장음표시 사용
61쪽
62 Inst. Theo Lib. VII. de Chr. Red. Gratia
et id , quia concupiscentia , quae est in nobis , pecca tum est. Deinde nullum discrimen admittehat inter peccata , sed omnia dicebat mortalia , et digna morte aeterna. Denique dicebat, Pelagianum esse asserere , Deum impossibilia non praecipere. Istiusmodi errores damnati fuerunt a Pio V. , et Gregorio XIlI. , et tundem ab Urbano VII. anno x in .
6. Recensitis liberi arbitrii hostibus , addi potest Pa. schasius Quesnellius. Hic in suo libro , cui titulus. No-νum testamentum cum animaduersionibus moralibus
in singulos persus. Iansenii , et Baji erroneum systema renovavit. Verum quidem est , quod plures ejus propositiones secundum literam acceptae non videntur contrariae doctrinae Ss. Patrum , praesertim Augustini. Sed lamen omnes solemniter damnatae suerunt in sensu Aucioris a Ct mente XI. R. P. anno x7I3 ut captiosae , et haerelicae , ut videre est in Constitutione, mi-
1 . Ut ex diciis patet , fundamentum omnium ,
qui erraverunt per excessum , uimium 'scilicet tribuen do gratiae , repositum est in eo, quod ea linctum prorsus, non vero imminulum , existimarunt liberum arbitrinmex Adae peccato. Cum ergo dogma catholicum jam supra demonstratum, et vindicatum sit adversus Lutherum, et Calvinum ; idcirco lotum ruat necesse est systema ipsorum. Νihilominus ne de nimia brevitate arguamur, aliqua visum est sigillatim dicere contra erroneas consequentias , quae ex illo principio a Novatoribus d0ducuntur. Et quoniam non omnes ad hoc primum caput
de necessitate gratiae pertinent, ideo illas solum modo,
62쪽
quae sunt propriae liujus loci , ei principaliores , ' hre
3. Prob. Prima pars. quae pertinet ad doctrinam catholicam , ex eo quod damnata fuit propositio opposita. Quae in Scripturis vel praecipiuntur infidelibus ,
vel postquam sicla sunt , Iaudantur , vel remunerantur mercede , procul dubio peccata esse non possunt , sed potius sunt virtutes ordinis naturalis. Sed Daniel , ut habemus ex ejus libro cap. IV. v. I . certe Dei nomine consuluit, et praecepit Nabuchodonosori Pagano , ut eleemosyna redimeret peccata. Consilium meum placeat tibi , et peccata tua eleemos nis redime , et iniquitates tuas misericordiis Pauperum. Ergo eleemosyna erogata ab Infidelibus non solum p calum non est , sed peccata redimit , quoad ordinem naturalem. Item Exodi cap. I. laudantur Obstetrices AEgyptiorum eo quod timentes Deum contra jussa Pharao nis secerant salvando pueros Hebraeorum et quin etiam mercedem a Deo receperunt e Benefeeit Deus obstetricibus , et quia timuerunt Deum aedificauit eis domos V. rr. . Et quamvis memilae sint Regi, tamen peceatum istud non destruxit illorum bonum opuς misericordiae. Unde Augustinus in lib. contra mendacium
