NonEns Praeadamiticum ...

발행: 1656년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

lo Autorem foederis gratiae, in quo mors non regnat distinguenda enim est oeconomi istius faederis;

quae nihil aliud est quam publica Evangelii piaedicatio ab ejus applicatione: oeconomia durat aChristo usque ad finem mundi, toto eo tempore non cessat regnum peccati; sed sicut Justitia Christi regnabat ante Christum: sic vicissim mors regnat post Claristum. Applicatio autem istius foederis sat per fidem singulis fidelium individuis, Minciis solis cessat regnum mortis: at hoc modo non tantum cessavit post Christum, sed inte Christum iis omnibus, quibus Christi Justitia per fidem fuit applicata , alias sane, si regnum mortis absolute cessaret per adventum Christi, nullum amplius in reprobos post Christum natos haberet dominium; nec fideles, exemptionem suam ab isto dominio deberent applicationi gratis,

62쪽

sed tempori, in quo nati essent, uti siet illi praeadamitae,tempori debebant, quod mors in eos non regna

ret, quia scit nondum existebat lex Imo scopus Apostoli toto hoc capite non fuit, distinguere oeconomiam legis ab oeconomia Evangelii, intriusque tempora a se invicem; sed exponere duntaxat justificationis in Christo mysterium, illudque illustrare ex opposito Ada mi peccato, ejusque imputatione; quae oppositio ab Adamo adfinem usque mundi locum habet. q. Sed si Hypothesia Anonymi recte con-sderemus, istud regnum mortis nihil aliud erit quam merum ludibrium. Si mors regnavit in eos, qui non peccarunt sicut Adam, id est, in praeadamitas, vel regnavit per peccatum istis hominibus propriu,

vel per peccatu Adami ipsis imputatum. Per proprium, non admittit Anonymus inchoat enim regnum

63쪽

peccati proprii ab Adamo, cum lex coepit esse, quae antea non erat. Ergo per peccatum Adami. At quo modo hoc subsistet cum eo quod dicit cap 3. lib. . Syst Momento illo, quo Adamvspeccavit , Christi sus-ctum esse in locum Adami Paulo

ante, neque enim repera mortuus est Adamus , neque ullus unquam mortatium. Si ergo Christus eodem momento sustulit reatum peccati Adami, quo Adamus peccavit, adeoque regnum mortis eat Adami

peccato,ita ut nemo unquam mor

tuus sit propter peccatum Adami; dicat ergo nobis modum tempus regni mortis in Antecessores Adami: nam si regnavit in illos, oportuit aliquo modo ab isto regno as

sectos fuisse; qui quidem modus in

posteris Adam ostenditur ex eo, quod per peccatum proprium contra legem commissum regnavit :sed in praeadamitis locum non ha-.

64쪽

bet. Nimium ergo gmento suo indulsisse videmus nonymum, dum praeter scripturam triplex illud mortis, non regnantis ante Adamum, regnantis ad Christum Miterum non regnantis post Clari stum in cerebro suo excogitavit intervallum. Haetenus Argumenta ejus κατα-

bus expositioni Orthodoxae inconai nodare conatur. Hujus generis duo sunt, petita ab incommoda expositione verborum usque ad legem, qui non peciarunt ad militudinem transgressionis Adami. Ad verba, usique ad legem, ali Cap. 8. orthodoxos undique angi; vel enim lex ita intelligenda erat de lege data Mosi, vel de lege data Adamo spiritu serendum eras, peccatum fuisse in mundo ante Mosen , que ad Mosen, non autcm. fuisse per illud tempm in Elatam. Inter utramque incommodum positi quo

65쪽

h erterent nescii posthabuerunt; cundum incommodum primo, sbique rejectis praudamuis alios acciverunt, qui non peccassent imputative ab Ada ni usique ad Mosen. Et lic cap. I. statim in initio ait, VHgati Interpretes flatuunt, peccatum coepi is imputaria Mose non autem ab Adamo Sic ergo argumentatur : Quae expositio non imputationem infert peccati ab Adamo usque ad Mosen, ea non est admittenda patque expositio vulgatorum Interpretum eam insert Majorem probat Cap. 4&3. Rest Candorem hic hominis vehementer desidero, quod in ipso limine impingere, suumque deinde figmentum ita proponere non erubuerit, quas Interpretes de eo quidem haesitabundi cogitaverint, sed amplecti ausi non ni. perspicax haec est audacia , quae de

