Methodus medendi, tam generalis quam particularis. Per Ioannem Riolanum, ..

발행: 1598년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

De Haemitritaeoseus itertianae.

nam appellat horrificam, non tantum quia invadit cum horrore, sed etiam quod toto decursa morbi ςger totus tremat horreatque: CG- stat ex quotidiana cotinua dc tertiana intermittente. Quotidiana facit pituita in magnis vasis, Tertianam,bilis in habitu putrescens: propterea continenter amigit sed exacerbatur quoti- dic : prςterca tertio quoque die aeger certis horis se vigiliis, inquietudine, siti, oris amarore, sensu lassitudinis ulceros; torqueri conqueritur: A pituita igitur perfrigeratio, A bile,externarum partium leuis succussio,ab utroque horror : dicitur autem semitertiana non eo sensu quo semiputridum dicimus , est enim longEgrauior tertiana,sed eo sensu quo hominem semideum: Est: enim autore Hippocrate multis causis lethalis, primo propter varium confluctum cotrariorum. Secundo quia nullum tempus relinquit naturae ad alendum corpuS, coquendum humores noxios & vires reparandas, qua causa necessc est magnam excrementorum

copiam aceruari: Tertio: quia duplex, & a contrariis fit causis:postreinb,quod stomachum &neruosas partes exerceat, unde freques syncope: Mistis tame ad bilem & Pituitam remediis

tentanda curatio,stomacho, sumptis & admo-yis,roborato: necnon hepate refrigerato: n

82쪽

vENE MEDENDI.

scio enim quomodo fit ut unum alteri calorem surripiat,& a maiori calore minor artrahatur. M orborum a Melancholia , communia rem

dia, seb exemplofebris quartanae. CΑpvet VIII. FEbris a Melancholia ob id quartana dicitur,

quod Melacholia quarto quoque die commoueatur,ut bilis tertio,pituita quotidic:Securio: est quς primum invadit,neque aliis morbis succedit.Fcbres enim quς degcnerant in quartanam aliquando ad duodecim annos perdurant. Valescus vidit unum qui trigesimo quoque die febricitabat, durauit febris triginta an

nos.

Cognoscenda est imprimis ex antecedenti- Deiotis. bus: Si aeger fuerit melancholicus, aetate inestinant autumno prehenderit, quamuis Hippocrates libro de hebdomadibus scribat potis.1imum inuadere in flore aetatis ab amo scilicet aue.ad 43.sed multa alia scripsit de quartana quae

cxperientia quotidiana demonstrat esse ressa , ut neminem bis quartana laborare, neque laborasse unquam , nec laboraturum , si semel euaserit, Securam esse febrem:neminemque perimere, imo vero a magnis morbis tib

rare:& sexto epidemiωn, Quartana nquit, laborates nullo alio morbo corripiuntur,qubd si aliquo laborent , liberantur superueniente quartana:Verum pergamus,dignoscetur, Si p M

83쪽

roxysmus incipiat cum tremore & stridore dentium, sibique veluti contundi ossa conqueratur : sentit autem dolorem in profundo, quia frigidus, siccus, crassus, uno nomine terrestris humor non potest trudi ad cutem .Ab adiunctis, calore scilicet non admodum acri & mo daci, nisi humor sit atr.ibilarius. A consequentiabus, ut actione laesa,quam pultus rarus,ob refrigerationem , dc tardus, ob humoris crassitudia

iacira indicabit. Ab excretis, sudore pauco, quia terrestris humor dissicillime resoluitur in sudores, urina tenui & aquosa, deiectionibus siccis. Distinguendum in prinus humorem melancholicum ab atrabitario, monet Actius dc Tralliantis,quia diuersa postulent remedia: Quarta nam enim atrabitariam squalis ut plurimum a

