Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

De nodostis, ramos, Sc. Cap. XXIX.

k enim hane in se quodammodo complectitur. Quare corpust proprie fissile est vel striatum, vel laminatum. Alia enim cor pora quae adactis lices cuneis dividuntur, non tam proprie

finduntur, quam franguntur , non enim secundum ductum fibrarum aut striarum regulariter divelluntur. Corpora nodos a fissurae plerumque inepta sunt ob implexam fibrarum, texturam. Nodi autem plerumque tum duriores caeteris partibus sunt, tum indirecto striarum ductu constant. Denique, corpora ramosa inanimata ( quae rarius quidem oc currunt ) nec necessario nec perpetuo striantur, aut organietatione vegetabili donantur. Non enim includunt succi nu

tritii a certa radice distributionem, nec per viam pullulandi ab una parte principe excrescunt: sed simul quasi formantur,& fere sexta quaque circuli parte conformi configuratione aeaspectui gratissimi easdem proportiones reduplicant. Quare differunis plantis & vegetabilibus, quae duplici vita, insiti ae

influente, sui saepius monui gaudent. Siquis tamen mineralia quoque in mineris suis vegetare aut crescere voluerit, me non magnopere refragantem habuerit. Verum si ita sit,necesse

quoque est duplici vita duplicique formatione ibidem fruantur, & influente, postquam e fodinis eruuntur, spolientur. utcunque sit, largiendum est, dari nihilominus inanimata quaedam duplici vita minime freta, quae tamen accurate &eleganter formantur: ut regulus antimonii stellatus, mete- Ora nonnulla, ut nives, grandines, pruinae, glacies, &c. Sed h*c omnia aliorum potius industriae & curiositati ulterius expolienda relinquo. Asperitas & laevitas his adnumerari queunt: sed de iis pauca advertimus libro de Rachitide. Caeterum ut multae en formis supra memoratis propius spectant ad se cundam Classem, seu admotum continuationis et illi ad eandem referri possunt textura libere sicissilis, sculptilis, &ductilis , neque de his quicquam hic ulterius exspectandum. Sehematb I 3. Motus ad has formas spectantes sunt varia genera movsmum patrum' tuum simplicis figurationis ; videlicet figurationis uniformit, ,h - . Uniformiter difformis,& ramificatae. Qui omnes

insitam naturae vitam evidenter arguunt. Si enim complo3

vis formativa plantis & animalibus indulta ab omnibus pro certissimo vitae vegetativae indicio habeatur pari jure h*c simplex formatrix, quae singulis corporum speciebus debitum

schemam

482쪽

Cap. XXX. De continuitate,contiguitate, Sc. Agrschematismum, & multis perquam elegantem, arte vix imitabilem, ministrat, pro sussiciente vitae naturalis testimonio habenda est. Motus enim tam eminentem schematismum edens nulli causae externae ascribi potest , sed natura clanculum intus operatur, & nacta id eam speciei formandae propriam, ad ejusdem eXemplar texturam materiae aggreditur, &specificam similitudinem rei intentae, nisi impediatur, assequitur. Etenim in visceribus terrae, quid praeter ipsam naturam intervenire potest, talemque schematismum largiri Natura est quae lapideum succum certae glebae permiXtum, rejecta aut alio modo exsiccata superflua humiditate, in rupem, pulli, marmoream aut lapideam, aliud genus, digerit, seu concrescere facit, de cuilibet speciei propriam positurae particularum figurationem inter se assignat. Si parum ei sit schematismos uniformes dedisse , multos magis operosos, ut striatos, laminatOS, aut etiam ramosos, excogitat. Qui figurationes nivium, pruinae, grandinum, & similium, in micros copiis contemplatur, vix sibi persuaderi patietur, quin natura aliquando quasi dedita opera conspicuum suae artis specimen perhibere affectet. Saltem ejus artificium cujusvis apud nos artificis peritiam facile superare agnoverit. Etsi enim magis elaborate plantarum & animalium texturam exornat: non tamen putandum est eam inanimatorum omnem abjecisse cu-

iam, quin potius in iis quoque formandis miro, & nobis vinsatis scrutabili, artificio uti. Sed non opus est haec ulterius prosequamur: ad secundam classem procedimus.

classi secunda rum S primo de continuitate contigui-iale, S Drabibilitate .

