F. Thomae Mariae Cerboni ... De theologia revelata libri tres. Tomus 1. 2

발행: 1768년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

33 T Isso L. REVELATA

raeula Christi vera esse admittantur; atque hinc est, ut ea fabulis, inanibusque commentis aequiparanda esse effutiat. q. Christum virtute faciendi miracula onullatenus pneditum fuisse inde calumniatur, quia, inquit, non quovis loco, de tempore edere miracula potuit. Quod si propter fidei defectum vel in spe. ctatoribus, vel in illis ι qui eurandi erant, hoc contigisse ei reponatur , ne ullam suae impietatis evomendae vicasionem omittat, itatim regerit , quasdam infirmitates esse . quae per artem medicinae curari possunt, aliae vero non item; in has autem si mediet incidefint, laudem mereri apud omnes , dum easdem a se tolli non posse fatentur, contra autem esse vituperio dignos, si , ut aliis illudant, huius rei defectum in infirmos refundant. Haec vero agendi ratio est, inquit ipse . quam Christiani sequuntur , ut Christi auctoritatem tueantur: nam, ut ne quoad aliqua facienda Sum magi lirum imparem fuisse, fateri cogantur, vel aditantes, vel eos, qui eurandi erant, fide defecisse criminantur . a Haec quidem omnia , quamvis talia sint, quae a nobis merito contemni ponsent, ea tamen, licet non multis , confutare aggredimur, ut Noollioni impia

calumniandi libido magis magisque perspicua semper fiat. Primo ergo 'Voorustonus in eo desipit, quod miraculorum Christi testimonium ab iis qiiaerit, quorum maxime intererat, ut ea occultarentur, atque etiam , si fieri posset, perpetua oblivione delerentur. Tales enim fuisse ludaeos etiam ipse non videre is . non poterat. In eo quoque delude turpiter errat, dum contendit silentio non nullorum apertissima testimonia eorum quoque destrui , qui testes oculati su runt , quique nullam rationem habuerunt, ut mentirentur , atque etiamsi habuisser, res pro voto eisdem continsere non poterat, sicuti fiu. 3. ex Eusebio iam demonstravimus, atque infra uberius , data opera, demonstratiari sumus . V

rum hoc quidem in m litono damnandum i illud tamen multo audacissime facit . quod silentio Iudaeorum andacter pro se abutatur, quando contra illum manifeste facit. id p anne adeo stultus quispiam erit . ut Judaeos propter odium, quod contra Christum conceptum habebant, in facta illius animo calumniandi non diligenter inquisisse arbitretur λ eos ne potentia, sapientia , atque calliditate, qua insignes erant, cognoscere non potuisse, quae in sua patria quotidie eo tingere dieebantur 3 a Juda Iscariote proditore de Christi operibus illos non quaesivisse λ Christum ad sita miracula siepe pmvocantem aequo animo tulisse, potiusquam fraudem detegerent, atque manifestarent ρ inter praecipita capita accusationis hane quoque Chrilli fraudem non fuisse relaturos p Prosecto quum

ua, qua poterant ,.ratione Christum uti impostorem , atque seductorem traducere curavisse legamus, di modo in virtute Beelzebub principe daemoniorum miracula ipsum facere illi obseeerint, modo de violato sabbato eum accusaverint; eos ite tacitos praeterituros fuit se quo sane capite rem totam statim conficere poterant miracula , quae iactabantur , nonnisi imposturas , atque praestigia esse, qui inani sanae mentis' unquam ex illimare poterit ρ ergo ex silentio Judaeorum Christi miraeula vera fuisse evidenter concluditur.

At vero nonne Woollionus hac in re summa etiam confidentia aperte mentitur andoquidem Nicodemum principem , & Legis doctorem inter Iudaeos suam , & aliorum doctorum fidem eiga veritatem miraculorum Christi hisce verbis confirmasse legimus i b habbi, scimus, quia a Deo venisti magister: n

inst

a Ante uvessionum etiam Uanhius in hoe idem opposuerat.

