Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

52 Insf. TheoI. Lib. D. de chr. Rad. Gratia

ad Corinili. cap. VII. Sed quid significare voluit illis ver- his , et exemplo Figuli 3 Respondemus, quod prioribus verbis exprobat impietatem illorum , qui Deum interrogare audent , cur aliorum miseretur, et aliorum non

ita , sed cor indurat , ut dictum est in superiori responsione ; et hoc ipsum confirmat exemplo figuli et quasi dicere voluerit e sicut in figuli potestate est , ex eodem figmento sugere vasa quae in honorem, et quae

in contumeliam ; sic Deus ex eadega maSin corrupta , quae tota rea erat morte , et contumelia aeterna, alios

peculiari gratia voluit extollere , et alios , qui gratiae restiterunt , relinquere in suis sceleribus, sive , ut diximus , indirecte, et negative i indurare. Semper igitur verum , quod id fit, quia voluntarie suae praeveni euinti , et concomitanti gratiae restiterunt Obj ctiones eae D. Augustino.

6 . Mulla objiciuntur a Lullieranis, et Calvio istis ex Augustino. Nos Fqca seligimus. Et quidemi L .dicunta Aug. in Enctiirid. ad Laurentium cap. XXX. n. s. dicit. Libero arbitrio male utens homo , et Ses Perdida , et ipsum. Et id confirmat in epist. loro dicens : Liberum arbitrium ad diligendum Deum pνimi peccati granditate perdidimus. Quid clarius 7 l I. In lib. tertio liberi arbit. cap. XVIII. n. 5a.. dicit. Illa est enim peccati mena justissima , ut . . . qui recte facere cum posset , noluit.; amittat Posses cum oelii. III. In lib de corrept. et grat. i CRP. XII. n. 33. . ita de gratia loquitur. Subventum est in-

52쪽

Pura I. de Gratia aereati Iasirmitati Moluntatis humanas , ut divina gratiα indeclinabiliter , et ιns verabiliter ageretur , et ideo quampis infirma , non tamen desceret, neque

adversitate aliqua oinceretur. Ex quibus sic argumentantur. Ex Augustino uou potest homo resistere gratiae, secus enim non insuperabiliter ageretur ab illa. Ergo quoad salutem non est liber. Sed sibi derelictus , et Sine gratia praeveniente , et concomitante, nihil agere potest meritorium pro vita aeterna. Ergo ex Augustino nulli mode homo est liber neque ad salutem , neque ad mortem , et utraque est a solo Deo , qui miseretur , cujus vult misereri , et perdit , quos vult... Sanctum Augustinum recte , imo optime sentire de libero hominis arbitrio , et nostra cooperatione ad

Salvatoris gratiam, jam vidimus in probationibus S. 5M .

Nisi ergo adeo imbecillem , et mutabilem eum sacere velint Protestantes, ut aperte sibi contradicat, nulli mo- de illius verba in objectione allata intelligi debent in Sensu Haereticorum. Et quidem quoad primum , scilicet verba ad Laurentium , libero arbitrio male utens etc., et alia, liberum arbitrium etc., sicimus, quod revera Adam abutens libero arbitrio se , et nos perdidit , quia sic privatus est , et cum ipso nOS Omnes , justitia originali, et vita aeterna : et verum quO-que , quod pro flatu , et ordine superbaturali , ad quem elevatus fuerat, ἐt a quo libero arbitrio male utens deciderat , omnem omisit facultatem ad eumdetis recuperandum. Ergo status Ille nest imbde post peccatum fuit sub libero hominis arbitrio. Sed non ita si sermo est respectu status naturalis , aut . posita redemptione,

53쪽

54 Ius . Theol. Lo. VII. de chr. Red. Gratia

sub auxilio gratiae, de statu etiam supernaturali. Attenualum quidem fuit pro statu naturali liberum hominis arbitrium , quoniam obnubilatus suit tutellectus ad verum cognoscendum , et in malum inclinata suit voluntas propter rebellionem caruis a Spiritu: ast non omnino extinctum fuit. Et sic , posita Redemptione, nihil a nobis , sine Redemptoris gratia , fieri potest , quod

