F. Thomae Mariae Cerboni ... De theologia revelata libri tres. Tomus 1. 2

발행: 1768년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

ad rem nostram non requirebatur. Quandoquidem ad veritatem miraculi, quod a Christo factum fuisse S. Evangeli Ila tradit, nosse quo determinato tempore, quotve vicibus Angelus descenderet, ut aquas moveret, de num plures, vel pa tores antea fanati essent, nihil refert: sicuti etiam quae per Chri istum sanatio miraculose facta fluit eas non confirmat, quae per aquam piscinae antea contigeriant. S. ergo Evangelista, ut referret, quod Chi illius gessit , hoe

vero eii, quod sibi proposuit. apropter si de infirmorum multitudine loquitur : hoc facit, ut eius, qui a Chritio curari meruit , infelicem statum demonstret: si de aquarum virtute mentionem habet; ut rationem reddat , cur in porticibus Probaticae Piscinae infirmorum tanta multitudo iaceret. Illud a tem Woollionus negare non potest , Probaticam Piscinam eum omnibus cimcumstantiis a S. Joanne fuisse descriptam: is Quae quidem describitur inquit, , S. Thomas in Ioaimis cap. I. lect. I. ex quatuor ; scilicet ex nomine , ex , , disse sitione, ex inhabitatione, S ex virtute. Ex nomine quidem , quum dixit i Probatica Piscina. Probatio enim graece ovis dicitur. Probatica em, , go Piscina quafi oviaria, vel pecuaria dicitur, ex eo quod Sacerdotes e is davera bestiarum, & praecipue ovium , quae ut plurimum in sactificiis o is ferebantur, ibi abluebant . . . Ex dispositione autem describitur , quia eratis porticus habens, scilicet per circuitum, ut multi Sacerdotes absque ,, impedimento commode starent ad lavandum cadavera bestiarum . . . Ex i se habitatione autem describitur, quia in his . scilicet porticibus, 'acebat mul-

,. titudo magna. Cuius litteratis ratio est propter occiirsum omnium infirm is rum ad virtutem aquae r quae quia continue non sanabat, nec multos simul. o oportebat, quod multi illic expectantes morarentur . . . Ex virtute vero de-

,, seribitur Piscina , quia sanat ab omni infirmitate corpin ali virtute Angeli,, descendentis. Et ideo dicit : Angelus autem Domini descendebat secundu mis tempus in Pictinam, O movuatrer aqυ - . Tempore autem Paschatis descendisse Angelum, ut aquam moveret, iuxta narrationem Evangelicam valde probabile est. Verum ad veritatem minaculi, de quo agimus, illud quoque certo nosse , nihil refert. . Modo autem eontra Vr istonum de iis circumstantiis. quas absurdas, a, que risii dignas vocat. Si qui ergo erant , qui huiusmodi infirmitate laborarent , ut per se in aquas intrare non valerent, alioriim ope hoc consequi poterant. Hinc laneuidus, quem Christius sanavit , hominem se non habere dolebat, a quo in Piscinam mitteretur . quando aqua illius turbata foret. a Praeclarissimum vero patientiae argumentum hunc languidum praesetulisse, dum per spatium triginta, & octo annorum expectavit, ut aquae moverentur, negari quidem non potest; non vero dici debet. impossibile fuisse , ut tanto intervallo temporis patientia illius non stangeretur . Omni enim humana ope

desitutus erat, quum a quo in aquas mitteretur, quando eae movebantur, non haberet: aliunde vero infirmitate tanta laborabat, ut in aquas per se descendere non posset: ergo nihil aliud illi reliquum erat , si tamen a suo morbo convalescere cupiebat, quam ut patienter expectaret aquae motum , quo infimmitas , quam patiebatur, ab eo depelleretur . Et re quidem vera patienter se

112쪽

L I B E R I I I. . , Responsio languidi inquit S. Thomas in I. cap. Ioan. lect. I. ponitur,

