Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

saepissime audit. Ita ab ore praeceptoris pendeat alumnus,

1ermonem eius exprimere nitatur,ad sublimitatem poetarum ne teneras manus extendat. Non enim semel poetae leguntur. Non omnes eorum virtutes simul capessuntur.

Aliis rebus & suum tempus erit,quum paulatim adoleu rit disciplina. Interea audiat a magistris poetas interpretantibus quae cuiusque verbi natura sit: multum pro priis utatur, alienis & figuratis parce & verecunde. Sentisne per multos in oratione sonare quiddam poeticum,grandiloquum,& abhorrens a ratione dicendi Z Tardius se contulerunt ad oratores: poetas aliter quam bonum fuit, imia lati sunt . Fabulae Terentianae sermoni proximae, Verborum proprietatem suppeditabunt, & fragmenta locutionum . At si inde transcripseris integras sententias, eisque pro tuis uteris, versum interpones in oratione vitandums in suspicionem furti venies, ac prouectus er ditione audies illud: is O imitatores seruum pecus,vi mihi saepe

Risum,saepe iocum vestri mouere tumultus Futurus orator mittebatur ad histrionem, longe tamen

aliter voce & gestu corporis utebatur, atque histrio Sic utendum rebus poetarum. Quid ego de poetis ante dixerim,memini: nihil discordant ab istis. Nunc enim de scribendi rudimentis ago, quae neque poetica, neque naturae dissona esse volo, donec ars de ratio collocatio nis accessent. Quid si familiares epistolas una cum po

malis pueri discant, & illud sponte fusum dicendi genus urarpenti Patiar quidem. Nemo tamen arbitretur

eam de qua loquor imbecillitatem virtutes hominum doctorum

52쪽

EOLLOCATIONE VERB. LIB. I. ctorum intelligere posse, & quod quidem necessarium

est bene imitari volenti, iudicium firmum habere. Sunt qui a pueris uno aut altero mense leuiter institutis plus exigant,quam ipsi totos annos decem informati priestare possint. Quod habent, effundunt ante maturitatem : ingenia seelicia deterrent a studio literarum, nihilo sapientiores iis matribus,quq pro lacte vinum liberis infundunt,& eoru molles neruos adurunt, ac viscera. Seuocant pu

ritiam ad formulas quasdam legesque magna cum religione seruandas, quibus nemo unquam factus est doctus. In legendis optimis quibusque scriptoribus verba paulatim discenda 1unt, usus obseruandus, non anxie Vero complexus illorum transferendus. Multa exercitationum genera Cicero tradit, multa Quintilianus ex Aphthonio,sed neuter illorum verbum fecit de locutionum formulis, de officinis, de epithetis, de Calepinis adauctis me uter enuna erauit copiam verborum,& ea quq seligeret imitator, quae sunt prope infinita . Satis erat lectorem monuisse paucis, ut virtutes eius quem vellet imitari , cognosceret: ex eo verborum copiam , sententi rumque bonitatem, quantum decorum pateretur, eX-ciperet . Missa igitur faciant ista tyrones: de proprietate verborum laborent:hanc e bonis authoribus aliud agentes,non ex enchiridiis petant: alioqui prodigiosam ex dissimilitudine formarum component orationem: rem

stent ubique, & sormula destituti, quod ad priescriptum loquantur, non habebunt. Ne quis obstrepat hic mihi, de locutionum genere fusiore loquor. Si quis duo triave tantum verba coniuncta decerpit ab alio sic occupata,

53쪽

. DE ELECTIONE, ET ORATORIA ut tam bona reperire non possi,non reprehendo. Quae pars Rhetoricae prima discenda, quae

partitio verborum, quaeq; ex illis aut legenda, aut repudianda.

N eo genere quod sponte landitur,versetur puer est & senex puer)donec proprie, incorrupte,& integre, sino omnia,faltem vulgatiora loqui,& condere versiculos possit. Ne propere sestinet ad ornatum is qui per eruditionis aetatem iacere debet in cunis. Suum cuique rei tempus est, a nobis prudenter expectandum. Quum ex emendata Grammaticae disciplina, & e poetarum lectione prodierit ad historicos & oratores, tum & coepta conficiat,& comptiorem meditetur orationem. Elaboret diligentius in elocutione ela partibus illius,quam in rerum inuentione & dispositione: propterea quod inuenire decollocare sententias,proprium magis est prudentiae & ingenii, quam artis: deinde quod inuentam materiam suppeditat magister. Elocutio contra magis est artis, quam prudentiae, nec a docente cum rebus ipsis subministratur.

Adde quod haec in enumerandis literis & syllabis, in dimetiendis pedibus & interuallis, puerile quiddam habet , aetate prima deuorandum : de quo Cicero in Ora- ., tore' De verbis enim componendis, & de syllabis pro ., pemodum dinumerandis oc dimetiendis loquemur, quae .. etiam si sunt, sicuti mihi videntur,necessaria, tamen fiunt magnisi

54쪽

ii: eo LLOCATIONE VERB. LIB. I. - magnificentius, quam docentur. Est id omnino verum, ., sed proprie in hoc dicitur. Nam omnis magnarum ar-- tium, sicut arborum, altitudo nos delectat, radices sti pesque non item. Sed Eine illa sine his non potest. Haec ille. Facile non est hominem altius elatum ad eiusmodi radices stirpesque reuocare. Plerique contemnunt hanc rerum humilitatem . Plerique eandem frustra cupiunt: quoniam illis sic induruerunt aures, ut si norum modorumque discrimen internoscere non pos- sint. Ptieterea si in scriptitandis orationibus pratium characterem ipsi sibi proprium fecerint, stylumque diutumna exercitatione firmarint, nequaquam tandem quaesit recte componendi ratio,docebuntur. His ego causis adductus, quae scripta sunt de elocutione praecepta, etsi naturae ordine tertia sunt, primum tamen exponenda pueris existimo . Non est idem ordo scribendi, qui docendi . Quod naturae primum est inuenire quae dicas, auterum inuenta collocare, tertium verbis exprimere icriptores artis hunc ordinem secuti sunt. Quoniam autem sine magnarum rerum scientia inuentio ieiuna est, aliudque tempus desiderat, & praeceptor discipulis debet partiri materias, aut assignare locos unde res excipiant , aut eos ad communem sensum remittere : ars e-Ioquendi , sine qua temere locantur omnia , in docendo prima sit . Inuentio una cum prudentia iudicioque crescet, audiendo, legendo, conserendo, disputando, diligenter Zc assidue scribendo. Si quid in nacre qui docetur , errabit , in viam facile reducetur. Artificiosa constructio verborum , vix unquam cui-

55쪽

πιον

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

quam erit in manu, nisi statim nouerit quae syllabarum si quantitas,quae differentia Verborum, quae coagmentatio, qui pedes orationis, qui modus in eorum collocatione, quae periodi numerosa circunscriptio. Nec ista nouisse satis est in calamum & usum vocanda sunt. Alioquin Grunt quasi thesaurus absconditus. Qui rerum cognitionem ante didicerunt,ad orationem postea reuoluti,scient id esse verum quod loquimur. Quam vellet eloqui posise quod mente concipiunt i quam cuperent suas cogitationes monumento literarum committeret Tempus obstat, praeteriit opportunitas,labor insoelix territat,alio m tem trahunt negocia grauiora : quapropter studioru fructum percipere non possunt. Huc igitur incumbat pus ri,huc neruos intendant,hanc moletitiam subeant,ut posta ea liberius gloriosusque cietera discere & tractare possint. Hoc Cicero praecipit' Sit is qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinas puerili. Quum sit autem verborum ornatus duplex,unus simplicium,aia ter collocatorum: simplicem primu considerent, & imitentur architectos& artifices, qui partes ante probant, quam coniungant in Vnum. Sciant quam varia sit natura verborum. Sunt enim pudica obscoena, nitida sordida, usitata inusitata, latina barbara, urbana agrestia, sublimia humilia, auia leuia, propria assempta, Vetera noua, nantia exilia,grandia parua,tarda volubilia, lenia aspera, integra corrupta. Est & quiddam medium interiectum, vi inter priscum & nouum, inter sonoru & tenue,inter grande & paruum, inter tardum & volubile, inter lene de aspem. Ex his obscoena relinquatur poetis epigramaticis,

lyricis,

56쪽

ta gella

co LLOCATIONE VERB. LIB. I. 23lrticis, mimorum & elegorum scriptoribus, satyricis, impudicis,ut Catullis Horatiis,Ouidiis, Martialibus, Iuvenalibus, Apuleiis, spurcis.& foedis hominibus, qui in tuunt ne sui libelli castrati esse videantur.Habeant isti pudenda virilia atque muliebria, perfricent frontem, abiiciant pudorem : stupra, adulteria, probra, libidines venereas etiam prodigiosas suis verbis efferant. Nihilo v recundius agant. quam leno , quam meretrix , quam cynoedus, quam flagitiosissimus homo P impudentissimus. Inquinent Musas castissimas nefaria turpitudine verborum , scortatorum quam scriptorum similiores dicant haec more improborum, Verba non putent. Reiicianth

nestorum consuetudinem,sentiant cum impura colluui

ne stupratorum, & putida verba tandem cum subolenti flagitio dicant. Quintiliani sententiam de verbis, reuereantur honestiores. Sed ne inornata sunt quidem, inquit, nisi cum sunt infra rei de qua loquendum est, dignitatem,

excepto, si obscoena nudis nominibus enuncientur. Quod

viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox vlla natura turpis, & siqua est rei deformitas, alia qsoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perueniat. Ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo. Quintilianus haec sanctissime. Subobscoena non modo non collocabit in oratione verecundus & ingenuus puer,

sed ne leget quidem scriptores imp udicos, quoniam m rum sanistitas hac meretricia disciplina praesta istior est. Leget ista postea vir factus, doctrinaque seueriore confirmatus : quanquam dc illis tum omnino carere potest, in

57쪽

. DE ELECTIONE, d T ORATORIA tanta honestissimorum copia . Quid si turpia aliquando

venient in caussam Vtetur ea arte, qua Cicero tertia in

Verrem ' Itaque primum illum actum istius vitae turpissimum &flagitiosissimum praetermittam. Nil a me depue ritiae suae flagitiis peccatisque audiet, nihil ex illa impura adolescentia sua,quae qualis fuerit,aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit, recognoscere pol stis. Omnia praeteribo quae mihi turpia dictu videbuntur: nes solum quid istum audire, veru metiam quid me doceat dicere, considerabo. Uos quaeso date hoc oc concedite pudori meo, ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim. Omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus Remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis. Lenonum, aleatorum, perductorum nulla mentio fiat. Damna, dedecora, quae res patris eius,aetas ipsius pertulit, praetereantur. Lucretur in diacia veteris infamiae,patiatur eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere. Videsne quid significetrsentis quid hoc schemate assequatur r Decorum 1eruat in perso ua sua, aduersarium grauius loedit,st si rem omnem detegeret. Similem quoque pudorem retinent heroici poetae,ut Virgilius in octavo, Ea verba locutus, Optatos dedit amplexus,placidumqueretiuit Coniugis insusus gremio per membra soporem. Quinetiam idem verecundus est in venere bestiarum, quum dicit haec tertio ,αῖν' Hoc faciunt,nimio ne luxu obtusior usus

58쪽

cOLLOCATIONE VERB. LI s. I. a j Sit genitali arvo,& sulcos oblimet inertes, i H Sed rapiat stiens venerem,interiusque recondat. intiliano similis pudentia non defuit, ut in istis,Iam sit. M minor in eligendis custodum de preceptorum moribusa cura, pudet dicere in quae probra nefandi hominesi in isto caedendi iure abutantur,quam det aliis quoque non- ., nunquam occasonem hic miserorum metus. Non mo-- rabor in parte hac. nimium est quod intelligitur. Pueri liberaliter educati, de pene infantes puellae hunc ruboris colorem seruant in loquendo : Quid faciet natu maior disciplinis liberalibus excultus, quem potissimum commendat grauitas de verecundia r Ad turpia contegenda

seruit transsatio,quam graeci μεταφοραν Vocant, Vt aruum genitale pro vulva.dc α-lcmisi hoc est reticentia, ut, Ni- '

mium est quod intelligitur. dc suppressio verbi, quae dicia

, Nouimus de qui te-& α δεχη,Vt, - - Rapiat sitiens venerem. id est alia oratio,de continua translatio,H. -Sulcos oblimet inertes. α κατακουα quod est abuso,vt in hoc Persiano,., Patriciae immeiat vulvae.- . abutitur verbo immeiat, quia nullum rei de qua agiatur, proprium est: satyricam tamen non effugit obsto nitatem.

De verbis sordidis. . Cap. lo.

59쪽

, DE ELECTIONE, ET ORATORIA Ordida sicut obscoena recipiunt ii qui vialem & abiectam materiam tractant,ut Martialis, i . l .

Si memini, fuerat tibi quattuor Aelia detes, , Expuit una duos tussis,& una duos... Ventris onus posito nec te pudet)excipis auro, ,, Basse bibis vitro,carius ergo cacas. Persius' , -Hic,inqui veto quisquam faxit oletum. i Jγ:., Pinge duos angues. Pueri,sacer est locus, extra it : l

. Melite,, At si unctus cesses,dc figas in cute solem, b., Est prope te ignotus,cubito qui tangat,& acre ub m.. De puat in mores,penemque arcanaque lumbi m. l.. Runcantem,populo marcentes pandere vulvas.

,, Tu quum maxillis balanatuni gausape pectas, sp., Inguinibus quare detonsus gurgulio extat -, Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant, ., Elixasque nates labefactent forcipe adunca, ., Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro. Foeda sunt,Expuit, cas,oletum, Melite,Areana lumbi, Runcantem penem, Vellant pt ntaria pilorum , Nates. Transsata sunt quidelia, Arcana lumbi, Runcantem penem, Vellant plataria. sed & aliquado metaphora sordet,vGIuppiter nive conspuit Alpes. Castrata morte Aphricani Resp. Stercus curiae Glaucia. Persecuisti Reip. vomicas. Emunxi pecunia senes. Inter sordentia numerabo licet enim docenti latrinas,matelliones,culum, podice, sterquilinium,scaphia,fimum, lotiu, merdam, ructu, eructare,vomere,pedere,aluum, aqualiculum, vescam,pus, pediculum,

60쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. ας pediculu,pulicem, cimice,putere,cauponari,iutu. Quintilianus inter sordida ponit Sarracu, Pusione, Rustione: quae humilia,no sordida appellabo. Statuendu enim dis. crimen est inter obscoena , Iordida & humilia, nequa sit in docendo colasio & ambiguitas. In carmine Persiano Marcetes vulvae,verbum dicatur obscoenu: Nates, sordidum : Gausape pro barba, humile & abiectum. Obscoenum,sordidum est : non quicquid sordidum , semper est obscoenum. Ista confunduntur interdum,scio,sed doceti finiendum est quo quicque vocabulo proprie significet. Ex iis quae foeda lutulentas sunt, nescio quomodo, aliis

alia sunt acceptiora,vi Vomere quam cacare, Vrina quam meiere,ructare quam pedere,iu tu quam putere. Quanto ad uniuersum genus propius accedui, tanto mihi viden- . tur usitatiora. Sordidis utuntur medici adducti quadam . necessitate, Item rei rusticae explanatores, ut quid velint, propriis nominibus exponant, Bucolici poetae raro,Lyrici nonnunquam , Satyrici & epigrammatici plus satis. Heroici & oratores non eo deiiciunt maiestatem ac di gnitatem orationis, ut opus honestum de nitidum inquinent foeditate male olentium verboria. Quam mihi seruabit honestatem, qui bene componendi gloria ductus, verecunda & nitida leget. Nihil est omnino quod magis oratione abiiciat, quam sordes & obscoenitas. hinc illud Quintiliani Nec sordidis unquam in oratione erudita locus. Caeleste quiddam ac diuinum est oratio bene costi tuta, quam spurcitia & verborum proluuione conmni- nare nefariu duco. Indulgeant sibi qui praua licentia gestiunt, & impuris hominum moribus destinant suos lo

SEARCH

MENU NAVIGATION