Sit meritorium pro vita aeterna : sed tamen in nostra

Potestale est respondere , vel dissentire Christi gratiae , quae nemini denegatur ; ita ut in nostra potestale quoque Sit vita, vel mors aeterna. Quod vero tu hoc sensu accipienda sint allata, et alia similia, Augustini verba, Palet , inquam , ex ejusdem locis a nobis allatis , et item es illius epist: ad Bonifacium contra duas Epist. Pelag. cap. II. u. 5 ; ubi ait: Quibus autem nostrum dicat, quod primi hominis Peucato perierit liberti arbitrium de humano genere 3 Libertas dem periit per pecculum , aea illa, quae in Paradiso fuit habendi plenam cum immortalitate justitiam et Pro- ριer quod natura humana Diuina indiget gratia. Nunquid clarius juxta doctrin m Ecclesiae Catholicae loqui poterat tunius Doctor pAd alterum quasi eadem respondemus. Quippe pote-Tat Adam recte facere, et sic nou solum sibi, Sed no-Bis etiam servare justitiam originulem, et nou amitteruStatum superuaturale ui : Oed noluit. Ergo justissimuPoena illi tributa est , , ut quatilum ex Se rit , nouβmplius possit. recte sacere, ut iterum illum felicissimum ordinem acquirat. Quod si allata Augusti ut v ba Pro-iteoluulta laterpretari velint de humi uis stulti per Cliri

54쪽

Pars L de Gratia aeturii 5.

flum reparato, tunc dicimus, quod illa verba non iu-telligenda sunt de i ossibilitate physica , et absoluta recte faciendi s sub auxilio gratiae ) , sed de necessitate morali , quoniam propter imminutam intellectus facultatem , et pravam sensus concupiscentiam , quae dicitur peccati causa , et peccatum in radice , cum multa dissicut labe potest homo recte facere in rebus essentiali bus , et saepe cadit in levioribus: uti habemus Proverb.

cap. XXIV. v. a G. Septies enim in die cadet justus. Et ita quidem ,, quia aliunde constat de meule Augustini pro libero nostro arbitrio. Ad ultimum respondemus, quod Augustinus ibi loquitur de dono perseverantiae , et elevando Christi gra. tiam , dicit , quod licet per peccatum iusirma facta sit

nostra voluntas , et ad malum proeli vis , secus ac erat voluntas Adae , tamen auxilio gratiae Dei ita movetur,

et agitur , ut indeclinabiliter perseveremus in bono , neque deficiamus sub quacumque adversitate , id quod uoufecit Adam , elsi sanus , et non infirmus. Et quidem post laudata verba statim subdit S. Doctor. Ita factum est, ut voluntas hominis inoalida , eι imbecilla in bono adhuc paruo perseueraret per υirtutem Dei , cum voluntas primi hominis sortis , et sana in bono a bore non persepe oerit. Sed nunquid perseverantia isthaec liberum destruit arbitrium ' Quinimo perficit potius , quia libertas est agere per electionem , et nos it lustrati gratia Dei non erramus in eligendo. Perficit ,

quid nos Sumus , qui agnosceutes nostram imbecillitatem libere incessanter , et humiliter hoc donum poscimus a Deo. Si ergo libertas exercetur agendo per electionem,

55쪽

56 Inu. Theol. Lib. VII. de chr. Red. Gratia et eo magis recta erit electio , quo persectior et magis expedita voluntas in sectando rectum judicium intellectus , quomodo minui poterit et non potius augetur , humana libertas sub auxilio gratiae , quae intellectum illustrat , et corroborat voluntatem 2 Nunquid magis liberum dicemus , qui errando Sectatur malum , quam qui sapiens eligit bonum , et omni libertate consequenter destitutum Deum , qui nulli mode errare potest , nec eligere malum 2 Procul dubio libertas est donum a Deo datum ad assequundum bonum , et vitandum malum. Sed gratia illustrat intellectum ad verum cognoscendum, et corroborat voluntatem , et expeditam reddit ad sequeu dum rectum judicium intellectus. Ergo Divina gratia

nostram perficit libertatem. . M.

65. Tandem Rationalistae sic theologica ratione argumentati lur. Iuxta docti tuam omnium serme Philoso Phorum homo ex insita sibi naturae vi fertur ad sui persectionem , et ita quidem , ut nequeat appetere malum sub specie mali , neque rejicere bonum repraesentatum ut bonum. Sed judicium boni , vel mali peudet

ab intellectu. Ergo voluntas necessario intellectus judi- cium sequitur. Ergo' si intellectus, qui , ut finitus , aberrare potest , sulficie uter illustrabitur a gratia Dei , voluntas necessario assentiri debet gratiae , . et inde non libere , Sed necessario salutem consequemur. Quod si contra vel nulla , vel insussiciens erit illustratio ad ca-Vendum errorem , tunc voluntas necessario pariter amplectetur malum , et proinde necessario peribimus. Ergo nostra salus , sicut et aeterna mors , unice pendet a gratia Dei , vel ab ejusdem desectu , et nulli mode a u0-

56쪽

Pan I. is cratis actuali 57stro libero arbitrio et et rid certe quia totum periit propter Adae peccatum.

