, pinguis, carnosius, corpulentus, cui opponitur macilentus,

Η h h a gracilis,

SEARCH

MENU NAVIGATION