Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

s 2 Inst. Theot. Lib. VII de chr. Red. Gratia dum sunt Sacrae Scripturae testimonia , quae luculem lissime indicant hanc veritalem. Et quidem Zachariae cap. I. v. 3. habemus Convertimini ad me , et ego conuertar ad Oos. Ergo ut Deus convertatur ad nos , scilicet ut nos justificet , nos prius debemus converti ad eum , cooperando sine dubio , ut alibi diximus , suae gr/tiae praevenienti , et comitanti. II. Ecclesiastici cap. XXXI. V. ro. scriptum est : Qui potuit fransgressi, et non est transgressus , facere mala , et non fecit. Ergo in hominis potestate est Dei gratiae assentiri, vel dissentire. III. Apostolus in I. ad Timoth. cap. IV V. I. sic illum exhortatur Exerce teipsum ad yie-lutem. Item ad Philipp. cap. II. v. ra. dicit: Cum

metia , et tremore salutem Mestram Neramini. Bursus in I. ad Corinth. cap. III. v. 8. dicit: Unusquisque Prumam mercedem ciccsiet secundum suum laborem. Dcti enim stimus adjutores. Et ibidem dicit de seipso : Gratia ejus in me oacua non fuit, sed mbundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum. Quid clarius pro nostra libera Operatione gratiae praevenienti, et comitanti, ut felicem effectum consequamur omittimus , quod saepe Deus conqueritur de duritie hominum , qui suae gratiae resistunt. Quid votui ultra facere uineae meiae, et non feci 2 Quoties uolui congregare Ilios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis etc. quae omnia aperte indicant, quod inique possumus Dei gratiae resistere , et saepe resistimus. ii 3. Omittimus auctoritatem Sanctorum Patrum , quoniam ipso Calvinus in lib. II. Ιns it. cap. III. S.

92쪽

Pars I. de Gratia ac uali. 23 o. latetur , illos omnes suae doctrinae adversari , di

Cens : Voluntatem mouet gratia , non qualiter

multis saecussis traditum est , creditum , ut nostraepostea sit electionis motioni aut obtemperare , aut

refragari , sed illami sicaciter asciendo. Sed quoniam Haeretici Novatores abutuntur auctoritate maximi Docioris Augustini , non piget asserre illius verba , quibus exorditur suum librum de Gratia , et lιbero arbitrio , scilicet: Quoniam sunt quidam , qui sis gratiam Dei defendunt , ut negent hominis liberum arbitrium . . . Hinc aliquid scribere curavi. ii 4. Prob. tandem theologica ratione. Tuta quasi Scriptura tam veteris , quam novi testamenti , nihil aliud continet , nisi praecepta , aut interdicta, quae Ser-Vare jubemur , aut quae debemus credere , ut justitiamataequamur , et inde vitam aeternam. Sed ad quid ista omnia , si a sola gratia , et nihil . a nobis penderent 7 Ad quid jubemur sic currere , ut comprehendamus , si a sola gratia , et independenter a nostra cooperatione habetur currere, et modus currendi 8 Ad quid, si Oisfialvus seri , serua mandata , si in nobis non est illa servare nequidem sub auxilio gratiae 2 Αd quid: si credideris et baptizatus Deris , salvus eris , si a sola gratia pendet vera fides 8 Nonne id esset manifeste mentiri , et illudere 7 Sed adde , quod saepe gloria coelestis

dicitur conferri ut merces , ut praemium , et ut corona. Sed quomodo merces sine nostro labore, praemium sine merito , corona sine nostro Certamine 2 Nunquid qui necessario aliquid Leit , quin possit non sacere mercede , praemio , et corona erit dignus 7 Ergo ut

93쪽

s4 Inst. TheoI. Lib. VII. de chr. Red. Gratia.

ista , et alia absurda devitumus , dicenduin , quod externa gratiae essicacia etc.

