F. Thomae Mariae Cerboni ... De theologia revelata libri tres. Tomus 1. 2

발행: 1768년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

de quum ad Christum referantur omnia, quae leguntur in sacris litteris, sides Divinitatis ipsius Christi ceterorum quoque omnium, quae habentur in Divina

Revelatione , fidem secum asserunt. Hinc S. Thomas explicans ea verbanis cap. 2O. U. 3I. ,, Haec autem scripta simi, ut credatis, quia Iesu sest Chrio stus filius Dei si lectione 6. ita habet i Ad hoc enim est tota Scriptura , , Veteris, S Novi Testamenti. Hal. 39. In eapite libri scriptum est de me.,, Suprari Scrutamini Scripturas, quoniam ipse sunt, quae testisnonium perbibent ,, de me. Item mictus vitae: Lia ut eredentes mitum habeatis . Hic vitam δε iustitiae , quae habetur per fidem Habacue a. Iustus autem mens ex fide vii, , vit, ct in futuro vitam spei , quae habetur per gloriam , di in nomine di, , ius, scilicet Christi, iacctorum Io. a aliud nomen sub caelo, tu quo opor- teat nos salvos fieri , , .

Impium ergo est a'marei nullum certius, ac praestantius remedium esse ditansionum , quam ut nihil imponatur Christianis praeter ea , quae unusquisque apud suum animum certo novit esse revelata , sicuti affirmat Clericus in libro de Eligenda inter dissentientes Christianos sententia num. II. Totius enim Divinae Revelationis fides ad salutem aetemam consequendam re . quiritur, ut persipectum est ex iis, quae usique modo disseruimus t ergo quae unusquisque a Deo revelata esse certo noverit, si in iis non omnia contineam tur , quae divinitus revelata sunt. non sufficiunt ad aeternam salutem cons quendam ; ideoque Clericus impie contendit, cum illis omnibus communi num esse ineundam. qui haec, vel illa divinitus revelata admiserint, quae talia esse sibi visa suerint i quasi vero praescribi ab unoquoque posset , quarum rerum fides habenda sit. Bellum ergo sane remedium , quod ad tollendas disesensiones Clericus proponiti PROPOSITIO 1 I. Semel ac admittatur, omnes Christianos , quaecumque sit eorum fidus , aetemam salutem consequi posse , Revelata Religio omnino e medio tollitur, atque destruitur. Prob. Propositior Semel ac constituatur , etiam eum aetemam salutem con sequi pol se . qui aliquos fidei articulos profitetur, reliquos autem reiicit; se quitur omnes fidei articulos, seu quidquid divinitus traditum accepimus, rem indifferentem esse . quam quisque pro suo arbitrio recipere , aut reiicere possit: ergo tanta absurditate opinionis semel posita, Religio Revelata omnino deletur. Prob. ant. Quamvis ille . ille, alter articulus divinitus revelatus sit - tamen si quispiam eum rejiciat , vel quia rationi consonum esse non putat, uti Sociniani faciunt, vel ob aliquam aliam , revera quidem ineptam, atque sal sam, sibi tamen probabilem rationem , in ea hypothesi Latitudinariorum male non agit, neque est a Deo puniendus i ergo idem dicendum erit de singulis articulis revelatis: quo enim iure erga unum articulum quispiam utitur, idem est ius reliquorum articulorum t ergo omnes articuli fidei, ut res quaedam in differens habendi erunt, quam quispiam recipere, aut reiicere possit, prouti pie conveniens esse exillimaveriti ergo tota Divina Revelatio est res indiffe-

362쪽

gues THEOL. REVELATA

rens, quam rispiam recipere, aut non recipere possit I ergo . tanta absurd, tale opinionis semel posita . Religio Revelata omnino aetetur. Et re quidem vera ol Deus nos obligavit, ut crederemus , quae revelavit feel non obligavit r si1 non obligavit Inon eis, cur suscipianius, di veneremur Divinam Revelationem, immo luc omnino superflua evadit. si autem obligavit , uti

revera fecit r ergo quae re elawit, recipere debemus t ergo semel, ac admittatur, quempiam aeternam salutem consequi polle, licet hunc. aut alterum revelatum artihil lum non recipiat, nece ise non erit . ut aliquis recipiatur. Probo con. Nam ea ratione, qua unus articulus licet in Divina Revelatione contentus reiicitur. alii quoque omnes in Divina Revelatione eodem modo contenti r iici poteruati ergo necessie non erit, ut aliquis recipiatur: totam vero Divio nam Re elationem inde tolli, nemo non videt.

,, Videris ergo ita recte S. Ai guilinus lib. 32. eoat a Faustum cap. I s. H-- ,, nichaeos urgebat, qui alia Sacrae Scripturae testimonia admittebant. alia autem ,, pro tho libro negabant id vos agere, ut omnis de me so Scripturarunti, ri auferatur auctoritas , & suus cuique animus auctar sit, quid in quaque Seriri plura probet, id est , ut non au ritatγ Scripturarum subiiciatur ad fidem .is sed sibi Scripturas ipse subjieiat: αγn ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc ,, in s)blimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur . in quia hoc illi placuit. o te committis, anima misera , infirma, carealibus

in nebulis involuta. quo te committis λ,,

a. mi putat , mi Latitudinarii faciunt, eum quoque aetemam salutem co sequi posse , qui aliquos articulos revelatos negat, atque reiicit , et persuasum esse debet, rem indifferentem esse , ut aliqui articuli credantur, ves no credantur; sed ad hanc perlitasionem , necessario consequitur, nullam amplius reliquam esse aucti,gitatem Divinae Revelationis r ergo semper magis magisque contrit secundum opinionem Latitudinarioruin omnino tolli metaritatem Divinae Revelationis. Maior constat, quia si persuasum non haberet rem indis-

ferentem esse , ut aliqui articuli crederentur, vel nran crederentur, eos, quoque aetemam salutem esse conlequuturos , arbitrari non pol set, qui aliquus a ticulos seu crederent, seu non crederent, Prob. mi. Divina Revelatio omnem

suam alietoritatem accipit a Deo revelante et ergo semel ac quispiam putet aliquid licet a Deo revelatum aeqtie credi , vel non credi posse absque iatrimento aeternae salutis , quoad ipsiim Divina Revelatio omnem eam auctorit talein amittit, quam a Deo revelante habebat: ergo inde nec effario cons qui tur , nullam amplius reliquam esse auctoritatem Divinae Revelationis . Neque est . cur reponatur, illud non consequi ex lententia Latitudin forunt, ut tota Divina Revelatio deliruatur, quia quae pertinent ad lege misnaturalem, de in Divina Revelatione continentur, semper integra 1bbsiliunt . Quandoquidem integra ea quidem subsiliunt, non tamen quia divinitus revelata stim, sed quia cum lege naturali, quae deleri non potes , conis itatem habent . Nam in sententia Latitudinariorum , sicut usque modo evicimus, in iis , quae divinitus revelata sunt , nulla Divina auctoritas superesse potetit ergo nihil est, quod Divina auctoritate coiistituatur et ergo quamvis ea quidem iubsistant, quae ad legem naturalem pertinent , non subsiliunt tamen ob Diviis nam auctoritatem , sed quia rationi conformia sunt . Verum ergo sumper est, Divinam Revelationem omnino destnii , semel ac admittatur sententia Latitudinaribrum. At

363쪽

At vero ponamus modo inter De istam . N Latitudinarium disputationem esse de existentia Divinae Revelationis i ille pro sui instituti ratione Divinam

Revelationem rei ciat; ille autem Divinam Revelationem , prout se facere pre fitetur , admittendam et se defendat. Latitudinarius ergo ut Sacros libros divinitus revelatos elle suadeat, doctrinae sanctitatem , quae in iisdem continetur. quam exquisitissima ratione poterit, primo commendabit , talemque esse demonstrabit , ut nonnisi a Deo dimanare potueriti ad certissima, atque evidentissima miracula inde recurret , quibus Divina Revelatio confirmata fuit rpo tremo appellabit ad prophetias , quibus in Sacris litteris musto ante tem pore praedicta fuere , quae pollea praeter expectationem omnium , praeterque omnem coniccturam , atque probabilitatem , adamussim contigerunt, sicut praedicta fuere et nonnulla quoque alia, quibus & nos quoque usi fuimus , in medium depromet, ob quae nullus dubitandi locus superesse possit de Divina R