dentibus & longis Febribus succcdit humore

per adustionem in atram bilem conuerso) ci rant cholagωgiv , causa usta refrigerantium, ut syrti po de cichorio aut de endiuia, prius alterata. Quasi vero atra bilis ex flaua usta perpetuo gignatur,non etiam a pituita salsa, & teculento sanguine: Pituita, necnon bilis, quaedam nat

ratis, altera praeter naturam, quae rursum non

est viri' modi,a qualitate enim falsa & acida ad

quam vitrea referri potest, quia acidae qualitatiscit particeps a materia aquea, gypsea , mucosa dicitur: dili, vero, vitellina, Porracea,' Erugianosa, Glastea. Tot tamque differentes species cum idem Catharticum vacuet,idem dico non tantum specie, scd numero, cur non pari iure odem mel anagogo Melancholicus humor di

84쪽

BENE MEDENDI. 39atrabitarius purgantur Z Praser enclum igitur Galeni consilium, qui humo rcm crastum incia dentibus 5 tenuantibus, ut o mclite, praepa rat deinde m clanagώgω, purgat: in piogrcilii morbi his utitur, quae languinis eluuicin rcpur

gant, quod praestaut irrupi debit glosso, tu lupulis, De fumaria, non ausuri ramen ly lupis de Thymo, S de calamentita actam bili in tam audenter quam humorem mclancholicum praeparare, ne seruor calidiorum usu augeatur. Praedictis strupis utendum cum aquis lupuli,

fumariae, bu glossi, borraginis , Scolopeiadriae,mclissae, Sambuci, Genistae, si placet praesesib

Π radicum capparis, tamaricis an a Siij. p lipodij s s. lupuli, cusculae, melistae, Bugloili, borraginis ana mi, seminis anisi faeniculi anagis. florum genistae pi fiat decoctio : In collat. 3 viij. dissolue syriapi de fumaria simplicis vel compositi, strupi de pomis aut regis Sabor an jisi. fiat aporema clarum in duas do ses. In eodem decocto bulliant soliorum scianae mundatorum 3 iij. In collaturq 3 iiij. diliolueCatholici duplati Irupi de Epithymo compo-'siti an 3 j. fiat potus. A d purgandum humorem praeparatum prςstat leuioribus, iteratis, quini

Vehementi, semes atque, ut aiunt, eradicando vacuare,quia humor contumax solet exasperari fortioribus cathatticis:pauperibus tamen &robustis hoc proderit. Γ, confectionis Hamechgiij. disralue in do

cocto lupuli de scabios in quo a s. foliorum

85쪽

sennae bullierint, addendo oxymelitis Galeni Jj fiat potus. Pulveris sennae orientalis aut Epithymi cretensis 3 h. ex vino albo satis erunt, aut infusio 5 .in sero, vel aqua violarum, si humor sit

atrabitarius. Si corpus plethoricum dc urina rubra videatur , mittatur sanguis de basilica sinistra, qui si

ruber efflua sistatur,si niger,magna copia educatur:mulieribus menses, viris haemorrhoides excitentur,praesertim si quando fluxerint. Quidam aperiunt saluatellam etiam in ipso paro-xysino. Monet Gelenus prospiciendum lieni tam sumptis quὶm admotis, remediis capite de obstructione lienis explicandis : quia illic sedes humoris melancholici, illic focus febris. At Trallianus de Aetius ex Ruso in quartana atr bilaria habendam potius rationem hepatis obstructi & longo bilios e febris ardore prope

scirrhosi ex hoc demonstrant,quod dextru hypocondrium tensiim re contactu ipso valde durum sentiatur Vomitus valde confert ad vacuandum humorem peccantem, si duabus horis ante paroxysinum iam dictis remediis prouocetur, Vinum album tepide datum initio, vomitum excitat;in declinatione judorem. Multi commendant balneum, ut sicca dc astricta cutis, qualis est melancholicoru, relax tur,quod in calida quartana magis conuenit ad

refrigerandum quam in frigida:alij iubent pa lo ante Paroxysmum spina de pedes, quia inde