,, quum dicit i vspondit ei tax uidiu i Domisse, hominem non habeo: ut quum is turbata fuerit aqua, mittat me in plichiam. Dum venio enim ego , alius M ante me descendit. Et duo. insinuat, quae tamen erant diuturnae infirmitatis. scilicet paupertatem debilitλtem . ia enim pauper erat , non poterat, , habere hominem, qui mitteret eum in piscinam. Unde diciti Domine. b is minem non habeo. Et forte secundum Chrysestomum opinabatur sibi Chri- ,, shim utilem lare ad mittendum eum in aquam . Qiata vero debilis erat . α,, festinanter ire non poterat, praeveniebatur ab alio. Unde dicit i 'Dum .enio, , enim ego, alius ante me descendit. Et sic poterat dicere cum γλ 6. Eece, . non est auxilium mi bi in me , , . Verum etiam ex ipsa Evangelica narratio ne eolligi potest, haud dissiculter contingere potuisse, ut iste homo per multos annos eo remedio uti non potuerit, quod erat in aquis . ,, Est autem Ier se selymis sita Ioaκ. s. v. a. S seq. Probatica piscina , quae cognominaturis hebraicae Bethsaida, quinque porticus haberis . In his iacebat multitudo ma- ,, gna languentium, caecorum, claudorum , aridorum, expectantium aquae mino tum ; Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam i Se,, movebatur aqua, & qui prior descendisset in piscinam post motionem , , aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate , , . Quid ergo mirum . si inter mult s unus, qui non habebat , a quo adiuvare posset . spatio triginta octo annorum primus omnium in aquas se immergere non potuerit , quando tempore determinato ab Angelo movebantur Fatemur autem cum S. Augustino Tra I. II. in Ioannis s. cap. num. I. . quod . Si mediocri corde , & quasi humano captu , ct ingenio consideremus f is ciuntem , S quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquod persecit, ,, & quoad benignitatem parum fecit. Tot Iacebant, de unus curatus est , quum ,, pollet uno verbo omnes erigere. Q iid ergo intelligendum est , nisi quia po- is testas illa, ct donitas illa magis agebat, quid animae in factis eius pro fa- ., tute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora me

., rentur p. . . Animae ergo crediturae, cuIus peccata dimittere venerat, adci

se ius languores sanandos se humiliaverat, de hoc languido fanato magnum signum, dederat, . Anne hoc Christus facere non poterat λ.conveniens non erat, ut is faceret λAt Vr istoni tanta impudentia est, ut non' tum eorum , quae Christus gessi, modum sibi exploratum esse velit, sed etiam rationem agendorum ipsi Chri Ilo praescribere audeat . Verum quam inepte hunc languidum ae Christo sanatum non esse inde inserat , quia non omnes curati sunt , nunc expendamus. Unum e multis. qui ad supplicium damnati sint. , Regis clementia liberatum esse demus, quia ex .cau. Rex aliqua in eo perspexerit, quae ad misericordiam illum inclinaverint i ergo quVm, licet pol set , non omnes libera- . verit. neque illum liberatum esse dici debet . Rem ne haec argumentio putaretur H; iusmodi autem illa est , qua utitur m istonus . Sed quoniam de charitate potissimum pugnati beneficentiam Regis tantam fuisse ponam ut . ut saepissime etiam non rogatus alienis miseriis occurrerit, rogatus vero omnium, qui illi se obtulerunt, iudigentiis prospexerit ; tamen aliquando unius tantum necessitati subvenerit, quia ex. Gulla sua ope eum peculiariter dignum esse viderit, ceteros autem certam aliquam ob cau:sam praeterierit r ergone hunc Tom. IV. Ο Re,