Solonnior nonnullae objectiones.

ii 5. Ob. Multa loca Sacrarum Scripturarum solent objicere Novatores pro sua causa ; sed duo seligimus. Primus est ille Ezechiel. cap. XXXVI. v. 26. Auferam cor Ivirium de carne uestra , et dabo oobis V carneum . . . et faciam , ut in praeceρtis meis ambuletis. Secundo objiciunt verba Apost. ad Philipp. cap. II. V. I 3. Deus est enim , qtii Ueratur in νο- bis et pelle , et perficere. Ergo ex Solo Deo , scilicet ex sola gratia , independenter a voluntate propria, homines ambulant in praeceptis Domini r et Deus in lus puriter movet voluntatem , et perficit opera. u. Et quidem ad Ezechiel. verba dicimus , quod ipsa solom indicant facilitatem, ut ambularent per novum spiritum, Per novam gratiam , quod promittit se daturum Israelis , non Vero quod uecessario , et sine propria voluntate ambulent: Faciam ut ambulent. Et quidem per gratiam illustratur intellectus pro cognoscenda Veritate , et simul corroboratur Voluntas ad illam sequesu dam. Ergo quo major est gratia , eo sacilius , ct li-hentius homo sectatur bonum , sive ambulat in praeceptis Domini. Quinimo si talis sit gratia , ut homo cui-

denter , et conflauter videat semper veritatem , ct omnes , Vel quasi Omum removeantur oppositiones , et inritamenta , quae Suut consequeutiae nostrae naturae corruptae , er magis in dies insolescunt juxta pravam uostram

94쪽

Pars L de cratia ac uasi s5 vivendi rationem , tunc certo erit moraliter impossibile, ut homo non triumphet de carne , mundo , et inserno , et non recte ambulet in viis Domini , quia fieri non potest , ut rejiciamus honuin sub specie boui constanter repraesen latum. Nee id ossicit humanae libertati , sed potius illam perscit. Etenim libertas fluit a ratione , et eaercetur per electionem , ut sapientissime ait D. Thomas ; et idcirco se habet in proportione directa rationis. Et requidem vera : sorsan dieemus minus liberos doetos , et eruditos , quam rusticos , et ignuros , mi nus qui per habitum acquisitum in exercendis virtutibus minus dominantur a motibus sensus , et carnis , quam qui motibus violentioribus subjiciuntur 2 Quinimo tanto magis libere Beati in coelo amant Deum: et liberrimus Deus , quia Sapientissimus , et Persectissimus est. Ergo auferendo Deut per suam gratiam cor

lapideum , ut ipse idem dicit in objecto testimonio

Zach. et dando cor carneum, ut ambulemus in praece

Ptis suis , non destruit , nec minuit, sed perficit potius humanam libertatem, quia magis expeditos nos reddit ab impedimentis tam interioribus , quam exterioribus. Ad alterum dicimus , quod verba Apostoli nihil aliud indicant, uisi quod sine auxilio gratiae praevenientis , et comitantis nihil prorsus nec cogitare , nec per ficere possumus , quod sit meritorium pro vita aeterna: Ergo mirifice confirmant doctrinam Ecclesiae Catholicae , quae tepet , quod nec quidem initium fidei , quae operatur salutem, a nobis haberi possit sine gratia praeveniente , nec persici sine gratia comitante.

95쪽

96 Inst. Theri Lib. VII de chr. Red. Gratiai r 6. Ob. ex Augustino. Procul dubio in docilina Christi gratiae magui facienda est auctoritas Doctoris Av-gustini in interpretando sensu Scripturarum. Sed Augustiuus adversus Pelagianos , et Semipebagianos aperte docet ineluctabilem gratiae vim coulra humanam libertatem. Et quidem , ut praetermittantur innumera alia loca ,sie loquitur in lib. de Corrept. et grat. cap. XII. u. 38. Subuentum est infirmitati υOlautatis humanue , ut Dima gratia indeclinabirier , et insuerabiliter ageretur. Et cap. X lv. u. 45 de eadem gratia dicit :Sine dubio habens humanorum cordium , quo Pla

ceret , inclinandorum Omnipotentissimam Potestiatem. Nunquid clarius asserere poterat gratiam absolute per Seessicacem , cui nulli mode resistere potest humana libertas u. Quod S. Augustinus rectissime senserit de libero arbitrio sub auxilio gratiae juxta Ecclesiae: Catholicae dcctrinam , patet ex eo , quod semper in doctrina de gratia multis laudibus illud effertur. Et evidenter id patet ex titulo lib. de Gratia , et libero arbitrio. Et apertis verbis ipse dicit in lib. de Diritu , et liti. cap. XXXI Liberum ergo arbitrium evacuamus per gratiam 3 Absit: sed magis liberum αrbitrium statuimus. Si ergo tom praecise , et manifeste dicit , quod per gratiam liberum arbitrium non destruitur , sed potius firmatur , numquid adeo levem illum dicemus , qui sibi

tam manifeste contradicat 7 Ergo non in sensu Novatorum objecta Verba quot accipienda. Intelligenda quippe sunt de necessitate , et insallibili late gratiae morali. non physica , et absoluta. Intelligenda sunt de tali corroboratione humanae naturae per gratiam , ut homo Pos-