velatione. Verum an ne Hrtalla ex hisce omnibus aliquid contra Dei tam aequo iure concludere poterit ρ Deilla prosecto ab hoc genere argumentationum ita paucis sese expediet. Qiae contra me pmposita usque modo sunt , aut evincunt et se quaedam . min divinitu nobis re Melata fuerint, aut non evincunt: si evincunt ἔ ergo omnia, quae divinitus tradita stini, Divinae auctoritatis esse debent οῦ atqui, vobis falcntibus, non omnia Divinam auctoritatem habent ; immo nulla simi, quae Divinam auctoritatem habeant i ergo semper subest d*bitandi loeus de Divina Revelatione . Prob. mi. Qitae Divinam auctoritatem habem , obligationem quam arctissimam in nobis inducere debent ; sed non ominnia , quae divinitus revelata eise sentitis , hanc arctissimam obligationem indu cunt , quia eos quoque aeternae salutis compotes futuros esse dicitis , qui non omnia divinitus revelata. receperint ; immo secundum vos nihil eorum , quae divinitus revelata sunt, Di .inam auctoritatem habet, tum quia eadem ratione, qua unus articulus reiicitur, alii quoque omnes reiici po sunt, tum quia sicuti aeternam salutem promittitis iis , qui hos articulos, ita quoque promittitis aliis , qui alios articulos negaverint di erg3. vobis fatentibus , non omnia Divinam auctoritatem habent, immo nulla sunt, quae Divinam auctoritatem habeant; qua- .re argumenta, quae contra nos attulit iis, vos ipsi fateri cogemini nihil concludere. ud vero futurum erit, si Deilia ulterius progrediatur, suumque systema longe eo rationabilius cise , quod sequitur Latitudinarius , demonstrare aggrediatur λ Ita enim Deilla contra Latitudinarium agere posset . Nos singula se vanda ella profitemur, quae a Deo auctore naturae nobis tradita et se per lumen naturale novimus a. r vos autem quamvis alia quoque multa a Deo uti auctore supematurali tradita esse profiteamini ; tamen pro arbitrii vestri libidine contenditis. non omnia necet saria e:se, ut credantur ; immo hac in re tanta libertate utimini, ut nulla sane sint, quae credi oporteat. Nam qua ratione dicitis, unum , aut alterum articulum revelatum reiici pose , eadem nurulum omnino e Ise concluditur, quod similiter reiici non possit, uti ex lupra dictis canitat. ini id ad haec Latitudinarius reponet Urgere sane poterit contra Deillam , nimis perspicuum esse. multa nabis a Deo revelata fuisse idque

. Plerosque Delliis eorum quoque quatentis omnem Divinam Revelationem reis multa negare, qnae naturali ratione constant, iicit, De illamque relpondere , quatenus talis uianifestum est ex iis, quae in libris superim est , hoc est , quatenus nullam Divinam Re-ribui jam disseruimus; verum hla Latitudis velationem adinitti . riuui agere supponiinias contra Dei tam ,

364쪽

318 THEOL. REVELATA

conitare argumentis certissimis, atque evidentissimis , ideoque nimis aperte Dei-stam obllinationis convinci . Verum si niper Dei ita primo reponet , eamdem tum sui, tum Latitudinarii quoad Divinam Revelationem habendam ella rationem, quia sicuti ipse nullam Divinam Revelationem admittit , ita Latitudinarius talia principia ponit, propter quae auctoritas Divinae Revelationis omnino tolla. tur, atque destruatur. Deinde vero de maiori rationabilitate sui systematis se per conliare , ita evincere poterit. Nostrum syllem a tale est . ut nihil a Deo si pernaturaliter revelatum fiat illa profiteamur: ergo contentanee ad nolirum sy. sema nihil quoque eorum credenda tenemus, quae divinitus revelata fui illa dicuntur. Secundum syllema autem , quod vos i equimini, multa a Deo divininitus revelata fuerunt, de tamen , Vestris principiis semel positis . uti iam palam feci, nulla sunt , quae necessario credi debeant: ergo contra veitrum ipsi systema omnino irrationabiliter atque incohaerenter agitis. apropter Deus aut aliqua stipernaturaliter revelavit, aut non revelavit: si non revelavit; sententia , quam Deillae auemur, de veritati omnino consentanea eli. & nolini syllo. mali conmrmisi si autem revelavit ; habita ratione iniuriae , quae Deo revelanti fit. si non vestram iniquiorem , aequam saltem utrorumque noItrorum conia ditionem esse , dici debet: nam , ut saepe jam monui . eadem Divina Revel tio, quam nos negamus , etiam per vestra principia omnino tollitur, atqued struitur: in eo tamen vos contra evidentem rationem peculiariter peccatis , quod Deum aliqua supernaturaliter nobis revela se profitemini, re tamen ea iiixta

vestra principia nullam Divinam auctoritatem habent, neque credi , aut silis stipi debent. Victum se ergo turpissimo rubore suffusus Latitudinarius fateri debebit, de qui sui adversarii incredulitatem refellere asgressius fuerat, non statum se aeque incredulum , sed etiam sibi magis adversantem esse, negare non poterit. Quod ergo in nostra propositione demoni trandum suscepimus; hoc est. systema Latitudinariorum esse omnino oppositum Divinae Revelationi, tam ma nifestum eis, quam quod maxime. Charitatis , atque concordiae inanem sutilemque praetextum Latitudinarii. confidenter obtrudunt, dum omnibus, qui Christianam Religionem profitentur, aeternam salutem promittunt o verum enim vero id potissimum tuentur . quia bono politiae utile esse sibi falso blandiuntur . Politiae ne hono utile erit, ut animi civium in re potissima, cuiusmodi sunt capita Religionis , inter se omnino diltracti , ae divisi sint, unus rem unam, aliam vero alius teneat Profecto verae politiae bonum consiliit in concordia civium , qui ad procurandum commune bonum unanimiter eonspirent, debitamque subiectionem illi habeant. qui eisdem praeest. Haec vero concordia civium, quae conspiret ad procuram dum commune bonum , dissicile sane eise , ut habeatur , quando animi ill

rum divisi sunt in iis . quae ad Religionem spectant , nemo dissilebitur. Utienim S. Augustinus recte observat lib. I9. Com. Faustim cap. II. , & iPsa etiam experientia compertum eli is In nullum nomen Religionis , seu verum. is seu falsum , coagulari homines possunt , nisi aliquo signaculorum , vel sa- ,, cramentorum visibilium consortio colligentur is . Signaculorum autem , Ssacramentorum visibilium consortio inter se colligati non sunt ii , qui licet Christianam Religionem profiteantur , tamen non luscipiunt eosdem articulos . noueadem praecepta servant, non e aciem caeremonias colunt, sed unionem , quam

Christiana Religio secum affert disrumpunt , atque discindunt. Et re vera m a

gis Disiligod by Cooste

365쪽

gis facile esse . ut cives etiam in rebus politicis inter se dissentiant , quando divisi sunt quoad capita Religionis . quam si omnes eadem fidei capita profiteantur , nimis per se perspicuum est. Nam si de re quadam , praecipue verosi magni momenti ea sit, ab aliquo diuentiamus, paulatim , atque etiam at quando nobis non animadvertentibus, quoad alia quoque nos ab eo averti, cxperientia compertum habemus . Quapropter Religio quidem , uti recte Lacta lius monet Dicinarum Instit. lib. s. cap. 7; , , Sola essicit, ut homo hominem ,, charum habeat, eumque sibi maternitatis vinculo seiat esse constrictum G r haec tamen charitas, hoc vinculum staternitatis si non omnino tollitur , saltem non operatur, prout ex sui natura operaretur . semel ae. Religio discindatur, neque de ea omnium una sententia sit. Contra vero quia conssirmitas clinionum consensionem qnoque animorum inducit, longe facilius est , ut cives mutuam pacem inter se foveant, quod sane ad utilitatem boni communis plurimum conducit, si quoad Religionem idem sentiant , quam si dissideant. Tantum er abest, ut hujusmodi consisciatione , quam Latitudinarii admittunt, politiae commune bonum procuretur, quin potius propter eam si non destruitur, certe aut minuitur, aut saltem in evidenti periculo ponitur . Tandem saepe contingit,

ut quae pi litiae sunt , coniuncta sint cum iis , quae ad Religionem spectant , vel quae Religio praecipit, ad ea quoque referantur, quae sunt Politiae t si ergo ponamus cliuentire cives in iis, quae sunt Religionis , etiam quoad alia , quae

ad politiam spectant, facile esse dissensuros ultro consequitur. Haec vero om. nia , qua natione sit adent propter diversitatem Religionum inter se cives esse dii sensuriri , eadem quoque evincunt, de subditos non facile suo Principi else obtemperaturos . dc Principem erga suos subditos eo modo se non esis habiturum , quo conveni ter ad commune bonum se haberet, si Princeps , atque subditi eadem fidei dogmata profiterentur. At vero illud a Latitudinariis quaero , an bonum Religionis bono civitatis , an vero bonum civitatis bono Religionis praeferri velint i si bonum civitatis bono Religionis praeponendum ella dicant ; tunc licet aliquam Religionem exteriuS praestiferant, revera tamen nullam habent. Nam quae Religionis sunt, pertinent ad cultum Supremi nostri Domini, a quo sumus, quidquid sumus , Nomne bonum sperare possiimus, si eum recte coluerimus a ideoque si quis ha- at loco systematis, quae sunt Religionis ad commoda temporalia ordinari debere, omnem omnino Religionem exuiise videtur . Si autem dicant , uti r vera dicere debent, si sensui Christiani hominis non renunciaverint, bonum Religionis bono temporali ipsius civitatis praeserri oportere ; tunc licet demus bono politiae utile esse . ut salus aetema iis omnibus promittatur , qui Christianam Ruligionem p fitentur , quaecumque tandem ea sint , quae licet divinitus re- elata ipsi reiiciant; tamen quia hoc eli manifeste falsum , uti ex praecede ii proposivione contat, & Dei lino viam latissimam aperit , sicuti usque modo v vicimus, semper manisellum est , pravo errore Latitudinariorum nihil magis

impium fingi polla..ia propter quemadmodum Atheissae , atque Deistae, uti Iam saepe observavimus , antiquorum Ethnicorum rationum imitati sunt, ita eamdem Latitudinarii quoad rem illam sequuntur. Hanc enim rationem S. Augustinus i b. q. De

cicitate Dei cap. 3 a. affert , ob quam Ethnici principes passi fuerint . subiectos sibi populos in Religione decipi. iod utique, inqidi , non aliam Ob

366쪽

3so THEo L. REVELATA

., caussiim factum videtur , nisi quia hominum velut prudentium, de sapientium M negotium fuit populum in religionibus fallere. & in eo ipsis non selum e ., lere , sed imitari etiam Daemones . quibus maxima est fallendi cupiditas . M Sicut enim daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non pos,, sunt ; sic & homines prineipes non sane Iulii , ssed daemonum similes. ea ,ri quae vana esse noverunt, religionis nomine populis tamquam vera suadebant, ,, hoc modo eos civili societati velut arctius alligantes , quo similiter subditos ,, possiderent. Quis autem infirmus , di indoctus evaderet simul fallaces . Sc,, principes civitatis, & daemones is p Ad hunc eigo modum etiam Latitudinarii nostri temporis , quamvis non omnes omnium sectarum errores ipsi probent , tamen sicuti homines non sane iussi, sed daemonum similes , ea , quae Vana esse noverunt , Religionis nomine populis tamquam vera suadent e, hoc est , populis ad veram Religionem sufficere assirmant , ut credant , quae sibi vera vita fuerint , licet ea ne ipsi quidem profiteantur , hoc modo civili societate velut arctius alligantes , ut sibi subditos subiectosque detineant . Agape ergo huiusmodi monstra christiani nominis, quae ipsam Christianam Religionem prosesus everiunt.

Dices. Per Latitudinarismum omnes Christiani inter se consociantur t eo autem stablato, de universali intolerantia semel admissa, unus contra alterum insurgit , atque in toto humano genere perturbatio maxima inducitur so ter a

Deinde dicendum non est , unum prae altero magis revereri Deum , si unus prae altero Sacram Scripturam melius intelligat , sed satis est , ut utrique sacram Scripturam sicuti regulam admittant , eiusque Divinam auctoritatem in genere revereantur, quamvis eorum unus in particulari. & per errorem a Dei voluntate recedat . Sicuti enim qui Sacram Scripturam accipit eo sensis , quo debet, ideo eo sensu accipit , quia verum eum esse putat , non quia in se est verus , & quia si in alio acciperet , Deo se displicere crederet ; ita qui in false sensu accipit, non quia falsum eum esse arbitratur, sed quia verum, de se displicere Deo, si in alio acciperet. Et re quidem vera si duo servi quoad exequutionem mandatorum sui domini inter se differant , quia unusquisque eorum sui domini voluntatem eam et se putaret , quam apprehendisset, anne dominus de stiriectione eorum dubitare possiet 8 Profecto unum praealtero ad sua mandata exequenda aptiorem esse , decernere selum modo de inret . Ex hisce autem constat, unumquemque , qui Sacram Scripturam uti regulam admittit , eumque sensum in unaquaque re shquitur , quem verum effeputat, Deo placere , ideoque omnibus huiusmodi hominibus aeternam salutem a Latitudinariis aequo iure promitti tb . R. ad I. aliquibus videri posse longe maiorem futuram esse consectationem hominum, semel ac admittatur, etiam eos aeternam salutem esse consequuturi M Ita eum Latitudinariis etἰam Rous. nautargumentatur in tuo Emissio tom. I p . IT a. voltaereus quoque in suis operibus idem saepe urget, notiti etiam Auctor Philosophiaeda Eua Sens tum in sua Philosophia , tum in Sinen us, is Perusianis epistolis ab eo seriptis. Non est autem mirandum, si Del-

m. cum Latitudiuatus hac tu ret conseatianuut; enim observavimus, Latitudinarisinus ad Deismum ducit. Ita ex hoe ipsis magis malisque confirmatur, quod nos demonstranduin

uicepimus .

367쪽

LIBER III. 36

quuturos, qui nullam Divinam Revelationem admittunt; atqui Latitudinarii noti

obstante hac maiori praetensa consectatione , quae futura esset inter homines . tamen Dei stas salutem aeternam consequuturos esse negant, quia in manifesta errore eos esse putant, de recte quidem putanti ergo neque etiam ipsi aliquam rationem habent huius maioris praetenta consociationis , quam nobis opponunt, sed eam contemnendam esse recte sentiunt , quando errores , quos aliqui profitentur, impediunt, ne iniri possit. Contra Deillas vero , qui contra Christianam quidem Religionem valde

grave , contra Catholicam vero gravissimum, atque omnino peculiare odium conceptum habent, ita argumentamur. Longe maior cons latio hominum fu- tura esset , si .etiam ii in commune consortium admitterentur , atque uti omnis erroris expertes haberentur , qui vel nullam Religionem admittunt , vel

Ethnicorum si erititiosa dogmata sequuntur; atqui ex eo quod pro naturali R ligione ipsi pugnent, aut saltem pugnare videri uelint . non obstante hac maiori coni latione , tum contemptores cujusvis Religionis , tum etiam eos, qui superstitionibus Ethnicorum addicti stat , uti sibi adversantes habent, eosque

in evidenti errore esse putanti ergo neque etiam Deillae habent rationem h Ius majoris consbciationis, quando ne haec ineatur , impedimento siant nonnulli errores, quos aliqui profiteantur. Inepte ergo tum Latitudinarii , tum Deis laehanc maiorem consectationem nobis Opponunt. At vero quaenam tandem sunt , quae in consectatione ineunda observari debent λ Profecto id potissimum advertatur oportet . ne cum aliquibus consectatio ineatur, ex quorum consuetudine futurum sit , ut pravis erroribus imbuantur , qui antea imbuti non erant. Quemadmodum enim cum iis, qui pestilentiae morbo laborant, ad salutem corporis, ipsamque vitam tuendam i apte ter Prudenterque non communicamus ; ita quum error pestis quaedam animi sit , cavendum est, ne cum iis communicemus . ex quorum cons brtio futurum est, ut variis erroribus imbuamur. Hinc etiam est, ut sicuti inter latrones nulla bene instituta consociatio esse poteli, ita neque etiam inter eos, qui variis erroribus imbuti sunt. Nam latrocinium honestati morum , error autem προ- nitur rectitudini mentis: non minus vero ad legitimam liabilemque consociatio. nem requiritur rectitudo mentis, quam morum honestas, quae quidem honestasinorum ex mentis rectitudine potissimum proficiscitur. Tandem in con elati ne aliqua ineunda curandum ell, ne aliqua dissensio animonum quoad ea potissimus inter consociatos remaneat, in quibus inter se consociantur et nemo enim non videt, conlbciationem brevi tempore esse duraturam . si quoad ca quoque

capita conssectati inter se dissemiant , in quibus consectationem iniere . Nulla ergo quoad Religionem vera flabilisque consociatio esse potest inter eos , qui

alia . atque alia dogmata profitentur. Ex hoc ergo etiam capite ; hoc est, quia nulla vena consociatio haberetur . semel ac ea iniretur inter illos , inter quos Latitudinarii initam vellent. eosdem Latitudinarios in manifello errore esse iterum conflat . Nam ad pleniorem confutationem eorum hac rurses si peraddere voluimus ad ea , quae contra illos in probationibus etiam quoad istud caput disseruimus Baetio autem effutienti, satis esse . ut Sacrae Scripturae auctoritatem gen ratim revereamur , pariimvero referre, num hac, ves illa ratione ea intelligatur, dum tamen unusquisque illo sensu eain accipiat, quem verum esse putat,

368쪽

361 THEOL. REVELATA

illud primo reponimus, an velit. sacram Scripturam esse regulam sensum L, ipsorum hominum, an vero sensus hominum esse regulam Sacrae Scripturae γProfecto si admittatur . uti re vera firmissime teneri debet . Sacram Script ram elis regulam senibunx hominum , eique homines in suis sensidus sese ae- commodare debere , is turpissime fallitur, qui sensum earum non assequitur. vi contra, ac debet, easdena intelligit. Regula enim quaedam norma est, cui conformari oportui, quae illi subjiciuntur, atque ab ea pendent ; sicuti me sura est norma mensurati. non vero mensuratum ipsius menstra: . Hoc vem posito, illud a Baetio quaero, an duo suum legislatorem aeque revereantur , quorum unus licet legem ab eo latam generatim uti regulam revereatur , t men propter suam malitiam , Oblii nationem, aut culpabilem ignorantiam , non assequitur sensum eius. ideoque & contra eam agit; alter autem & pro promulgata lege omnem venerationem generatim habet, de studio , atque uilia gentia conquirendo verum legitimuinque 1ensum eius assequitur . ideoque s cundum eam operatur F Quis non fateatur, iniuriose contra suum legislatorem ab illo agi. ab illo autem cum ea subiectione, atque veneratione , qua par eli λ Et tamen Baetius vellet, ut erga Deum legislatorem tum ille , tum iIleaeque reverenter sese haberet . vide prudentiam hominis ITunc ergγ verus sensius Sacrae Scripturae tribuitur, quando uniis is ille,

est menti ipsius Dei loquentis r ergo qui Sacram scripturam recte intelligit. ideo recte intelligit, quia eam illo sensu accipit, qui in se rectus est, quia cum

Deo loquente conformitatem habet: ergo, contra ac Baetius falsi contendit, quispiam verum senium Sacrae Scriptura: non inde tribuit, quia eum verum es se putat, sed quia in se rectus est. Nam requiritur quidem ad deceptionem me vitandam , ut is sensus Verus quoque elis putetur , qui Sacrae Scripturae tribuitur, tamen non ideo verus evadit,. quia talis esse putetiir . Inde vero et ut . qui falsum sensem Sacrae Scripturae tribuit, quamvis eum verum esse ipse pudet, Verum tamen non tribuat, quia propter filiam existimationem eius, ille sensus non evadit confirmis menti ip dux Dei loquentis . Neque refert , ut Deo placere intendat . tam qu D recte . quam qui prave Sacram Scripturam intelligiti nam qui omnem diligentiam, quam debebat, adhibuit, ut verum sacrae Scripturae sensum assequeretur , adeoque assequutus est , ille profecto Deo re vera placet; at qui propter siuam malitiam , t stinationem . eulpabilemqu: ignorantiam . verum Sacrae Scripturae sensum assequutus non fuerit, licet se placere Deo putaverit ipse quidem . omnino tamen falso, atque impie putaverit .. apropter ut in allato a Baeso exemplo sillamus , sicuti duorum servorum . quorum unust mandata sui domini, prout debet, accipit, atque exequitur , alter vero propter suam oscitantiam . atque negligentiam , ea neque a cipit ,. prout deber. neque exequitur, non una eadem de ratio haberι potet , eademque utrorumque non' est erga suum dominum observantia, non idem obsequium servitutis, & dis p ar cultus subiectionis, quamvis tam unu , quam alter seo, domino, se placere aeque pudent ἔ ita quoque obsequium Deo revelanti ab eo delatum ψ qur Divinae verba . debita diligentia , atque sit biectione adhibita , eo senili, quo debed. accipit. longe diversum est ab obsequio alterius,c si tamen quoad illum' vocari potest obsequium . S: non potius maxima irrevexentia, eo impietas dici debet longe, inquam. diveritim est ab obsequio al-traria, Pi proptes Lami malitiam , obissimi aem , atque Oscitantiam, Divina.

369쪽

verba non accipit eo sensu, quo debet, quamvis tum iste, tum ille se Deo

placere arbitrentur. SCROLI. N.

Falsum omnino est, non aeque eurari oportere quae fidei sunt, O qua spectan ad mores. viamque caeli ampliandam quoad illa , restringendam vero quoad ista. Ipsi quoque Latitudinarii, sua opinione semel posita, futurum esse vid

runt, ut Chri litana Religio omnino scinderetur , ideoque ut huic tanto malo prospicerent, aliud effugium quaerendum putarunt. Dogmata ergo speculativa , S abit acta, ut ipsi vocant , hoc est , qtiae ad fidem spectant , non multum quidem curari oportere; ea vero, quae practica sunt . atque spectant ad mores . plurimi facienda esse i quoad illa caeli viam ampliari debere , quoad illa restringi. In recta vivendi ratione, inquiunt ipsi, tota rei 1bbstantia posita est . di quoad illam Sacrae litterae per se manifestae sunt , nullaque divisio est inter Chri ilianos saJ. Verum enim vero . sicuti necessario contingere debet, dum quis ea, quae omnino falsa sunt, tueri conatur, in deteriora semper, a que absurdiora Latitudinarii prolabuntur. Illud ergo primo ab eis ego quaero , an clara , manifella, dc perspicua per se sint, haec , quae tradit Apostolus I. ad Philippenses a. v. a. ,, implete gaudium meum , ut idem. sapiatis, eamdem ,, charitatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes o . Rursus quaero ab iisdem , num eamdem claritatem , atque perspicuitatem haec quoque alia ha beant, quae tradit idem Apollotus Ephsorti m v. 3. & seq. se Solliciti serva-

re unitatem spiritus' in Minculo pacis. Unum corpus, S unus spiritus, scutis vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum ,, bapti sim a M. Si horum duorum testimoniorum comparatio eum aliis testim ni is instituatur , in quibus agitur in Sacra Scriptura de recta institutione m rum , deque iis , a quibus cavere, & de aliis, quae agere debumus, an fortasse non in omnibus eadem claritas apparet ' I'rofecto ut uno alteroque tantum exemplo hac in re utamur, haec Christi testimonia, quibus nonnulla nobii praecipiuntur, quae vel servare , vel vitare debemus tri Diligite inimicosis vestros ΓbJ : Attendite, ne iustitiam vellaam faciatis coram hominibus . neo videamini ab eis R): Nolite thesaurizare vobis thes iuros in terra U r No-

,, lite iudicare. ut non iudicemini ce) t Petite, & accipietis cet omnia er-- go quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, & vos facite illis gὶ olhaec, inquam. omnia, di multa alia, quae ad mores spectant, Divina testiis monia an fortasse magis perspicua sunt supra citatis Apolloli Pauli testimoniis pProfecto sicuti in istis simpliciter , nullaque adhibita exceptione , pronunciatur, inimicos diligendos, tultitiam non faetendam coram hominibus , ut videamur ab eis, non thesauriZandum in hac terra , bene iudicandum de aliis . Deum exorandum, aliis bene faciendum , sicut nobis fieri vellemus , ideoque ab li

tradunt , nemini molestiam afferendani semel ici Cap. 6. v. I. ac Sacram Seripturam ree piat , uniψersalem- cd Cain eodem 1 v. 19.que pacem favendain inter omnes Chrclia. e Cap. T. V. 1. os , quaecumque tandem sint dogmata hde I, Fluidem cap v. T. quae sequantur . Uide Boisuetum Averti mina to Ejusdem capv. I avia notosanr Aturtisi saxi me par. g. . 11

370쪽

rum omnium observatione nemo sese eximere potest . . quin Divinorum ma datorum transgressor existat: ita etiam in supra citatis Apostoli Pauli testim ni is simpliciter, nullaque exceptione adhibita , decemitur, ut omnes idem 1 piant , sint unanimes, idem sentiant, servent singuli unitatem spiritus , dg si. cui unus est Deus , unumque baptisma , ita fides omnium una sit. , ideoque nemo se ob hac unitate separare potest , quin se ab ipse Deo leparet. Insemo vero citata Apostoli verba aliquid luculenti, atque perspicui in se habent,

quod in iis, quae ad mores spectarit, non semper occurrat. id λ Non contentus Apollobas se constituisse fidei unitatem simpliciter, atque instaute talem esse debere , eique pminde repugnare quamcumque divisionem , etiam exem plo rem illam confirmavit , di qua ratione unum est baptisma, & unus est Deus, ita unam quoque fidem ei se debere , ultimo co ludit. Evidentius ne poterat, atque magis distincte conitituere Sanctus Apostolus , quaenam fidei unitas esse deberet λ Ludunt ergo Latitudinarii , di de suo errore ementitam excusationem quaerunt, dum Sacram Scripturam quoad ea tantum manifestam esse dictitant. quae spectant ad mores. Nam quamvis fateamur, nonnulla eorum , quae fidei sint , in Sacris litteris expressie diltincta non esse ἔ sunt tamen multa, quae magis aperta ratione significari non potu illa videntur ; illud vero de unitate fidei adeo cIare manifestatum est, ut nihil sepra cesiderari possit . Inani ergo falsoque fundamento Latitudinarii dum , quoad ea tantum , quae ad mores spectant, unanimem consensionem requirunt; quoad ea vero, quae sunt fidei, un cuique planam opinandi libertatem contra uvidentissima Sacrae Scripturae teli

monia tribuunt.

oad mores autem praec spue sacram scripturam manifestam esse sine fatemur ; verum hane ab ea perspicuitatem tolli secundum principia Latitudia nariorum simul contendimus. Nam semel a c. uti ipsi statuunt saJ , Sacram

Scripturam rationi iubiiciendam esse ponatur, non vero rationum Sacrae Scripturae , quis inde futurum esse non videat, ut evidentissima quaeque praecepta morum non selum una eademque ratione non accipiantur ab omnibus, sed etiam in sensius omnino contrarios distrahantur λ Et sane si nostra corrupta natur: eonsulatur, quidnam magis rationi contrarium videtur, quam ut iniuriae dimittantur, diligantur inimici. eisque bene fiat λ quidnam magis grave, quam ut affectum nostrum in huius seculi divitiis nullum reponamus p quidnam magis dissicile . quam an omni quoque specie mali nobis semper cavere 3 Haec ergo omnia , aliaque hisce similia, quamvis in Sacris litteris aperte , atque mani- felle expressa sint, quamvis nullam ambiguitatem in se contineant ; tamen si Sacra Scriptura rationi stabiiciatur, iItaque humanae corruptae naturae partes dein fendendas sulcipiat, sicuti, semel contempta Divina Revelatione , contingere omnino tacite. imnio naturale est ibJ, quis inde futurum esse non videat, ut

a vide Boisiletim Averrissemens auxnaumat A min. 6. par. 3- uum. Il4. M Hie non illud contendimus, contemptoribus Divinae Revelationis malluni reliquum suturum esse judicium rationis, quo cognoicere possint , quae ipsi rationi contemtanea sunt. Id tantum volumus , semel ac Di .ina Revelatio humanae rationi subpetatur, evidenti isma quaeque praecepta moralia ab p ζ

omni bire faciis perveni posse, de a plerisque esse pervertenda. Ab omnibus quidem Deile perverti poterinit, quia , senael posito , quod Marae Seripturae auctoritas rationi subjiei possit, hoe umis isque jure uti poterit, prout sibi

sua ratio suaserit , sive recta , sive erronea aea si r a pleri ite autem esse pervertenda in inde constat, quia vel propter incapacitatem, vel propter praeam fovivetudinem, aut ii sui a

SEARCH

MENU NAVIGATION