Interpretum niente, quam lae Ver

bulo quidem expresserunt, judicat: quis

66쪽

quis enisu, inquam , ante hunc nostrum vel per somnium cogitavit de pr ad amitis λ unde ipsi constat ista Interpretum anxietas Quis probatus laeologus unquascripsit aut dixit , scelera ab hominibus inter Adamum, Mosen commissa, ipsis imputata non fuis- sep Quare nullum ex illis Interpretibus4 quidem vulgatis, ut ait, in medium producito hoccine est agere sinceres ingenue, ut Cap. 8. agere profiteturo Probat ergo hic iterum , quod probatione non indigebat nam majorem nemo in dubium vocat; sed in minore vertitur cardo quaestionis, quae falsa illa nititur hypothesi tempus aliquod fuisse, quo nulla lex a Deo homini lata extiterit, adeoque nec imputatio peccati quod ipse fingit fuisse ante damum, orthodoxis asingit fuisse inter Adamum, Mosen . Sed confutavimus eam, ad

67쪽

aigumentum ejus primum κατα

σκευαργιον quo lectorem remittiamus a

Secundum hujus generis Argumentum est a verbis, qui non peccarunt, etc. per quos recte asserit 1nterpretes intelligere infantes, qui non peccarunt actualiter sicuti Adam contra quam expositionem

sic argumentatur Cap. 6. s. Qui peccarunt ad similitudinem transgressionis Adami, illi dicendi non sunt non peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami: Atqui infantes peccaverunt ad similitudinem transgressionis Adami. E. c. Minorem sic probat , in quibus est similitudo spiritalis naturalis, eaque tam imaginis quaproportionis peccati Adami, illi peccarunt ad similitudinem transgressionis Adami Atque in infantibus illa similitudo est. E.&c. Protat Mincirem, I de spiritali, quam

68쪽

legalem potius dixerimo quae imputatio est , qua spirituis mente coiacipitur, idem , quis peccasse quod alius peccavit imputature nim peccatum Adam infantibus, perinde ac si ipsi illud commisssent a De naturali imaginis, qua quis similitudinem gerit , imaginem alterius in sua natura, sicut Adam dicitur genuisse Sethum ad suam similitudinem, imaginem, qua scit Sethus habuit rationem ad imaginem .similitudinem rationisi imaginis Adami; habuit

intelle ' una, voluntatem ad 1- militudinem, imaginem intellectus 3 voluntatis Adami habuit voluntatem peccatricem ad imaginem is militudinem voluntatis peccatricis Adami Atque hoc imodo infantes dicuntur peccare ad similitudinem de imaginem transngressaonis Adami. s. De naturali proportionis, qua funiniones a ctione

69쪽

ctiones unius, proportionem ha bent ad actiones csunctiones alterius , pro diversa organorum constitutiones sicut Sethus infans ratiocinabatur magebat ad similitudinem ratiocinationis Adam adulti. Eodemque modo peccant infantes ad proportionalem similitudinem peccati Adami. 4'. Minor falsa est. Probatio a triplici similitudinis specie nihil hic affert

momenti Prima peccat elenchoparium: Confunduntur enim diversae Apostoli locutionis, peccare 'Adamois peccare ad militudinem

transgressionis Adami , prior notat, quam urget, imputationem posterior non item infantes dici possunt peccare in Adamo, non possunt dici peccare cut Adam prior enim locutio actionem tribuit non infantibus

sed Adamo pro eis infantibus;

unde ea proprie denotatur imputatio, utpote quae fundatur non in aetione

70쪽

ctione propria, sed alterius A si1 posteriori modo peccare dicerentur, ipsis tribueretur actio, cujus capaces non sunt facere enim aliquid επὸ Τ δευώμοι alterius, nihil aliud eit, quam actualis imitatioctionis quam fecit alius. Sic Matth. 6 8 ne ipsis mi /ΘΠ assimilemini me faciatis sicut illi, ne eos imitemini. Secunda peccat ignoratione elenchi. Non hic agitur de imagine, qua natura filii refert naturam Patris; sed de actione, qua filius imi latur Patrem: non enim dicit Apostolus, mortem regnasse etiam in

eos, qui sunt similes Adamo, sed

qui non peccarunt sicut Adam: priori modo fatemur excludi infantes, Omnes enim Adamo sunt similes natura , sed nullus eorum, quamdiu infans est, peccat sicut Adam Tertia laborat homonymia: non nega inus, infantes peccare proportionaliter, sicut Adam, si de iis sermo

SEARCH

MENU NAVIGATION