113쪽

Regem misericordia praeditum non esse, dici debet λ Bella sane consequutiol 'Christus Dominus ille lint, qui morbos omnis generis cepissime curavit , daemones eiecit , mortuos suscitavit , omnibus male habentibus sanitatem restituit ca , dum callella , & civitates circuivit, curavit Omnem languorem, O omnem infirmitatem b ; vestes eius 2 uicumque tetigerunt, farvi factist,ut 0 ;Accesserunt ad eum turba multa babentes secum mutos, caecos, claudus , debi-ὸ les . alios multos, O proiecerunt eos ad pedes ejus , in curavit eos cd : septem panibus, palicisque pistibus quatuor millia hominum fatiavit, ein alioque sane multa in beneficium omnium suae charitatis argumenta evidentissima exhibuit; tamen apud Probaticam Piscinam unum tantum hominem sanavit , quem a triginta sex annis patienter expectat se, ut aquae moverentur , divinitus noverat: ergo non fuit insigni charitate prLitus . Hane π liloni illati nem non minus impiam, quam primis logicae regulis adversantem esse , quis non videat Θ mum itaque beneficentia Christi tanta semper ubique extiterit, ut non unus, aut alter, sed populi, atque nationes illius in se effectus experti sierint, quamvis apud Probaticam Piscinam ob aliquam rationem , quae infinitae sapientiae eius selummodo perspecta ei se potuit, unum tantum sanaverit , nihil tamen detractum esse eximiae charitati, qua fervebat, fatendum est. At vem etiamsi nulla eorum , quae Christus gessit , ratio habeatur , tamen a nemine negari posse, hunc languidum curatum ab ere , hoc veroeli. quod modo contendo. andoquidem per hoc, quod Jesus illi dixit: Surge, tolle grabatum tuum , O ambula , statim sanus factus sust . quamvis infirmitas tam inveterata in illo esset, ut a triginta sex annis eamdem suilineret. Tunc autem vidisse Christiam hominem naturaliter ab infirmitate convaluisse, delirantis Noollioni commenta sint , & soninia ridicula . Nempe ex infirmitate triginta & octo annorum homo naturaliter absque remediis, in ictu oculi repente convaluiti Idque Christus, iuxta oollionum purus homo. eontinuo sensit i Ridicula, inquam, somnia. inae quidem inde quoque consu- tantur, quia qui sanitatem acquisivit, virtute Chri iti se acquisiMisse palam.&coram omnibus professus fuit, & Judaeorum nemo extitit, qui contradiceret ;immo ipsa rei veritate conuiui quum miraculum a Christo revera factum non fuisse , calumniari non possent, accusandi illum occasionem inde accepere . quia hominem die sabbati curasset. Unde quum pro hujus miraculi 'eritate tum , . eius, qui illud in se expertus ibit, tum Judaeorum, quamvis insensissimo odio in Christum flagrarent, testimonium habeamus, ipsinn per se unicuique evi dentissimum esse debet. . Quid tandem istonus velit . quando quaerit, quomodo per Ierosol mitanum magistratum fici in fuerit,. ut infirmiores tantum aquam ii benescio fruerentur, non satis constat. Illud ergo rationi cons Mum e se dicimus , nihil hac de re a Jeros lymitano magistratu suisse constitutum , sed unicuique permissum, ut, prout vellet, atque indigeret, suam salutem per aquas recupe

rare conaretur.

114쪽

7. LIBER III.

N υ M. VIII., De caeco a christo sanata Iora. s. Iorinuli, inquit istonus , multiplicibus morbis obnoxii sint . quorum

alii natura, atque arte curari possunt, alii non item. Inde vero eli, ut cetato definiri non possit, num ccecus , cui videndi facultatum Ioannis p. Christum e tulisse legitur, per miraculum sanatus fuerit: nam non condat utrum natura, vel arte caecitas oculorum ab eo depelli possiet. Profecto si desu . nullis remediis adhibitis, fecisset, ut statim videret, tunc miraculo lacus esse posset: at quum humanis remediis usus fuerit, atque ut oculos caeci ap riret . sputo, atque juto linierit, & deinde aqua abluendos curaverit . nihil per miraculum gestum suisse dici debet. Aliunde autem res illa est omnino incredibilis, prout eam peractam fuisse a Joanne narratur e nam lutum sputo commixtum quomodo tandem pro oculis salutare remedium esse potes ip Haeeluidem ad excaecandum valent. non vero ad restituendam videndi facultatem. inde dicendum est, Christum ad remedia medicinae secreto recurrilis , Squum aliquid balsamicum aptum ad depellendam caecitatem in ore teneret . saliva eodem i m imbuta oculos caeci linivit, ut operaretur, quod iactatur . Hucusque mollimus. At hic illud primo contra Woollionum observandum occurrit, ipsum L

pe dolere, Sanctos Evangelistas earum circumllantiarum nullam mentionem fecisse , quae comitatae sinit id, quod per miraculum gestum fluit ; contraque ex hoc ipso circumitantiarum capite reiicere, quod revera factum filii se nullus dubitandi locus supere: se potest. amvis autem s. J6annes nullas eircumissantias omittat, quae curationem coeci vel praecesserunt, vel comitatae , vel subsequutae sunt, aliundequς haec res sit evidentissimis confirmata tellimoniis, eam tamen negat, atque pro more sito ad impia commenta confligit. Verum quoniam huc atque illuc aberrare non est vitium illius maximum omnium, ad alia pergamus o

Et nos ergo fatemur, nonnullos morbos oculorum natura , atque arte .

eurari posse. alios non item. Verum hunc, de quo loquimur, natura, & a te curari potuit se quo tandem ore Noolstonus dicet λ Pmsecto ca) A faecisio non est auditum , qVia quis aperuit oculos caeci nati, uti etiam in arte medica peis ritiores consentiunt ; b sed hic, de quo loquimur, erat a nativitate coecus tergo arte . vel induitria a coecitate curari non potuit.