86쪽

BENE MEDENDI. Hoincipit paroxysmus,inungi oleo de iunipero,de Scorpionibus,costi, Callorei,Vngueto arragQ-nio vel in quo rana viridis bullierit, haed enim humoris maligni csse alexi teria:ali; hoc praese

runt.

y theriacae 3j. nardi & caryopillorum an M.

cum aliquo ex dictis oleis, aut cum Vino genc-

roso fiat linimentum pro spina dorsi, sic enim

tremor,prodromus quartanae, minuetur, quaλcalore natura roborata, frigori potentius resistit, quinetiam sudor aliquando sequitur, quo minuitur accessio, vacuata portione materiae morbificae. Conrectio alcermes data una hora ante accessionem corpore prius repurgato b nefacit. Quemadmodum&decoctum agi imoniae cui adiectum sit parum vini albi sub finem decoctionis,datum in ipsa accessione. Mirum quod inculcat Rondeletius , usu vini albi in quo tauta per noctem inaduerit solui quartanam : idque ad omnes morbos amelancholia magnum & certum esse reme dium : Mirabilius quod affrmat Trallianus, Scarabaeum vivum fulvo linteolo appensum collo, certo experimento quartanam tollere, Alij laudant vermem, repertum in carduo qui labrum Veneris vulgo dicitur, appensum collo, legeplura amuleta apud Trallianum, V lestus scribit succum Thapsi balbati ter datum Vna hora ante paroxysmum soluere quartana. Quidam hoc habet pro secreto, Accipe cor i poris ita praeparati ut solet pulmo vulpis, diuidatur in tres partes squales, dentur aegro cum

87쪽

vino ante paroxysinum, quarto paroxysino sanabitur. Valde calfacientibus,vidiospolitico, pipere,snapi, diatriopiperco, in calida seu atrabitaria quartana abstinendum esse memineris, in frigiud caute & magna religione utendum. His enim remediis qui utuntur,aut vigorem morbi ex simplici quartana duplicem faciunt, inquit Aetius, in statu dari possunt ante accessionem, V .myrrhae, piperis de foliorum rutae viridiuman. partes aequales eum melle, fiant pili. quarum M. detur ante accessionem.

Morborum ab inanitione generalia remedia

sub exemplo febris Hecticae.

C A P v T IX. FEbris Hectica est intemperies aequalis, proinde indolens , morbum enim non sentit hecticus nisi priuatiue , quia solitas actiones obire non potest:adde quod fit sensim alter tio,nec in motu essentiam habet. Incipit cum Febrilis calor humorem alimentarium rorem, glutem, cambium tot autem Febris quot li moris sunt gradus )inuasit. Confirmata dicitur cum humorem primigenium & spiritum fixum consumpsit,ut diaria vagum & fluentem, quorum communione non raro accidit ut diariae

succedat hectica, calore Febrili ex vago in taxum serpente, qui in humore primigenio subsistit: Consequitur saeius Febres ardentes δίcolliquantes,

88쪽

BENE MEDENDI. Attolliquantes , magnas euacuationes, Ut almorragiam, diarrho eam, dysenteriam, lienteriam. necnon Empyema, Pthisin: minus periculosaquς ventriculo,hepati,itent,utero,renibus succedit. Cognoscetur calore,non aegro, sed tangenti medico mordaci. Urina tenui, cruda, alba, ad extremum oleos 1 colliquatione: Tussi sicca, Pulsu languido,duro,atque ut dicitur, hectico, propter arteriam siccata statim a pastu calorem sentiunt,pr sertim in manibus & pedibus: quia humore sibili veluti calx aqua, calor si cus persunditur: venter prope adli rei costis, facies plumbea,propter caloris &spiritus paucitatem , ad extremum cadauerosa, oculi caui, nares acutae, collapsa tempora. Quando capilli defluunt,tibiae inflantur,accidit fluor sui,mors