I. TTNe formarum motuumque Classis in corporum unita- Hujus esisse, a te & divisione, earumque modis, fundatur. vi sis da- em etsi firmam laxamve cohaerentiam partium praecipue re- mmum erspiciat, & ctica earum robur debitumque tonum (quae modi

unionis

483쪽

di De continuitate, contetuitate, Sc. Cap. XXX.

unionis sunt ) versetur: chm tamen isti modi unitatem Sc divisibilitatem supponant, methodus postulat de his, ut defundamentis illis substratis, ipso limine agamus, atque inde

ad modos ipsos descendamus. Quare quinque sermarum,quatuor motuum, genera haec Classis fundit. i. Continuitatem,contiguitatem,& divisibilitatem. a. Tenacitatem, dc fragilitatem seu friabilitatem. Lentorem seu visciditatem : cujus forma contraria caret nomine , vocari autem potest d=M- carentia visciditatis. g. Tensibilitatem, ac intensibilitatem. s. Flexibilitatem, & inflexibilitatem. Huc quoque referas posituram fissilem, scissilem, sculptilem, ductilem i,

nimirum quatenus certos continuitatis modos insinuant:

nam respectu positurae partium manifeste ad primam Classem

pertinent. Motuum genera sunt, i. motus actualis continuationis seu cohaerentiae,motus divisionis ; cui opponitur exhorrentia quaedam & fuga solutionis continui. a. Motus naturae succumbentis seu fatiscentis , ut motus marcoris, corruptelae, putredinis, incinerationis vi aetatis, calcinationis. 3. Motus ab externa violentia , ut motus fracturae, rupturae, contusionis, vulnerationis, rosionis, rasurae, sculpturae, puncturae, pulveridationis, &c. g. Motus elasticus. Primo loco

de continuitate, contiguitate, & divisibilitate agendum est:& quia circa has plurimae difficultates propemodum inextricabiles occurrunt, de iis paulo fusius tractandum est & ob eandem causam integra aliquot Capita iis solis destinavimus.cinitan a. Non dubium est quin Continuitas sit species quaedam

ratem dis- unitatis: an vero sit unitas transcendentalis necne, in du-fem ob biurn vocatur. Aliqui putarunt unitatem quam quantit ii is, d ita iuo subjecto adfert esse ipsam unitatem transtendentalem. dente. Suarius Disp. g. L. p. n'. a, 3, . hanc sententiam soli exeilatat. Ipse vero n'. 8. controversiam dirimere conatur.

Distinguit enim unitatem ipsius quantitatis quatenus est in sic, ab eadem quatenus communicatur subjecto. Illam entitati Propriae intimam esse,& inseparabilena, manente eadem quin titate , imo ab entitate ejusdem non differre, nisi quod ei ad dat negationem divisionis in se et & consequenter continuit 'tem dc unitatem transcendentalem ejusdem quantitatis unam atque eandem rem esse,nec duplicem unitatem in eadem quin titate esse quaerendam. Verum e contra,unitatem quam conti

nullas

484쪽

Cap. XXX. De continuiuate, coviqvitate, Se.

nuitas suo subjecto contribuit, non esse transcendentalem necessentialem, sed accidentalem, & respectu entitatis substantialis adventitiam. Dicit ergo duplicem esse in subjecto unitatem, alteram entitativam seu transcendentem , alteram quantitativam, nempe continuitatis. Et quidem haec ejus distinctio ex parte vera est. Unitas enim naturae substantialis ab unitate continuitatis manifeste distinguitur. Etenim illa dissolvi potest, hac manente integra. Instat enim Suarius, &-in surculo partim virente, partim arido. Natura partis virentis clare distinguitur ab ea partis defunctae et sed quantitas una utrique communis manet. Verum e con- tr , nunquam fortasse contingere solet quantitatem solvi, manente natura unita. Quantitas enim quae, divisa natura, persistit unita, ad materiam spectat: Sed forma seu natura, si materia dividatur, unita manere nequit. Haec enim per se subsistit, dc suam materialem continuitatem, divisa licet natura, sustinere potest : illa vero, quod non per se subsistat, diviso subjecto, se continuare nequit. Partes enim corporiS, utcunque diversae, aliquo modo inter se continuantur: de eontinentibus & contentis, si de ullis, dubitare licet: sed sanguis vitalis in circuitu suo omnes partes perfundit, iisque durante vita continuatur. Membrum vero abscissum communione cum caeteris partibus illico rejicitur , ita ut nulla pars diutius toti unitur, qu m communi vinculo continuitatis eidem connectitur.3. Verum enimvero altera Suarii assertio, (Continuita- Et ab entiatem nihil aliud esse nisi unitatem quantitatis entitativam, & taleqssami quantitate ipsa soli ratione differre,) si ullo modo vera,