η. Iam diximus S. sup . quod libertas non est facultas sequi honum , veI malum ad impetum animi sine discretione , sed velle , et agere per electionem e et ita quidem , ut ipsa non reperiatur , nisi in esse rationale. Et quouiam inde sequitur , ut quo persectior est tutellectus , eo melior erit libertas , idcirco liberrimus est Deus , quia , praeter alius rationes , persectissimus est illius intellectus, etsi non possit velle malum. Liberi Beati in. elo amant Deum , quamvis non possint non amare et libere homines appetunt bonum , et aversantur malum in genere , etsi non possint contra agere. Ergo etiam in hono . et malo peculiari eo magis sumus liberi , quo magis a Divina gratia intellectus noster illu-.btratur , ut non decipititur in aliud ab alio secernendo.

66. Quod si quaeratur , unde ergo repeten erit malitia illorum , qui gratiae praevenien ii , ut dicunt Romanenses , resistunt 8 Unde illorum culpa , si non voluntarie , sed ex desectu sussicientis illustrationis erraverunt in eleetione ' Certe desectus iste ab ipsis non est, quia gratia praeveniens est a solo Deo. Ergo semper

verum , quod non a nobis , sed a solo Deo , hominis mors , et Vita pendet. 6 . En responsio. Uli in primo libro fusius dictum est , quisque inlimo sensu certus est , quod in plena nostra libertale est ad cujuscumque honi , vel mali deler-ininati repraesentationem , nosmetipsos aut determinare, Aut suspendere actum voluntatis. et sic repetere examen,

ne honum, vel aiatum appatens, pm reali accipiendo in

57쪽

58 Ius . Theol. Lib. VII. de Chr. Red. Gratia

errorem incidamus. Nonnulli ab aliqua seusibili reprM-senlatione illecti , aut territi ab aliquo actuali malo , et ineomodo, paveut ne mutetur judicium intellectus, et sic

nolunt nec suspendere actum voluntatis, nec repetere ex

men, et praecipitando judicium , voluntarie incidunt in errorem. Sed qui voluntarie pouit causam , respondera debet de effectibus: Eu ergo culpa illorum , qui non as sentiuntur interiori Dei gratiae praevenienti, et recusant comitantem. Nec verum est dicere, quod saepe gratia est minor , ut cognoscere possimus veritatem , et retistere vehementioribus concupiscentiae motibus , et ma-guis tentationibus. Deus enim uou patitur , nos supra vires tentari. Caelerum fidelis est , qui tribuat robustiora auxilia , si fideliter respondentes gratiae sussicienti , sed parvae , humiliter , et sincere illum rogamus , maxime per Cliristi merita , es ejusdem promissiones. Concludendum igitur etc. -

Errores Ianseuii circa necessitaιem gratiae.

63. Erroneum , et haereticum systema Lutheri , et Calvini circa necessitatem gratiae in multis sectati sunt Cornelius Iansenius , Micliael Bajus , et Quesnellius. Ita. que Iausenius Discopus Yprensis librum magno volumi ne composuit , cui titulus: Augustinus , seu doctrina S. Augustini de humanae naturae sanitate , aegritudine , medicina adueraus Pelagianos , et Massι-lienses. Iu hoc libro dum protestatur rigide sequi doctrinam Augustini , imprudeliti etelo ductus adversuSPelagianos iusensissimos gratiae hostes , in haeresi in in-

58쪽

Pura Ι. de crinia actuosi 59cidit Lutheranorum destruens liberum arbitrium contra decretum Concilii Τridentini sess. VI. cau. IV. ct V. Verum quidem , quod praeter voluntatem sic egit. Etenim in suo testamento ita protes latus est. Si tamen Romania sedes ahquid mutari uelit , sum Obediens

'litis , et illius Ecclesiae , in qua semper usque ad

hunc lectum mortis , Ob diens sum.

69. Itaque totum serme Iansenti systema innititur gratia victrici. Quippe defendit gratiam per se essicacem , et necessitantem et et quidem illius essicacium repetit a delectatione caelesti , quae destruit indifferentiam activam voluntatis. Secundum Iansenium , si delectatio caelestis

erit suprabundans , superat delectationem terrenam sibi oppoSitam , et necessario trahit voluntatem ad actum bonum ; et inde gralia dicitur victrix. Contra vero evetii et , si concupiscentia erit superior. Ergo per Iausenium actum est de libero arbitrio. Ergo homo sicut bonum, ita etiam necessatio operatur malum quoniam nullimo de in nostra potestate est , ut gratia potius , quam cou- cupiscentia , sit major , et Victrix. .

o. Ex hoc erroneo principio gratiae victricis fluunt quirique Iansenti propositiones , quae damnatae fuerunt a Τheologica Facultate Parisiensi , et postea ab Inuoceu lio X. an. 1653. Et deinum etiam a Concilio Trideu- titio sess. VI. can. IV. et XVIII. ac alibi. i. Propositiones sunt istae. I. Aliqua Dei praecepta hominibus justis uolentibus , et conantium , Secundum praesentes , quas habent , inres , sunt im-

ρossibil a . deest quoque illis gratia , qua possibilia

fiant. l I. Interiori gratiae in statu naturae lamcte

59쪽

60 Inst. Theri. Lib. GL de chr. Red. statis nunquam resistitur. III. Ad merendum , et demeren diam in statu naturae lamas non requiritur in homine libertas a necessitate , sed sussicit Fbertas a coactione IV. Sempelagiani admittebant praevenientis gratias interioris necessitatem ad singulas actus,

et etiam ad initium fidei ; et in hoc erant haeretici, quod uellent , eam gratiam talem esse , Cui Posset

humana uoluntas resistere , uel obtemperare. V. Sem*elagianorum est dicere , Christum pro Omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem fu-Hue

7s. Prima ex his propositionibus damnata suit a supradiclo summo Pontifice Ianocentio X. veluti impia , blasphema , et haeretica. Secunda ut haeretica. Tertia similiter ut haeretica. Quarta , sulsa quoad primam partem , et haeretica quoad alteram. Et quinta tandem , ut temeraria , et scaudatosa et etiam impia , blasphema , et haeretica . si intelligatur , quod Christus mortuus sit pro solis praedestinatis. ν 3. Quod autem revera istae propositiones fluunt a Jansenti systemate de gratia victrice , ut diximus , si odemonstratur. Et quidem quoad primam. Si ex quo caelestis delectatio gratiae interioris erit inferior delectatione

terrena non potest humana voluntas huic resistere ς necessario nonnulla praecepta erunt impossibilia etiam justis , et conantibus, quia juxta Iansenium gratia est parva, et concupiscentia eraestuans. Quoad secundam. Si gratia erit Superior , pari ratione non potest homo illi resistere. Tertia ab eodem principio sequitur eliam. Etenim si semper vincet major delectatio sive caelestis sive

60쪽

Pars I. de Gratia actuali 6lterrena , ad bonum , vel malum operandum nihil aliud requiritur , nisi ut removeantur exteriora impedimenta, sellicet ut adsit libertas a coactione. De quarta nullum est dubium quoad secundam partem. Etenim si propterea damnantur Pelagiani , quia dicebant, humanam voluntatem posse resistere., et obtemperare interiori gratiae , procul dubio ea de causa id erroneum erat per Iausenium, quia non pendet a voluntate resistere , vel obtemperare sed a gratia victrice , idest a majore , vel minore delectatione caelesti , aut terrena. Et ab eodem principio fluit etiam quinta. Etenim si ex sola natura gratiae no-Stra pendet operatio : et sola constans recta operatio ducit ad aeternam salutem , quae est fructus mortis Christi. Et si verum etiam , quod Deus , prout Vult, suam conseri gratiam , quomodo pro omnibus mortuus dici

potest Christus , si ex sola Dei voluntate , et nihil a

nobis, nostra pendet aeterna salus 'Ermneum systema mehaelis Base circa gratiam.

4. Michael Bajus quasi idem systema adoptavit circa gratiam , quod Lutherus , et Calvinus. Et quod

mirum est , sum patefecit errores post reditum a Concilio Tridentino , in quo tanta solemnitate damnata suerat haeresis Novatorum. Verum tamen , quod pertinax

non suit, quoniam suas propositiones a Romanis 'ontiscibus proscriptas , ipse quoque revocaVit, et damnaVit. 5. Baji systema in hoc praecipue positum erat: scilicet , quod amisso libero arbitrio per Adae peccatum, homo nunc necessario, et quidem damnabiliter, peccat:

SEARCH

MENU NAVIGATION