63쪽
64 Inst. Theri. Lib. VII. de chr. Red Gratia.
eap. XV. v. 3 a. de illis dicit .. Non est in eis remunerata fallacia , sed beneoolentia , benignitas mentis , non iniquitas mentientis. Rursus Ezechielis cap. XXIX. idem Nubuchodonosor remuneratus suit a Deo et Romani pro suis virtutibus laudantur in Iib. Maeliab. eap. VIII. Sed tandem rem conficit Apostolus ad Rom. cap. II. v. I 4. ubi ait. Gentes , . -- legem non habent , ea , quae legis sunt, naturaliter faciunt, Procul dubio lex naturalis est vera lex divina , est enim, ut in primo libro idemonstratum est, voluntas Dei ι
qui omnibus numeris est verus noster superior, et ab solutus Dominus , et eadem sussicientissimet manifestata,
quia κripta in corde oremium ; et poenis , et praemio stinui sancita. Sed repugnat omnino , ut sit Peccatum, et non potius virius , servare pei legem , et . ejusdem sacere voluntatem. Ergo si Isideles ex Apostolo naturiralem servant legem , aut servare pomunt ,. Si non in
omnibus , saltem in multis , quomodo peccata dicem omnia illorum opera , , et non potius multa etiam asseramus virtuosa , etsi in solo ordine naturali 779. Prob. secundo ex Ss. Patribus. Origenes lib. II. explanans supradictum Pauli testimonium ad Romanos , inquit. Sed et Graecus idest Gentilis , qui cum legem non habeat , ime sibi est lex , ostendens vias
legis in corde suo .. . . vel justitiam teneat , Mel castitatem saeruet, Mel prudentism, temperantiam , m destiamque custodiat: iste licet alienus avita picieatur aeterna , quia oon credit Christo et intrare non possit in regnum Gelorum , quia renatus non
est ex aqua , et Diritu Sancto , Mideturque fer
64쪽
quae die tur ab Mostolo bonorum osterum gloriam, et honorem , et pacem perdere Penitus non Posse. S. Hieronymus in primum cap. Epist. ad Galatas , Scribit. Multi absque Ide , et Gangelio Christi , oet
svaenter faciunt aliqua , oel sancte. Chrysostomus Ilom. QVII. ad rip. Antioch. inquit. Nemo est MNue adeo malus , qui non habeat aliquid boni , cujus ratione mereatur aliquod bonum temporale. Sed prae omnibus sic Doctor Angelicus suo more ratio . nem addens loquitur II. II. quaest. Io. art. 4. Tametsi . Infideles disina gratia careant, quia inmen ex in delitate non corru itur totum naturae bonum , possunt aliquid boni operari; quamquam id non sit
8o. Prob. ex auctoritate Ecclesiae tum a Summis Pontificibus repraesentatae , cum congregatae in Conci- Iiis Oecumenicis. Itaque S. Pius V., et Gregorius XIII. varias ad hoc propositum damnarunt Baji propositiones, et praesertim XXVIII., et XXXVIII. . quarum illa siese habet. Liberum arbitrium sine Dei gratiae afiutorio nonnisi ad peccandum patet. Si ergo salsa , et erronea est propositio isthaec , vera et catholica erit illius contradictoria , scilicet. Potest liberum hominis iarbitrium sine adjutorio gratiae adi d operari , quod non sit peccatum , sed bonum ordinis natur tis. Altera Baji propositio erat. Omnis amor creaturae naturalis , aut Ditiosa est cupiditas , qua mundus diligitur ; aut laudabilis illa charitas , qua per Θ ritum Sanctum in corde d usa Deus amatur. Ergo vera , et catholica dicenda est contradictoria , scilicet. Irim. V. S
65쪽
66 Inst. Theol. Lib. VII. de chr. Red. Gratia Dufur amor honestus ordinis naturalis , qui nec est vitiosa cuid fas , nec suernaturalis Dei charisas,
sed quid medium. Et hoc ipsum desinitum suit a Concilio Tridentino sess. VI. can. VII. Si quis dixerit ,
opera omnia , quae ante justificationem , quacumque radione facta sint. Pere esse Peccata , odium
Dei mereri . . . antithema S/t.
83. Prob. breviter Theologica ratioue. In dupliei flatu Deus posuit Adam , naturali , et supernaturali. Sed quae
sicit Deus , non possunt non esse bona in suo genere. Ergo uterque bonus in suo genere suli ille ualus, et ho-nae , et viriumae , quaeque in suo ordine , aetiones Adae , et posterorum ejus , quae Dei sint responderent. Peccavit Adam , et propterea cum toto humano genere ejectus est a statu supernaturali , amisit originalem j
stitiam , et reus iactus est mortis aeternae. Quoad verosintum naturalem , non tolus iste corruit , sed tantum fuit vitiatus : non omnino fuit extinctum liberum arbitrium , sed solum suu istum . et vitritum. Engo statusisic , qui utpote a Deo bonus est , si non lotus nunc, ut prius erat . in parte lumeri bonus est. Ergo pariter omnes operatioueS illae , quae, homines operantur juxta dictamen rationis bonae, et virtuosae sunt in ordine naturali. Et quidem in hoc ordine, etsi vitium , habemus
lamen legem naturalem , quae est Vera Divina lex , et ipsam , si non persecte in omnibus, in multis tamen , servari posse ab hominibus solius naturae viribus, tam certum est , ut inexcusabiles dicantur , qui contra illam peccant. Sed servare Dei legem , illius Ohtemperare voluntati , bonum est , et virtuosum : ergo bonae , et vir-
66쪽
ino e Sunt tu ordine naturali, omnes illae Insidelium actiones , quae sunt iuxta l0gem naturalem. Soloiantur objectiones. 8a. m. Apostolus ad Rom. cap. XIV. V. 23. Scribit. Omne , quod non est ex side, peccatum est. Sed nulla Infidelium opera sunt ex fide. Ergo omnia sunt peccata. II. Idem Apostolus ad Titum cap. I. v. 15- ait. - omnia munda mundis 2 minguinatis autem , et
ins delibus nihil est mundum , sed inquinatae sunt rum mens , et conscientiae. Sed omne inquinatum spud Deum est peccatum. Ergo etc. III. Idem ipse Apostolus ad Hebraeos cap. XI. v. 6. inquit. Sine μdes aruem impossibile est placere Deo. Dicendum ergo, quod omnia Infidelium opera , quia Deo non placent , sunt peccata. Tandem Christus ipse apud Matth. cap. XII. v. 3o dicit. Qui non est mecum , conrea mctest : et qui non congregat maecum , vargit. Sed I fideles non sunt eum Christo ; nec cum gratia illius congregant. Ergo sunt contra Christum , et dispergunt,
Milicet semper eum agunt, P eant.