142쪽

mo enim potest bae sitra fatere, qua tu facis, nisi fuerit Deus ciem eo. Ph

ricaei autem convicti evidentia miraculorum , quum , quo se Verierent , non haberent, ad virtutem Beelzebub recurrerunt. id plura λ Synectium qu que ipsum facere non potuit, quin veritati minaculorum Chriiti apertum testis

monium perhiberet. ideoque inquietati ca) Rud facim M. φida bie homo minta signa facis p Postremo anne tot millia Iudaeorum, qui Christo praedicanti as.

sensi fuere , quique non selum miracularum ritu fama permoti , ita vel eviis dentia convicti, vel beneficium experti, ei adhaeserant, anne testimonium eo temnendum , nulliusque momenti cuipiam , praeterquam lilono, videri potest/Perillia autem plura Scripta Iudaica , in quibus Chrilii miracula confut rentur, unde nam tandem Oolitonus novit λ vel potius quo id ore assi are audeat, quum neque Iosephus . neque Talmudici do res eorumdem ullam , mentionem fecerint λ Si autem suspicionibus . inanibusque coniecturis standum est ἔ has videlicet coniecturas , quae cum suis nullo comparari possisnt, solvat, impius homo, si potis est. Vetustate, aut cassi forte contigit , ut ea Chrilitanorum opera perierint, quibus huiusmodi calumniae Judaeorum refellebantur i nam in confutandis ita septis, quae Religioni adversabantur , primos Chri ilianos omnem 1bllieirudinem posuisse. mis comperta res est. Judaeorum autem opera, siqua fuerunt scripta contra Christi miracula, ipsorum Iudamtum neglectu perierint, quia quum inepta per se essent, α contra evidentissime stellimonia Borum pugnarent, contemptum aliorum in se magis magisque excitare poterant. Forte ea aetate nemo Judaeorum fuit . qui contra Chrilli miracula scribere auderet, ne evindentissimae veritati, quae omnium testimonio

confirmabatur, sese opponeret. Quid ad haec ης istonus p Prosem hamatoportet.

verum enim vero quisham unquam doctores Iudaeorum rem sitam adeo neglexille putaverit, ut haec monumenta omnino perire passi fuerint , atque snullo modo citravin .it ρ Judaei nihil magis cordi unquam habuerunt , quam ut diligentius ea cullodirent, quae antiquitus tradita receperunt i quomodo ergo

fieri potuit, ut huiusmodi scripta , quibus in sua agendi ratione irreprehens biles ipf, esse , consequens erat, prorsus interire permiserint pAt non negligentia Iudaeorum π istonus dieit, sed fraude Christianorum factum fuit. ne aliquid hujusmodi operum superesset, quia iisdem confutandis

impares se else cognoverunt. Ita ne vero ρ Cur ergo in Dialogo Iustini a

versis Topbonem , dc in Tertulliani Commentario adversus 'udaeos quae Iudaei opponebant, adhuc legenda supersunt 3 cur Origenes in suis libris Moersas celsum ea omnia reliquit, quae Celsi Iudariis contra Christum blasphemabat pergo iraude Christianorum huiusmodi antiqua scripta Judaeorum peri illa, mol-stonus impudenter effutit, atque etiam magis audacter insanit, dum Christianos hoc fecisse criminatur, ut delerent, quod refutam non poterant, quum a primis Ecclesiae Patribus acceperimus, quae contra Christianam Religionem I daei tunc temporis opponebant, dc conclata acceperimus. Verum hac una in re quam multa sint, in quibus impius homo peccat, paucis videamus. I. Haec antiqua scripta Iudaeorum olim extitisse ad arbitrium sibi confingit. a. Ea perisse eadem cum confidentia assirmat. 3. Sublata fuisse staude Chrilli an tu ita,

eonfidenter iactat. 4. Christianam Religionem ita valide iisdem consuta tam bla-

143쪽

THEOL. REVELATA

Hrat , ut nullus responsioni Iocus esse posset. Ita ergo fit, ut, quod non existitit, ipse extitisse ponat: sublatuita fuisse, quod nunquam fuit e fraude Christianorum periisse, quod perire non poterat, quum perire non possit, quod non existit; tandem, quod sane summopere ridiculum est, ea seripta plurimum valere ad convincendum . quae nullo modo viderat, aut audierat, quia suo tempore iam omnino perierant. At reliqua prosequamur.

Ac priusquam πωlsionum de absurdis , quae ex Christi miraculis, si ut

vera admittantur, consequutura esse dicit, refutemus , iuvat principio advertere quod quidem ad rem maxime pertinet nullam esse rem gestam tam certam, tamque testatam , cui apud homines rudes, & imbecilles, praesertim si male animati sint, callidus quispiam, atque impudens tenebras offundere non possit. Nam etsi is rationibus aut nuIlis, aut plane futilibus utatur; nihilomi. nus , si rem detruncatam afferat, in eamque stylo iocose, mimicum in modum, invehatur, multoque magis si iocis mendacia subdole, di callide admit eat , eaque confidenter, & sine dubitatione proferat: capitur videlicet iis verborum lenociniis, eaque scientiae, de ingenii simulatione vulgus imperitorum. ae primum ipsa scit litate delectati ridere incipiunt , mox ratiunculis cepius pulsa. ti addubitare, postremo nebuloni dem habere . At vero huiusmodi impugna di rationem fraudolentorum impiorumque hominum esse, qui nec ullam bonam fidem habeant, & turpissima calumniandi libidine adversus veritatem tantur, quis non videat λ Talis profecto est modus, quem sequitur molst nus, dum contra Christi miracula agit, ut constat ex iis , quae usque modo disseruimus. Nam ut Chilli miracula facta non fuisse demonstret, testimonium illorum , qui non sinunt, ut de eorumdem Veritate dubitemus, fraudolenter omittit; circumstantias per summam calliditatem non curat I propter miracula hominum plura millia , alios, ae antea erant, evasisse , silentio praeterit: Chri- si agendi rationem deinde impudentissime cavillatur , ac per iocum cepissime etiam contemnite postremo omnium , quotquot extiterunt, impiissimus . non solum multos , qui Christi miraculornm vel testes, vel participes fuerunt, sed etiam ipsum Christum impostum, atque fraudis accusare non veretur. Ea erisgo ratione Christi miracula oolstonus obscurare, dubia atque incerta redd re tentavit, qua fieri ratione potest, ut facta quaevis evidentissima per sumis mam improbitatem obscurentur apud rudes, atque imbecilles, ad iniuriam , S dedecus humanitatis. Sed quoniam pugnat de absirditate eorum , quae ad Christi miracula eo sequuntur; eiusdem blasphemias veras esse fingamus, atque quid ex iis consequens sit, observemus . Quam maxime absurdum est , ut pro imposiore , qui ubiam cruci affxus coram omnibus turpissime amisisset, a quo nihiI boni neque in ista, neque in altera vita sibi expectare possent, discipuli eius quoscumque labores voluerint pati, omnia mala sustinuerint, ipsamque vitam inter eruciatus libenter amiserinit ut autem istis longe plures, qui eorum, quae in Christo

contingerant, testes oculati fuerant, a suis defecerint, odia omnium in se e citaverint , persequutionibus occurrerint, nihilque omiserint , quo suam in hunc Christum fidem testarentur, ne eonfingi quidem potest. A veritate omnino abhorret, ut res commenticiae apud eos venditari potuerint, qui ipsi rebus interfierant. quum agerentur , quique adeo vera ne, an falsa praedicarentilr,

ipsi sibi erant conscii suo ipsorum ςxperimento: supra omnium fidem est , h

144쪽

LIBER II L

mines enhisvin eo itionis alios, ac antea erant, propter vana quaedam com menta repente extitisse, atque tales, ut a Voluptate ad virtutem, a vitiis ad

honestatem, a liberiori vivendi ratione ad metam, atque asperam traducti suaerint, ne in insipientis quidem mentem cadere potest, possibile fuisse in hae retravissima, quae ad unumquemque maxime si ctabat, non solum neminem .impos uram detegere. sed tam feliciter eam propagari potuisse , ut etiam primis temporibus ubique pervaderet, quando neque deerant, qui sita potestate, qua omnia poterant, sese sertiter opponerent, quin sua stientia impedirent . suoque odio prohiberenti tandem infiniti enim prope esse possemus 3 factum esse . ut huius universitatis tota facies propter aliquas imposturas mutaretur , istam tandem semesaverit ρ sed haec omnia ad Christi miracula, quae motistonus imposturas blasphemat, coesequuta fieret ergo quae absurdissima sunt ,

quaeriue ne in stupidissimorum quidem hominum mentem cadere possunt, ad impiissimum istoni syllema consequuntur: contra vero haec Omnia , quae reipsa contigerunt. veritatis miracularum Christi evidentissima, atque apertissima testimonia sunt et ergo abstesitatem, quae ad Christi miracula consequatur,

absurdissime mollionis re stuItissime appellat ca .

Christum autem non selum non ubique , sed neque etiam semper ἰ ubi rogatus fuit, miracula fecisse damus , cuius rei S. Μatthaeum testem amplissimum habemus M. At vero nonne alias saepe multa. atque praeclarissima miracula fecit; ergo ea faciendi potestatem haliat. mapropter sicuti non togatus ali quando miracula iacienda a se esse duxit, aliquando non duxit; ita etiam togatus sua Divina potestate modo utendum, modo non utendum esse existimavit λ id λ anne Drtasse necesse est, ut qui aliqua est potestate preditus. ad arbitrium petentium ea semper utatur λ anne, si non semper utatur, hujusmodi potestate non praeditum esse dici poterit ρ Hoc sane est, quod ooblonus velleti verum siti similis semper extulit. Tanta ergo quum semper laetit Christus Dominus erga alios misericordia praeditus, quemadmodum legenti vitam illius manifeste constabit, siquando non annuit votis aliquorum, qui miracula petebant , defectu eorum id evenisse Christiani recte tuenturi nam neque potestatem, neque misericordiam, atque benignitatem ei defuisse aliunde omniano perspectum habenti ergo si Christus etiam requisitus aliquando nulla miracula secit, propter deiectum petentium ea non fecisse sapienti iudicio, & liabera voluntate, non potestiuis defectu, dicendum est. c d autem 'messionus de medico habet, ct ineptum per se est. & nihil concludit . Nam maiora quidem iis , quae fecit, Christum miracula iacere potuisse quamvis fateamus I talia tamen non erant, quae Christiis, pollulantibus Pharisaeis, atque I daeis, ficere renuit: nam Pharisaei ipsum rogarunt, ut fissum de caelo faceret c) ; Iudaei autem , ut de cruee destenderet d : illi multa prati latissima signa Iam viderant, atque audierant λ isti veto, praeter signa , quae vid rant , atque audierant , paulo ante etiam Christi potestatem experti su

rant, qua eo dicentet se Ego sum: abierunt retrar- , σ Geideratu ia

de iis . qirae ad Evangelii praedirationem a ce) Mart. I s. U. I. consequuta fuere , pluriinis diueruimus,uvool- d Blate. 27. - a. soni ineptam ealumniandi libidinem magis ceὶ Ioau. 18. v. magisque produnt.

145쪽

a 38 THEOL. REVELATA

una me praeeellentius autem quiddam videtur in corpora aliorum . quam in

proprium per miraculum agere . .

Neque Woolitonus msicere inde potest, quia apud S. Matthanim ea. I v. 18. legimus, Christum in patria sua non fecit se Mutias vinaces propter m-eredulitasem eorum, & apud S. Marcum cap. 6. v. F. quod . 2 'n poterat ibi virtatem ullam facere , xisi paucos infirmos, impositis manibus , curavit: nam nonnulla signa etiam in fila patria Christum fecisse uterque Evangelista consentit. Unde eum S. Thoma 3. par. . 63. M. 2. ad I. - Dicendum, is quod hoc . quod dicitur. Nyn poterat ibi ullam virtutem facere , non estis reserendum ad potentiam absolutam, sed ad id, quod potest fieri ecingruen-

, , terr non enim congruum erat, ut inter incredulos operaretur miracula. V

se de subdituri a Et mirabatur propter incredulitatem eorum: secundum , , quem modum Genesis I 8. celare potero Asraham , quae gesturus μαλ, , Et I9. 2 'n potero facere quidquam , donee ramediaris illuc ,, . Haec vero contra Noolitonum de Chrili miraculis disseruisse modo sussiciat; nam quod contra Christi resistrectionem opponit homo impius insta ,

data opera, confutaturi sumus.

Duo sunt, quae in hoc paragrapho probanda suscipimus ; hoc est, ct Christum sbam Divinitatem, atque missionem confirmasse miraculis: Si tuste quidem sapientissimeque confirmasse ; atque hoc pollerius illud eIt , quod cisntramistas potissimum nunc propugnandum suscipimus . Nam nullam vim ad fidem faciendam in mira lis inesse volunt. Hine UaIllisnus b miracilla Christi eum miraculis Apollonii Tyanaei , Vespasiani. oc euiusdam alterius faniosi impalloris cum summa impietate comparat, atque etiam falsos Prophetas miracula patraturos a Christa praedictum esse opponit. Auctor vero Cogitationum Philosopb earum s. qa. ex miraculis missionem expendendam non esse dicit, pluraque in hujus rei confirmationem f. a.7.& seq. inepte essulit. PRopostrio. Christus suam Divinitatem, atque missionem miraculis e firmavit . & recte quidem sapientissimeque confirmavit. Prob. Prop. I. parsis, nempe Divinitatis suae argumenta Chrisbim attuli L. se ex miraculis ducta. inum Philippus a Christo quaereret, ut Patrem , quem habebat, sibi olfenderet. res dindit ei idem Christus et e 'n creditis, quia ego in Patre, O Patre in me est Hispun muter opera ipsa credite, . His autem verbis opera miraculosa , quae fecerat, es ducere in cognitionem suae Divinitatis, S ieeireo facta fuisse, ut eo ducerent, Chris his aperte significavit. Dum in porticu Salomonis Christus ambularet. d Circumdederunt eum, , Judaei, S dicebant ei: quousque animam nostram tollis p si tu es Christus, ,, dic nobis palam. Respondit eis Iesu: loquor vobis. & non ereditis : ope-M ra, quae ego facio in nomine Patris mei . haec tellimonium perliibent de s

146쪽

me se . inium vem post alia multa Christas dixisset: Ego, o Pater unum

sumus; atque ob hanc caussam Iudaei lapidare eum vellent: ,. Respondit ei, Iesiis i multa bona opera ostendi Vobis ex Patre meo, propter quod eorum ., opus me lapidatis ,, t Nimirum multa bona cfera ex Patre sto , hoe est

iupernaturalia , illis sese ostendisse Christiis dixit, propter quae quinam tandem

eius Pater esset, cognoscere possent r ergo miraculis suam Divinitatem eonfirmatam esse contendit . Postremo dum Judaei Christum hiasphemare calumni

rentur , quia Dei filium se dicebat: is Quem Pater sanctifieavit c reposuit Chri-- stus & misit in mundum, Vos dicitis a quia blasphemas ; quia dixi i filius

o Dei sum. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi . Si autem se faeloi & si mihi non vultis credere operibus credite, ut cognoscatis , &A'credatis, quia Pater in me est, ct ego in Patre, . Distinctius ne signifie re Christus poterat, operibus, quae ipse fecerat . Divinitatem suam manifestari, atque declarari ρ Verum nonnulla quoque alia expendamus. Quum Chris his praevideret, quae in morte Lazari esset operaturus, statimae intellexit infirmitatem illius: sa) Infirmitas baec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei , ut glorificetur Filius Dei per eam . Per reserrectionem emgo Lugari uti Filium Dei se glorificandum esse videbat. Qirando Ioannes duose discipulis suis ad Christum misit, ut ab eo quaererent , num ipse revera es.set, qui venturus erati b respondens Iesius , ait illis r o Euntes renuntiateis Joanni, quae audistis , ct vidistis. Cinci vident, claudi ambulant, leprosi mi in-- dantur, surdi audiunt, mortui restirgunt , pauperes evangelizantur is . Hac autem loquendi ratione significavit Christus ex iis , qtiae si pra vires naturaefecenat, facile cognosci potis sie Filium Dei esse. Hine etiam Christus dum de illis loqueretur, qui suos Apostolos persequuturi erant: c Si non venissemis sinquit, de loquutus fuissem eis, peccatum non haberent δ' nunc autem ense cusationem non habent de peccato suo. i me odit , di Patrem mei inri,, odit. Si operia non fecissem in eis, quae nemo alius fecit , peccatum non se haberent. Nunc autem di viderunt, ct oderunt & me, & Patrem meum, , . Si ergo qui Christum recipere noluerunt, nullam excusationem habebant, quia viderant opera eius; dubitari non potest intendisse Christum , ut iis operibus manifestaretur sui divinitas. Prob. altera pars de argumentis Divinae missionis suae a Christo ductissimiliter ex miraculis. Et re quidem vera licet Ioannes verum de Divina

missione Ch illi testimonium perhibuisset ; tamen ipse Christus testatus est , maius digniusque testimonium se habere. Hoc vem testimonium erant Diusnaopera ipsius i db o Ego autem , inquit, habeo testimonium maius Ioanne .ri opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea I ipsa opera , quae

,, ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me . Et quiri misit me Pater. ipse testimonium perhibuit de mer neque vocem eius iuris quam audistis, neque speciem eius vidistis se. Hinc est etiam . quod Christus, quando Laetarum quatriduanum resescitavit, ad Patrem conversiis ita eum alloquutus fuit i o,, Pater gratias ago tibi, quoniam auditii me. Ego autem, , sciebam , quia semper me audis, sed propter populum, qui circuisat, di-S a D xir

147쪽

x o THEOL. REVELATA

M xir ut credant , quia tu me misisti,, . Christus ergo in testimonium siae Di vinar missionis, multis Judaeis spectantibus . tantum , tamque insigne miraculum patrare voluit. Unde Nicodemus quum Christi prodigia vidissiet: co . , Venit ,, ad Iesum nocte, & dixit et i Rabbi , scimus , quia a Deo venisti magiis ster et nemo enim potest haec signa lacere , quae tu iacis , nisi fuerit Deus se eum eo M. De turba autem multi crediderunt in eum , & dicebanti Chri o mis quum venerit, nunquid plura signa faciet, quam quae hic facit λ S ea ,, quum esset s Jesus J Jeroselymis in Pascha in die festo multi crediderunt itiis nomine eius videntes signa, quae faciebat Miracula ergo Divinae missi senis Christi argumenta evidentia fuerunt. um quidam infirmus, dὶ Triginta octo annos iu infirmitare habetu, sanatus a Christo fuisset, idque per eum, qui senatus erat, Iudaei comperiis.sent, Jesum calumniantes persequebantur, quia die sabbati hominem curasset; multo autem masis crevit odium , quod in Christium conceptum habebant , quando haec sibi ab eo reponi intellexerunt: ce Pater meus ti Me modo op ratur, O ego operor : tunc enim eum interficere quaesierunt. Quid tamen Christus contra reposuit fJ ,, Amen amen dico vobis i non potest filius ari se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem a quaecumque enim ,, ille fecerit , haec & filius similiter faciet. . . . Sicut enim Pater suscitat ,, mortuos , & vivificati sic & filius, quos vult, vivificat . Neque enim ,, Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio . ut omnes hono. ,, rificent filium, sicut honorificant Patrem et qui non honorificat filium, non ,, honorificat Patrem , qui misit illum is . Virtute ergo Patris Chri Ilus se operari dicit, mortuos suscitare , atque alia facere, ut eumdem honorem, ac Pater, ab hominibus accipiat, ideoque fieri non posse, quin cum honore Patris, a quo milius et , suus quoque honor simul unitus siti ergo Christus in testimonium suae filiationis , atque misi sonis miracula fecit. Hoc autem ex iis magis magisque perspicuum fit, quae Christus dixit, ouando Laetarum a mortuis resuscitavit. Sublato ergo sepulcri lapide, in quo Laetariis quatriduanus iacebat, g se Jesiis ... elevaris sumum M oculis, dixit: Pater gratias ago tibi, quoniam auditii me . Ego autem , ,, sciebam. quia semper me audis , sed propter populum , qui circumstat, di- xi r ut Glaant, qui tu me misisti is i ergo etiam resurrectionem Laetari argumentum suae Divinae missionis Christis ei se voluit. Prob. 3. pars ino enim aliter modo Γ ita S. Cyrillus lib. 6. contra V lianum , qui eodem modo, ac Deillae nostri temporis, Christi miracula maxima cum impietate contemnebat J ., Deum esse agnosci potuit. & postquam is homo factus est, id, quod erat, permansisse λ An immense, & infinito hoe,, coelo revoluto, ac terra a nostra diversa ex undis iussa existere λ an aliquidis novum in sele , ct luna , reliquisque sederibus molitus λ Atqui quum hu-ri manitatem assumpsit, scopum illum sibi propositum non habuit a sed potius se misertus est hominis , quem fraudes impuri spiritus in extremum miseriaeri genus, ct vere naturaque Dei creatoris Omnium ignorationem adduxerant... a

Bau. a. v. 23.

nau. s. v. s.

148쪽

o in mortales Igitur ad neeestiriam veritatis cognitionem ammum transferrent, o Christus in specie nostra apparuit. seque filium esse perhibuit eius, qui hocis universum per ipsum compegit. Ouumque miracula ad fidem ineredulis per is trahant, aegris sanitatem , eoecis visum rei lituiti spiritibus impuris, ut ii ais intimos recessus se quam primum reciperent, imperavit, nec detrectare im- ,, perium licuit, daemoniaeos liberavit, mare. & ventos increpans iussu s is davit. Nee ignoravit creatura poteitatem imperantis . Monuos e sepulcris is eduxit, ac foetidos iam eorruptosque nutu Divino ad vitam revocavit. ori quid illustrius, quae , atque ita magnifieum p Si ergo miracula patrare minis dicae peritiae opus erat, nihil Divinum existimet, ac impune despicere ipsi ,, liceat. casum vero virtutis opus esse, nemini non sit manifeshim , quis v

ritatem eorum , quae dixi, inficiabitur se pEt re quidem vera per miracula fiebat, ut Christo, quamvis simplex homo videretur, omnia sibiecta esse, quivis intelligere posset i ergo Christus sapientissime miracula patravit, quo omnes in cognitionem suae Divinitatis pervenire possent. Deinde quae absque ullo periculo erroris conspiciuntur oculis , certius. atque firmius extorquent assensum nostriim i ergo Christus in argumentum suae

Divinitatis, atque missionis sapientissime miracula fecit. Prob. con. Miracula, quae iecit Christus absque ullo periculo erroris omnium sensibus comprobari potuerunt is r ergo si ea, quae absque periculo erroris oculis conspiciuntur, certius, atque firmius extorquent ,ssensum nostrum, & aliunde miracula solus Deus propria virtute facere potest bin , iisdem Cisiliis in argumentum suae Divinitatis . atque missionis sapientissime est usiis. Tandem in confirmationem suae Divinitatis Christiam sapientissime miracula adhibuisse. eventus probavit. - Nunc autem c ita Origenes contra Ce sim Ilib. 6. m. I i. Blus Jesus est . qui ut filius Dei per terrarum orbem is in hanc vitam venisse praedicatur. Nam qui haec prodigiosis. ut Celsus , tri- ,, buentes artibus, similia prodigia facere conati sunt , ut eamdem sibi apud ., homines conciliarent auriritatem , eos nihili faciendos esse comperium est tri cuiusmodi filerunt Simon Samaritanus Magus, dc Dositheus eiusdem, ac ibis le , regionis. Ille se dicebat esse Dei virtutem , quam vocabat magnam . ,, hic vero se ipsem Dei filium r tamen nusquam gentium nunc videntur Si-

, , montani. . . Dositheani autem nee primum admodum valuerimi, & nunc om,, nino extincti sunt . ita ut vix triginta reliqui memorentur. Judas Galilaeus, o teste Luca in Actibus Apostolorum. c voluit haberi magnus aliquis , α,, ante illum Theodas: sed quoniam ex Deo non erat illorum doctrina, subla. ti sunt, & omnes, qui credebant eis. subito dissipati fuerunt, . . At vero, ut observavit idem Origenes contra Celsum lib. 2. num. O. , , Μinaculorum se Chri ili, di ejus distipulorum frictus est, non deceptio, sed animarum salus,, . apropter, sicuti argumentatur S. Augustinus lib. Io. de civita Dei cap. II. postquam plura miracula commemoravit, quae per Arcam Israelitae a Deo facta viderant . - Si Philosephi, praecipueque Platonici . rectius ceteris sati puisse laudantur, sicut paulo ante commemoravi , quod Divina providentiari haec

a veritarem huius prepositionis neeen sputando superiori adiuvimus, comperta sit.

s. noci est , ut nune pluribiis ad ramus . tb Neol. Re l. lib. I. P. R. art. a.

149쪽

M haec quoque rerum infima, atque terrena adiministrare docuerunt, numero- ,, sarum testimonia pulchritudinum , quae non selum in corporibus animalium L, verum in herbis etiam . Renoque gignunt ir , quanto evidentius haec adte'.

,; stantur Divisitati , quaeiad horam pracdicationis crus sunt , ubi ea religiori commendatur, quae omnibus coelestibus, terrestribus, infernis sacrificari ve- is eat . uni tantum Deo iubens, qui solus djligens , de dilueui semeit, , Tribus ergo modis, uti observat s. ThQmM 3. par. qu. 63. art per miracula Christi Divinitas manifestabatur. H Primo quidem secundum ipsam

is speciem operum , quae transcendcbam omnem potetitatem creatae virtutis .ia dc ideo non poterant fieri nisi virtute Divina. Et propter hoc caecus illum: 'min tus dicebat saeculo λ- est auditum, quia aperuit quis ocu is los caeci natii nisi esset hie a Deo, non poterat facere quidquam . Secundo. propter modum miracula faciendi: quia salicet quasi ex propria potest,teis miracula faciebat , non autem orando , sicut alii. Unde dicitur Luce 6. , se Iiιod virtus de illo exibat, fanabar omnes. Per quod ostenditur, sicuto Cyrillus dicit, quod non accipiebat alienam virilitem , sed quum esset na- , , turaliter Deus, propriam virtutem super infirmos ostendebat , R propterri hoc innumerabilia miracula faciebat . . . Tertio ex ipsa doctripa, qua se ,, Deum dicebat, quae nisi vera esset, non confirmaretur miraculis Divinas, , virtute factis i S ideo dicitur Marci I. Gaenam domina baec nova , quia is in potestate spiritibus immundis imperat, O obediunt ei ,, p.: . Dices I. contra primam, de alteram partem. Si Christus in confirmati

nem suae Divinitatis, atque missionis miracula fecisset, ea occultari non praecepisset, quia in hunc mundum venerat, ut manifestaretur ; sed ea occultari praecepitr ergo. Prob. mi. Si daemonibus imperiat, ut ab ossessis corporibus e.

xeant; sa 'n sinebat ea loqui, quoni- sciebant eum et si caecis videndi facultatem restituit; simul eiciem praecipit b). Videte, ne quis mas i si leprosum fanat, illum statim ita monet se HO. nemini dixeris: demum discipulis suis quanta passurus ipse esset, secreto mansestat di et ergo..Accedit, quod

Christus tam coram Herode, quam eoram Pharisaeis in eum non credentibus miracula facere recusavit; immo neque etiam in patria sua, in qua cognoscebatur ab omnibus, miracula fecit. R., miracula Chrilli, licet nonnulla eorum evulgari prohibuerit , adeo evidentia fuisse, ut propter ea Divinitatem illius nemo non cognoscere potuerit . sandoquidem Christius Judam , sibi, quod di filius Dei, re a Patre missus esset eredere tenuentes, ad sua miracula saepe provocavit e) ; immo propter sua opera nullam excusationem de peccato eos habituros esse dixit 0 i ergo maximam partem miraculorum eius ita manifestam fuisse oportet, ut ea seu videre, seu certissime cognoscere omnes potuerint; alioquin semper Iudaei ita reponere potuissenti quaenam tandem nobis miracula jactas Hoc autem non fecisse legimus, quamvis ut a Christi exprobationibus sese expedirent, in principe davnoniorum daemonia ab eodem eiici calumniati fuerint i ergo evidenti argumento id esse debet, de evidentia minaculorum nullo eos modo dubios esse potuisse. Et

150쪽

Et re quidem vera anne publica, atque omnibus manifesta illa miracula non fuerunt , quibus sanavit servum Centurionis cain, viduae filium a moria tuis revocavit ΓbJ , Laetarum resuscitavit seJ, quinque panibus , atque duobus

piscibus, quinque millia hominu ni , praeter muli res di parvulos, satiavit d) , atque convivio Canae Galilara aquam in vinum convertit LeJλ Quomodo deinde Christus non publice. omnibus alie inspicientibus, miracula operabatur, Si

is circuibat omnes civitates, & castella, docens in synagogis eoriam, S prae. ,, dicans Evangelium regni, & curans omnem languorem, & omnem infimiis D talem is p Si quando in desertum locum secelserat , to , Exiens vidit tu is bam multam , & misertus est eis, & curavit languores eorum ,, ὸ Si quum Venili et ad mare Galilaeae, atque in montem ascendi .set, h ,, Accesserunt ad ,, eum turbae multae , habentes secum mutos , caecos , claudos , debiles , & a- ,, liris multos, de proiecerunt eos ad pedes eius, & curavit eos. Ita ut tuse,, bae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos vi-

dentes, re magnificabant Deum Israel i) si Quum consumasset Iesura sermones istos, migravit a Galilaea , dc venit in fines Judaeae trans Iordanem; is & sequutae simi eum turbae multae, de curavit eos ibi ,, si demum skJ isis Viri portantes in lecto hominem , qui erat paralyticus, & quaerebant eum D in serre, dc ponere ante eum , Si non invenientes, qua parte illum inier- , , rent pnae turba, ascenderunt supra ted iam , S per tegulas summi krunt eum ,, cum lecto in medium ante Jesum is p Qui quum, imperiante Chri illa, surrexisset, tulit sereve lectum suum ; Πιφον apprehendit omnes, O maetasPabatumumὸ Maximam ergo, atque praecipuam paPtem miraculorum Omnibus inani. Dilam suisse , misiae impudenter negant. Sed qui s. eorum impia consilia nouvideat λ Miraculorum Christi numerum minuere Celsus, atque Iulianus con ti filere: hi autem eo audaciae pervenere, ut etiam omnium splendorem O,scurare contenderint, atque ut minaculis nullam fidem adhibendam esse colligerent, astruere conati stat, quod eli manifelle falsem, paucorum tellimonio

ea niti.

Talia ergo miracula quum Christium fecisse eonstet, quae propter sit evidentiam Omnibus nota esse poterant, quumqtie revera gentes, atque populi ce tissimum testimonium de iisdem reddiderint non eli , cur modo aliquas ratio

nes , saltem convenientes, Destiis ussi ree Blliciti simus, ob quas Clitillus no nulla sita miracula manifestari prohibuerit. Qitanta autem esset passurus, ideo Christi is Apostolis secreto communicavit, quia iis tantum datum erat, nosse mytterium regni coelorum si Deinde si Apostoli nihil antea de Chri ili morte comperiissent, periculum enat, nedum ea contingeret, scandalizarentur, quia nondum viri persecti evaserant . ,, ia enim verisimile erat eos, qui nollent ista accidere inquit S. Joa. Ch - 'ibi .l m. 6o. nu. i. , alias hom. horum oblitos esse, Dequenter ' haae, , in memoriam revocat, Dequenti commemoratione animium illorum exercens,,, ac dolorem minuens: seorsiliique illos necessario alloquitur i neque enim paris erat

SEARCH

MENU NAVIGATION