Quia in hac curatione , inquit istonus, remedia adhibita fuere, evia denii argumento esse potest eam per miraculum peractam non fuit se . Bella sane consequutio, Woqistono dignas Sed primo videamus , qua contradiacti Mae ipse per se implicetur. Ipse fatet iste, lutum sputo commixtum non ad depellendam , sed ad inducendam caecitatem valeti ergo tantum abest . ut dici possit, Christum remediis ab hoc homine caecitatem abesiisse, quin potius quae adhibuit. hute essietui producendo contriaria filiise , uinii quisque , atque Etiam x lilonus, fateatur oporteti ergo inepte, imperite, atque.impie molitonus sibi manifeste contradicit. O a V

115쪽

THEOL. REVELATA

Uerum in eo quoque lilonus gravissime peccat , quod nullum mira. eulo locum esse pote falso putat, quando, di m illud si , aliquid exterius adhibetur, sive applicatur. Miraculum sine applicatione cuiusdam rei naturalis tam fieri, quam non fieri potest ; tamen cum applicatione cuiusdam rei naturalis quando st, videndum . num quae adi iubent Lr, talia sint, ut 'oducerdiid possint, quod per miraculum iactum salse cicitur i s possint ; nullus est

miraculo locus: si autem non possint ; verum miracultim habetur, quamvis illa adhibeantur; atqui caenum sputo commixtum, quod Chrillus ad depelle dam caecitatem huius hominis adhibuit, etiam fatente π lilono, non solunt nullam ad depellendam , sed multam ad inducendam caecitatem esicacianae, habere debebat et ergo remedia, quae in curatione coeci Christus adhibuit, non solum nihil prodeste, sed multum obesse poterant i ergo quamvis Cluilius albqua adhibuerit. , tamen curationem per miraculum factam iuii se dici debet. Licet itaque etiam Deum , dum miracula fecit, quaedam media saepe adhibitisse legamus ; tamen quum ea effectum, qui conse uutus est, ex sui natu. ra producere non possent, illum effectum per miraculum contigii se . recte colligimus . Ita dum aquae amarae per lignum a Moyse iniectum ca) , S iterum per salem ab Elisaeo asipersum b) , dulces evasere, incensio holitae Gedeonis per baculum Angeli Q. & inter opera Christi, immissio digitorum in aures surdi ad restituendum auditum d , immissio coeni saliva commixti in oculos caeci ad depellendam eoecitatem, impositio manuum ad de pestenclam febrim eὶ , Divina miracula sint, in quibus quaedam media adhibita fuere , eiusnodi tamen , quae ad producendum csscctum, qui consequutus est , sine Divina vii, tute idonea non fuissent. At vero quoniam Noolstonus non dissimulanter, sed aperte dicit, se non negaturum, verum a Christo miraculum peractum esse , quacumque tandem caecitate ille homo laboraret, si ad eam pellendam nihil aliud. praeter solum verbum, adhibuisset, & homo coecus videndi facultatem statim recepi isset, comosequens inde est, ut vera a Christo miracula peracta filisse negare non possit, quando statim selo verbo homini caeco. atque muto, nullis mediis adhibitis , oculorum . & linguae usum contulit sG, quando eadem ratione Bartimaeo videndi sacultatem tribuit fgJ , quando absens paralyticum puerum Centurionis sanavit shJ , quando Imperavit ventis, O mari, facta est tranquillitas magna siJ ; quando Viciebat spiritus Verbo fhJ ; quando Voce magna clamavit tLazare, veni foras, oe statim prodiit. qui fuerat mortuus siJ ; quando hinmini, qui manum aridam habebat dixit a Extende manum tuam r ea tendit,

restituta est manus elus smJ; quando demum. cceptis quinque panibus, edi duobus pificibus, aspiciens in coelum benedixit, O fregit, edi dedit discipulis panes , discipi di autem turbis. Et manducaverunt omnes , saturati sunt. Et tu terunt reliquias, duodecim cophinos stamentorum plenos. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus, o parvulis snd. in

116쪽

LIBER III.

mumque ergo homo impius se vertat, sibi ipsi adversatur. a itaque ratione Christius huius ececi oculos sputo, atque luto linivit, dein seque p cepit, ut ad natatoriam Siloe eosdem ablutum pergeret ρ is Spuis to illuminat inquit S. Thom as in cap. s. Ioannis lect. I. ut ostendat, quod is virtute a se egrediente hoe faciebat, Sc nulli alteri rei miraculum adscriis batur. Lucae 6. v. I9. Virtus de illo exibat . Licet enim omnia miracula D is minus solo verbo facere potuisset, quia ipse dixit, & facta suntl freque