saltem non sequh certa est. antitas enim seu extensio mutari potest, immutata continuitate et ut in expansione corporum, ut & in condensatione eorundem. Quantitas ergoi continuitate separari, hac manente, potest: sed unitas entitativa ab entitate separabilis non est , siquidem haec ab illa sola ratione discrepat. Cum ergo quantitas a continuitate separabilis sit, liquet hanc ab illa plusquam ratione differre , de consequenter, unitatem continuitatis non esse solam unitatem. transcendentalem, ut asserit Suarius. Secundo, in condensatione, corpora quo magis in angustias coguntur, Plerumque eo firmius uniuntur: in rarefactione, quo magis Rkk expan-

485쪽

A3s continuitate, contiguitate,se. Cap. XXX.

expanduntur, eo laxius continuantur. Cum itaque continuitas & extensio non pari passii aut gradu varientur, patet eas plusquam ratione discrepare. Siquidem quae sola ratione distinguuntur, eodem perpetuo modo augentur & minuuntur. Tertio, extensio & continuitas quanquam ambae ad quantitatem spe stent o non sunt ejusdem motus termini: &consequenter, quantitatem materiae primae esse dupliciter in terminatam, vel quoad extensionem, vel quoad continuitatem, sub finem Capitis septimi insinuavimus. Quare quantitas continua duas rationes in se complesstitur: alteram, qua opponitur non-eXtenso, ut puncto mathematico , alteram, qua opponitur diviso, seu quantitati discretae. In harum enim rationum differentiis fundatur divisio quantitatis in continuam, & discretam. Si enim ipsa magnitudo aut parvitas quantitatis consisteret in sola extensione, & haec non differret a continuitate , frustra magnitudo distingueretur in continuam & discretam, quando omnis foret continua. Divisio enim non destruit magnitudinem partium simul sumptarum, sed continuitatem earundem. Ideoque extensio plus quam ratione a continuitate distinguitur. Quarto, continuitas est unitas partium entitate distinctarum. Non autem distinguuntur partes unitate sui, sed potius hie communicantur, & ad unum idemque totum quodammodo reducuntur. Etenim entitas quantitatis seu extensionis partes suas non unit, sed distinguit, dc diversas constituit: sed unitasentitativa & entitas extensionis realiter idem sunt. Haec ergo partes suas non unit, sed diversificat. Impossibile enim est ut eidem praecise entitate qua partes extensae distinguuntur, simul uniantur. Siquidem implicat contradictionem, ut ratio distinctionis sit ipsa ratio unitatis. Quare alii, & saltemen natura rei diversa, ratione partes quantitatis, ab ea quidistinguuntur, continuantur. Cum ergo unitate entitativa, hoc est, entitate sua, distinguantur, alii unitate, Sc saltem c3 parte rei distincta,continuantur. Hoc confirmatur,quod parto prius continuae perdere possunt suam continuitatem, salvi en litate,& consequenter,salva unitate entitativa. Cum ergo par tes quantitatis entitate sui distinguantur,sed non continuitate, recte infertur hanc ab illa plusquam ratione discrepare. Id antita- A. Profecto haec argumenta, praesertim primum & ultim*m