Ii. Et quidem ad primum dicimus , quod Apostolus
in allato testimonio per fidem intelligit practicum conscientiae dictamen . ita ut sensus sit: omne quod non est μαα dictamen conscientiae , peccatum est, Id clare patet ex quo Apostolus ibi perstringit quosdam Iudaeos , qui cum pularent , licet erroneo , legem Mosaicam adhuc obligare , i manducabant tamen de cibis in illa prohibitis. Itaque ex hoc loco illud unum deduci
67쪽
68 Iau. rarat Lib. VII. d. chr. Red Gratia debet , quod scilicet conscientia est regula proxima recte operandi, ita ut , qui conscientiam erroneam deponere non possunt , peccant si agant contra illam. Haec est communis hujus loci interpretatio. Et ita etiam exponit Oecumenicum Concilium Lateranense IV. cap.
XLI. dicens. Quoniam omne , quod non est ex Ide, Peccatum est, Unodali judicio de imus , ut nulla saleat absque bona Me praescriptio , tam canon
ca , quam ciuis. Ad secundum eadem quasi est responsio. Vult enim
Apostolus significare , quod Iudaeis illis , qui ad Christum conversi recte credebant, legem uomicam , quoad caeremonias , et cibos, non amplius obligare , omneseibos, etsi per Moysen prohibitos , esse mundos , et licitos : sicut et immundos esse infidelibus , illis scilicet ,
qui erronee non credebant , legem illam cessasse. Ita Origenes , Chrysostomus, Theodoretus , et maxime Augustinus , qui in libro III. cap. IV. contra Iulianum dicit , opera istorum Iudaeorum esse aliquo modo immunda , ex eo quod credebant, legem Mosaicam adhue obligare.
Ad tertium dicimus , quod ibi Apostolus loquitur de fide Theologica , et de statu supernaturali ; et propterea dieit . quod sine sde impossibile rei placere Deo ,
ita ut illius amicitiam per: originale peccatum amissam, sicut et originalem justitiam , possimus aequirere. Et hoc non solum concedimus , Sed pro viribus tuemur. Et eum dicimus , non omnia Infidelium opera esse peceata , sed nonnulla esse etiam hona , id intelligimus de solo ordine naturali, non vero quasi illa digna esse possint aeternae gloriae.
68쪽
Ad ultimum dicimus quod allata Christi verba apud
Matth. potius savent nostrae catholicae veritati. Etenim si ibi exprobat Christus duritiam Iudaeorum , qui adeo obstinate resistebant illius vocationi, ut etiam darent in manifestam calumniam dieendo quod in Bees1ehub ille ejiciebat Daemonia , quis non videt, quod obstinate resistebant peculiarissimae Dei gratiae tam praevenienti , quam comitanti Z Merito ergo illis dicebat Christus , quod si sub tam miris prodigiis non convertabantur , et non erant cum ipso , contra ipsum erant ; non cum ipso colligebant, sed spargebant, et pessime peccabant, et quidem contra Spiritum Sanctum , scilicet contra intimum sensum , ex quo irremisibile fieret illorum peccatum , ut immediate Christus ipse subdit. Ideo dico Mobis et Omne peccatum , et blasρhemia remittetur hominibus, S ritus autem blasρhemia non remittetur
Sine gratia sanetificante potest homo sub auxilio aet-tis Christi gratiae vera moraliter bona perficere . et id non solum in ordine naturali, sed etiam sverna tiarali. Ergo peccata non sunt omnia opera illorum . qui gratia saneti ante sunt destitati.