96쪽

Pura I. de Grais aereali 07 sit quibuscumque et internis concupiscentiae motibus, et exterioribus tentationibus resistere, et indeclinabiliter , ac insuperabiliter , quae recla sunt, agere Omnipotentem po testatem habet gratia , quia nullum est impedimentum , quod homo sub auxilio gratiae superare non possit. Intelligenda sunt eo sensu , quo intelligit cluriss . Cajeta

nus de Fulg. lib. VII. cap. VII. sub prop. III, ubi

ait: Non aliud significare ooluntatem non posse gratias resistere , sed Moluntatem gratia inlcaci motam nullis posse tentationibus susterari , nisi φsa velit , quod ρrπter uehementem rerum Coelestium amorem, quo a Spiritu Sancto accenditur , nunquam mentet. Sic arcem insuerabilem dicimus , cum ex nullis hostium machinis , nudia in sverari potest , Iicat possit dux hostibus arcem dedere.

Iansensi systema de delectatione pistrisi ρro gratiae esseaeia prorsus destruit humanam libertatem, et Pruter ea. falsum , et mereticum est.

tr. Εtsi Orthodoxi quoque gruliae essicaciam reponant in coelesti delectatione victrici , quia tamen id asserunt , illesa remanente hominis libertate , et Iamenius contra illam prorsus destruit, idcirco illius systema omnes Theologi Orthodoxi, praesertim Antonius Boueat, acriter insectati sunt, et Ecclesia proscripsit. Quod autem reipsa Iansenius , pariter se Novatuhes', licet di-Veno modo , omnem reiecerit libertatem , sic demon

Irim. V. I

97쪽

98 Inst. Theri. Lib. VII. de Chr. Red. Gratia

Primo. Delectatio victrix Jamenti S 69 3. ejusmodi

se habet , ut si coelestis delectatio sit majoribus gradibus delectatione terrestri , ipsa necessario trahit ad se nostram visantatem , contra vero si superior erit delectatio terrena. Ergo prorsus actum est de vera libertate, quoniam victoria , sive bonus effecis , unice pendet a natura gra- itiae , si initimi delectatio coelestis sit major delectatione terrena , quin homo possit illi resistere , contra quod definitum fuit a Concilio Trident. seM. VI. can. IV. Et

quidem Ianseuius in lib. IV de gratia Christi cap. Iudicite meet inquit Augustinus amdiu in hac otia

mortali uisimus , essa in homine quandoque luctum duarum delectationum , noxiae , et beneficae , ter 'nae , at s coelestis , quinum utralibet incerit, an mum Caecum consentientem, ac pronum trahit. Ergo si per Ianseatum animus caecus trahitur ad consensiendum alterutri delectationi victrici et nullimode a se , sed a Solo Deo pendet, ut gratia sit gradibus majoribus , ut sic deIectatio coelestis sit victrix supra delectationem terrenam , nonne prorsus in hoc negotio salutis actum est de nostra

libertate, et homo solum passive se habet, et veluti quid inanime 8 Sed adde, quod in Iansenti systemate , sicut a solo Deo , sine libera nostra assentione , pendet aeterna salus , quia a solo Deo pendet ut gratia , et delectatio coelestis sit victrix, sic etiam a solo Deo est nostra perditio , quia uon a nobis ,hsed a natura gratiae necemario sit , i ut delectatio terrena superet delectationem meis. stem. Ergo ituum falsum est hoc systema , quia re pugnat ut Deus positive sit auctor mali, et simul im- Pium qu0que , quia facit Deum Ructorem peccati. L

98쪽

ri 8. Prob. V Piam. In hoc systemate homo necessario trahitur a delectatione victrici sive coelesti , si-Ve terrena , nec aliuude ab ipso pendet , ut se disponat , ac praeparet , ut gratia sit victrix , neque , si victrix est , illi dissentire potest. Sed ista omnia damnata suerunt a Conc. Trident. seM. VI. ubi can. IV. definitum fuit. 52 quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, et excitatum nihil c Perari assentiendo Deo excitanti, atque Mocanti, quo ad obtinendam just, Gattonis gratiam se diNonat, ac pra aret , nequo possct dissentire , si velit , sed peluti inanime quosdam nihil Omnιno agere , mereque Passiue se habe

re ; ianathema Sit. . . . . a.

ris. Deinde. Ut dictum est S. go ex Iansenti erronis principio gratiae victricis fluunt quinque ipsius propositiones , quas exposuimus S. 7i . Sed ipsae omnes damnatae fuerunt ab Ecclesia S. 7 a. et seq. Ergo etc.

rao. Saepe Sancti Putres reponunt gratiam in delectatione coelesti, et S. Augustinus . qui in negotio gratiae magni saciendus est , aperiis verbis dicit , quod ju-ata naturam hujus delectationis necessario habetur esseclus. Etenim in Comment . in Epist. n. 49. inquit. Quod a lius nos delectat , secundiam id operemur

ne erae est. Ergo per Augustinum si delectatio coelestis est major delectatione terrena , sive victrix Supra illam , necessario trahit nostrum assensum. Et rationem

adducens is lib ΙΙ. de ρα t. merit. cap. XVIII. di

99쪽

lou Inst. TheoI. Lib. VII. de Chr. Red. Gratia.

eit. Nolunt homines focere , quod justum est , sive quia latet an iuuetum sit , stoe quia non delectat.

Tanto enim quidque vehement us uolumuS , quanto certius quod bonum sit nouimus , eoque delectamur

ardentius.

Ut his, ei aliis similibus Augustini locis, respondea tur , duplex distinguenda est delectatio , objectiva scilicet , et subsectiva : item sensibilis , et intellectualis. Et simul notandum est, quod quaevis delectatio mutabilis est quoad sucis gradus , prout circumstautiae mutantur. Sine dubio delectatio major ejusdem speciei in iisdem circumstantiis ad se trahit voluntatis asseusum. Ast quoniam homo , ut finitus , perennibus mutationibus iam physicis , quam moralibus subjectus est , idcirco varia , et opposita judicia successive efformat de bonitate rerum , et maxime si diversi sint generis , uti sunt spirituales et quasi remotae , et sensibiles ac proximae : et inde variae semper enascuntur delectationes nunc Superior uua , nutic Superior altera. Concedimus libenter , quod cum se delerminat nostra Voluntas , Sedeterminat juxta actuale judicium intellectus. Sed quoniam , ut quisque tu se evidenter videt , et constanctissime experitur , in nostra plena semper libertate est nos determinandi , vel suspendendi ultimum judicium , et repetendi examen , idcirco semper liberi sumus in nostris determinationibus etiam sub majori delectatione. Sed ex rellerato examine u maxime cum agitur de hono diversae speciei , mutatur judicium , et quae erat delectatio major , mutatur in minorem , ideirco ut deleel alio quaevis sit victrix , non solum pendet a majori

100쪽

Pan I. de Gratia adluali 10 lbono , de quo delectamur , sed etiam a voluntate , quaelibem , cum vult, se determinat. Caeterum Augustinus, et alii semper loquuulur de necessitate , et certitudine morali , non Vero physica , et absoluta.

Systemata orthodoxorum eirea gratiae escaciam.

22. Rejectis , et consulatis erroribus Lutheri , Calvini , Iausenii etc. circa gratiae essicaciam ex eo , quod ita independenter ab humana libertate a solo Deo repetebant , ut nulli mode hominem illi resistere posse dixerint

Contra luculentissima sacrarum Scripturarum testimonia, et contra manifestam Ecclesiae doctrinam, opus eSi nuuc, ut exponamus super hac re systemata Orthodoxorum Ad duo genera ipsa revocantur. Alterum est eorum , qui gratiae essicaciam a Deo , et ab ipsius gratiae D tura repetunt quidem , sed salva semper humana libertate. Alterum est eorum , qui eamdem essica iam repetunt a libero hominis consensu , posita Semper gratia non solum praeveniente , sed etiam comitante. Praecipui prioris sententiae sectatores sunt Τhom istae , et Ausegusliniauenses ; alterius vero sunt Congruistae , Cujus aurcior fuit Franciscus Suareg societatis Iesu , qui Ludovici Molinae systema temperavit. Nos , ut jam diximus, illorum systemata simpliciter exponemus relinquendo lectoribus amplecti quod magis placet.

Evonitur systema nomistarum.

a Q. Thomistae itaque reponunt gratiae essicaciam in pr/emolione morali , et I bysica , qua Deus ita detex-

SEARCH

MENU NAVIGATION