486쪽

Cap. XXX. De continvitate, contiguitate, Se. 33

me multum & diu eXercuerunt. Demum vero forth adverto, rem intera interminatam quantitatem duobus motuum generibus suam terminationem consequi, motu condensationis & rarefactionis, necnon motu divissionis & unionis: motum condensationis & rarefactionis non rec tendere ad continuitatem aut solutam continuitatem, tanquam ad proprios terminos , econtra, motum unionis ac divisionis non tendere ad densitatem ae raritatem tanquam ad suos terminos : sed hosce motus in continuitatem & solutionem ejusdem, illos in densita tem aut raritatem, desinere. Hinc mihi innotuit, continuitatem & determinatam densitatem esse diversorum motuum terminos , & continuitatem dissolvi posse immutati densitate, similiterque densitatem salva continuitate posse mutari. verum certa densitas aut raritas ejusdem portionis materiae, certique extensio, saltem inseparabiles comites sunt, & perpetuo iisdem gradibus, necnon proportionaliter, variantur: ut quo magis aliqua materiae portio rarefit, eo extensio ejus

major fit , quo minus, eo minor. Quare determinata extensio ejusdem portionis materiae motu condensationis & rare factionis regitur , ut continuitas ejus, motu unionis & divisionis. Quapropter hae terminationes spectant ad quantitatem interminatam,eamque diversimnde terminant. Etenim quantitas materiae non tantum interminata est respectu dimensio.num, sed & respectu copiae. Hinc, ut dixi, duo genera motuum ad ejus terminationem postulantur: ad novam dimensionum terminationem requiritur condensatio aut rarefactio ; ad copiam terminandam requiritur unio vel divisio. unio copiam materiae auget, divisio minuit. Illa novam ma- :teriam uniri, haec partem prius unitam abscindi, supponit. Quare unio & divisito determinant materiae copiam. Impossibile enim est ut materiae copia absque divisione seu abscissione partis ejusdem militiatur, aut absque additione ( quae fit unione pluris ejusdem ) augeatur.

i. Hinc colligo, extensionem & continuitatem esse duos continvita satis distinctos interminatae quantitatis terminos motu assequendos, & consequenter nec entitatem exledonis esse continuitatem,nec continuitatis esse extensionem. Tum ergo sint duae entitates saltem ex natura rei distinctae, fieri nequit ut altera sit alterius unitas transcendentalis: quia unitas transcen-

487쪽

36 De continuitate, contiguitate, e. Cap. XXX.

dens a re cujus est sola ratione differt. Q circa ex hac par te sententia Suariana mihi corrigenda videtur, & dicendum esse, unitatem transcendentem quantitatis non esse unitatem continuitatis, sed aliam diversi generis: necnon quantitatem duplicem admittere unitatem, alteram entitativam seu transcendentem, alteram continuativam. QuaereS quo ceristo indicio hae unitates internoscantur. Paucis dicam. Mediante unitate transcendentali, quantitas est indivisa in plures quantitates qualis ipsa est in se, (quae unitas non est continuitas, sed transcendentalis:) verum media unitate continuitatis, quantitas est indivisa in partes quas continet, s quae unitas non est transcendentalis, sed alia inferior. ) chare ob eandem causam ob quam Suarius distinguit unitatem quam quantitas habet in se ab ea quam largitur suo subjecto, ego cogor distinguere ipsam extensionis unitatem in eam quam gerit in se, squatenus dicitur entitative

una extensio, non duae vel plures in se, & in eam quam mutuatur a continuitate. Etenim sit recte inferat ille, quod, quia entitas substantiae dc entitas quantitatis sunt duae entitates realiter distinetae, fieri non possit ut unitas entitativa uniussit unitas entitativa alterius , nimirum, ut unitas entitativa quantitatis sit ipsa unitas entitativa substantiae: pari jure nos inferamus,quoniam continuitas & extensio sunt duae entitates plusquam ratione distinctae, illam non posse esse unitatem entitativam hujus , & consequenter, quantitatem in se duas complecti unitates, alteram entitativam, quae sola ratione diis fert ab entitate sua, alteram accessoriam seu communicatam, quae plusquam ratione ab ejus entitate discriminatur.

ofectioni d. Dices,unitatem eontinuitatis esse transcendentem : as uni- esse unitatem continuitatis et ergo unitatem

' quantitatu esse transendentem. Respondeo,primo, vocem tran-hendentem J aliter applicari in propositione, aliter in conclusone, & sic committi fallaciam quatuor terminorum. Primus

terminus est unitas eontinuitati qui medius est, secundus, transcendens, qui majus extremum est , tertius, unitas quanti satis, qui est minus extremum , quartus, eadem voX transen'

deussed alia sitstificatione. Si enim vox iransendens aliud significet in majore,aliud in conclusione, manifeste quatuor sunt

termini,& syllogismus vitiosus est: at in majore significat unitatem

488쪽

Cap. XXX. De continuitate, contiguitate,

talem transcendentem continuitatis, in conclusione unitatem transcendentem quantitatis. utrumque probo. Suppono majorem eo sensu sumendam esse quo est vera: sed non est ver, nisi hoc modo intelligatur, vidis unitatem continuitatis esse uni-iuiem transcendentem estntinuitatis,ct soliussi continuitatis,non quantitatis,aut cujusvis rei alterius a continuitate distinctae. Etenim unitas transcendens cujusvis rei est ipsa entitas ejusdem quatenus indivisae in se. Quare unitas transcendens continuitatu non est unitas transcendens quantitatis,aut corporis,quia ab entitate utriusque saltem ex natura rei distinguitur, ut supr1 probavimus. Ideoque unitas eontinuitatis est unitas transcendens respectu solius continuitati . Majus extremum jam in conclusione longe alio sensu sumitur. Dicit enim, unitatem quantitatis esse transcendemiem,hoc est,esse unitatem quantitatis transcendentem, cum in majore tantum asseruisset, esse unitatem transendentem solius eontinuitatis et & sic sunt quatuor termini in syllogismo. verum paulo evidentius hoc innotuerit, alterando syllogismum sic

unitas continuitatis est unitas transcendentalis ejusdem : at unitas quantitatis est unitas continuitatis: ergo unitas quantitatis

est unitas iranscendentalis ejusdem. vox D ejusdem l in majore refertur ad eontinuitatem , in conclusione, ad quantitatem: dc sic conspicue quatuor sunt termini. Verum si reducatur syllogismus ad tres terminos, fuerit verus, sed nugatorius, sic ,

Delias eontinuitatis est unitas transcendens eontinuitatis et at unitas quantitatis est unitas continuitatis et ergo unitas quantitatis est unitas transiendens continuitatis. Conclusio vera est, sed

nugatoria, ut & totus syllogismus. Majoris subjeetum &praedicatum idem sunt, & propositio est tautologica, & conis

sequenter nugatoria , quasi diceres, Dnitas eontinuitatis et . unitas eontinuitatis. Nam unitas continuitatis & unitas transcendens continuitatis idem sonant , quod unitas transtendens a re cujus est non differat. Conclusio itaque vana est, &coincidit cum minore propositione. Respondeo, secundo, minus extremum, nempe unitatem quantitatis, dupliciter accipi posse , vel pro ipsa entitate quantitatis quatenus indivisa

eii in plures quantitates tales, hoc est, aequalis magnitudinis secum , vel pro unitate partium quantitatis. Priore modo, ipsa entitas quantitatis non est unitas continuitatis ; sed minor propositio sic intella sta falsa est. Entitas enim quanti-

489쪽

38 eontinuitate, contiguuate, Oc. Cap. XXX.

latis declarat magnitudinem corporis, sive id continuum, sive diuisum fit. Non ergo est ipsa unitas continuitatis, cum haemluta, illa manere queat. Posteriore modo, unitas partium quantitatis revera est unitas continuitatiS. Haec enim ut modus entitati quantitatis supervenit : & hoc sensu admisi in priore responso assumptionem esse veram, & conclusionem cum eadem coincidere , hoc est, unitatem partium quantitatis esse unitatem continuitatis transcendentem. Fateor vocem O transcendentem hic addi, sed sensius idem est ; quod

unitas continuitatis & unitas transcendens continuitatis idem plane significent, & syllogismum inutilem reddant. visitatem dicas, quantitatem suam unitatem ab exit enitialia non mutuare i concedo, si de unitate ejus entitativa intelliga.vani quan- tur. Est enim haec unitas ipsa entitas quantitatis. Habet auritatis disse quantitas aliam unitatem ab entitate sua distinctam,

i ta f. indivisa in P rtes quas in se continet: quae alterius divisionis & . priore distinctae negatio est. Aliud enim est,negare se dividi in plures tales in se , aliud, negare se dividi in

partes. Quare duae sunt negationes divisionis in quantitate, . altera entitativa, quae sola ratione a quantitate ipsa differt; altera continuativa,quae plusquam ratione ab eadem discrepat. Nec obstat quod pro Durando Suarius, Disp. & si dictis n'. . , allegat, quantitatem esse em, ergo esse unum transiendense non est autem unum transecendens nilisua unitate quantitativa:ergo illa sub unitate transendentali continetur. Alioqui oporteret fugere duas

unitates in una quantitate, aliam transcendentalem, aliam quaκ-titativam, quo supertiacaneum est. Etenim respondeo,quantitatem revera esse ens & unum transcendens per propriam enti talem,non per continuitatem et per hanc enim,aliam negatio-i nem divisionis, quam non exprimit unitas transcendens, nsequitur. Ideoque non verendum est agnoscere,duas unitates inquantitate contineri, quarum tamen altera ab ipsa quantitate, non differt,altera plan differt : nec hoc dissiculter concipi, cum, ut dixi, extensio un cum sua entitate transcendentali, salva continuitate, mutetur: ut in condensatione, extensio &unitas transcendentalis quantitatis squae non disteri ab entitate hujus) variatur; sed continuitas quantitatis interim in soluta manet. Dices,entitatem quantitatis indivisam, esse ejus unitatem transcendentalem , at continuitatem esse eam enutitatem

490쪽

Cap. XXX. De continuitate, contiguitate, Se.

litatem indivisam , & consequenter esse unitatem transcendentalem. Respondeo, assumptionem vacillare. Quanquam enim unitas transcendentalis cujusvis rei sit entitas ejusdem indivisse , continuitas tamen non est ea entitas indivisia extensionis, sed satis dis incta : siquidem, ut dictum, manere potest

mutata extentione. Errat ergo Suarius, ubi dicit n'. io . continu tatem esse unitatem transcendentalem respectu quantitatis. Non enim est ejus unitas entitativa,sed adventitia. Verum urgeri potest ex Suario n'. . postquam quis faxerit entitatem seu rationem quam addai hae- nempe continuitas quantitatem in mente vel reipsa intelligat eam separari S manere solam quantitatem indivisam, intelliget manere quantitatem unam et ergo quicquid additur,superflue O fine fundamento in ditur. Respondeo, latere ambiguitatem in istis terminis, suantitatem indibisam. Dupliciter enim dicitur quantitas indivisa , vel in plures tales qualis ipsa est, vel in partes quas continet. Priore modo, unitas & entitas quantitatis indivisa eadem res sunt, & simpliciter impossibile est ut separentur, ita ut alterutra destructa, altera maneat. Posteriore, quantitatis entitas manere,

divisa licet, potest : ut linea q b c perdere continuitatem potest in puncto b, & nihilominus retinere extensionem. Nam linea a b e, divisa in b, non mutat extensionem quam prius habuit, sed solam continuitatem amittit. Siquidem duae lineae, ab, 3c e divisae, sed simul sumptae, extensione aequales sunt toti lineae indivisiae a b e. verum propterea quhd entitas

extensionis maneat,manet quoque unitas entitativa: nimirum

lineae divisae ab dceb manent indivisae in plures tales quales ipsae sunt. Non enim dividuntur in plures duas lineas, sed solum in duas partes quoad extensionem & unitatem entitativam uni priori pares. Quare unitas partium entitate distin.ctarum est unitas addita unitati transcendentali. Monstravimus enim supra, extensionem, & consequenter ejus unitatem entitativam, quae realiter eadem est, variari posse insoluti manente continuitate: & per consequentiam, continuitatem aliquam rationem positivam quantitati supra extensionem, qua illa manet hac mutata, addere. Dices, quantitatem continuam necessar o implicare continuitatem , aliter nec esset, nec recte diceretur, continua. Respondeo, quantitatem interminatam perpetuo gaudere aliqua extensione

actu i

SEARCH

MENU NAVIGATION