83. Haec propositio , quae ad fidem pertinet , sχ
demonstratur. Opera , quae Deus praecipit ut media ad assequendam gratiam sanctificantem , procul dubio bona moralia dicenda sunt non solum pro ordine Daturali , sed etiam supernaturali , quoniam ordinis superna turalis est gratia sanetiscans , ad quam diriguntur. Sed
69쪽
70 Inst. Theo . LB. VII. de or Red. Gratia
multa hujusmodi opera Deus peceatoribus praecipit , et
quae propterea poceatores efflere possuti . Ergo ele. Prob. min. Ezechielis cap. XVII I. hinemas. Conuer-zVmni , et agite poenitentiam ab Ommi s iniquis ribus vestris , et non erit Oobis in ruinam ληωtas. Ergo agere poenitentiam, quod est in potestate homi- Num peccatorum , secus frustra praeciperetur , est opus num pro utroque statu, nuturali scilicet, et supernaturali. Item Dauietis east. IV. v. 26. legitur. Peccata tua eleemosynis redime , et iniquitates tuas misericordiis ρauperum. Ergo eleemosyna, erogata sub auxilio gratiae , ut supponitur , est medium ad as-
Sequendam Veniam peccatorum , et co equenter grItitim sanctificuntem. Rursus Lucae cap. XVΙΠΑ. Publi canus justificatus est per sinceram , et humilem conses.
Sionem suorum peccatorum. Tu insem Actorum cap. X.
habemus , quod Coruelius Gentilis orationibus , et eleemosynis obtinuit a Deo gratiam fidei in Christum , et inde justificationis.
34. Omittimus , brevitalis causa , auctoritatem Sanctorum Patrum , et unum afferimus Sanctum Augustinum , cujus doctrinam Novatores , et moxime Iansc-niuS , Se sequi mentiuntur. Itaque Sanctus iste Doctor in omnibus serine suis scriptis iusinuat poeni lentiam , opera misericordiae, sinceram consessionem Peccatorum, Et maxime orationem , et dicit inexcusabiles esse peccatorin , si non convertautur , quoniam voluntarie Praedicta media non udhibent. Ergo per Augustiuum non omnes hominum peccatorum actinues totidem suu L peccata , uli blasphemaut Novatores , sed multa sutit , vel
70쪽
saltem esse possunt, veluti media pro remissione pec-Catorum , et ataequenda gratia justificationis. 85. Prob. unica brevissima theologica ratione. Si nullum opus moraliter bonum homo sine gratia justificaute essicere posset , etiam sub auxilio gratiae actualis et id pro utroque statu naturali , et supernaturali , sed
Contra omnia essent peccata ; certe poenitentia , et caetera opera , quae Deus praecipit liomiuibuS , non exclusa resipiscentia ab iniquitatibus , totidem essent peccata. Sed repugnat , ut Deus peccata praecipiat, et ut retractatio peccatorum sit peccatum. Ergo etc. Et quidem si obedire Deo esset peccatum , et peccatum quoque resilire a peccatis , certe verae essent propositiones Contradicloriae: scilicet , quod virtuosum sit Deo non obedire ; et in peccatis perseverare. Sed nunquid majus absurdum poterit excogitari ' Dicendum ergo etc.
86. Sed videamus , quid se utit hac in re Ecclesia Catholica , a cujus insallibili judicio habentur fidei dogmata. Itaque Coneilium Constantiense sess. XV. inter alios hunc damnavit articulum Wiclessi, et Ioannis IIus. Si homo est uitiosus , et agit quidquam , tunc agit ouisse ; et si est o tuosus , et agit qωdquam , tun
agit virtuose e quis sicut sitium , quod crimen dicitur , Seu mortales peccatum , inficit uniuersaliter actua hominis oleiosi et sic uirtus orutficiat omnes actus hominis Oirtuosi cons. Perr. de grat. S. 159. n. I. 3. Concilium Tridentinum sess. VI. can. VII. defuit. Si quis dixerit , vera omnia , quae an σjust cationem sunt , quacumque ratione facta sin f, Mere esse Peccata, vel odium Dei mereri, aut quanto