est in propinquo. Curatio potius consistit in diaeta qu1m in C mi οβ pharmacia. Si tamen aluus sponte non feratur, ita ' Clystere aut Cassia recenti molliatur, vescatur ζgallinis quae nutritae sint ranis, vel hordeo quod cum ranis bullierit, ex quibus siniui pistis sat

pasta,extinctos ovorum vitellos, & Testichios gallorum in lacte coctos quidam commendant,sed causae,nempe inanitioni, magis quam Febri conueniunt, Vtatur hordeato, pullastro infarcto hordeo naudato,syrupo, resuptiuo,Viano albo , tenui, diluto si longo usu ptisanae fatiscant vires: fugiat vigilias, coitum, perturbationes omnes quς exsiccant & attenuant, ut

iram, tristitiam: Balneum actu tepidum quo

89쪽

habeat vim refrigerandi , confert incipienti non confirmatae, multo minus si coniuncta sit ferina destillatio: Lauetur quotidie semel, moretur in balneo si potest per quatuor horas, hauriat illic lac asinae, cum saccharo violato, rosato : a balneo mox inungatur cerato refria gerante Galeni, vel unguento rosato Mesue; oleo rosarum,Violarum,nimpheae. Marasinus est insanabilis, Extenuatos enim percurarunt qui tabidos se fanasse gloriantur: Quemadmodum si in exustum clychnium oleum affundas, oleum & operam perdis. Ita solidam substantiam calore,spiritu & oleo suo priuatam, , tot enim continet humidum primigeuium in frustra suae naturae restituere contendis, quia aqucus, non aerius humor a calore febrili ex alimento substituetur. M orborum malignorum venenatorum Comm

giosorum, pessientium communia

remedia.

OV muis quidam contendant pestem differre a febre pestilenti, quod epidemu

carbones & bubones pestilentes ab Hipp. in epidemiis vis sint sine febre, Sc Galenus nono simplicium peste correptis bolum armenum exhibet,iis qui sine febre erant, cum vino, aliis absque vino, quia tamen a morbis acutis febris est inseparabilis,pestis autem quamuis eo no-

90쪽

BENE MEDENDI. Aimine anthracem & pestiletem bubonem comprehendas ) est morbus acutus, semper habet adiunctam febr cm, occultam tamen aliquando& insensibiles Corpus quippe tangenti mediaco frigidum apparet, aeger vero intus incendiose fagrare conqueritur: quod in peste Ath nien si accidi isse autor est Thucydides: Ergo pestis finiatur, febris epidemia, contagione dei

teria: Quod habeat communem causam, Ut aeris extraordinariam immutationem,popularis:

quod illi non simplex, sed summa insit putredo, est contagiosa: inquinatur aer & virus concipit,seminarium contagionis, per se, non dis flatus , Sic vitium capiunt ni moueantur aquae:

Cum M. Antonii milites auri spe in Scleucia Babyloniae, arculam Avidi Casiij aperuili ni,

inde tam putris aura exhalavit, Vt non regionem modo peste infecerit, sed ventis in Graeciam , deinde Romam, delata, hominum in gnam partem sustulerit: Corrumpitur etiam astrorum maligna coniunctione,alioquin prinuideri & praedici ab Astrologis non posset:

Tum expirationum quae a terris feruntur, foetore,ut a cloacis & cadaueribus insepultis: Saepe etiam λοιμο, mo λιμον, pestis post famem. dignoscetur antecedentibus. Si quae ex praediistis causis antecesserit. Si iam multos prehenderit; Si austrina, seu calida & humida fuerit at ni constitutio : Ab adiunctis, ut anthrace αglandularum,poti stimum quae sunt sub alis, ubi sunt cordis emissaria, inflammatione: A consequentibus, ut cordis actione laesa, quod tria co-

SEARCH

MENU NAVIGATION