Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 연설

111쪽

DE ELECTIONE, ET ORAT ORTA lingua suauis. Nusquam sonantior est quam in fine verbi,ut cornu, manu, metu, tumultu, veru, tonitru . In hac

sede multo plenior est, quam quae finis est his verbis, libu

t Pauca de quinque literarum principibus diximus: de iis quae symphona Graeci vocant addamus & pauca. 'Ex mutis surdum s spirantibus elementis, BD G velle mentius aurem feriunt, propterea quddsunt mediae inter tenues & crassas, B inter P dc ph, D inter T & th, G inter C & ch. figuras notasque proprias quae respondeant Eis , χ,'non habemus. F nostrum a o graeco non multum dissidet, illique saepe successit, ut Φανα fama, sorma, Phryges fruges ab En io dicti. B sortior quam D quam T, G quam C. abdo quam apto, addere quam attere, aget quam acer . De K dc Q idem quod de C iudicare debemus. Nam pro tribus una est apud Griecos κά. me nomine . quamobrem suZeruacuas duas nonnulli. putarunt. Ex mutis i tur quinqἹe sunt exiliores, tres expressiores, una pene crassa.Comparet aliquis has voces, ab, ac, ad, at, i af in affine, ag in aggressu, ακ in ακέω, ap in Appio, aq ut ac singulatimmon enim exemplum reperies in quo q syllabant componat cum voce p posita . in aqua duae syllabae sunt,a,qua. posterioris est q,non prioris. Deinde conserat ba in baculo, cain caco, da per se, se in Fabio, gain gabinio, ha in halendis, pa in patre, qua per se, in in tabula: comparet inquam Voces,non magno negocio cogno-- scet literarum sonum. Ex nouem tres recipiunt aspirationem, &crassius proseruntur, ut Charites, Phalaris, Thalam us,quae vulgus ac si no habeant aspirationem,tenuiter V exprimit,

112쪽

COLLOCATIONE V E R B. LIB. I. st exprimit,ideos vim sonandi sentire no potest Turba vari lent consonantes, sicuti cantores debili voce. Intersistunt enim & quasi colluctantur aggregatae, & si non dulciorem sonitum, maiorem tamen cient. Experiri licet in his verbis, abbreuio, abluo, abduco, abrado, absisto, abstraho,

Accius,accresco,aduersus,adduco, admoueo, affatur,ap- .

paret,attritus: in quibus frequenter peccant ii qui ado noaddo,aluo non alluo,abas non abbas efferunt. Elementa semivocalia, id est ML,M,N, R,S, X,Z, vi sunt mutis

sonantiora, ita paulo clarius in aurem cadunt. collocantur autem nunc in fine verborum,ut animal, amabam,titan,dispar,facilitas,rapax. Nunc in principio,vi mane, nauis,ratus,satur, Xanthus,Zancle. Saepe geminantur,ut seu lo,flamma,sanna, farratus. Saepe cum sociis iunguntur, ut lcalx,lanx,puis,hyems, Tiburs. Ex illis R qua uis asperum, tamen validum & acre. M firmum,ut quod labris occlusis exprimitur. L molle. N siccum & tinnies. S humidum. X stridulum. Z suave. Semivocalia omnia praeter M male frequentantur.Si reseres haec ad aurium iudicium, Ma uult loquaculus male loqui quam silere, senties quod rospuat sensus.& haec, Nostra nauis plena tande inanis enatauit.& haec, Rara arbor raros seri fructus.& haec, Xerxes Xanthum traiicit. Istud in aliis quos foedum est & iniucundum, sed in vocatioribus grauius offendit. Hactenus de literis, quarum differentiam cognoscere necesse est,side vocum omnium varietate sane iudicare,& ad aurium

voluptatem accomodare dictionem velimus. omnes autem velle debemus, ne sua spe fraudatus auditor, nostrae fiuctu detrahat orationi. In senonymis n tura praestat id Sm f

113쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

quod est sonantius. Nam quum verba sint notae rerum quibus ad audientem nostras cogitationes perserimus,&pleniora iucundius vehementiusqi moueant sensum, illas non senaperiusia , batura tamen iure dicu tur esse melio- ., ra. Cidero in oratore,Simplex probatur in propriis usita- ,, iisq; verbis,quod aut optime sonat, aut rem maxime e ., planata Plenius est d nat quam dat, memora quam dic, Obruo quam tego,habitare 2 colere, informare quam in- . stituere, vociferantur quam clamant, inflammatus quam incensus, tempestas quam tempus, gubernator quam re

ctor, formosus quam pulcher, regnator Olympi quam

rex caeli terra quam humus. Suhi innumerabilia verba generis huius,tum maxime deligenda, quum orationi quae

ritur amplitudo. Est exilibus & suus locus in re tenui,&gracili genere sermonis. Qu3dὶ Omnia quidem loco sunt utilia ac laudabilia, sonantiora tamen natura sunt praestantiora ac iucundiora.

De verbis grandibus & paruis. Cap. 2o. R A N DIA a sonantibus discrepat illa enim sunt quantitatis,haec 'ero qualitatis illa auribus solis accidunt, haec de auribus de oculis . illa sono literam,haec interuallo numeroque constant. Horatius quum dicit, Proiicit ampullas disesquipediti a V ii o V Dquantitatem magnitudinemque verborum grandium re spicit. Est enim sesquipedale dimesionis Se mensurae, quae si non proprie ac imatbematice. amen ex translatione sera

114쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. I. monis in verba cadit Ouantitas alia cotinua, ari discisinatque numerata. In verbis continua quantitas est in te a luna spactumq; temporis, ac mora qua breuis longa' e syί- laba profertur: discreta vero nu murus & mulpit ψdo ut labarum. Tempus autem quanquam aliquando numerM-tur,res est continua. Itaq; grandia sunt verba aut teporum logitudine,aut partium multitudine: ac vi in corporibu , sic & in verbis magnum paruumque refertur ad aliqyidi. Nam quod magnum videturparuo comparatum, idem paruum videbitur maximo collatum . Quapropter magnorum paruorumq; differentia sic accipi debet, ut in te ligamus, ex duobus verbis illud esse maius,aut quod alie rum temporum interuallo,non syllabarum numero superat,aut quod plures habet numero syllabas . Mater igitur verbum grandius est temporibus 2 pater. priorem enim producit,trium et temporum est Quamobrem pa r pro nunciatur expedite, mater lente,no secus ac si maater scriberetur. quod quidem omnibus natura longis accidi . Eadem ratione maius est nare quam marς , fatum qua ipsatum,pratum quam statum,noras quam foras ora quam mora,vitis quam sitis,sedes quam pedes,murus qu-m nilarus, nainra quam satura , legerunt quam xegerunt R gero, delenite quam desinite, rupturus st futurui In aliis conlaparandis eadem analogia seruanda est. Quod si diphthorlagi longiores sunt quam simpliciter longae, sino ulla dubi tatione debent haberi gratatores; quod de prodi ct ivocali quam sequuntur dux pluo νςς0nsonae, jcenrdum est . Tum enim longis longiores sunt atqu e Wody ctior L. Masi 's est igitur irauhq /M 4es Alci 4 ,

115쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA poenam quam ponam, Anchise quam Anchise, ars quamas,ast quam at, astra quam ara. Ex iis quae diximus. collugere facile est idem & sonorum & grande esse posse, ut,

iactatus Albanus,morosa sortuna. Nec semper est magnu temporibus,quod argutum est,ac voce plenum. Clare so-iunt ab at, & paria: nec ea iure magna dixeris, utpote quae singula singulis temporibiis constent. Contra, quaedam sunt exilia,sed numero syllabarum grandia,ut inimicitiae, vitiligines. Est in verbis auibusda proceritas,ac multa literarum comprehensio, tuae tametsi interdum magnitudo,proprie tam e multitudo vocatur. Nam magnitudo quantitas est cotinua, multitudo separata. Multa sunt haec atque procera,celebritas, rinatur,archipiratae, balneat res, confirmauerunt, colloquebantur, innumerabilis, irre meabilis,amplificationes, coduplicationes, deliberationiabus nterrogationibus. Haec verbor a longitudo sepius orationi tarditatem atque languorem , aut vastitatem &inurbanum sonum,quam dignitatem authoritatem et grauitatis affert. Grandia interuallo firmat orationem. Grandia proceritate aliquando firmant,aliquando grauia sunt, saepe reliquis imparia dc in qualia. Ouamobrem viden

dum quo loco utare,quibus immisceas tabis vitatique

attribuas. Si temporum spacio longa erunt, quodammodo torpescent,ut infirmabant,truncabatur, dictatores, confirmauerunt. Eiusmodi verborum continuatio sugienda. Si breuia, rapientur de evanescet, ut relegere,potuerimus,voluerimus, cinericius, patefaciet, repetierimus, recubuerimus.Si partim longa, partim breuia, multo naianore periculo admittetur.Sunt enim grandium & parum

116쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. I. Drum tres species. alia.grandia spatio temporum tantum, alia numero syllabarum.alia viroqus. Parua quoque breuitate ut legitur,fragilis: aut paucita invi res est. aut breuitate & eaucitate, vir,sit,deus,ara uls. Parua sere extenuant .a orationem,ut sanc, Sed quid tu es tristis r Egone 3 Nescis quo in metu, & quanto in periculo sim . Quid istuc est ., Scies. In me omnis spes est mihi. Satin sic estr Non. quid si is scrpropemodum. quid si sic riat est. hem, istuc serua. Haec ex Phormione Terentiano. In verbis,ut in aliis rebus,ser uandus est modus, ne multa continuentur aut grandiora, aut minutiora. Caeterum parua in sermone tenui, grandia in oratione grandi frequentius collocanda. De verbis volubilibus, & tardis. Cap. H. A R DIT A S in verbis treis habet caussas. aut enim productione,aut proceritate,aut hianti compositione generatur. Productio est longi temporis,proceritas polysyllaborum,composicio iuncturae partium. Spondeum tardum vocamus. est ex longis duabus,ut moles,arae, tauri, durae, scelix. Item molossum, qui est ex tribus longis,ut primates,confirmant, maturant. Item dispondeum, qui spondeis duobus constat, ut Regnatores, contabescunt. Pyrrhichiu,tr chaeum, proceleumaticum, citos ac celeres esse dicimus. Tardam quoque dicimus orationem, quae longis omniabus aut certe permultis firmatur: ut illa Crassi, Cur clan- ., destinis consiliis nos oppugnantr& illa Virgilii, ib

atir

ist. , - Hos tota armenta 1equuntur.

117쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORI A

A tergo,& longum per valles pascitur agmen. Durate,& vosmet rebus seruate secundis. 'Triginta magnos voluendis mensibus orbes ta

Imperio explebit Ex contrario volubiliter stultoratio, quae breuitate partium leuis est. Conltitit hic,arcumque manu, celeresque sagittas Corripuit, fidus quae tela gerebat Achates. Panditur interea domus omnipotentis olympi. Currit oratio celeritate pedum, lente & sensim mouetur eorundem tarditate. unde planum fit,esse in tempore hi labarum aut volubilitatem,aut tarditatem. Tarda quidem sunt verba procera ac polysyllaba,nisi quum tota aut pcnς tota corripiuntur. sed tum squod ante dixi) rapi videntur Zc evanescere. Sed & in correptis quaedam tarditas est, ut

in colubro fugiente longitudo corporis. Quod uno spi'

ritu pioseruntur,vnos conatu, celeriter admodum feru'tur, citiusq; multo quam diuisa currunt. Expeditius pro' nuncia ueris hoc verbi voluerimus,quam opera mea, pro pterea quod hic sunt duo conatus, & totidem accentus,

sed in simplici atque integro plus elaborat anima,& spiritus in longum protractus tametsi minus substitit, plus tamen substitisse audienti putatur: ut labor diuisus minor est, integer autem maior. Hinc fit ut eiusmodi voces aptius in clausula ponantur, quam totidem pares syllabae in pluribus. Minus enim subsultant, ut qui iunctis manibus fr-mat gradu. Aptior est haec oratio, Qualis quisque futurus sit patefaciet initi uni quam haec ex totidem breuibus Qui fert omnia patienter,leve gerit onus humeris. Hoc qui fit: Quieta minus est secunda. Tardiora sunt polysyllaba pro ducta,

118쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. I. ς

ducta:& quantum accedit ad tempus syllabarum,tantum accrescit tarditati.His duplex innectitur mora:vna a productione,altera a proceritate quae spiritum continuat in- , fractum,de quo proponamus exempla'

is Cornua velatarum obvertimus antemnarum.

., Immittebantur illi cotinuo C3biratici canes,qui in uesti- , gabant & perscrutabantur omnia. Quid linquies: inter ea quae separata sunt aliquid est medii teporis, quod in sim- ea plicibus non est: ut quia dicimus,Seruari debent,vno pro si nunciato paululum interspiramus,antequam proferamusia alterv. Illud igitur inuestigabant,si,seruari deberet,paulo ei celerius est & volubilius. Sic quidem res est in temporum azi mora,sed quia in uno verbo accelus est unus, in pluribus plures, mobiliora minusq; tranquilla videntur esse plura, Vnica cotra pigriora, utpote quae loge trahutur sine mos dulandi varietate. Ad haec grandia sunt & mole sua labo

ita, rant. quamobrem in versibus haec, quum res graues pomni deratur,aut languor exprimitur, lubenter usurpat poetae, us. ., Chara deum soboles, magnum Iouis incrementum.

t, is, Constitit,atque oculis PsΠgia agmina circunspexit. i, Versus est hic Horatianus,ic Diuisit medium sortissima Trndaridarum. is immuta paulum,ut sit,b. - Diuisit medium fortissima Tyndaris aurum. senti ne virum istorum sit vastius ac immobilius 3 hancus Certe reperies causam cur tantam verborum proceritatebi fugiant poetae. Tertium genus est ex hiulca & aspera coagmentatione,non ea quae in duobus est verbis Sed quae inter syllabas unius inuenitur, Pu vocaliui concursio est,

119쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

aut certe consonantiu asperitas dc multitudo. Tum enim

spiritus intersistit in conatu,ac veluti quibusdam salebria

interclusus eluctando immoratur impetu,& ante non ubium tempus absumit, st de syllaba in syllaba seratur. propterea frequenter accidit ut vocales loco priores necessario producatur: ut in his, Machaon, Aonius, Amphiaraus, Menelaus,Laomedon, Meliboeus, diei: diphthongus,co- stantia, direxti,arctauit,abstrusus,inextricabilis. C5serarasoc arctas,noras & nostras,veru & vestrum, attulit & abstulit, motum & monstru, bacillum & paxillum,elust&exclusit: Conser inquam atq; perpede,ut iudices alterum altero quanto volubilius Si expeditius, ed qudd pronum cianti nullo sunt impedimento multae consonantes. Ergo spacium & interuallum temporis, dc syllabarum moles

& earum aspera concursio , retardat pronunciationem. Contra correptae vocales, & verba temperatae dimensionis, oc pressa coagmentatio,volubile genus & quodammodo rotundu faciunt. Aliud aliis locis est utile, ut posmea dicetur. Quae sunt unius aut alterius syllabae, si continuantur, subsiliunt,nec satis volubiliter more fluminis alueo prono decurretis seruntur. In illis igitur potius est leuitatis inconstantia , quam volubilitas aequabilis. Non ignoro tardum & volubile eorum esse quae reseruntur ad aliud. hoc modo & coparate dici,syllaba producta quam correpta tardior est: verbum proceri corporis lentius est quam breuis: vox cui hiant iuncturae partium, pigrior est ea quae molliter & facile cohaeret. sed nihil vetat quo naianus hic utamur apertiori genere dicendi, &rhetoria more de re disputemus. De verbis

120쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. I.

De verbis lenibus & asperis. Cap. 12. X verbis alia sunt lenia, & quasi suavia, alia I dura & aspera. Haec tristia sunt, illa vero tu

cunda. Ex illis suave dicendi genus , ex his ihorridum ac seuerum conficitur. Vocales omnes suapte natura molles sunt oc suaves. Non enim ho ride sonant, nisi quum iunguntur asperis consonantibus, aut facta concursione exasperantur. Id quoniam ad au vium iudicium refertur, interroga tuas aures, sint'ne sua uia quae proponemus,massa, pes, i sis,homo,sumus. Si in

his uniuersis vocalis est omnis, nec ulla non dulcis, facile est credo iudicare, si quae est asperae vocis, non e Vocali, sed aliunde concitari. Aliter hoc scire potes experiundo quid unaquaeque sola puraque sonet in his verbis, amor, emit,idem, onus, urens. Horum primae syllabae constat literis singulis nihil insuaue &iniucundum sonatibus: quae res ostendit quid de vocalium sono pronunciare debeamus . Nec in omni concursione vocales sunt asperae de hiulcae, etiam si aliis dc aliis partibus oris exprimuntur. Signum est,quod praeterieram docti, quam praeteri uera mi

dicere maluerunt. Saepe molliter amice qtae concurrunt, Vt meus, mei, meo, mea. Durius & agrestius est meae, quo

Virgilius utitur in versu Bucolico' Mille meae Siculis errant in montibus agnae. suus suo suae sua,prona sunt. manui metui luctui nonnihil Offendunt aurem,ut supra demonstrauimus. Item pius pia

pio piae, non sunt absona, at pii subrusticanum est, nisi fiat se quasi synaeresis. propterea dii & ii proserimus, di isdem Ennius pro iisdem probauit . E & I sibi male.

SEARCH

MENU NAVIGATION