i, kr tamen corpore tuo eis utitur. , ut ostendat ipsum , in quantum eis Di- , , vinitatis organum , virtutem quamdam salutarem esse sertitum . Lutum a , , tem fecit ex syuto ut ostendat se membra homini deficentia pol se sorinare., , qui Drmavit totum primum hominem . Unde sicut primum hominem de luto is formavit, ita lutum fecit, ut formaret oculas coeci nati, ut ostenderet se is conditorem corporum per id, quod potissimum est in corporibus. Homo D nim inter creaturas corporales praecellentior est: inter membra vero homi- , , nis praecellit caput: inter membra autem capitis oculus excellentior est. Uno de Mara. s. v. 22. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Formando ergo ocu - ,, tum ceteris corporalibus excul ntiorem , ostendit se creatorem esse totius,, hominis, S naturae corporeae. Dixit autem e vade; lava te , ne videretur ,, terra supcr oculos linita virtutem sanativam oculi habere . Unde quandiu

se lutum in oculis habuit, non vidit, sed postquam lavit. Misit autem eum is longe ad lavandum. scilicet ad natatoria Siloe : primo quidem . ad cons

is tandam Iudaeosim duritiem i nam oportebat eum transire civitatem, ut sic M omnes viderent eumdem caecum euntem. lutum silper oculos habentem , ,, & redeuntem, visu restituto. Secundo vero ut commendetur coeci obedienis tia , S sides . Frequenter enim forte lutum in saciem receperat , Dequem, , ter in natatoria Syloe se laverat, de non viderat. Unde potuisset dicere tis lutum solet magis ex ecare, S multoties me ibidem lavi. & in nullo sium ,, adjutus,,. Eadem sere habet etiam 'S. Dannes Chrysistomus bom. s6. iazoannem nu. υ , sias bom. F., , Quia enim inquit, audierant Deum, quum is hominem sarmaret, accepit se limum de terra; ideo ille limum . formavit.., si enim dixisset: ego sum qui accepi pulverem de terra , & hominem Bro, , mavi, id auditoribus offensioni fuisseti ubi vero id ipsis opere ostendit ,

is non repugnare potuerunt. Accepto itaque pulvere, quem cum sputo comes miscuit, sic occultam virtutem suam minisestam reddidit. Non parva enim se gloria erat, quod creatura opifex crederetur . Ex hoc enim cetera sequeri bantur Quapri pter, ut ait S.Cyrillus Jeroselyinitanus lib. 6. in v. s. ca. joannis se . Et curationis modum minantibus exclamare operae pretium in magnificata sunt Olcra tua Domine et omnia in sapientia Iecisti. PDLs I. v. 6. , , Sola autem WOolitoni impietas, atque audacia eo pervenire poterat, ut Christum hac quoque in re dolis, atque fallaciis usiam esse, affirmare non erubuerit. Verum non est, cur modo tam turpem calumniam, atque evidemtissimae rationi omnino adversantem pluribus re sellamus, quum hac de re multa ex Eusebio disseruerimus, quando veritatem miraculi, quo Christus mulierem liberavit a fluxu sanguinis, adversus eumdem vindicavimus . Quia ergo sicuti Celsiis, ut constat ex Origene lib. I. contra eumdem nu..68., ita etiam Oolitanus miracula, quae Chri flus patravit, iis similia esse effutit, quae praefigiatores faciunt , quae Origenes Celsis , di nos Moistono reponemus et Nunc

117쪽

, Nunc vero , sinquit Prigenes nullus praestigiator per ea, quae facit, spe

, , ctatores ad morum emendationem excitat, aut Dei timorem docet, qui sip is ctaculis stupent, aut studet persuadere , ut vivant , quasi Deo rationem rud. se dituri. Nihil horum praestigiatores iaciunt, quia non potiunt, aut non conis silium habent, aut volunt corrigendis hominibus operam dare. Hic Qero, qui miraculis suis spectatores eorum , quae bene faciebat, ad morum rectionem adducebat, quomodo man erit existimanduin se praebuit te non siis tum illis . qui proprie discipuli eius vocati ii int, sed etiam reliquis omnPs.

,, exemplum optiniae vitae p.Discipuli quidem ut excitarentur ad homines d ,, cendos, quae sit voluntas Dei ; reliquis vero hominibus , ut eius verbis, α,, moribus potius , quam miraculis, edocti, quomodo vivere oporteat, vo spe. ,, ctarent, ut quaecumqtie facerent, Deo placerent omnia . Si autem Jesii viri ta iiiii eiusmodi, quo iure quis eum cum praestigiatoribus conferat, & non ,, potius crodiderit cum , quum Deus effet, ut promitium fuerat, visum suis , , se in humano corpore , ut nolim generi prodeiset se λTandem facere eon pol sumus, quin contra Noolitonum observemus . ut eius audacia, atque temeritas magis magisque semper tellata maneat, tam a de caecitate huius hominis, quam de videndi facultate a Chrisbi divinitus accepta constare auctoritate multorum, qui de falsitate suspecti nullo modo ei se Pol sunt. Nam hunc hominem a nativitate caecum, fui se non solum Christidiscipuli perspexerunt, sed etiam quotquot Iudaeorum eum antea mendicantem viderant. mo quum istupenda curatio a Christo peracta ad Pharisaeos delata esset, quomodo caecus videndi facultatem recepi isset, ipsi per se ei gnoicere vinluzrunt, non quidem ut cum saudio mirarentur. quod factum fuerat, sed ut . aliquam inde Christum calumniandi occasionem arriperent. Hinc ell, ut primo uidum caeco se talem a nativi ate fuit se assirmanti fidem p bere renuerint, einde vero etiamsi & ipsius caeci, dc parentum eius testimonio convicti in rem illam consenserint ; tamen nunquam opposuerunt Chriitium in destellenda eius coecitate quibusdam natural ibiis remediis usum ei se, sed suo suffragio mi, raculi veritatem comprobantes, sicut antea saepe fecerant, Ch illum accus

runt, quia die sab ii ccecum fanasset. Quapropter si de veritate alicuius fisecti certissime constat, quando etiam illorum testimonio, & quidem oculari , comprobatur, qui in eam ita animati inquisierunt, ut Daudem detegere vellent, si qua subesse poterat, quia hoc ad eos Hirrimum intererat, illud inde consequitur , ut .hac miraculosa curatione a Chrillo peracta nihil certius , at- . que evidentius esse possit. ', . Unum dicunt ita s. Thomas lect. 3. in eap. 9. explicans illa verti ba Pharisaeorum ad caecum a Da gloriam Deo sed aliud intendunt. Inten- dunt quidem, ut cogant eum dicere . se non fui se illuminatum a Christo. Vel si hoc non potiunt, saltem confiteatur se ab eo aliquo maleficio curari tum. Hoς tamen non aperte dicunt . sed tacite, R sib praetextu religi is nis, ad hoc enim inducere volunt dicentes r Da gloriam Deo i qi si dicantris illuminatus es, scit hoc non est a Deo. Eigo hoc nulli alii attribuas nisiis Deo, Sc non iis scilicet Christo, quia si hoc ficis, ostendis te non acce-

,, pille a Deo curationis beneficium , quia Deus per peccatores non operatur, , miracula, , . In eadem vero lecti me exponens haec alia verba: Dixerruit e

ρο illi ; quid fecit tibi Z quomodo aperuit tibi oculos haec alia habet , quibus

118쪽

Golstoni putidissimaeiealumniae semper magis magi saue reselli possunt Hieri iterato interrogant, s inquit s. Thomas J ut Calumniam inserant. Et primo

ponitur dolosa Pharisaeonim interrogatior secundo respondentis caeci derisio is ibi: Respondit eis O e. Dicit ergo in quantum ad primum: Dixerui. t ergo is illi: 'i,id fecit' . quia enim caecus consessius fuerat se a Christo visum se recepi ise , quod illi non quaerebant, sed potius in ipssi modo faciendi comis tra Christum calumniam inferre. intendebant, ideo non dici inti qualiter via ,, dii lit sed quomodo . remit tibi oculos. Nunquid aliquo praelligio, seu male- ,, ficio hoc fecit . . . . inia enim caecus quasi iam viderat, ideo non remisse, is ita audacter de reliquo eis loquitur. Unde primo irridet Pharisaeorum iteis ratam interrogationem , didens i Dixi vobis jam audivistisa quid iterum eri. Ex quo semel dixi vobis, quid iterum vultis audire λ Hoc enim insipientis

is est. videtur enim, quod non attenditis ad ea, quae dicuntur: unde non estis ultra rei pondendum vobis inaniter interrogantibus, & cavillari potitis, quam ,. discere volentibus . . . Secundo deridet praesumptuosam Pharisaeorum intenti ,, nem dicens t Nunquid Cos vultis o c. Quando enim aliquis diligenter imis quirit, aut hoc facit bona intentione, ut scilicet ei adhaereat , aut mala , , cum condemnete quia ergo illi diligenter quaerebant, di caecus non est au- is sus eis imponere , quod mala intentione quatierent, declinat ad aliam partem

,, dicens t numquid vos vultis disci mii erus feri is p

Credibile non est, inquit molistonus, in loco tam humili, in quo Christus

Versabatur, quando Panalyticum sanasse'dicitur, tantum fui. se populi concursim, ut qui paralyticum de rebant, eum ante Christum praesentare non potu rint. Si autem hoc ab eis propter populi concirsum fieri non potui: se demus, longe , inquit, probabilius est, expcctasse eos , ut multitudo populi minueretur , quam chordis supra icctum panalyticum extulit se , ipsiumque tectum rupiise ,

ut ex eo paralyticvm ante c. arillum una cum suo lecto demittere possent. Si ut praesertur , hoc ficissent, gelo, ait. magis inordinato ferri non nato ant . Si autem hujus aegroti .cii ratio tanti reserebat, cur Chrillus Glo verbo canit a. tem illi non rei lituit λ Deinde nonne praecipere multitudini poterat, ut locum ei darent ρ Permisiises autem, ut eius domus, quam inhabitabat, teuum fiangeretur, nullo modo dici dubct. Addit: si circa domum multitudo ii mi inum tanta erat, quanta supponitur, non si tum qui paralyticum deserebant, eum an te Christum ponere non potiti sent, sed neque etiam accedere ad domum ; in qua Chri lius erat, multoque minus paralyticum elevare supra tectum . ini id tandem de eo dicendi ni est, ad quem ipsa domus spectabat λ Non enim tu. Eset, ut tectium suae domus ita impune frange tur. Belle sane , atque pro more tuo lilotius . Tantam ergo populi multitudinem fui ise, ut qui paralyticum de&rebant, eum ante Clitii lima praetentare non potuerint. nihil magis veritati, consentaneum esse poteti. Nam Chri .ius, antequam Vapharnaum accudiret, multa, eaque inunia miracula patraverat . Inde vero contigit, quod postquam Moiditum es, uti tradit S. Marcus cap. r.

119쪽

v. a. quod in domo esset, con nerunt multi, ita ut neu ea et neque adjamam, est loquebatur eis Cerbum et inde quoque fuit, quod, uti ait S. Luei, cap. s. v. I s.& seq. Perambulabat magis sermo de illa , O conveniebant tu bis multae, ut audirent, O curaremur ab infirmitatibus suis. Ipse autem ste de bat in duertum, oe orabat. Et factum est in uva dierum, O sesedebat e cens. Et erant Ptarisaei sedentes, O legis doctores, qui venerant ex omni e stello Galilaeae. O Iudaeae , Ierusalem a CP τirtus Domini erat ad sanandum eos. Res ergo quum ita la habuerit, qui paralyticum deferebant. eum

ante Christium prae turba praesentare non potuit se solus Oolitonus eontra hi floriam Evangelii nimis evidentem, atque manifestam dubitare ausus est. Neque est rer molitanus miretur, hosce homines sibi expectandum ratos non fit illa, donee turba minueretur. xuandoquidem homines , qui aceu rerant, brevi tempore non esse recesiuros, ipsi quoque inde cognoscere poterant , quia Virtus Domini erat ad sanandum eos, α Christus Sedebat doceri . Anne existimare poterant, multos, qui propter pervulgatam famam miraculo. tum Christi illuc advenerant, abscessuros, antequam obtinuissient, quod vole. hant λ anne putare. qui accesserant , ut eum audirent, ad suas domos redituros , antequam Christus finem loquendi faceret ne divinare Christi m in iis dem instituendis non diutius persi iturum Deinde qui rei cuiuspiam desiderio

est vehementer incentus, nullam moram pati posse, qua ab eiusdem e sequutione retrahatur, etiam V lillanus noscure poterat, nisi pro impietatis stilamulo calumniandi libidine praeoccupatus miliet. id vero dicendum erit, si qui paralyticum deserebant, certa iuuicii ratione putarunt nos eisse expecta dum ut turba minueretur. Christus. quando alia Vice Capharnaum se contulit,

non solum in synagoga docuit omnes, sed etiam spiritum immundusti ab ho. mine eiecit, di liarum Simonis a fi bri liberavita deinde a Vc spere au-

,, tem facto , quum occidissici sol . asserebant ad eum omnes male habentes , deis daemonia habentes . Et erat omnis civitas congregata ad ianuam . Et cura. ,, vit multos, qui vexabantur variis languoribus, ct daemonia multa eiiciebat, is de non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Et diluculo mane surgens, is egressus abiit in desertum locum, ibiqire orabat is . i ergo para luticum deserebant , ipsa experientia edocti limere poterant , ut hac quoque vice Christus mane diluculo surgens abiret, atque ita tum ipsi' , tum paralyticus sua spe mistrati remanerent. Tantum itaque abdit, ut. imprudenter se geis rint, quin potius provida illicitiidine curaverunt . quae debebant. is Tecta apud Palaestinos inquit Calmetius in Marci cap. a. v. q. Inia areae formam complanata erant, domusque in exteriori pariete instruebaturis scala, qua ascensus dabatur in tectum , quin opus ei sui intra domum subi- , , m. Addunt in medio eius areae spatio patuit se feneilram valvis desuperpa- ,, tentibus clausam, additis circum cancellis. Extollebantur valvae, quum diei se lux in subiectum conclave admittenda erat; claudobantur vero, quum nia is mis esset solis aellus, sive plueret, vel ningeret. Ilas igitur valvas si stu. o lere, inquiunt, ut paralyticum coram' Jesu in si biecto conclavi docente , , demitterent. . . Probabilius dicendum , domum , uti plerasque nune in Oriemis te consuetas, O nulla fuisse contignatione divisam. Raamobrem viros P

b) Ab habitatoribus illarum restῖ ctas . uti per solarii Aramen lucem ex-num etiam eco hoc didici , qui de illud cipiant.

120쪽

., ralyticum portantes, ablatis tegulis aliquibus, quibus area tecti insternebais tur . ampliorem essecisse feneitram , demissumque paralyticum coram Iesu ,, in soribus , vel in fenestra loquentem iacui Te is, Et re quidem vera domus Hebraeorum ita Disse e structas, ut & pee larii foramen lumen exeiperent, & per duplicem scalam unam interiorem, exteriorem alteram in tectum conscendi posset, ex iis, quae Marci II. N. I leguntur, non obscure colligitur. Nam hoc loci ChriIlus praecipit, ut qui tempore desolationis fiserit Super te et, ne descendat tu domum , nec introeat, is tollat quid de domo sua: ergo e tecto in domum per scalam interiorem de scendi potuisse oportet, adeoque S in selario milia foramen, per quod desce deretur. Non volvit tamen Christus, ut in tecto morarentur, sed ut fugerent ad montes, qui in Judaea futuri essent, indeque colligitur, per scalam extoriorem, fuit se descensioni locum Laa. Iudaicarum ergo domuum quum talis furnia eiset, eiusdem quoque illam fuisse, in qua Christus habitabat, dubitari non debet. i itaque paralyticum deferebant, quum prae turba ad Christum

Penetrare non misent, per scalam exteriorem quam ante ianuam domus, in qua tunc temporis turba consistebat, positam fuisse improbabile non eii J eum supra tectum efferendum sibi esse putarunt. ut deinde sicuti fecerunt, per foramen , quod in selario patebat, ante Christum demitterent. inia vero sis. Iarii foramen non erat ita amplum , ut per illud una cum lecto paralyticum demittere possent, ideo etiam aliquas tegulas ab eis removeri necesse fuit rquod quidem tum S. Marcus cap. 2. v. , tum S. Lucas cap. I. V. I9. innuisse

videntur.

Nihil autem facilius contingere potuit . quam ut dominus ipsius domus hoc moleste pallas non fuerit, vel saltem quamvis primo id moleste passium fuisse demus , statim omnis ab eo turbatio amota sit. mandoquidem si assi Vertit; statim noscere potuit, quid ii facere volebant, qui supra tectum conscenderanti hac autem impedire nimis crudele nillat, atque omnino alienum ab eo, qui Christi Domini sermonibus audiendis intentus erat. si autem primo violentiam sibi inferri putasse eoneedamus, nonne deinde postquam fidem tum paralytici , tum eumdem deserentium perspexit, multoque magis quando

Christus paralytico peccata dimisit, atque iussit , ut . sublato lecto , ambularet . de eo , quod factum fuerat, potius ravdere, quam irasci debebat En

tandem quomodo Woollioni gravissimae difficultates evanescant. . ς Illud quoque contra Noolsionum hic monendum esse censemus, plura a

quoque nunc sepe fieri, quae sine maxima dissicultate , atque etiam sine molestia aliorum non fiunt. An festasse propter hoc lacta fuisse negandum erit, quamvis plurimorum sint confirmata testimonio , atque etiam illorum , , quorum facta non fuisse quam maxime intererat ρ Profecto ita res illa se habet, de qua agimus, si illud quoque demus, paralyticum chordis supra tectum

fuisse sublatum. atque tectum non sine gravi molellia ipsius domini confractum , ut paralyticus ante Chrillum demitti posset. Hare omnia dissicilius fieri potuiste & nos quoque damus. At nonne eorum tota turba, quanta erat . quaerim. IV. P ad

c house in lib. inscripto Le fetia litteria de

Novum Testamentum Gracum Ioannis Iacobi di cap. 1 o. v. 27. In his enim testimoniit Antiquorum nostra sententia praeclare con.

firmatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION