F. Thomae Mariae Cerboni ... De theologia revelata libri tres. Tomus 1. 2

발행: 1768년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

fingendo inter se eonvenerint. Si autem omnes mata fidei; qua fieri tandem

ratione potuit, ut cetero, a mendacio avertere . atiliιe s. etificare omni studio, nati ruerint . ut unam scinpur Camdemque dicendi atque agendi rationem 1

quuti sint λ nam qui malae fidei sunt, te verbis, atque factis cipe produnt . Deinde quomodo factum , ut licet tam multi fuerint, tamen & quoad asce sonem Chriiii , de quoad omnes circumitantias illius inter te consenserint . de

nemo eorum unquam extiterit . qui non ibium ad sui securitate ni comparanis dam, S ad multa . eaque gravissima mala Vitanda. sed etiam ut gratiam a pud ill 4 iniret . a quibus Omnia i perare poterat, mendacium confessius fuerit 3Pmsecto semel ae aliquum data opera malae fidei in iis filiise sipponamus . quae non solum sibi non prodet se, sed etiam multum nocere poterant , longe

potiori iure talem in aliis quoque filii se stipponi potes , quae sibi valde utilia .grata, atque iucunda futura erant. Si autem nonnulli Diicipulorum bonae hi autem malae fidei fuerunt; qua ratione non quidem semel tantum, atque in re parvi momenti inter se convenire, sed gravissima quaeque mala in defensionem conficti mendacii unanimiter ad mortem usque conliantissime sustinere potuerunt Quis ergo impossibile non Diise videat, quod Deiliae si imma cum impletate supponunt λ tDeinde Discipuli Chri illam magistrum suum , etiam antequam moreretur, vel agnoverunt uti Messiam, vel non agnovenanti si uti Messiam agnoverunt; fidem quoque verbis illius habuerint oportet , unde de resumetionem , dc ascensionem eius veram esse crediderunt: si autem non agnoverunt; quomodo non deterriti eo supplicio, quod Christius pertulerat λ quomodo furore ludaeo ivin non omnino perculsi λ quomodo, quum omni re sde spoliatos viderent , non prorsus animo defecerunt pΤandem possibile ne est, ut Discipuli omnem veram Religionem ex orint p hanc tamen exuisse illi dicendi erunt, semel ae quoad ascensionem Christi alios decipere voluitis ponamur. Simplicem enim hominem, de quo mulinta mentiti essent. Dei tam tum ipsi habuissent, tum ab aliis habendum cunasi sent. Quomodo autem sine aliqua vera Religione tant sancte vivere, tam salutaria praecepta tradere. cultum veri Dei adeo impense promovere poterant.

ut eum sanctitate doctrinae eorum omnia miles horum pnaecepta n comparari quidem possint λAt vero nihil a natura tam Inum magis quoque alienum esse potest , quam ut Christi ascensionem in coelum eius Discipuli confinxerint. Hominem adeas lapidum , sibique ita inimicum. ut, data opera, mendacium confingat, quod non selum nullius utilitatis sibi futurum ei se videat. sed etiam propter illud omni felicitate . quam habet, spoliari, & vitam undequaque aerumnosam duincere debeat, inveniri impossibile est; vel si adinveniri mise demus , longe impossbilius est . ut in mendacis persiliat, postquam omnia mala experis fuit, a quibus non selum statim se liberare, sed etiam multa commoda assequi pos sit . si mendacium detegat. Haec autem impossibilitas magis magisque auge

tur . eamque cum ingenio . Sc natura hominum coniungi non mise adhuc γvidentius constat, si plures in confictione huiusmodi mendacii S consensi. se .& perstitiise supponantur : hoc vero est , quod in Discipulis supponi debet, quoties quoad ascensionem Christi in coelum voluita ipsi alios decipere dicantura

ergo.

182쪽

Deinde euiuslibet tandem audaciae quispiam fuerit, possibile non est , ut licet potentia , opibus, scientia, omnique humano auxilio se destitutum videat,

omnes , quotquot ubique sunt, etiam contra institiitionem , quam a teneris habuerunt , eontra inclinationem sensuum . contra vim quoque potentiorumo . cunctisque contradicentibus, atque acriter repugnantibus,' impudentissimo mendacio fallere in animum sibi inducat. Hoc autem a natura hominum alienum esse , adhuc evidentius semper constabit, si plures, quamvis propter sit numerum supra omnes alios praevalere nullo modo possint, in rem istam consentire supponantur ; atqui hoc discipulos Christi ausos esse necesse fuit, si quoad astensionem sui Magistri alios decepere: ergo. Tandem ab Jngenio hominum omnino alienum est , ut in eo omnem suam spem reponant , quod falsum commentitiumque esse, firmissime persuasi sunt iergo ut Discipuli ascensionem Christi confinxerint, ab eorum ingenio , atque natura , si tamen homines erant, omnino alienum esse debuit. Prob. coia. In Christo , qui ad coelos ascenderat, omnem suam spem Discipuli reponebant vergo si quoad ascensionem Christi mentiebantur, in eo reposuissent, quod fabsum commentitiumque esse videbant i ergo si a natura hominum omnino ali num eis, ut spem in eo reponant, quod falsum commentitiumque esse vident ,

nihil quoque a natura, atque ingenio Discipsorum magis alienum esse potuit, quam ut in re, de qua agimus, mentiti fuerint. Dices. Quum prorsus singularia, omnique admiratione digna ea sint , quae de Christo eius Discipuli tradiderunt, fieri non potuisse videtur , quin peritiores Iudaeorum Scriptores aliquam de iisdem mentionem habuerint ; atqui revera non habuerunt: ergo. Prob. mi. Philo Judaeoruin differtissimns , qui lexandriae eo tempore vivebat, quo Chrillus , & Discipuli eius in Iudaea mo. Dabantur, in multis, quae e scripsit, operibus nihil de Christo Discipulorumque eius tradidit memoriae posterorum , quamvis ob negotiorum , litterarumque com mercium , quod intercedebat inter Iudaeos Alexandrinos, ct eos, qui in Iudaea Versabantur. ista cognoscere ficile potuerit. Iosephus quoque etsi lib. I 8. ias liquit. Iudaicarini cap. s. nu. a. de joanne , di lib. 1 O. cap. s. nu. I. de Jacobo loquat ut, de Christo tamen miraculisque eius nihil refert. Quandoquidem quaec lib. I 8. cap. 3. nu. 3. de Christo leguntur , in fine tertii saeuii a Christianissi peraddita fuisse, multa sunt, quae suadeant i I. quia sensiam reliquorum verborum ea corrumpunt, atque pervertunt et a. quia omnium primi, qui pro Christiana Religione Apologias ieripserunt, de iisdem nullam mentionem fecere. quamvis peropportune facere potuissent, atque debui dent: p. quia a fide ipsius Josephi aliena iiiiiii nam in iisdem Christium a Prophetis praedictum fui .se troditur, contra ac Iosephus putabat. Non selum autem illa in nu. 3. cap. 3. lib. i 8. superaddita sunt , sed Sc alia quoque nu. I. cap. s. lib. ao. , quibus J cobus frater Domini fuisse dicitur: ergo. R., nihil contra miracula Christi a Detulis evinci posse, quamvis a peritioribus Judaeorum Scriptoribus nullam de iisdem mentionem factam iuilla concederemus. Tanta enim, tamque evidentia ea fiunt. quae de illorum nos veritate convincunt, sicuti conliat ex iis, quae iam demonstravimus, ut propter silentium paucorum in dubium revocari nec dubeant, nec possint. Hoc autem evidentius constabit, si animo advertamus , etiam Ethnicos veritati miraculo.

rum Christi haud dubium perhibuisse testimonium. Illud quoque advertatur. O

183쪽

11s ' THEOL. REVELATA

portet, a De istis silentium eorum nobis obtrudi , quorum plurimum intererat, propter Religionem, quam sequebantur, ut Christi miracula occultarentur. Pr, fessione enim quum tum Philo, tum Josephus Iudaei essent, mirari non debemus , si de Christi miraculis nullam mentionem fecerint ; nam Christi miraculis quam longe tum ipsi , tum sita gens a vero aberrarent, nimis perspectum omnibus elli poterat. At vero illud quoque videamus, quando nam argumentationi , quae ex nonnullorum scriptorum silentio ducitur . locus ei se possit. Semel enim ae aliis qua de re plurimorum positiva testimonia occurrant, quae vera , & certa esse propter omnes. circumstantias , quas sibi coniunctas habeant, dubitari nullo mωdo debeat, silentium aliquorum , qui eadem de re vel mentionem facere fiscite poterant , vel etiam facere debuit se videantur . nullam vim ad persuaden dum contra id habet . quod illorum auctoritate conititutum est. Quandoquidem cur nonnulli aliqua de re mentionem facere omiserint, plures eaulsae subet se possunt, quas ne divinando quidem consequi valeamus ; at quod mentiti sint ii, qui rem aliquam contigisse narrant, quando testimonium eorum certum verumque esse undequaque constat. ne suspicari quidem possumus ; atqui nimis multa sunt, uti iam demonstravimus , quae . testimonium Discipulorum Christi certum verumque esse evincunit ergo silentium nonnullorum Scriptorum Iudae rum nihili hac in re faciendum est: ergo quamvis Deillis daremus , tum Philonem , tum Josephum nihil de Christo fuisse loquutos ; tamen de veritate miraculorum Christi contra eos semper aeque conitabit. Uerum enimvero quamvis Philonem nullam de Christo mentionem fecis, se demus o tamen ne Iosephum quidem fecisse, hoc vero eIt, quod negamus. Ac primo quidem de silentio Philonis. deinde vero de eo testimonio disputabimus, quod Christo Josephiis perhibuit. amris ergo noverim , sente tiam multorum esse , de Christianis Christique discipulis disertam a Philon , mentionem in eo libro factam ei se, quem de Vita contemplativa inscripsit; e rum tamen, qui contra sentilint, opinio longe probabilior , inagisque ad veritatem accommodatior semper mihi vis fuit. Neque enim Christianis, Christique Discipulis ea ullo modo convenire polse arbitror , quae in hoc libro de

Tena viis a Philone traduntur so . mod si quispiam quaerat , qua de cauisa Philo de Christi miraculis nullam mentionem fecerit: illud, quod supra dic

bamus , ei primo remuere possumus ; hoc est, cur nonnulli aliqua de re mentionem facere omiserint . plures caulsas subesse possie, quas ne divinandoquidem consequi valemus. Hic tamen una occurrit, quae omnem verisimilitudinem h bet i is Nilo cita Mamachius ori num . O- Antiquitatum Christia.

lib. I. cap. I. f. s. num. q. non solum non erat in Christianos pω-

,, pensus, sed etiam sic eos aversabatur , ut qui eius opuscula diligenter leri gat, continuo intelligat, reprobatam ab illo Iudaeo fiatile eorumdeni religi- , , nem. Hane enim & indicat, dc reiicit in eo libro , qui de Migratisne ,, Abrahami inscribitur. Eise namque inter Iudaeos genus quoddam hominum se scribit , qui censeant leges nihil esse aliud, quam signa rerum spiritui lium, is contemnantque litteram , ut Uiritum consectentur . .eritur praeterea , quod ,, ii abolere conentur sabbatum, circuincisionem, diesque festos , quos Moles,, introis a Consulatur Mamael Ius, qui Origi- non posse, quae de Terapeutis Philo tradae , num . et Antiquit. Griflua. lib. i. c. p. l. s. solide , atque perspicue demonstravit. s. num. a. di seq. ad Clitistianos referri

184쪽

LIBER I PI. 177

se introduxisset. Esse enim hos esidem dies, eorum sententia, figuram inter se ni gaudii, quo sunt sancti, piique viri assecti . Iam vero esse eos prarierea

,, ita animatos, ut Veram circumcisionem in repressione malarum affectionum

,, consistere arbitrentur Sc. Damnat deinde Philo omnes, qui sic censerent.., Accusat eos inconstantiae, & levitatis. Relieit in numerum toram . , , Statuit denique cavendum euique eise, ne in hasce opiniones incidat, im- , , mutetque ea, quae sant sapienter a maiorihus constituta is . apropter cur ab huiusmodi homine nulla de Christi miraculis mentio facta fuerit , non est, cur quispiam miretur. andoquidem ne sibi contradiceret , id unum super rat, ut ea Vel negaret, vel per magicam artem facta mira diceret. Neutrum autem horum quum affirmare posset, nisi evidentiae veritatis obsistere vellet, omnia miracula silentio praetermittere satius esse duxit.

Iosephi autem testimonium quod attinet, tota lis nos inter, atque Deistas in eo posita eit, num fraude Christianorum circa tertium saeculum Josephi ope cibus insertum illud fuerit, an malitia J udaeorum aliquando subtractum , indeque contigerit, ut Apolinillae Chri ilianae Religionis eo usi non sint . Profecto Christiani suam fidem de Christo in Iosephi auctoritate nunquam reposuerunt ἔimmo quamvis Iosephum non selum nihil de Christo, sta etiam contraria , ac leorum fides habeat, memoriae posterorum tradidisse supponatur, aliquid certitudinis , quae ipsi credunt. amittere non consequitur , uti perpendenti ea . de quibus usque modo disseruimus , manifeste conflabit. At vero Judaei Iosephi auctoritati plurimum detulerunt , atque fides eorum maximum detrimentum procul dubio subitura erat , semel ac dosephi testimonio manifessum esse pose set, non ibium quam longe a veritate aberrarent, sed etiam quam impia, de erudelis circa Christum eorum agendi ratio extitisset. Inde vero consequitur, longe fuisse facilius, ut hoc testimoniam , de quo agimus, per malitiam tu daeorum a Josephi operibus. aliquando subtractum , quam per fraudem Christianorum itidem superadditum fuerit. Nam , ut adiiceretur , Christianorum misrum, aut etiam omnino nihils ut subtraheretur autem , Iudaeorum quam maxime intererat. Semel autem ac voluerint , hoc testimonium a plerisque I sephi exemplaribus auferre potuere, tum quia eorumdem maximam copiam apud illos exitii se valde probabile est, tum quia ut auferretur, totius nati nis maxima cura esse debuit.

I llud quoque accedit , longe facilius ese. ut ab operibus cuIuslibet Ainctaris aliquid subtrahatur, quam ut adiiciatur. Hoc enim ut recte fiat , non solum loci , ac materiae, de qua agitur, opportunitas servanda est. sed etiam eadem , ac Auctoris . cuius operibus aliquid superadditur , dicendi ratio expri matur oportet: quod sane non tam facile fit, indeque saepe contigit, ut multa apoerypha eise, ac illi tribui non debere , cui vulgo tribuebantur , detectum

fuerit. Contra ut unius , aut alterius tellimonii subtractio remanere occulta possit, satis eii, ut qui fraudem facit, attendat ne oratio abrumpatur.

Tellimonium autem Iose phi, de quo modo disputamus . huiusmodi est. scuti ligitur .aestiquitatin Iudaicarum lib. I 8. cap. 3. num. 3. et M EO etiam is tempore fuit Jusius, vir sapiens , si tamen eum virum appellare fas eli.,, Fuit enim mirabilium operum effector, magi iter hominum, qui verum cum is voluptate accipiunt: multosque Judaeos, multos item Gentiles ad se pello is xit. Hie erat Cluislus, quem quum Pilatus, ab hominum nostrorum pri- Tom. IV. Z is mis

185쪽

I 8 TUEO L. REVELATA

, , mis delatum, crucis supplicio addixisset. eum tamen amare non defienant , ,. qui primum amaverant. Apparuit enim eis tertio die redivivus . Divinis is vatibus S haec. & mille alia de eo miranda effatis: atque ab eo denomia se nata Christianorum natio durat usque ad hunc diem sa) - . Alienam hane dicendi rationem ab ea esse , qua Iosephus utitur, solus ille dixerit, qui I sephi opera non legerit. Historiae quoque nexus servaturi postquam enim de Pilato, nonullisque ab eo gestis mentionem Iosephus fecit, ea , quae retia,

mus . de Christo habet. Huius vera testimonii quamvis primi Apologistae Christianae Religionis nullam mentionem fecerint i sive quia s ,rtasse ab exemplaribus , quae habu

runt , malitia ludatorum sublatum erat, sive alia quavis de caussa iecerunt tamen tum Eusebius in antiquis scriptis pervolvendis diligentissimus Demon frat. Evangeluae lib. 3. num. 7. . S Ecclesiast. Hsoria lic I. cap. 7. , tum Nicephorus in sua Historia Ee lesiastica lib. I. cap. 29. , tum Sommunus Hia floria Ecclesiastieae lib. I. cap. I. , tum Suidas art. . tum S. Hieronymus de Ee lesiasticis Scriptoribus, tum S. Isidorus lib. q. Epis . a 23. umergo Deistae silentium nonnullorum pm se tantummodo habeant, nos vero positiva testinionia afferre possimus ; aliunde autem ea , quae de Chrillo ex Iosepho retulimus , non indui tria Christianorum superaddita . sed malit a Judaeorum a multis Iosephi exemplaribus sublata fuisse, suspicari debeamus, indeque etiam probabilis ratio occurrat, cur Apologistae Christianae Religionis nullam de iisdem

mentionem fecerint, non est, cur hac quoque in re contra nos aliquid se fieere posse putent; quamvis licet hae in re supra nos praevalerent, parum no stri referret, uti iam demonstravimus. Qui autem plura hac de re cupit, ea consiliat. quae a sapientissimis viris elucubrata collecta leguntur tom. a. Opem

cum Flavii Josephi Amstaelodami editorum an. 1726. Fidei, quam Iosephus profitebatur . ea , quae de Christo tradidit , contraria fuisse fateor. Verum haec ab eo seripta revera non filiise , inde non consequitur. am multa enim in scriptori reperiuntur, quae eum fidei eorum interna perstasione non consentiunt, & tamen ab iisdem scripta sunt . ut historici ingenui partes implerent λ Dieinde nonne & Pharisaei vena esse Chrilli miracula confessi sunt, quamvis in illum non crediderint ρ Ita ergo.& Iosephus, quae scripsit, vera esse, existimare poterat , quamvis illius interna fides ob alias caussas non consentiret.

Tandem illud observandum est , eadem imme Deitas . qua Iosephi de Christo testimonium negant, ita quoque alia negare , quibus Iacobus ab eodem Josepbo frater Domini esse dicitur. De iisdem enim mentionem faciunt ori genes lib. I. contra cessum mim. Apologistarum ergo Christianae Religi nis silentium hic opponere non possunt 3 Eusebius Ecclesiast. Historia lib. a.

cap. 13. , & S. Hieronymus de Ecclesiasticis Scriptersitas. b

a Iuxta versonem Dan. Hudson . harione vere , hoe testImonium . de quo M Auctoe euo Disolarum Iudaisse usque modo erimus , Iosephi operibus au ν t m. 3. ep. 64. impudenter videt ieet si in Christianis lauti superadditi .eovit veluti rein certam quae ncta pro

186쪽

LIBER III.

m rebus a. cisisti gestis casarem Tiberium erellarem a Pilara factum esse, dici eum summa probabilitate potest Hoe quidem ex s. Iustino novimus, qui postquam disseruit de multis, quae

ad Chrithim pertinent. Apologia r. nu. 7. haec habet : -pis hae ira gesta esse ex Ams sub Pontio Pilato eonfectis esseere potestis. Et eiusdem Apol gia num. 3. αα quidem, inquit, ab eo facta esse ex eoinctis Iab Pontio Pilato Actis discere potestis. Demum in Dialogo cum Dubone nu. Iaci. Nam cyse , inquit, ex meo genere, id est , ex Samaritatris , neminem euros, quum Caesarem, Maro ad .incta scripto, eompellarem , dixi eos errore decipi . Priamo ergo id observetur oportet. hane Apologiam pro Christianis Imperatori , Senatui . Populoque Romano S. Iustinum obtulit se et a. rem S. Iustino fuisse cum Crescentio Philosopho Cynico. qui nihil non omittebat , ut s. Juslinum in sermone capereti 3. tandem S. Iullinum non ad aliquid provocaise , quod omnibus incognitum esse posset, sed ad ea, quae stib potestate sitorum adve

sariorum continebantur. Haec vero omnia simul unita ὀemonstrant. nullum dubitandi locum esse posse, quin verum hoc sit . quod de Actis sub Pontio Pilato consectis, Romamque transinissis S. Iullinus tradidit. id ν anne imperator , Senativi. Populusque Romanus in re tam manifesta sibi illudi passi Dinsem p anne Crescentius mendacio tam impudenti acquievi: set ne omnes ,

qui Christianos persequebantur , rem tantam taciti praeteriissent 8 Profecto haec supra fidem hominum esse , quis non fateatur Idem qiiod Jullinus , etiam Tertullianus . qui , sicuti Eeclesiastiea Historia lib. a. cap. a. Eusebius affirmat, Legam umanarum perirismus ibit , ia. Meterico tradit cap. al. num. 7. Ea omnia, inquit , fper christo Pilarus , in ipse jam pro sua eonscientia Christian is , Caesari tune Tiberio nuxeiavis.. E. iusdem autem Apologetiei cap. num. a. illud quoque affirmat , Tiberium Chri iti divinitatem ad Senatum detulisse eum praerogariva sinagii sui, Sen

tumque ratum id habere noluit . Utrumque autem ex Tertulliano refert, adique probat Eulebius Ecclesiastiea Historia lib. a. cap. a. , inum admiranda .ri inquit, servatoris nostri resurrectio, eiusdemque in coelum ascensio omnium is pene sermonibus lim pervulgata ei set , quoniam vetus haec erat consuetuis

,, do Provinciarum Rectoribus , ut quidquid novi apud eos contigi get, im-ri peratori nuntiarent, ne quid ipsium lateret: Pilatus de resurrectione Sem toris nostri Iesu Chrilli , cuius per universam Palaestinam celebris erat m,, ma, ad Tiberium Principem retulit i multa quoque alia eiusdem miracula is se audita accepi .se significans . & qualiter at vitam denuo revocatus , a ri plerisque iam Deus haberetur. Ae Tiberium quidem rem ad Senatum deinis tulisse perhibent, sed Senatum huiusmodi relationem aspernatum esse i spe. ,, cie quidem eo quod Senatus auctoritas ad id non expectata videbatur, quum ,, vetns lex esset apud Romanos . ne quis absque decreto Senatus pro Deois haberetur, re autem ipsa eo quod salutaris Divinae doctrinae praedicatio au- ctoritate. & consilio hominum minime indigeret. Qitum igitur senatus e M lationem de Servatore nostro ita , ut dictum ell, repudiasset , Tiberius ta-Z a is mea

187쪽

28o . THEOL. REVELATA

men in pristina sententia perseverans, nihil adversiis doctrinam Christi du-- rius molitus esse dicitur. Haec Tertullianus vir legum Romanarum peritismis mus, & inter latinos Scriptores celeberrimus in Apologutico, , . Et re quidem vera Acta Iesu Christi S Pontio Pilato Romam missa fuisse, multa stat, quae suadeant i I. enim Christiis neque ab ipsis Pontio uti homo vulgaris habitus fuit: a. miracula eius non nolse non poterat: 3. quae rabies Iudamriam in eum fuerat, optime perspexerat et noverat demum , quae in illius morte contigerant. apropter si mos erat , ut Provinciarum Pr sides Imperatorem de rebus gravioribus certiorem facerent, etiam Jesu Christi Acta a Pontio Pilato Romam missa fuisse, existimandum est. Hac in re tamen quum S. Iustini auctoritati potissimum standum esse putemus . solumque ex eodem habeatur , Jesu Christi Acta a Pontio Pilato Romam transmissa fuisse, non vero Tiberium Caesarem Christi Divinitatem ad Senatum retulit se eum praerogativa suffragii sui , sicuti tradit Tertullianus Ap logetici cap. num. a. ideo Romae hac Acta , ad quae S. Jullinus provoc vit . revera extitisse . hoc vero est . quod volumus ; ceterum num Tiberius eum praerogativa DJragii sui Christi Divinitatem ad Senatum retulerit . aliis disputandum reliquimus , quamvis huic quoque rei fidem aequo iure adhiberi

posse arbitremur.

Illud etiam monendum esse putamus . hoe , quod de Iessi Christi Actis

per Pontium Pilatum Romam transmissis diximus in confirmationem earum , quae de Chrillo iam dii seruimus . non ut omnino certum . atque extra Omnem aleam dubitationis positum propositisse . sed veluti rem , cui quispiam cum summa probabilitate , atque iudicii aequitate assentiri possit . apropter nos sidere iis, quae non siint omnino certa, non est, cur hic De istae calumnientur. Quaedam enim rem aliquam evidentissime , nonnulla autem alia cum summa tantum probabilitate demonstrant i unde si prioris generis nulla a nobis allata suillant , tunc sane nos inniti iis , quae non omnino evidentia sunt reponere possent. Ceterum quum talia multa jam protulerimus, superest, ut hisce quoque aliis fidem adhibeant, quae debetur. Iisdem vero nos usi sumus , non

quia sine eis stare non posse putaremus , quae de Christi miraculis e lumiamus, sed ne disputationi nostrae aliquid deesse videretur. s. v.

DE MIRA ULIs , QUAE CHRIsrI DISCIPULI PATRARUNT IN CONFIRMATIONEM EvANGELICAE VERITAT Is

APostolos. postquam Spiritum San m acceperunt, in confirmationem LVangelicae doctrinae, quam promulgare coeperunt . plura, atque ea qui dem valde insignia miracu Ia operatos fuisse legimus i sed antequam de hisce miraculis disputationem instituamus , illud primo videndum est , num , prout legitur in Sacris litteris, Spiritum Sanctum revera acceperint . In Divina Spiritus Sancti missione super Apostolos duo distingui oportet,& symbola ipsius Divini Spiritus assuentis; hoc est, tum sonus, qui de co lo venit ca tamquam advemistis Spiritus velamentis O replevis totam domum,

188쪽

ubi erant sedentes . O qua apparuerunt illis dispertita lingua tamquam ignis, seditqne si pra sivatos eorum , tum dona , quae ab ipse Divino Spiritu super

eos ita adveniente, in Apostoli promanarunt ; quapropter in hac prima propositione sub his potissimum symbolis , quae in Sacris litteris referuntur , missio. nem Spiritus Sancti veram realemque fuisse comprobabimus. in altera autem de virtute miraculorum peculiariter disseremus. Ita enim fiet , ut omnia diis sinete a nobis tradi possint, unaque propositio ex altera magis magisque confirmetur.

PRopost Tio I. Spiritus Sanctus ea ratione , qua Actoram cap. I. legitur, super Apostolos revera descendit.

Probatur I. propositio quoad Symbola, quibus Spiritus Sanctus deseendit super Apostolos . Res ergo quomodo gesta fuerit, I. Videamus t ca) is Et quum

,, complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem locor & f ,. ctus est repente de coelo senus, tamquam advenientis. Spiritus vehementis. & replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis disper ,, titae linguae tamquam ignis. seditque supra singulos eorum . Et repleti sunt, , omnes Spiritu Sancto , Ss coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sam,. ctus dabat eloqui illis, , . Duo ergo symbola occurrerunt, quorum unum a res , alterum vero ocillos perculsit: multi quoque fuere , qui utrumque symbolum simul, S eodem tempore audierunt, atque conspexerunt. Quapropter ut deceptioni locum hae in re missie supponatur, multa prius supponi debent. quae eble nullo modo poliunt. Primo enim non selum omnes, quotquot unitisini ut aderant, aut recta videndi, atque audiendi facultate fuisse delli tutos , aut per phantasiae errorem , ea audire , Si conspicere oculis sibi vises esse , quae nullo modo audiebant, atque videbant, ad arbitrium confingendum eli , sed etiam necesse est, ut eadem in multis simul eodem momento temporis quoad idem obiectum , easdemque cireumflantias omnes, soni scilicet, ignisique sub forma linguarum ignearum super capita singulorum descendentis, sensuum illi isto aut propter in nrmitatem eorum , aut propter phantasiae deceptionem ἰfuerit. Quis vero haec omnia simul, & eodem instanti temporis in pluribus simul uniri posse, impossibile esse non videat Profecto ut per phanthasiae ero

rorem , illusionemve sensuum unus una in re , alter in alia, vel quota eamdem rem unus uno. alter autem alio tempore, vel tandem plures simul, e demque tempore quoad eamdem rem , sed tamen Iuxta diversium defectum organorum, aut phantasiae falsam imaginationem diversa ratione repraesent tam , decepti fuerint, quamvis aegre , tamen aliqua ratione admitti posset. At ut multi, in quibus nulla ratio est, cur aut phantasiae errorem , aut illii si nem sensuum fuisse supponatur, simul eodemque momento temporis circa orem eamdem , quae coniuncta cum pluribus circumstantiis ad sensum auditus ,

atque visus simul referebatur, decepti fuerint, supra hominum fidem esse , nullus sanae mentis negare poterit. Hoc vero est, qnod contigisse debet, semel ac Apostolos , aliosque omnes , qui eum iisdem erant, quoad symbala . Spiritus Sancti super ipsi s assuentis deceptos fuisse ponatur: ergo sieri non potuit, ut deciperentur. Hic quoque de morali impossibilitate loquimur , quam spectandam esse . quando de re aliqua, quae ficti esse dicitur, quaestionem habemus, supra saepe monuimus, atque demovitravimus Lemm. s. seq. quae. I. lib. I. Theolog. Revet. At

189쪽

181 THEOL. REVELATA

At veru non selum moraliter, sed etiam phyllae impossibile fuisse eo tendo . ut Apoibili vel propter illusionem seniuum, vel propter iussim aliquam imaginationem quoad rem illam decepti fuerint . sicuti eventus declaravit. QPapropter quod in altera propositionis parte posuimus, hac ratione demonstramus. , , Et repleti sunt omnes, s ita Actorim a. v. q. seq. J Spiritu Sancto, α,, coeperunt loqui variis linguis , prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Erant ,, autem in Ierusalem habitantes Judaei . viri religiosi ex omni natione, quaeri sub coelo est. Facta autem hac voce. convenit multitudo, ta mente confiseis sa est , quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant

,, autem Omues, S minabantur dicentes: nonne ecce omnes illi , qui loquun- ., tur. Galilaei sunt, ex quomodo nos audivimus unusquisque lingiam mitram.

., in qua nati sumus Parthi. N Medi, Sc Elamitae , Si qui habitant Mes, is potamiam . Judaeam , Cappadociam . Pontum , de Asiam , Phrygiam , α,, Pamphyliam , AEguptum , di partes Lybiae, quae est circa Cyrenen, oc a is venae Romani, Iudaei quoque, oc Proselyti. Cretes Arabest audivini

is eos loquentes noliris linguis magnalia Dei . Stupebant autem omnes, ita mi- .. rabantur ad invicem dicentesi quidnam vult hoc esse sep Ex hac ergo na ratione duo aeque manifelle constant; hoc et t. dc Apollobri poIl acceptum Spisti tum Sanctum stib iis symbolis, de quibus sermonem iam habuimus varia . atque multiplicia generia linguarum fulse loquutos, ct huius rei testes intcgras habuisse nationes. λω Amitoli varia genera linguarum quamvis rev ra i quuti non sint, tamen ea loqui sibi visi tuerint, dici non poteli, multoque mi nus aliquem eo insaniae pervenire posse, exilli mari debet, ut integras nationes linguis suis loquentes A Oilolos revera non audiisse . sed tantummodo audire

sibi visi, Diise dicat . Qisum ergo ut quispiam ves naturaliter , vel propter illusionem sensuum , aut phantasiae deceptionem diversarum naultiplici unaq te lin. guarum statim peritus evadat, impossibile etiam phvsiee sit; coniequens inde eit, Apostolis vera Spiritus Sancti dona recepi .se; de quoad ea Symuola , sub quibus receperunt, physice impossibile Diisu, ut decipereni tr. Si autem impossibile eli, ut quispiam vel naturaliter, S sine ullo lis m, vel propter illusionem sensuum, aut phantasiae deceptionem , diveritarum multipliciumque linguarum peritus statim evadat; multo magis impossibile est ut sua oratione, atque impositione manuum Spiritum Sanctum etiam aliis communicare possit ἔ hin vero eli. quod ApOItoli praei literunt , sicuti Actoruma V. I ' legitur, indeque Simon Apostolis pecuniam obtulit , ut idem faciundi ficultatem sibi tribuerenti ergo Apostolos de vera Spiritus sancti dona recepisse . di quoad ea symbola, ῖab quibus receperunt, deceptos non filiise , semper magis magisque constat. Mutatio quoque, quae in Apostolis repente contigit, rem eamdem manu fhlle svadet. P ,liquam enim sonum e cieri venientem audierunt, ignis di- si enitae linguae supra capita singuloriim ceciderunt , repente alii , ac anteaia merant, evasere. Nam quum metu, de timore perculsi , simul in eadem domo uniti antea manerent, ii atim ab illa signorum visione alacres ficti palam psedeunt, Christi resurrectionem omnibus confidenter annuntiant, qua adhortatio nibus , qua suasionibus. qua minis, gravibusque obiurgationibus singulos adducere conantur, ut in Christum credant. Tantum vero sua praedicatione profi-eiunt. ut licet qui Cartilianam Religionem amplecti voluerint, de patria inlli-

tuta

190쪽

tuta deserere, & alium omnino diversum vitae genus, atque illud quidem mlecebris sensium omnino oppositum , sequi debeant, tamen tum Judaeorum , , tum Ethnicorum plures eisdem assentiantur . . Qirid λ aὶ , , . Supervenerunt Sacerdotes, & Magistratus templi. de Sad- ,, ducaei, dolentes. quod docerent populum , de annuntiarent in Iesu restre , , ctionem ex mortuis: & inieceriint in eos manus. ἐκ posterunt eos in cu- is stodiam in crallinum M. Denuntiaverunt. ne omnino loquerentur , neque do. D cerent in nomine Jesu . Petrus vem. & Joannes res andentes, dixerunt ad

,, ad eos i si Iulium est in conspeetii Dei, vos potius audire, quam Deum , Iin dicate. Non enim possumus, quae vidimus, di audivimus, non loqui G .is Exurgens autem Princeps Sacerdotum, di ommes, qui cum illo erant quae is eii haeresis Sadducaeorum repleti sunt aeloi di iniecerunt manus in Ap is stolos. N posuerunt eos in custodia publica λ Angelus autem Domini perti noctem aperiens ianuas carceris , & educens eos , dixiti ite , & stantes is loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius . mi quum audissent , is intraverunt diluculo in templum. dc docebant. d Adveniens autem quibri dam nuntiavit eis: quia ecce viri, quos positissis in carcerem , sint in tem- , , plo stantes, & docentes populum . Tunc abiit magistratus ciam ministris, deis adduxit illos sine vi . . . di quum adduxissent illos, statueriint in concilio ais di interrogavit eos Princeps Sacerdotum , dicens , praecipiendo praecepimusis vobis, ne doceretis in nomine illo i ct ecce replestis Jerusalem doctrina ve- stra , εἰ vultis inducere super nos sanguinem hominis istius p Respondens a , , tem Petrus , di Apostoli dfxerunti obedire oportet Deo magis, quam h ,, minibus,,. uin iterum magistratus templi, & Principes sacerdotum ,, Co

is vocantes Apollolos, caesis denuntiaverunt, ne omnino loquerentur in nombri ne Jesu , A dimiserunt eos. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu ,, concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Οmis ni autem die non celiabant, in templo , & circa domos docentes , dc Eva , gelizantes Chrilium Jesum, , . At non est, cur in hisce expendendis diutius immoremur, quum tota Apostolorum agendi ratio, quam ad mortem usque servaverunt, talis fuerit, ut nihil eorum, quae praestiterunt , praeliare pinu

rint, nisi Divino spiritu animati fuissent. Evidentiae ergo veritatis ille obsistat ortet, sicuti revera Deillae saepe faciunt, qui vel de veritate symbolorum , sub quibus Spiritus Sanctus super Apostolos destendit, vel de infusione don rum . quae eisdem Apostolis communicata fuere. adhuc dubius extiterit. Apostolorum autem fraude fieri non potuisse, ut in vulgua spargeretur, eos dum simul congregati essent, aut sonum e caelo venientem audiisse , delinguas igneas supra illorum eapita descenditis, aut dona Spiritus Sancti recepisse , superfluum esse duximus, ut ad demonstrandum aggrederemur, tum quia tam putidam calumniam a nobis satis iam depulsam esse arbitramur , quando de resurrectione, & ascensione Christi egimus , tum quia nullum Daudi locum hae in re esse potuisse, haec quoque evincunt , quae modo disseruimus. Nihil aliud eontra ista, nisi ineredulitas ludaeorum , opponi potest I verum hoc argumenti genus supra fuit a nobis abunde confutatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION