장음표시 사용
81쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA nos abuti posse: sed id non efficit, ut simplicia verba qualia sint natura, cosiderare non possimus. Lapis nativus citra compositionem discrimen habet, magnus paruus, durus mollis,longus breuis,usitatus inusitatus,nitidus impurus,magnificus humilis,integer fractus dicitur. Non eadesse quoque ratio verborum et Uerba inquit Cicero de am--.- ,, plificatione) ponenda sunt quae vim habeant illustrandi, ., nec ab usu sint abhorrentia, grauia,plena,sonalia, iuncta, ., facta, cognominata, non vulgata,superlata, in primisque M trastata . Quorsum haeci Si de verbis simplicibus nullum est certum iudiciu, cur simplicia, id est in contexta, a collocatis iunctisque dirimi tr Si verbum sublime tumescit in oratione tenui, id fit propter inaequalitatem. Inaequalitas aliud quidem respicit, non semper coniunctionem desta derat. Mens enim res separatas atque disiunctas conficere potest. Sunt intermedia quaedam,nec humilia natura,nec sublimia, quibus utimur in omni genere dicedi, ut in nominibus homo,seemina,cura,res,nemo,nullus. In prono minibus,hic, meus, noster. In verbis,est, stat, mouetur. In
adverbiis,heri, cras, sorte. Ex colunctionibus & praepositionibus nulla excipio. Nihil ipsae per se eminent: in collocatis & in cocinnitate de inlchemate eminere possunt. De grauibus verbis & leuibus Cap. lar. ERBA grauia a rerum graui pondere, & ab intellectu significantiore dictatur: leuia con
tra. Grauitas atque leuitas in oratione max me cognoscitur,sed & extra cotextum ex
82쪽
cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. 36 minari potest. Incestum,flagitium, scelus, peculatus, sacrilegium,perduellio,proditio, parricidium, amentia, furor,
insania,praedo, pirata, carnifex, necare, satagere, deperire, formidare,exhorrescere,per se grauia sunt. In synonymis differentia grauium & leuium apertius depreheditur. Grauior est charitas quam amor, unda quam aqua, procella quam ventus, saxum quam lapis, angustus quam breuis, rapidus quam celer,grandaevus quam senex, cultum quam
aruum,dapes quam cibaria,religio quam obseruatio,pro meritus quam meritus, moles quam magnitudo , ruina quam casus,ingens quam magnus, inaccessus quam inuius,
direptus quam captus, superbus quam magnificus, rapina quam furtum , latro quam fur, statis quam dolus, latur quam plenus,formido quam metus, imber quam pluuia, luxus quam apparatus,insomnis quam vigil,stridor quam
sonitus,ruunt quam eunt,obstupuit quam miratus est, torqueo quam iacto,efflagito quam peto, quatio quam moueo. Ex hac comparatione corrigendi materia sumitur,&a leuiore ad grauius amplificanti fit gradus. Vereor ne in
hac enumeratione exemplorum nuda sim molestus . vix enim capit ornatum atque voluptatem res tot partibus concisa,& interrupta. Sed professus sum me omnia aperte traditurum,quae ad delectum verborum, dc eorum collocationem pertinent. Quare permittat mihi studiosi compositionis, rem omnem illustrare exemplorum frequentia , & cogitent aliud esse docentem in gracili rerum tenuitate versari, aliud in ampla materia atque ardua spa-ciari eloquentem. Virtus est in docente sermo breuis ac
dilucidus . Siqua ab illo dicendi voluptas adiungitur,
83쪽
eo tendit, Vt ptaeceptorum duritia molliatur. Illa tamen non est tum expetenda, quum res ipsa per se utilitate ca-l pit legentium mentes. In gradibus apertum discrimen est. In his enim quae gradatim crescunt,comparatio & superlatio primum gradum quantitate &grauitate vincit, acer bior acerbissimus, acrior acerrimus, Frauior grauissimus, crudelior crudelissimus, sceleratior sceleratissimus: & id genus infinita . Ouin epitheta quaedam sine ulla comparatione pondus habent & incrementum, ut quum dicimus mirum artificium,grande crimen, vastum gurgitem, lectum adolescentem, hominem teterrimum,nefariam libidinem, nequitiam singularem, summam vim, innum rabilem multitudinem,insignem virum,immania pocula,
graues iniurias. Nam quum graue quiddam quaerimus, &illud in rerum vocabulis inuenire non possumus, tum ut animi conceptus expleatur,ad epitheta cofugimus. Quod si propria aut per se, aut epithetis adiuta, grauitati rerum non satisfaciunt, subsidio lunt figurae translatio hypalla
ge,synecdoche,αυἱMiς, allegoria, periphrasis, antonomasia.
Hic de tropis, non dereliquis luminibus sententiarum atque verborum loquor, propterea quod illa non sunt in singulis verbis de quibus agitur in pr sentia,sed in oratio
ne contexta prominent. Grauiora 1 unt intersiam transi
ta quam propria, Vt ardor pro cupiditate, ignis & vulnus pro amore, nudus pro inopi, germanus pro simili, citcus
pro ignaro, coruscat pro verbo vibrat, extunderet artes pro inueniret, ardere pro amare, inuestigauit pro quaesiit, contendo pro eo,euolare pro abire, acerbitas pro malo,
acre pro vehementi, inflammatus pro commoto, sobrius pro
84쪽
pro consulto,proripere pro eo quod est producere, te temrimus pro crudelissimo . Hypallage est metonymia qua ra
pro inuentore inuentum,pro continente contentum,pro
efficiente effectum, pro possesso possessorem, aut contra capimus. In hac consormatione dicimus, Martem fatigat, Sus Minerua in , Raptus Helenae Graeciam Asiamq; cona- mouit, Africam excivit tumultus, Periit Marsea. Lacerat Musas, Nutu Iunonis eunt res in Cicero ab exilio ree orta tus humeris Italiae. Leuius dixeris, bellum poscunt, ius artificem docet, Raptus Helen et Gr cos atq; T roianos com mouit, Afros excivit tumultus Periit Marsi liber Ania audinis Abutitur disciplinis, Voluntate Iunonis eunt res, Ci- cero ab exilio reportatus est: ab Italis. Sinecdoche dici tur quum a parte totum,vel a toto pars,vel numerus numero intelligitur. Hac forma grauiter usus est Cicero cum alibi, tum in sexta actione in Verreni Nego in Sicilia to- 37sta,tam locuplete,tam vetere prouincia, tot oppidis,tot se miliis tam copiosis ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, nego ulla gemmam aut ma garitam fuisse , aut quicquam ex auro aut ebore factum,
signum ullum aeneum,marmoreum, eburneum, nego Vulam picturam neque in tabulis,neque textilem fuisse, quinquaesierit, inspexerit, quod placitum sit abstulerit. Pa
tem istorum quesierat& abstulerat Verres, at totu genus amplificadi gratia accusator inculcauit. dissimulat tamen. Quum dico, inquit,nihil istu eiusmodi rerum in tota prouincia reliquisse, latine me scitote,non accusatorie loqui. Idem orbem terrarum pro imperio Romano, omneni ciuitatem pro paucis ciuibus usurpat. Τerentius numero
85쪽
mutato grauius dicit,Istarum meretricum contumelias. dc Cicero,C urios, Fabritios, Quintosmaximos. Et Virgilius ., Talia coniugia,& tales celebrent hImenaeos, . Egregium Veneris genus,& rex iple Latinus. Allegoria est vox illa Catilinae, Incendium meum ruina restinguam, pro eo quod est,inimicos meos interimam. Et
., Sed nos immensum spasis consecimus aequor. Vtrunque autem auctius est quam proprium. & illud de Tyberio, Lutum sanguine maceratum, validius e*quanas,Rhodius magister dixisset, de sordidus es, & crudelis. r Periphrasis interim grauis esst,non modo sublimis,ut ora di facultas pro Rhetorica, memoria rerum gestarum pro historia,diuum pater atque hominum rex pro Ioue.Ca ii qui sidera torquet, pro eodem. Vera Iouis proles, pro Hercule. Romanae conditor arcis pro Romulo. Philosophorum princeps pro Platone. Medicoru deus pro Hippocrate . Imperator populi Romani pro Rupilio dicitur
in tertia accusatione Verris,quum augetur illius authoritas. Haec & similia pondus afferre subiectis rebus videntur. Argumeto sit, quod quum rem vehemeter exprimere conamur,pro uno verbo hac libeter amplectimur verbo ru pluralitate. Finitima est antonomasia. quae pro nomine
, nomen usurpat. Virgilius. - Thalamo quae fixa reliquit ,, Impius- Leue suisset, Aeneas. Vigilasne deum gens e maioris est momenti, quam , Vigilasne Aenear Cicero pro Cluentio Nubit genero socrus. accusat filium mater. leuius istuc, Nubit Melino Sassia,eadem Cluentium accuset. Stetit soleatus praetor muliercula nixus in littore. mi-
86쪽
nus erat graue & accusatoriu, Stetit soleatus Verres ini-liercula nixus in littore. Parce victitat senex, significatius
est cl hoc, parce victitat Chremes. Nec eade libra pensite haec duo, foedifragus Annibal, & foedifragus Poenus. In
alieno vis est argumeti,quae no est in proprio. Proprium tantum valet ad docendu : alienum de ad docendia, & adprobadum. Addamus etia αυfκοεν. id est amplificatione, sed e ea quae in solo verbo posita est 'erii, nullus sum, occidi, actu est, exanimatus sum pro turbato, caesus pro laeso, latro pro improbo, solituao pro paucitate, gladiator pro audaci,parricida pro sicario,scelus pro homine malo, se- ra pro crudeli,pestis portentu monstru pro nocente, V terator pro callido,bestia pro stolido,pirata pro fure,pe ditus pro vitioso,innumerabilis pro multo, mille pro mu Itis. Multa sunt genera grauitatis in sentetiis&collocatio- ne verboru. Nunc aute de verbis simplicibus loquimur, ex quibus grauia sunt illa quae significatione robustiora vehementioraq; sunt. Differt aute grauitas a sublimitate Grauitas est poderis,sublimita dignitatis . Gravi lux -- hementiusq; lignifica sublimia magnificetius ac lautius
Idem verbum tamen & graue & sublime dici potest,ut si eloquentia diuinam esse dicemus,illa & significandi pon-
dere,& dignitatis amplitudine adaugebimus. Cassos aute, caeli vertices: astra, divos: heroas, magnanimos principes,
de multa dignitatis honore cospicua,sublimia, no grauiae dicimus. Non enim validiora sunt in gradibus augedi sess dignitate praestantiora. Adde quod sublimia no turpitudinem, sed eximium splendorem habent. At nefariu sce- lus Acut aequitatem singularem inter grauia numeramuta
87쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA' Non ignoro hoc verbum,gratie, multos habere sensus,&aliter dici grauem terram,aliter graues iras, aliter grauem Catonem, aliter rationes graues. Hic graue svi idem si, pius repetam dico acre, urgens, instans, significatione &pondere cumulatum. Ponitur autem in omni parte orationis. Nullum enim verbum s si Ciceroni credimus nisi v aut elegans aut graue mittere debet orator.Sed in amplificatione ut in propria secte dominatur, propterea quod sua mole dilatat id quod augere laboramus. Quaeret aliquis,an ii qui pulsauit,attigisse: qui vulnerauit,loesisse dicatur,verba grauia sunt attigisse atq; loesisset Ego quidem
leuia esse puto. Subleuaut enim reum,& de culpae graui tale partem detrahunt. quod non est grauium proprium. Contraria sunt haec,amplificare,& imminuere. Amplisi cantis est grauia collocare,na inuentis autem leuia atq; in
e ui ualida praeserre. Ex iis quae diximus, difficile non est iudi- i 'care quae verba leuia snt, qu que in dicendo sit usus illorum. Depreheduntur aut facta correctione: ut, Non tam didicit literas,quam degustauit. Aut coparatione: Vt, Marius septem consulatus,vnum modo Cicero gesssit. Pompeius Asianos imbelles, Caesar fortes Italos subegit. Vnus cum septem,imbelles cum fortibus comparatur. Aut frigida affirmatione,vt,homo non indoctus, non malus a Uthor,non omnium postremus. Aut diminutione, ut,ducere choros, non modo scelus,sed ne vitium quidem est.
Aut sua sponte ivt facile iocosum,ridiculum . Aut quati tale,ut exigua domus,parua ciuitas. Aut precio, trioboli, tressis dupodius. Aut opinione,ut Lygur, Iudaeus. Aut a tenuatione quae fit per derivatione,libellus, opusculum. . Aut
88쪽
co LLOCATIONE VERB. LIB. I. 39
Aut immutatione, Non orator,sed arator. Aut ironia,ut, O lepidum caput, de homine agresti & inurbano. Sunt quae sola pronunciatione videantur esse leuia. Meque timoris Argue tu Drance Quid moror Z Totidem leuium genera sunt, quot grauium verborum. Sed locum notasse satis est. Dicet quispiam, Iam mihi videris non de verbo, sed de oratione loqui,& longe aberrare a proposito. Qine in oratione constitui,in verbum recidunt omnia. Et epitheton, ac rei nomen cui adiungitur, tanquam unum simplexque esse vi deri potest.Sunt & media quae nec grauia per se,nec leuia dicuntur: ut hasta,fons,vester,noster,lego,dico, rte,deo sum,atque,autem,apud ,aduersum. Quaedain media natu ra vim capiunt ab oratione,& rem aut grauant, aut subleuant. Homo impudens mentiebatur palam, deierabat intemplo,vomebat postridie. Hic palam,templo, postridie, rem ingratiant. Contra,Licenter agebat Saturnalibus, domi,apud sodales,in conuiuio leuiter factum videtur. At in re sunt ista,non in verbis. In re sane. quum verba grauia ac leuia Cicero dicit, non aut literas aut syllabas, aut ex illis iunctas voces intuetur: respicit eam rem, cuius signa notaeq; verba sunt.Vis illa rei est laquam animi instar in compore,ad quam obscoena, sordida, humilia, grauia reducimus,quae ad ipsas voces per se referre nec potamus, nec debemus.
De propriis dc assumptis, dc quae ali
89쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIAE R B A, quemadmodum rerum possessiones, aut propria, aut aliena dicuntur. Aliena sunt, quae a propria significatione in aliam
cum virtute mutantur. Tropos cum graecis
ab intellectus immutatione appellamus. Aristoteles in Rhetoricis,& in libello de arte poetica, metaphoras, id est translationes vocat:& hoc nominis extendit & ad ea quae per similitudinem transseruntur, ut quum dicimus concionum procellas: & synecdochen, hypallagen , antono-inasian,metalepsin, catachresin, hyperbolen, periphrasin, allegorian. Sunt hae troporum species in quibus propriorum loco statuuntur aliena. C tera omnia rerum Vocabula propria nominamus, quae sunt hominu instituto rebus significandis usurpata primum,non aliunde quasi mutuo facta, cuiusmodi sunt haec in generibus rem diuersis, phagus,vimus, fraxinus, brassica, beta, thymus, Vitis, palmes,
pampinus,nitrum,sulphur,bitu incn,aurum,electrum, se rum,certitis, dama,tepus, bos, equus, asinus, congrus, sca rus,delphinus, coturnix, alauda, psittacus, homo, animus, corpus, virtus,vitium, fortitudo, ignauia, scientia, inertia, motus,quies,fundamentum,paries,tectum , supellex , Vas, Vestis, mensa,cibus,potus,terra,mare,ae ignis, stella, deus.
Rebus est fere sua cuique appellatio . Nec enim aliter de omnibus proprie loqui possemus. Vnde planum fit pro pria quadam necessitate reperta esse, aliena vero propter vim de elegantiam in eorum locum traducta. Propriis a undare debet is qui multis de rebus agere plane, dilucide & usitate contendit. Nec in proprietate tenuis est gloria c orationis commedatio, propterea quod breuiter de aperte
90쪽
aperte res exprimit,non circunducit audientem ambagi bus inanium verborum,no insert obscuritatem, qua pleruns pari ut figurae. Non traducit omnia sine virtute,non triuialia & barbara & inusitata inculcat, quae vitia freque- ter accidunt iis qui pauca admodu verba nouertat. Nunc
enim turpiter circunloquuntur id quod uno dici verbo optime potest: vi hoc modo quidam Vidi magna illamauem quae nunq volat, & cuius plumas viri nobiles serutin salea. Quato breuius ac melius, Vidi Struthio camelia 3Nuc sunt obscuri tenebris audacita figurarum , ut in epi stola quidam sua opinione doctus' No dedignatus es me
cocrepare laude nectarea, & buccinare me lingua melliflua Nunc communibus vitatur atq; triuialibus, ut quum dicunt hominem totu armatu pro cataphracto , & regi strum pro tabulis. Nunc componunt insolita coponi,Vt si dicendu sit, Milites exposuit e naui, sic loquuntur, Mi lites de naui emisit in terra. Rogatus sum aliquoties a phsellosophiae studiosis,qui contempta sermonum barbarie in philosophia plurima,puriores literas expetebant, satisne esset biennium ad emendate, proprie, ornateque dicendum . Quibus dicere solitus sum, non posse me ad duelut crederem totum decennium ad id satis esse, quod sibi falso pollicerentur. Quando enim, inquam , barbariem putidam dediscemus 3 Quando vas imbutum ma te,non sapiet primu liquorem Z Quando vulneris alti vestigia non restabunt 3 Quando omnem omnium proprie ratem non modo memoria tenebimus, sed etiam ex prisdite tum scripto tum sermone exprimemus 3 Videte quam pauci veteres hanc laudem sint assecuti: non I