Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 연설

91쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA quor de sublimioribus, quibus est usus verboru liberior,

1ed de comicis historicis, S oratoribus. Ex quibus si T reti um,Caesarem,Cicerone exceperis, qui proprie & vsitate sit locutus, vix ullum inuenies. Nam proprie loqui, diuturni laboris est,& assiduae exercitationis,sed in primis animi cupientis veritatem,id est verum natiuum s sermonem: quem ut abiectum quum multi fugiunt,incidunt in peregrinam quanda & insolentem ac pene prodigiosam linguae impuritatem. quod si turpe est, verbum proprium

V maxime curae sit, nec unqua mutetur nisi aut significantius aut elegantius succedat alienum. Sermo proprius si non semper fortior, verior est tamen, ac usitatior, &, quae prima virtus est orationis, rem dilucide magis ac naturaliter exponit. Ad hanc virtutem consequendam discenda cuiusque rei propria communiaque vocabula, & ea maxime verba quibus proprie animi modi declaratur: ut doceo, doce, docerem,doceam,docere. Tum si est unius rei una appellatio,nullus est delectus: ideoque nisi schemata velis, parendu erit necessitati. ii plures, deligenda quae magis propria sunt. Panis,pyri,pruni,frumentatoris,una propria est nominatio: eiu idemque rei sunt pestis S pestilenatia, mors & obitus,lapis & petra,amare & diligere. In hoc genere quae sunt usitatiora,aut quae melius rem pingunt, habenda potiora. Malim dicere vestem quam indumen tum,herbam quam gramen, auem quam alitem , progeniem quam sobolem,sub tegmen quam trama, distribuit quam dispescit,pugnauit quam conflixit,cofirmat quam roborat. In propriis est verbis sinquit Cicero) illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque illustribus

92쪽

- stribus utatur, in quibus plenum quiddam & sonans esseis videatur. In collocatis obseruanda maxime proprietas, quam miseris modis lacerat indocti. Dictitant enim, Vigilant in monte,non speculantur e. monte. Tentat fragore aciem,non conatur aciem perrupere. Dimisit suos milites,non dimisit copias. Impedivit commeatum, non in terclusit. victu carebat Camar, non re frumentaria. Duxit vineas,non egit. Primi in consilio,non consilii principes. Reportarunt praedas,non egerunt. Milites monuit,no cohortatus est. Signum fecit,no dedit. Renouauit praelium, non redintegrauit aut restituit. Aciem ordinauit, non instruxit. Longius ivit,non prodiit. Redierunt milites,non receperunt se. Missi equites sine sarcinis,no equites expediti .Fecit praelium, non commisit. Dedit se ut seruiret,non tradidit se in seruitutem. Dedit illis ducem legatum, non praefecit legatum. Misit ad succurrendum,non misit subsidio. Fecerunt vim,non impetum. Magnis viis cotendit, non magnis itineribus contendit. Oppidum egressi sunt contra hostem,non eruptionem fecerunt. Ad faciendum pontem lignum secabat, non materiam. Reportauit quae acceperat in legatione,non renunciauit legatione . T cmpus assignatum, non constitutum. Facere amicitiam, non inire gratiam. Perdidit opportunitatem, non amisi occasionem. Quid mororr Sunt qui non tam latine loqui mi-; hi videntur, quam barbarica phrasi omnem in uertere la- tinitatem. Vnde hoc mali 3 Proposuertit sibi & magistros& libros infantissimos,putaruntq; satis esse,nihil commi e tere cotra ea praecepta gramaticae quae sunt de casibus & constructione verborum: quasi non sit grammatici poe-

93쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

tas & historicos interpretari, & inde loquendi rationem moremque cognoscere. Quid hoc omnino peccat in aratem declinandi vel construendi, Turno mandata perser; ut veniat in locum meum ad pugnandur At quid est in - ptiust quid ingratiust quid putidu magis r Virgilius aliter,

Turno mandata perser,succedat pugnae. Non desuerunt qui huic mederi morbo cuperent, legerent'que ex multis authoribus locutiones omneis, unde grande volume co-ficerent. vellem suo morbo potius & insaniae medelam

adhibuissent. Quid est stultius, quam omnia verba pro pria impropria, poetica oratoria, usitata inusitata, prisca noua,honesta turpia, bona mala, recta praua, promiscue congregare,& referre in codicem 3 Quis leget haec ε & siquis leget, ut memoria tenebitr& si tenebit,ut a bonis mala separabitr Nemo de lingua optime iudicare potest, qui non eam didicit. Nemo didicit,nisi loquendi cosuetudinem obseruauit. Nullus obseruauit apud istos sermul

rios. Nonne ridictitu est ea te tradere studiosis, quae numquam noueras quum manu calamo admouisti Zquae oblitus es antequam perscripsistit quae nescis ipserquae non te

nes 3 quae ia dubites an scripserist quae nolis ipfe perdiscere quae si velis,haud possistit possis,non expediatrNa qui

sapit,longa authorum bonorum lectione & obseruatio ne sapit. Multa sumis a Plauto, a Terentio nonnulla quariam exoleverunt,multa a Gellio, multa ab Apuleio quae dicta sunt acidacius,multa a Suetonio, Plinio, a recentioribus, quae subolent nescio quid peregrinum & insuave. Quis erit delectus , quae proprietas, quae venustas, si omnia miscebimus t si contorta, rara, absurda, noue dicta in

94쪽

cOLLOCATIONE VERB.2LIB. I. cta in delicias ac elegantias reseremus 3 Si quicquid inusitatum est ac tritum, vile esse & humile putabimus: contra quicquid abhorret a loquendi more,preciosum &arduum 3 At iuuant, inquiunt. Plus obesse quam prodesse, sit argumento, quod non modo quae Verba scri- .ptores boni iunxerint, tenendum est, sed in quem senium dixerint, cui personae, cui tempori, cui rerum com ditioni accommodauerint, ut prioribus de posterioribus inseruerint . quorum nihil vident qui excerpta logunt exempla , unam aut alteram particulam inepte aD suunt orationi, dc ornare cupientes, desormem de ridiculam suffarcinant orationem . Miseri, qui tantum ex hoc uno commentario sapiunt. Multo citius poemata, historias, orationesque perlegissent, usum non modo verborum , sed etiam rerum ab ipso sonte pure & salubriter hausissent, quod tandem facere coguntur ii qui bene scribendi dicendive scientiam quaerunt. Ediscenda sunt plurima, permulta scriptitanda . Relegendi sunt optimi scriptores, ut paulatim veniat in usum proprietas . Formulae istae suis authoribus amatoribusque relinquenda: . Qui linguae Gallicanae student, ut puritate si iperent vulgus, elegantiores loquendi formulas non re ferunt in libellum , sed animaduertunt quomodo quis que doctiorum loquatur . quod audierunt, memoriae affigunt, ac persaepe reserunt. ad haec legunt eorum scripta, qui Gallici sermonis principes extiterunt. Sic & la tina capessenti faciendum existimo, ne frustra in collo lctaneis infantium consenescat. Sic autem proprietatem

amet, ut intelligat non semper utendum propriis: non . f ii

95쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

dico quando verbum proprium deest, ut quum dicimus, equitat in arudine,saxa iaculatur,lapidat glebis: sed quum vitamus humilia,sordida & obscoena,& ad translationem confugimus,quumq; figurarum aut elegantiam aut viritistem quaerimus. Quintilianus octauo libro multa facit pro priorum genera: unum, quod iam multis exposuimus: ab rerum,quum dicitur proPrium inter plura quae sunt eius dem nominis, id unde caetera ducta sunt, ut vertex aquarum, a quo summa pars capitis, de quod est in montibus eminentissimum, vertices dicuntur. Aliud, quum res communis pluribus,in uno aliquo habet nomen eximium: ut quum urbis nomine Romam accipimus. Quartum, quum ponitur illud quo nihil significantius inueniri possit, ut, Caesar ad euertendam Remp. sobrius accessit Hoc transsa tum,non proprium dixero. Quin tu ex appositis, quae epitheta dicuntur: ut dulce mustum, cum dentibus albis. Sextum cum verbum bene translatu est. Quod ego non probo, propterea quod a propriis distinguenda sunt translata. Septimum,quum quae lunt in quos praecipua, proprii locum accipiunt: ut Fabius cunctator. Sunt in his,quatuor genera maxime propria, secundum, tertium, quintum,&septimum. Primum fusius Sc latius patet, ac caetera comprehendit . Hoc valet ad dilucide apertes dicendum, illa etiam ad ornandum. In alienis prima sunt transata,qurbus utimur aut necessario, ut quum dicimus gemmam in viatibus: aut ornandi gratia,ut lumen orationis:aut ad incrementum, ut ferreum cor,pectus adamantinum: aut ad vitandam turpitudinem, ut mulier venere lutulenta. Si nihil horum praestent, proprietate standum est. aptius enim dicetur,

96쪽

dicetur,suauis concordia, quam symphonia melliflua, a que nectarea . Assumitur & Synecdoche: vi, Pro capite dimicandum. Romanus pnilio victor: pro eo quod est, Romani praelio victores. Diximus pro dixi. Item Metonymia: vi,vario Marte pugnatum est.& Antonomasia, ut euersor Carthaginis pro Scipione. & Metalepsis: vi, spe luncis abdidit atris,id est profundis. & Catachresis ut mi nutus animus,pro paruo.& Periphrasis, ut diuum pater, atque hominum rex.& Allegoria,ut, Oleum incendio ne adiicias,id est,ne iratum excites. & Hyperbole: ut, volabat Camilla. Pauca de alienis hic esse dicenda iudicaui, quoniam figurie per quas in locum proprioru tracteruntur,& ante dictae fuerunt, & a grammaticis ac rhetoribus peti possunt. Cicero in Oratore inter aliena ponit tracta tum, dc factum aliunde ut mutuo , & factum ab ipso , de nouum,& priscum, de inusitatu: in Partitionibus ea quae

transieruntur,quae immutantur,ea quibus tanquam abutimur,quae oblcuramus,quae incredibiliter tollimus,quaeque mirabilius quam sermonis consuetudo patitur, o namus . Noua , prisca, inusitata,propria sunt, nisi quod sunt rara, dc usu paucorum recepta : quae Ciceroni causa fuit cur illa referret in aliena. Translatu, siue quod transfertur, est nomψορικον. factum aliunde ut mutuo, di id quotaquam abutimur,κα mPις ν, immutatur hypallage. obia Curantur aenigmatica, dc allegorica. Incredibiliter tollimus hyperbolica. Praeter sermonis consuetudinem ornamus periphrastica. In his omnibus tropis est quod in proprii locum sufficitur alienum.

97쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

De verbis veteribus,& nouis. Cap. is. ' ER BA prisca de quibus diximus,saepe vetera appellantur. Hic autem docendi gratia i ter vetera ac prisca differetiam atque discrumen esse statu edum iudico. Ut enim omnia prisca sunt vetera, non tamen contra omnia vetera sunt prisca: & ut priscis, & antiquatis, de insolentibus perr ro utimur: ita fere semper nouis reiectis, veterum verbis loquimur. Nam quemadmodum noua aliquando co senescent,& vetera dicentur: sic &ea quibus utebatur seculum illud Ciceronianum, caeteris in loquendo scelicius consenuerunt quodammodo. quae tametsi nunc quasi viridi senectute florent,omniumque multo optima putantur, tam e vetera & antiqua nobis possunt videri. Ab urbe

condita ad tempora L. Crassi & M. Antonii nihil erat in lingua Romana expolitum & excultu. Subolebant priastum quiddam Liuius Andronicus,Caecilius, Accius, Pacuuius, Ennius, Plautus, oc in historia Cato, Pictor, Piso,

& in oratione perinulti quos Cicero conumerat in Bruto. Isti igitur erant Ciceroni veteres, nobis autem debent

esse prisci,& prope antiquati. Α temporibus Syllae dicta toris ad imperium Domitiani sermo latinus in integritate malit,nisi quod posteriores iam propiores erat vitio ci sanitati. Qui tu scriptores floruerunt,eos & veteres & imitandos esse censemus. Iuniores omnes habemus interno- uos,& impurius esse locutos arbitramur. Ut igitur tepore

Ciceronis qui probari volebat, maiorum squaliore asperitatem , fugiebant, ex omnibus eorum verbis nitidiora suauiorassesigebat: sic oc nos contra iunioru effrenatam. audaciam

98쪽

nisi

co LLOCATIONE V E R B. LIB. I. audaciam licentianas fugitare,ex iis pauca necessaria assu mere, taeterum veterum modulationem & puritatem in loquendo sequi debemus. Quae Terentius, Caesar,Cicero, Sallustius,Liuius,Virgilius, Horatius, Cuidius, Cornelius Celsus,Persius, Quintilianus, Iu tienalis, Martialis admiserunt,omnia, pr ter pauca iam obliterata,& quasi vetustate collapsa,qualia sunt mat,set, iudicassit, prosapia, sine ulla dubitatione recipiuntur in sermone. Antiquioribus & iu Dioribus temere ne cosidas. No su in tamen in ea opinione,in qua recentiorum quida ridicule superstitiosi & sunt di fuerunt: Nullum omnino verbum usurpadum esse putant, nisi quod apud Ciceronem inuenitur. Quos & ipse Cicero, cui tantum deserunt honorem, duabus sententiis damnat. Noua enim verba aut similitudine, aut imitatione ut inflexione,aut adiunctione verboru fieri posse iudicat:& is permulta secit. In Academicis censet rebus no uis noua nomina impone da. Horum neutrum isti sinunt. Adde quod de omnibus rebus & disciplinis non est locutus, nec habuit cur diceret quq Varro in agri cultura,Comnelius Celsus in arte medendi, quae Vitruvius ita archit ctura, quae Plinius in historia naturali. Quid Zquod eius opera multa desideratur & plura scripturus erat, nisi mors immatura praeu en i siet In Crasso,in Antonio, in Hortesio nullum verbum ut insolens oc putidu notat,quos certum est suis usos esse verbis. Pauca reprehendit in M. Antonio, dc ea quidem magis accusatorie ci vere quis posteriortim quos ante nominaui,scripta legisset,credo non reprehendisset. Ne igitur nostra culpa languescamus inopia, Vet rum quos doctissimi quis magno consensu probauerunt, s f iiii

99쪽

. DE ELECTIONE, ET ORATO Ri Aaulboritate nitamur. Eorum Verba, quum licebit, preti feramus nouis. Si non erunt idonea, tum recentiora anum o dc aurium iudicio ponderemus, de audeamus aliquid doctis viris authoribus. Noua traxerunt in usum Christiani, cuius generis sunt haec, Christus, fides, baptisinus,

sacramentum , eucharistia , spiritus sanctus, ecesesia catholica , euangelium, apostolus, euangelista, euangeliga re, baptista, baptizare,paradisus, purgatorium, ex com municatio . Sunt alia usu omnium iam recepta, quibus me iudice utare licet, de maxime si magis idonea reperire non possiis. Non dico tamen deitatem pro diuinitate,pie talem pro misericordia, humilitatem pro modestia, exaltitationem pro superbia, consortauit pro firmauit, dc. alia sexcenta, quae barbaries de ignorantia sine ulla necesssitate inuexit in linguam latinam . Quae qui pervicaciter tuentur, summa iniuria arguunt Hebritos de Graecos omnes

qui philosophiam sanctissimam hac linguae foeditate conspurcare noluerunt: nisi forte deus optimus maximus

Latinos a vero sermone deuiare, reliquos omnes emendate recteque loqui velit. Quod qui suspicatur, sibi somnium fingit. Religio, credo, in barbarie posita non est. In hac nouitate verborum , quae tolerari possint, optime iudicabit is, qui necessitati de decori parendum esse norit. Dicamus ecclesiam, quia necesse est: nullum enim aliud est eius rei verbum : nec magis inter latina indecorum est ecclesiae Quam philosophiae vocabulum. Quando similis ratio suberit, in noua cum aliis audeamus. Intulerunt etiam noua Dialectici , ut subiectum , praedicatum, praedicatur, praedicabile, praedicamentum, categoricum,

100쪽

co LLOCATIONE V E R B. LIB. I. sticum, hypotheticum, aequivocum, uni vocum, substantiam, passionem, terminum . quorum pleraque ut neces saria videantur, non decent tamen, & assensum docto rum vix sibi conciliare possunt. Ausim dicere terminusti vi ορον graeci, subiectum, substantiam, categoricum .hypotheticum , individuum, ut αγμαν. Caeterum dico pro praedicato enunciatum, pro maiore & minore primam secundam partem assuimptionis, pro praedicabilibus quinque voces, pro praedicam entis categorias, aut elementa d cena, aut genera verborum, pro aequi uoco homonymum , pro uni uoco synonrhaum . Nam quid grae cis uti vetat,quibus usi sunt grammatici Z Pro verbo prae dicatur, dicitur aut pronunciatur : pro affirmativa & ne gatiua propositione,pronunciatum affirmans aut negans,

aiens aut inficians: pro differentibus in eo qtiod quid est: aut quale quid est, differentia specie, aut numero: in ex plicanda substantia , aut substantiae qualitate designanda pro risibili, risus potentem : pro generalissimo,summuni genus: pro specie specialissima, speciem infimam: pro en te,id quod est, aut subsistens: pro insecabili & in diuisibili individuum,ut sit epithetum : pro alterato, dispar aue dissimile: pro principaliter,maxime: pro a se inuicem, inter se: pro incomplexis simplicia Cicero, pro comple xis collocata dicit. Reclamet qui volet, malo improprie loqui quam barbare. Alia sunt in dialectica multa quibus non omnino mala verba accommodari possunt: sed non est hoc praesentis instituti. Nam & incidimus in m lestum hominum genus, qui nefarium scelus existimant, spinosam balbutiem & prodigiosum sermonem relinque-

SEARCH

MENU NAVIGATION