Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

521쪽

one infinitae divisibilitatis corporum obvilina fiunt, eorum ultimam compositionem ex minimis quibusdam particulis indivisibilibus, quas atomos vocant, constare asseruerunt. Hisce atomis, ut putant, inventis, de quibus multum & diu cogitaverant, s prout mos est hominum, via. omnia ad ea in quibus potissimum versati fuerant reducere,) universiam rerum naturam naturaeque variationes adscripserunt. Sed profecto perperim. Etenim etiamsi iis concedatur dari minia mas particulas, seu minima naturalia, quae ob parvitatem non possunt ulterius actu dividi , non tamen inde sequitur esse principia naturae. Etenim principia integrantia qua talia integram magnitudinem componunt, sed hoc nomine naturam non definiunt. Siquidem numerus atomorum corpus aliquod ingredientium cognitus, solam materiae molem, non legem operandi, in qua natura consistit, detegit. Verum aliqui pertinaciter contendunt, aliam naturam praeter magis nitudinem, figuram 8c motum localem, non esse quaerendam.

Agnoscimus magnitudinem & figuram, quin de motum. Sed unde motus 3 Internum motus principium id ipsum est quod

nomine naturae quaeritur. Fateor partes integrantes posse

magnitudinem & figuram exstruere. Sed quid motum essicit Magnitudo res stupida est, figura ignava, utraque per se merhpassiva. Neutra itaque ad actionem aut motum inchoandum satis comparatur. Motus est effectus naturae moventis, non ipsa natura. Quare partes integrantes,etsi declarent magnitudinem & figuram, non tamen esive motum ipsum, sive naturam, ejus causam, pandunt. Rejicimus itaque integralem compositionem in naturae disquisitione, ut per se insuscientem. Imo, si velimus naturam substantiae in genere inquis rere, non partes integrantes, sed essentiat es, consulendae sunt.

Exempli gratii, substantia ipsa, praeter fundamentalem subsistentiam, qui quasi materialiter constituitur, in sua quoqueentitate naturam energeticam, tanquam formam, includit.

Non quod haec in perpetuis plusquam ratione inter se disserant : sed quod ea sit imbecillitas intellectus nostri, ut rem simplicem, aliter quam per inadaequatos conceptu3, 3 partibus essentialibus analogice desumptos, distineth intelligere nequeamus. nquam vero in perpetuis partes essentiales sola ratione differant: in mutabilibus tamen aliter est. Nam in hist

522쪽

his, ut datur a liquid perpetuum, quod materiam, ita datur aliquid mutabile, q'od naturam additionalem seu formam

vocamus et quae partes non integrantes, sed essentiales funi& plusquam ratione inter se discrepant. Dices, atomos supplere vicem materiae primae, & variam atomorum compositionem additionalas naturas lassicere. Vcihm si hoc detur, a to- Naturami tamen earumque textura non id faciunt ut partes in te grantes, sed ut essentiales. TeAtura enim materiae non est

pars integrans, sed, ex hac sententia, est ipsa forma , adeoque et det

ex atomis, ut materi & eX teAtura earum, ut forma, s quae grantium partes essentiales sunt corpora mutabilia componuntur.

Verum haec sententia nimio plus quam aequum est partium texturae tribuit. Quid enim haec textura N hil aliud videtur nisi varia atomorum positura inter se, forte vacuo, ut nonnullis placet, ut aliis non, plus minus intersperso. Non video quo jure solius possiturae variationi tantas partes adscribant. Manifestum enim est rerum species inter se essentialiter distingui: positura autem diversa essentialem differentiam vix suppeditat. Aqua rosarum inter destillandum in vaporem . elevata, quoad posituram partium ab eadem aqua plurimum discrepat : non tamen ab aqua rosarum specie

distinguitur. Gid quod aqua rosarum & aqua communis destillatae posituri partium vix distingui queant, cum interiminatura seu specie plan differant Oleum cinnamomi destillatum multo diversam partium posituram in oleo, quam in integro corpore habuerat, obtinet: non tamen videtur speciem, saporem aut odorem mutasse. utcunque, dissicillimum est:

tantae varietatis naturae quanta in mundo cernitur hinc rationem reddere. Imo planh impossibile est, vel solius vitae, sive plantarum, sive animalium, rationes, nedum sensuum, hinc deducere. Praeterea, si omnes atomi sint ejusdem rationis, non video cur simile simili additum non simile producat. Profecto in arte medica ita esse experimur. Etenim si pulveres idem genus qui instar atomorum sunt, variis modisessinxerimus, ut in trochiscos, in pilulas, in bolos,&c. vel sit intincturas,in extracta aut essentias reduXerimus , ejusdem vi tutis remedium conficiunt. E contret, utcunque rem comminuas, particulae genium quem prius nactae fuerant retinent, ,

nec quia mutarunt situm & compositionem partium, naturam pristiuam i

523쪽

pristinam necessario deposuerunt. E. g. Rhabarbarum, sive minutim incidis, sive in pulverem redigis, eandem vim tum

purgandi, tum alterandi corpus nostrum, exserit. In corporibus similaribus res aperta videtur. Non enim mutuantur suam naturam a compositione,cum quaelibet particula sit ejussdem naturae cum toto. Si dividas aurum, particulae divisae adhuc aurum sunt,nec recipiunt denominationem auri compositione inter se, sed a natura sua, a in specie auri constituuntur. Organa quidem virtute organiZationis vim quandam organicam sibi adsciscunt: Sed nomen naturae vix merentur, cum stat hujus instrumenta , quae eo fine organa conis struxit, ut iis pro re nata tanquam suis utatur. Quare natura alia res est quam quae in compofitione partium integrantium quaerenda sit. Hic in memoriam revoco errorem nonnullorum mihi familiarium, qui, quod corpora in tam exiles partes comminuriposse, ut actu in minores dividi non queant, admisissent, se Atomicorum principiis adstrictos putarunt: cum revera principia integrantia diversi plane generis a principiis naturae sint, ut ex totius hujus Libri scopo facile innotescat. Attamen quo sensu res eousque comminui dicuntur, ut ulteriorem divisionem respuant, infri declarabitur. Interea loci, aliquid de divisione sartium continui, quae hic, quaeque non, intenditur, ut quid per infinitam divisionem, quidque per infinitum numerum partium intelligatur, inve

niamus.

a. mn hie Ii. Secundo igitur, in hac controverfia quaestio non insti- qu iride tuitur de numero partium integrantium sive organicarum, porti' sive fortasse similarium. Nemo enim sanus s uti arbitror

,-corpus eX infinito numero organorum componamtur. Scit enim organicas partes conspicuae magnitudinis

esse, Ac pauculas , praesertim, ad particulas in quas quodlibet unum organum concidi queat comparatas. Ad similares quod attinet, haec divisio non conside at numnam partes dividendae aut divisae similes aut dissimiles sint; sed an sint in genero partes integrantes, necne. Quare abstrahimus hic tam . par tibus organicis, quam similaribus, & solam generalem ratio

nem partium integrantium contemplamur. Porro, quaestio hic non movetur de partibus quibus continuum mensuratur,ut

de ulnis,pedibus,digitis,&c.quibus quodvis corpus,quantum ii

magnum,

524쪽

Cap. XXXII. De dissione S APisibilitate. g

magnum, quod finitum sit, exhauriri, & ad certum numerum& mensuram partium vel cum vel sine fragmento, reduci potest. Insuper, neque intenditur de aliquotis partibus, quae finito quoque numero perpetuo clauduntur. Denique' non accipitur de quacunque divisione, sive simultanea, sive successsiva, quatenus facta , sed de sola successiva quatenus potentiali, nempe, quae fit divisione & subdivisione successive peragendis. Dicitur enim divisio hic intenta, divisio in partes semper divisibiles, quae supponitur inchoari, multiplicari, sed

ad finem nunquam perduci: quod autem actu dividitur, sive in partes aequales sive inaequales secetu , in numerum actu infinitum non resolvitur. Quare infinita divisio, quam hic quaerimus, nunquam actu peragitur , sed perpetuo supponit, partes actu divisas posse ulterius dividi. Est ergo infinitas Iesiuit tantum potentialis. Urgebis, divisionem potentia infinitam divisusu ab infinita virtute, sive simul sive successivh, actuari posse. Respondeo, Deum omnia posse quae potest velle , non posse a tem velle ea quae contradictionem involvunt. Si ergo comtradictionem implicet, infinitam divisionem sive simul sive successive actuari , haec actio non cadit sub objecto Divinae volitionsi. Enimvero ut infinita divisio successiva actu percur. ratur, aut quod caret fine ad finem perducatur, repugnare videtur. Quare non ausim statuere infinitam vvlutem posse divisionem successivh infinitam emetiri. Si enim infinita su cessio actu exhauriri queat, quae spes reliqua fuerit quin omnis duratio perpetua, quae similiter successive infinita dicitur, olim ad exitum vergat Nihilominus si quis contendere velit, multa quae nobis impossibilia videntur, Deo non item eme, non magnopere refragabor. Hoc solum dico, si quid Divinstvirtute ad ultimam divisibilitatem cujus capax est resolvatur, tali divisioni nihil superesse per modum partis realis. Siquidem quod ob defectum entitatis in quam dividatur simpliciter indivisibile est, non differt a puncto mathematico, & est

tantum ens rationis, ut supra de puncto terminativo probavimus. Quod enim caret omni magnitudine, puncto mathematico non est majus. Si enim eri cedat hoc, est ultra idem extensum, & consequenter, adhuc habet partes, & est ulterius divisibila; contrii quam supponitur. Posita itaque infinita divisione actuali, res sic divisa an nihilatur. Natura enim

P p p corporea

525쪽

eorporea absque omni quantitate seu magnitudine conservatinequit. Non igitur refractorie negabimus quin fortasse per viam divisionis Deus possit corpus in nihilum redigere: hoc tamen non probat idem non fuisse antea in infinitum divisi bile, sed ejus infinitam divisibilitatem transcendenti Divina potentia superabilem fuisse. Verum nos non asserimus ca pacitatem divisionis potentia infinitae actuari posse: sed si Divina virtute miraculose actuetur, corpus sic divisum vn annihilari: quanquam mihi probabilius sit actuari non posse. verum alii, nullus dubito quin, subducta Divina conservatione, idem corpus facillime respectu Dei annihiletur. Quae . res cujusmodi sit ea potentia quae nunquam potest actuari, aut cuiusui inserviat. Statuunt enim Scholae, ese eam patentiam quae nunquam reducitur in actum. Imo si nequeat in actum perduci, quo jure veniat nomine potentiae. Respondeo, Eodem jure quo materia dicitur posse iuccessive suscipere infinitas formas: non quod unquam infinitum formarum numerum actu compleverit , sed quod non tot, quin plures. Vel, eodem modo quo numerus additione in infinitum augeri posse dicitur : non quod unquam tantus fuerit, quin major fieri queat. Similiter enim, cum plurimas divisiones feceris, adhuc plures potueris: &ut in additione non est finis, ita neque in diminutione. utriusque autem infinitas est tantum potentialis & successiva, numerumque quemcunque datum facile superat , nunquam tamen ad actualem infinitatem assurgit. Nec putanda est haec potentia frustranea, cum ex

parte saltem, & quantum rerum natura postulat, actuetur. Oculus enim non perpetuo videt, nec omnia quae cernere potest unquam actu videt : non tamen frustra est,chm exerceatur quoties opus sit. Pariter potentia dividua non est frustra, cum eRerceatur quousque naturae leges exigunt. Hinc enim dividi

potest corpus in quolibet puncto assignabili , quod non fieret

si eR atomis constaret, aut si hoc modo infinite dividuum non foret. Numerus enim impar in duas medietates dividi nequit, nec par in tot partes aliquotas quot assignare placuerit.

Si enim corpus ex numero atomorum denario constaret, id in tres partes aequales dividere non poteras. Porro, hinc corpus sensim augeri ac minui potest,novam materiam in communio

Rem secum assumendo. Augmentatio enim & diminutio

motus

526쪽

Cap. XXXII. De dioi ne S dioissibilitate. s

motus quidam sunt, & sensim, non subsultim, fiunt. Denique,hinc corpora unitatem quandam sibi asciscunt, nimirum

qu una eorum pars alteri totique communicatur. Unitas enim partium totius, continuitas est , quae, ut cum actuali

divisione, ita absque divisibilitate, consistere nequit. Siquidem continuitas extensionem, & haec partes extra partes extensas, & consequenter dividuas, supponit.16. Hactenus aperuimus quo sensu infinita diviso in hac vi,sthsu Quaestione sumenda sit. Superest exquiramus quid intelligi paraei simidebeat per partes infinitas. Assero igitur in genere, partes hic dici infinitas, non in ordine ad magnitudinem seu infinia Teth, F..tam extensionem, sed in ordine ad numerum partium. C jusvis enim partis, imo omnium simul, magnitudo seu extentio suis limitibus circumscribitur & terminatur, numero autem infinitae esse debent, ut infinitam divisionem sustineant. Si autem potentialis numeri partium infinitas ad infinitam divisionem similiter potentialem ferendam sussiciat, frustr.

actualis earum numerus infinitus quaeritur. Duo ergo potisssimum ad hujus dissicultatis ulteriorem enodationem supersunt. Primum, ut varias numeri. tum actualis tum potentialis, rationes s quo facilius de infinitate hic intenta judicemus exquiramus. Alterum, ut vastam disproportionem inter numerum seu quantitatem discretam & continuam perdiscamus, adeoque, cur infinitus numerus partium ad sustinendam totam divisibilitatem continui requiratur, intelligamus. Ordiendum est a numero, cujus variae acceptiones expendendae sunt.1 . Numerus distinguitur in materialem, & formalem. NumerusHic est ipsa forma in intellectu concepta, quae tot unitates quot in aliqua multitudine s saltem ratione, si non ex parte et, staret, aut etiam realiter, distinctae) continentur simul complectitur , & est conceptus formalis numeri. Ille est ipsa multitudo quae quoquo modo distincte in rerum natura exsistit,quimque,quot sunt,numerus formalis intellectui repraesentat;& est conceptus objectivus numeri. Numerus formalis in intellectu unus est , materialis extra intellectum, saltem duo vel plura: ut numerus denarius boum in intellectu unus numerus formalis est , materia ejus extra intellectum est multitudo, nempe decem boves realiter & divisim exfistentes. Numerus

P p p a formalis

527쪽

S De dioisioneo dis bilitate. Cap. XXXII.

formalis erroneus esse potest, sed materialis incapax est erroris. Tenetur itaque ille, si verus esse velit, huic se conformem praestare : ut si septem solidi numero octonario computentur, error computantis conspicuus est. De numero formali

non opus est plura addamus: sed materialis ulterius distin guendus est.Cum enim materia numeri sit multitudo quatenus aliquo modo distineta, sequitur tot esse genera numeri materialis quot sunt genera distinguendi multitudinem.Tripliciter autem multitudo distinguitur , vel ratione,vel ex parte rei,vel realiter : & consequenter tria sunt genera numeri materialis. Primum est, numeri rerum sola ratione distinctarum,qui quam proxime ad unitatem accedit: quippe in natura una atque eadem res est,& sola operatione intellectus ad pluralitatem revocatur. Eadem enim res,pro modo inadaequatae intellectionis nostrae, sufficiens fundamentum plurium conceptuum formalium esse potest. Qui conceptus, quod plures sint ratione distincti, sussiciens quoque fundamentum sunt numeri. Ve-Qm hic numerus fundamentaliter tantum distinctus in rebus exsistit. ut tres obliqui conceptus entis, unum, tierum, de bonum, qui ratione tantum inter se & ab ente differunt , interimque recte vocantur tres, quod ratione cum fundamento in re distinguantur : quinque praedicabilia notiones secundae sunt, ae recth numerantur quinque, quod lassiciens fundamentum in natura detur, cur nec plures nec pauciores ponantur. unde constat fundamentum exsistens, sola ratione distinctum, sussicere ad numeri cujusvis hoc genus entitatem. Secundum genus est, numeri rerum ex parte rei distinctarum : nempe talium quarum una manere potest separata altera, non h converse, ne Divina quidem potentia. De qua distinctione videatur Suarius Disp. q. s. a. n'. 6, , &c. Paulo firmius quam prior haec distinctio in rebus habet fundamentum: quod non tantum in conceptibus, sed & in rebus Divina potentia ita

separabilibus, ut unum saltem extremum, non utrumque se orsim, conservari queat, fundetur. Tertium est, numeri rerum realiter distinctarum, quarum una ab altera absque miraculo separari potest. Et numerus in rebus hoc modo distinctis adhuc multo firmius quὲm priores duo fundamen tum in natura sibi vendicat: ut numerus partium integranutium. Siquidem hae divisim exsistere possunt, &in potentia

sunt

528쪽

sunt ad constituendum numerum materialem ultimo actua. tum. Etenim numerus materialis constans ex materia realitet distincta adhuc dupleX est. Vel enim constat ex materia actu discreta seu divisa , vel ex materia tantum divisibili, seu potentia divisa seu discreta. Priore modo est numerus ultimo actuatus: posteriore, etsi aliquo respectu actualis dicatur, &uctu de materia sic distincta praedicetur , reipsa tamen, adsequate conceptus, potentialis est, & ulterius actuari potest. Quare numerus actualis est vel respective, vel absolute se dictus. Numerus respective actualis est rerum conjunctarum, sed eo modo inter sedistinctarum, ut saltem . nobis distincte concipiantur. Suffcit enim quaelibet rerum distinctio, habens in natura fundamentum, ad hujusmodi numerum actualem fundandum. Et propterea hoc sensu, non tantum entia sive realiter sive ex parte rei distincta, sed & inadaequati conceptus rationis,ut entia rationis,notiones fecundar, imὴ entia ficta,ad

actualem numerum referuntur: ut tria capita Cerberi,quatuor

equi solis, quinque praedicabilia, &c. Fateor res realiter distinctas, etiamsi conjunctim exsistentes, potiore j e rebus soli ratione aut etiam ex parte rei distinctis actuales numeros dici. Cum enim, ut dixi, numeri actuales hoc genus a distinctione rerum inter se oriantur , sequitur, eas res quae majore distinctione inter se disterminantur, potiore jure actuales numeros esse & dici. Caeterhm hic quoque sequitur, res realiter distinctas, sed conjunctim exsistentes, non eodem jure vocari numeros actuales, quo res actu divisae sic denominantur. Etenim distinctio realis duplex est; major, & minor. Major est rerum actu divisarum : ut quinque milites. Minor est realiter distinctarum, sed non actu diviserum: ut duae medietates ejusdem totius adhuc unitae. Res actu divisas magis aeclarius quam res conjunctas distingui conspicuum est, tum quod illae ulterius distingui nequeant , tum quod hae s utcunque realiter distinctae) ulteriorem magisque conspicuam disse tinctionem admittant, nempe, si actu dividantur. Quapro

pter accuratius differentiae inter numerum actualem rerum Disserentia realiter distinctarum simulque unitarum, & rerum actu divisa- inter m erum, Perpendendae sunt.18. Ptimo, Res actu divisae & simul sumptae, in ratione nu' i esialem. meri materialis, omnimode se ultimo actuantur. Sunt enim I rima.

529쪽

8 . De diti ne S dioisibilitate. Cap. XXXII.

quantitas actu discreta, seu constant ex entitatibus actu discretis simul sumptis. Hoc enim totum ad ultimam actuationem numeri materialis requiritur. Si enim materia nu meri non sit actu discreta, actuali divisione ulterius actuati potest, & consequenter non fuit antea ultimo actuata. Quod

vero ultimo actuatur, omnimode actuatur. Nihil enim praeterea ad rationem actualis numeri complendam desideratur. Nam numerus materialis est quantitas discreta : si vero po tentia tantum sit discreta, est eatenus numerus potentialis: sin ex entitatibus actu discretis simulque sumptis consistat, est ultimo actuatus. Verum e contra, res realiter distinctaeae

non actu divisae manifeste ulterius distingui possunt, & consequenter nec ultimo nec omnimode distinguuntur, aut ultimo respectu discretionis numericae actuantur. Idcirco utcunque aliquo respectu numeri actuales audiant, reipsa tamen non sunt ultimo actuati,sed adhuc eo respectu potentiales manent.

Disserenita I p. Secundo, Res actu divisae complete exsistunt. Est enim secunda. exsistentia prima seu inchoata, & ultima seu completa. Illa soli universali, haec insuper communicabili opponitur. Partes quidem non sunt entia universalia, sed singularia, nempe

realiter in rerum natura exsistentia. Nihilominus non abstrahunt a communicabilitate. Communicantur enim toti ae

compartibus, . quibus earum incompleta exsistentia perficitur & completa redditur : ut supra, ubi de principio individuationis egimus, probavimus. Impossibile autem est ut aliquid ab omnibus aliis divisum, & simul incompletum, exsistat. Esse enim incompletum est esse partem alterius: at actu divisum nequit esse pars ejus a quo actu dividitur. Ideoque actu divisum est actu completum, & complete ab omnibus aliis . quibus actu dividitur distinctum. E contra, res non aesu divise incompletae sunt. Etenim sunt partes ejus a quo non dividuntur , cumque incompletae sint,in complete ab iis quorum partes sunt distinguuntur. Res enim sui optime demonstrat Suarius)per eandem entitatem per quam sunt distinguuntur. Si erg, sint incompletae, ab aliis,quibus complentur in complete distin guuntur, dc in potentia ad completam discretionem adhuc

sunt.

Tertia. ao. Tertio, Res actu divisae inconfuse ab invicem discretae sunt, ae numerum materialem nullo modo aliis numeris aut

unitate

530쪽

unitate implexum denotant: verum res realiter distin stae, sed non actu divise, numerum cum aliis numeris & unitate ipsa confuse implicatum constituunt. Eadem enim res in se indivisa quae dicitur continere decem partes realiter distinctas, perinde dicatur undecim, duodecim, tredecim, & quemlibet alium numerum partium, in se continere. Non ergo satis distincte ad unum certum numerum,aut ad unum magis quam alium, determinatur. Siquidem ut partes decem realiter distinctae, ita & 11, 12, 13, &c. in quovis continuo reperiuntur: nec unus numerus magis quam alius in ullo continuo continetur. Quare numerus iste qui dicitur actu in continuo inveniri, confuse discretus est, & cum aliis numeris aeque confuse discretis implicatur. Neque quidem cum aliis solum confunditur, sed & cum unitate ipsa: respectu cujus quoque potentialis est. Quod enim actu unum est, non simul& eodem respectu est actu plura. unum enim & multa directe opponuntur. , Cum ergo partes unitate totius & compartibus confuse sint implexae,sequitur eas esse in potentia respectu distinctae discretionis. Hic in memoriam revoco ingeniosissimum responsium Clariis. Toleti ad argumentumiumptum a Divina cognitione partium infinitarum continui, l. 6. Physic. Aristotelis, cap. a. Ad tertium, inquit, non est dubium, non mado secundum Theologiam faeram sed etiam se- eundis m Aru . ct omnes fer. veteres Peripatetieos quos alias attuli, Deum Optimum cognoscere id quod fuerit eognostibile. Cismergo quaeritur an cognoscat distinct. partes eontinui, respondeo,

babere duplieem sensum. Cognoscit distincte ex parte subjecti, i. e. sognitione distincta , vel distincte ex parte objecti, i. e. esse diyiκ-ctas : quae duo non sunt idem. Ego enim video distinct. paries

superficiei, quas non video esse distinctas. Deus ergo cognoscit omnes paries cognitione distinctissima, non tamen cognoscendo eas esse

distinctas. Primi eognoscit non esse distinctas, ct hae est distinctae nitio: eognoscit enim eas partes, ut sunt in ipso continuo, sie, inquam, infinitas, sed potentia. Altera vero cognitio non modonan es di tincta, sed esset falsa. ubi in hoc responso negat

partes esse distinctas, de metaphysica distinctione reali, seu de

reali diversitate quatenus opponitur identitati, intelligendus non est , sed de distinctione quatenus opponitur confusioni. Partes enim eis; realiter distinguantur priori mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION