Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 연설

61쪽

DE ELECTIO , ΕΤ ORATORIA

bores. In oratione iuuenili,sicut in artare,vere diam,pudorem , honestatem,& illud ,rixis ad naturam & ad mores & ad omnem vitae consuetudinem accommodatum, seruari oportere iudico. In habendo verborum delectu, scut militum, non est omnis aetas,aut lingua,aut coditio, aut natura conscribenda . Nec enim miles aetate fractus. nec obscoenus, nec barbarus, nec lutulentus inter hon

stos ciues bene audit. De verbis inustatis. Cap. Ir. Raeterea inusitata verba & insolentia esse se gienda monstrauit ignominia Sisennae. C. Rustius accusabat Chirtilium, Sisenna d sendens dixit quaeda eius sputatilica crimina ,, Tum C. Ruscius, Circunuenior,inquit, iudices, nisi sub ,, uenitis. Sisenna,quid dicas,nescio metuo insidias. sputati--, lica, quid est hoc isputa quid sit scio,tilica nescio. Maximi., risus. sed ille tamen recte loqui putabat esse inusitate loqui. Haec Cicero in Bruto. qui no semel praecipit, ut verbis usitatis illustremus orationem,propterea quod inusitata sunt obscura,obscuritas autem est sui ait) in oratione ciuili vitium vel maximum. Quid enim attinet dic

re, si nolis intelligit Ad quid est oratior Ad obiiciedas te

nebras , an ad explicanda sensa mentis i Vt autem animi conceptus explanabit id quod ipsum lumine interpretationis eget 3 Si summa virtus orationis est claritas, ut est, summum profecto vitium erit μοτ ν. Et si oratoris officium est docere & explicare controuersiam,huic rei co-

traria

62쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. I. . traria sunt verba inusitata & inaudita:& si denique quato quis eloquentior, tanto dilucidior est : certe quanto quis

indoctior, tanto obscurior. Praeseramus igitur lucem te nebris,diem nocti, serenitatem nubilo cano, & ut priscorum glandes repertis frugibus,sic & eorum verba, melioribus inuentis, missa faciamus. Caesari credamus ingenii., acerrimi viro, verbum insolens & antiquatum tanquam ., scopulum esse fugiendum . Imitemur eloquii parentem M. Tullium,cuius oratio verbis usitatissimis expressa qui Romane loqui debeamus,ostendit. Egregiam vero & eximiam laudem refert,qui obliterata multisq; seculis oblita resert in usum, & cum presentibus quasi cu matre Euandri loquitur,sorte quod pauci imperitiores dictitant illud,

Tanto melior,ne ego quidem intellexi. Aliter visum est Ciceroni in hac re iudici vel optimo,qui in oratione pro Cluentio Cepasium ridet, quod ex tam multis auditoribus nemo quid ille sibi vellet, intelligeret. Hoc vitium solet iis accidere,qui verba in medio posita respuunt,tri

ta & usitata aspernantur, communia & omnibus aperta pro vitiosis habent,venantur abstrusa, laudant insueta, optima censent quae paucis aut nemini sunt cognita. Relictis omnibus orationis insignibus, duo summa flagitia committunt,in quibus eloquentiae fructum ignari rerum esse putant: verba prisca locat,temere permiscent omnem loquendi consuetudinem. Hoc autem prodigiosum dicendi genus adsciscunt in umbra ac in octo,quum ad in geniorum ostentationem ignotissmaa quaeq; proserunt in

medium,ut plura legisse, plura didicisse videantur. Vulgi

sequuntur opinionem, cui ignota & incomprehensa adj

63쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

mirationi, nota de conclusa contemptui sunt. Lectitant Ennii versiculos apud Ciceronem,apud Aulum Gellium, de Nonium Marcellum. Passim colligunt quae venosus Accius,& verrucosus Pacuvius antique dixit. Plautina de Lucretiana referunt in enchiridium, ut cum sit usus, e promant. Perlegunt scriptores ineptissimos,qui Chaldaea Hebrata, Persica Macedonica, Graeca Latina, barbara peregrina, nota ignota, pura dc impura confundunt, tametsi nullius omnino linguae docti peritis sunt. Ex illis Oliciunt asperam cum Persio dicam) loquendi sartaginem . . Plurimi enim ridicule docti extiterunt hoc seculo proximo , quorum laus omnis orto lumine bonarum literarum adumbrata est. Horum periculo sapiant intacti, de dum exercentur apud magistros, nunquam inusitate i quantur. Non omnibus omnia licet. Pueros usitatis assue-1cere,prisca notare volo. Quum aberit ignorantiae suspicio, cocedam ut prisca de inusitata liberius usurpent, quibus loco positis grandior atque antiquior videtur oratio. ν ., De quo sic Tullius de oratore libro tertio' Inusitata sunt x prisca fere ac vetusta,& ab usu cottidiani sermonis iamdiu ., intermissa , quae sunt poetarum licentiae liberiora, quam ., nostra,sed tamen raro nabet etiam in oratione poeticum ,, aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim. ,, dicere ut Caelius, Qua tempestate Poenus in Italiam venit.., Nec prolem, aut sobolem, aut effari, aut nuncupari, aut, ., ut tu soles Catule,non rebar, aut opinabar, oc alia multa, in quibus loco positis,grandior atque antiquior oratio saeperi videri solet. Ad quod alludens Quintilianus haec, Verbam a vetustate repetita,non solum magnos assertores habent,

64쪽

COLLOCATIONE V E R B. LIB. I. 1τ : .. sed etiam afferunt orationi maiestatem aliquam,non siner delectatione. Nam & authoritate antiquitatis habent,der quia intermissa sunt,gratiam nouitati similem parant.Sed opus est modo,ut neque crebra sint haec, neque manis i. ista: quia nihil est odiosius affectationec nec utique ab ulti et mis & iam Obliteratis repetita temporibus, qualia sunti toper & antigerio,& exantiare,& prosapia. Pauca aspem

sit operi Virgilius'. Caelicolae magni,quianam sententia vobis . ι .. Versa retro

νγ . Igneus est olli vigor,& caelestis origo.

Vnam ex virginibus sociis sacraque caterua.. Compellabat- , . Haec effatus,equum in medios moriturus & ipse

Concitat-Wa Vt rebare,Venus nec te sententia fallit ., Τroianas sustentat opes -- -Pulchra faciat te prole parentem.

Prisca sunt,quianam,olli,suat,compellabat,effatus, rebare,prole:quibus & similibus antiquius fit & grandius heroicum poema. Talia quaedam vir impense doctus in re graui,seuera, tristi,non indecore s si modo raro J ponet. Nec enim omnes,nec in omnibus locis, nec semper, nec omnia detent:&hoc nostrum secutu fastidit omnia quae Ciceronis authoritate defendi nequeunt, quem antiqui talis huius admodum parcum fuisse constat. Iam quis se rei haecropuliscere pro ditesceretPauperauit pro paupe-

d iii

65쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

rem sectit Paucies pro raro 3Latibulet pro lateatr Ignavit pro ignauum se citr Occepso pro coepero 3 obstrigilare pro obstiret Porcet pro eo quod est prohibet 3 Redostit pro rediit i Ruspari pro scrutari r Redurare pro aperire Grandibo pro extendam 3 Conscribellaui pro conscripsis Ebri utare pro ebrium facere r& sexcenta alia quae posteriores non receperunt, propterea quod essent aut agrestia, aut aspera, aut urbaniorum consuetudine destituta. Vt breui finiam , usitatis tutius utemur. De verbis barbaris. Cap. r2.

A R B A R A quoque locum non habent in

oratione pura ac latina, nisi forte ut homines externi , sic illa donata sint Romana ciuitate. Recepta sunt a multis gentibus non-llis carrus,rheda,peto ritum,carruca, a lauda, gessi in ,gallicae pro soleis , a Britannis couinus, a Germanis essedum, ab Hispanis lancea, a Sardis mastruga s scribitur & mastruca in a Poenis mappa, a Persis gaza, a Macedonibus phalanx, ab accolis Padi ploxenum, a caeteris Italiae populis multa, quae nunc pro latinis ac domesticis habetur: a graecis plurima, qudd inter barbaros sola Graecia non euet. Ex his alia integra manserunt, Vt lego,sero, propino,lampas,eclipsis,peristroma. Alia sunt inflexa, ut

domus,ager,poema,sema, bos, musa, anima. His de eius

modi multis licet puer utatur. Quin etiam Gmca quaeda Latinis immiscere,& suis literis notare interdum licet, si

66쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. is

quid occultare volumus, aut si nostris venustiora sunt hellenica, aut sicuius hominis graeci verba memoramus, aut si nostra desunt,quod frequenter accidit in nominani dis arboribus,piscibus,auibus,herbis,radicibus,instrumentis, medicamentis, partibus corporis humani, supellectile, gemmis, lapillis. Discant utranque linguam necesse est ii qui latina a graecis, gneca a latinis segregare volent. Quod quum secerint, est enim cumprimis necessarium, latine quam griece loqui pulchrius & decentius, credo, existimabui. Turpe quidem est,& inutile, morem ciuiumlsuorum,usus cottidianos, proprium sermonem, linguam lpatriae deserere, desciscere ad alienos,& externa malle tra lare, quam domestica atque familiaria. Nam si propter latina graecis operam damus, quid ita graeca latinis anteponimust Quid peregrina frustra sequimur, nostra da smnamus r cur sumus hospites in patria r Quin audimus .. M. Tullium dicetem,nolle se magis uti graecis in oratione ., latina, quam Graeci latinis utantur in graecar Ridiculus est qui graece nugatur, nesciens latine, quique in medio posita non attingit, longinqua & fugitantia frustra persequitur. Prima sit cura puero,ut latine loquatur, graeca simne caussa valida ne admisceat: barbaram vocem ut contagionem vitet. Omnis autem vox barbara censetur, quam indecore fuderunt imperiti,non admisere docti, ut leuca, passagium,treuga,aucha,manutenetia, capellania, locum- tenens,capellanus,bannum,guerra,pitalia,biretum. Quid

morori Sunt alia prope infinita,quae vulgus imperitorum facit imitatione sermonis eiu quem didicit a nutricibus,

d iiii

67쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

praeter illaestiorum vi, natura, genere, declinatione abutitur,ut tenetur pro debet, surauit pro furatus est, do mauit pro domuit. Quae nisi exhorreat rudior aetas perinde atq; serpentem , nisi timide & religiose observet usu docto rum probata, nunquam pure, syncere , terse loquetur. Sermonis, ut morum , Verecundia mihi placet, displicet licentia, quam indulgent ii qui verentur ne puer, si eius conatus inseelices reprimas, parum sit copiosus. Probat agricola luxuriantem segetem, quae depascenda sit in hembac spinas & carduos nunquam probat. Hic etiam corrugendus est error illorum, qui quicquid in receptae dignutatis scriptoribus reperiunt,Verum,probum, idoneum a bitrantur . Quot sunt apud Catonem, Plautum, Terentium,Lucretium, Varronem,quibus iam ut obliteratis novit muri Quot apud recentiores nominis amplissimi se olent barbarum quiddam , & offendunt aures eruditas Probati sunt authores, sed temporis & pr sentis usus h benda esst ratio. Ergo in eligendo opus est prudentia, & illorii imitatione,qui tempore Ciceroniano, & paulo post literis & doctrina floruerunt. Tum multo clegantim mafuit Romana lingua, & longo interuallo superauit antia quorum vastitatem . EX Verbis priscis multa antiquauit, multa neglexit, multa reseruauit aut ad necessitatem , aut adseueritate. Itaque valeat in his quod aiunt,Nec passim, nec ab omnibus. Nullus est enim delectus, si omnibus ut

mur promiscue.

De verbis agrestibus.

68쪽

co LLOCATIONE VERB. LIB. I. 19

S T prieter haec verborum quoddam genus vastum,insuaue, rusticanum, agreste, inama bile,absonum, & abserdum , quod vix una 'quam apud principes linguae latinae reportas. Rationem quaeristNon video, nisi quod in uenusturn ingratumque est auribus eruditis: vi hominum quidamnatura sunt inepti,desormes, illiberales, inhumani, d ri & asperi,qui quidem inter aptos dc habiles nullum vnia

quam dignitatis inueniunt locum. Hanc verborum acer bitatem & offensionem saepenumero parit inflexio, vitaelicolae, amandae, insaniae, archipiratae non displicetit at caelicolarum, amandarum,insaniarum, archipiratarum, nescio quomodo iniucundus est sonus, & ingrata quae dam magnitudinis moles, qua grauiter offensi excultiores viri συγ--ν quae talia minus odiosa faceret, inuenerui Decurtarunt aliqua venuste,& caelicoluin pro canico larum dixerunt. at multa ne hoc 'uidem modo quasi d lare potuerunt. Foedius est insanium quam insaniarum,&archipiratum quam archipiratarum. Nec auris expurgatae vir lubenter audire poterit hos casus, contempland

rum, duorum uirorum,triumuirorum,sestertiorum, num morum, quadringentorum annorum, ficum a face, nucum a nuce, picum a pice, nostratium, vestratium, sob lum, amarorum ab amarore, cornuum, genuum, luctuum, specierum, progenierum . Nec multo libentius exaudiet alius in patrio casu,peculii,Virgilii Lauretii, Dr donis,Calistonis,poematibus,manui, gustui,speciei,progentei,speciebus,& infinita generis eiusdem. Quae t malum

69쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

ista est superstitio 3 nescio . In omnibus rebus pulchri vo- Lluptas in precio ess,vilis autem deformitas. Erasinus in Ciceroniano ridet hanc religionem. Pgo vero non rideo, si modu seruat. Visum est optimo cuique sic loqui,non modo latine, sed etiam graece, gallice, germani ce, britannice. Agit in eos qui unum mirantur Ciceronem suum,qui via gilanter obseruant quos ille probant casus, eosque, quasi reliquos omnes improbaturi, reserunt in ingentem libru Hos ex parte ridiculos, ex parte tolerabiles esse puto. Quod in lectione verborum laborent, vehemeter probo.Quod numerum conficiunt eorum quae elegantia, quaeq;lvasta sunt & inamoena, non interrogantes aurium sensum, probare non possum. Non est hoc neque numeri, neque authoritatis,sed ingenii, magnis iudicii. Sentit ingeniosus de exercitatus quid urbane, quid rustice sonet,& illiberaliter: numerum certum non habet. In eo ipso peccant de quidam grammatici, qui innumerabilem vocabulorum turb*m reserunt in heteroclita, quod illis numerus aut

singulariter,aut pluralite aut casus unus pluresve desint: quasi numero comprehendi possint omnia declinationum coniugationumque membra quibus ornatiores viri non utuntur. Quis i liberali ter eruditus,praeter Manci-nellos, dicat, dementiam, concordiam, vigilantiam, alborem , dulcedinem, carere numero plurali r Tamen in

dementiis, insaniis, concordiis, dulcedinibus, alboribus, nullus est gratiae decor. Non omnino d sunt eis alterius numeri casus, sed pauci venusti iucundique suppetunt, in quibus numerandis operam perdere quid est necesIer

70쪽

cOLLOCATIONE V E R B. LIB. I. 36 At duruin & invenustum habeo pro nullo. Ego quoque

habeo in re molli & decora, non eodem modo in dura& insuaui. Rarus est usus istorii, non tamen omnino nul- lus. Quid hic agam ZMuta figuram. Res eadem pluribus modis efferri potest. Eadem est ratio in coniugatione verbi, quae in declinatione nominis. Amabitis, amaveratis,amaremini,ama minor,amaremur,sormidabar,verecunda

bar, cuperemur, legi minor,audirere,audiremini, &alia rationis eiusde,quae pares aut plures habent syllabas, a deis vasta sunt,& auditu tristia, ut perraro intromittantur in orationem elegatem dc excultam. Nec illud est modo ire casibus parti uiri orationis. Vt ho*ridulum sonum fugetarent veteres quan uis graues dc seueri,dixerun t pro duello bellum pro duis bis,pro duellio bellium pro axilla alam, pro vexillo velum,pro taxillo talum,pro paxillo palum, pro si audes sodes, pro si vis sis, pro aisneat , pro non

quire nequire,pro magis velle malle, pro no velle nolle, pro no scire nescire, pro postmeridiano pomeridianum, pro medidie meridiem,aufugit no abfugit,auser non ab ser,amouit non ab mouit,abstulit non ab tulit. Plura numerat M. Tullius in Oratore,quibus refutatur horridi de so vaste hiantes homines barbari,qui de verbis laborandum esse negant. Cur dicimus amasti amastis, amassem amasse musamassetis amasse, steti non staui,dedi non datri,perii, praeterieram, audierunt, venierunt 2 Cur vera & integra mutamusὶ Cur haec magno consensti doctissimorum hominum citra omnem carminis necessitatemNcepta sunt 3

Proh deum hominum s fidem,praefectus fabrum,duum

SEARCH

MENU NAVIGATION