Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

101쪽

I oo Prael. ad Insiis. Iustin. Lib.I. Tit. xciae: in hereditatibus vero, ac reliquis juribus deferendis civili graduum computationi haerent. Cons. Stryk. in . mod. pandect. libr. 38. xit. Io. b. X. ω' fessu XVII. His ita constitutis, facile decerni po est, quatenus cognatio impedimento sit nuptiis . Et in recta quidem cognationis linea nuptias in infinitum jus civile prohibet r. h. t. Ejusmodi enim nuptias ipsa natura aversatur : qui secus statuunt, erudiendi a. camelo sorent, de quo Elianus de anim. 3. 47. In infinitum quoque proehibentur nuptiae inter cognatos obliquae lineae imaequalis, qui parentum, ac liberorum loco dicun. tur esse g. h. t. o l. 39. 'inc. f. de rit. nu, pl. Parentum autem, & liberorum loco in obli qua inaequali linea cognati .erunt . si alter immediate contineatur sub communi stipite , altersit ab eo remotior. Ita quidem parentum, & Ii berorum sunt loco patruus, & fratris silia, avum culus & sororis filia. Claudius quidem ad excusandum incestum suum cum Agrippina Senatusconsultum extorsit, quo nuptiae cum fratris filia licitae declarabantur Tacit. ann. I 2. 7. ejuS tameuconjugium recti exempli homines improbarunt. Quod autem mirum fuit in libidinosiissima Ciuitate ., vix unus repertus est, qui ad promerendam Agrippinae gratiam nuptias cum fratris silia concupisceret Tac. loci cit. Ceterum veteres quidem Principes secundum id senatusconsultum cum fratris tantum filia nuptias permiserunt, neutiquam vero cum sororis filia ι. I . C. de nupt. Uerum

Cohstantinus , & Constans cum fratris quoque si, ita nuptias vetuerunt l. Theod. de incest.

102쪽

De nuptiis. IOIXVIII. Quod ad obliquam lineam , modo ne

de cognatis agatur, qui locum liberorum, ac Parentum obtinent , nuptias intra secundum dum. taxat gradum computationis suae jus civile prohibet . Quapropter secundum Ugulas Romani juris frater quidem, & soror matrimonio jungi ne queunt si qui tamen cognati longius inter se absint, matrimonium recte contrahunt. Hinc per ipsas leges Christianorum Principum duorum fratrum , sororumve filii nuptias inter se recte ineunt

q. q. h. t. Vide Everardum Otton. de nupt. cou- sobrio. Et vetus quidem Ecclesia ea in re a jure publico non recessit. Uerum tractu temporis ad decimum quartum usque computationis civilis gradum impedimentum cognationis suit extensum. Id generatim in Christianis provinciis receptum suit, ubi in gradibus cognationis numerandis regulas Pontificias observari jussit Alexander II. apud Gratianum cat . s. cau. 2. ρου i. s.

Ita saeculo decimo secundo disticillima facta sunt

matrimonia: saepiuscule etiam detectae cognationis causa concordes ipsorum Principum disturbatae sunt nuptiae. Proinde Innocentius ΙΙΙ. in Lateranensi concilio cognationis impedimentum in obliqua linea intra quartum Pontificiae computationis gradum coerceri jussit c. 8. X. de consanguin. Eo autem iure utuntur hodie Christianae Provinciae. XIX. Uinculum etiam astinitatis facit, ut inter astines nuptiae coire nequeant 5. h. t. Affinitas intercedit inter conjugem unum , & Cognatos alterius l. 4. 3. q. is de grad. oe assin. Nullos autem gradus astinitatis agnovit Modestinus in L q. f. s. Eius regulae passim ea ratio reddi solet, quod affines ab assinibus non generantur .

G a Recte

103쪽

Iox Prael. ad Iussit.Justin. Lib. I. T l. T. Recte tamen monuit Bynkerghoekius, eam rationem sat ineptam esse ob erυat. s. II. Ecce enim

soceri filius, nepos, & deinceps alii ab eo progeniti amnes sunt genero: genero autem amnis est socer . Nullos igitur amnitatis gradus ideo potius Modestinus agnovit, quia hereditatis potissimum deferendae causa gradus numerari solent; affinitatis vero nomine hereditates non deseruntur. Non semper tamen amnes ab amnibus generantur. Proinde veri gradus, aut lineae assinitatis constitui nequeunt. Cum tamen & amnitas impedi. mento sit nuptiis, in ea quoque suos quasi gradus,& lineas doctores distinguunt. Quod autem ad quasi gradus amnitatis, eis numerandis haec regula imculcari solet: quo eradu quis cognatus eo Axori, vinis est Ciro I vice versa quo gradu quis. cognitus es viro, Quis est uxori. Quod ad quasi lineam amnitatis, ea quoque cognationis exemplo . . passim dividitur in rectam, & obliquam. In re.cta assinitatis linea continentur amnes , qui inter se locum liberorum, & parentum obtinent. Ita quidem in quasi recta amnitatis linea sunt socer , &,nurus. Obliqua assinitatis linea complectitur . amnes , qui transversa assinitate jun. guntur : ejusmodi affinitas est inter uxorem , &levirum . Et in recta quidem assinitatis linea nuptiae inter amnes prohibentur in infinitum αγ 7. h. t. o d. l. 4. 7. st de grad. πasu. Secus tamen jus fuerat olim de amnibus in obliqua linea. Nam sub Republica libera inter amnes quoslibet obliquae lineae nuptiae permitte. bantur. Id apprime probat & lex secunda Codicis Theodosiani de incest nupt. & Crassi exemplum

qui viduam desuncti fratris impune duxit uxorem

104쪽

De nuptiis. I Og Plutarch. in v t. Crass. Primus Constantinus inter amnes secundi gradus ex computatione civili nuptias confieri vetuit d. l. l. C. Theod. de incest. nupt, Verum longius processere Pontifices. Ii enim cognationis exemplo ad septimum usque Pontificiae computationis gradum inter amnes prohibuere nuptias. Ita amnitatis quoque respectu matrimonia dissicillima evaserant. Proinde Innocentius III. in Lateranensi Concilio inter amnes obliquae lineaestantum ad quartum usque Pontificiae computationis gradum nuptias prohibuit c. 8. x detonsanguin. oe lin. Sed, his omissis , quod enarrandum superest , de reliquis nuptiis jure civili prohibitis videamus . XX. Praeter incesta conjugia complures adhue nuptias jus civile prohibet. Ejusmodi sunt nuptiae indecorae, noxiae, impares . Quod ad primum igitur , nuptias indecoras dixere veteres , quae cum vilioribus , aut turpibus personis fierent , & contra decus alterutrius conjugis essent. Sub libera

quidem Republica conjugia isthaec nulla lege sunt

vetita. Ita , corruptis moribus, nuptiis indecoris nil Romae frequentius. Id contra ordinum

honestatem Augusto visum. Proinde prioribus legis Papiae Poppeae capitibus ejusmodi nuptias prohiberi

placuit. Cons. Heinecc. ad leg. Pap. libria. c. I. Lege autem papia nuptiae tamquam indecorae sunt vetitae inter Senatores, eorumve liberos , ac liber- 'tinam ι.4 . ff. de rit. nupt. A quaestuariarum Uero , adulterarumve conjugio ingenui omnes justi sunt abstinere l. 43. ff. eod. Verum in Theodorae fortasse gratiam quaestuariarum matrimonia ingenuis permist seu Iustinus , seu Iustinianus L 23. C. de nupt. Pontifices Romani quoque adulteram

105쪽

Io* PREL ad Distit.Justu. Lib L. Tit. x adultero passi sunt nubere , modo adulteri ne que adversus vitam innocentis conjugis struxissent insidias , neque cum fide suturi matrimonii

adulterassent c. 6. x. de eo, qui dux. in matrimis

quam poli. per adult. Id Innocentio ΙΙΙ. persua-1it Gratiani auctoritas , quae per eam aetatem in

immensum excreverat: - . 3I. quaesi. I.

X xl. Quod ad nuptias noxias, eo vocabulo intelliguntur conjugia, quae aut privatim alterutri conjugi, aut ob malum exemplum publice nocent.

Privatim nocent nuptiae inter tutorem, curatoremque , eorumque liberos, ac pupillam , aut adultam ι.5 . F. de rix. num. Ejusmodi nuptias sub Marco, & Commodo Senatus prohibendas centuit, ne

damno mulieres assicerentur. Nam tutelae.acti nem mulieres vix instituissent adversus eos , quihus, quorumve liberis elocatae forent. Tamquam privatim noxiae vetabantur etiam nuptiae inter Pro vinciae Praesidem , atque ibi munus gerenteS, eorumve liberos cum muliere ex eadem Provincia seu oriunda, seu incola. Nuptiae tamen non vetabantur , si ante Provinciae sortitionem eae conciliatae forent l. 38. J. eod. Denique tamquam publice noxias ob malum exemplum nuptias proli, heri placuit inter raptorem , & raptam l. un. C. de rapi. Urg. Ibi & cum raptore matrimonium vetat Iustinianus, & extremam adversus eum n cessitatem indicit. Verum benigniores Romani Pontifices cum raptore raptam passi sunt nubere, modo ea in loco into extra raptoris potestatem posita in matrimonium libere consentiret c. 7. x.

de raptor.

XX l I. Quod ad nuptias impares , m Voca bulo designatur matrimonium , quo major qui

quam

106쪽

Ds nuptus. Iosquagenaria minori sexagenario nubit Ulpian. fragm. Io. ψ. Generatim tamen nuptias impares doruires appellant, ex quibus ob alterius conjugis ingravescentem aetatem liberi frustra sperantur. Ad Ti. berii autem Principatum usque, quaecumque esset conjugum aetas, nuptiae justae censebantur. Uerum senatusconsulto Perniciano, seu Persiciano sub Tiberio cautum , ut perpetuis coelibum poenis subessent , si sceminae post quinqu3raesimum , mares post sexagesimum annum se mali monio collocassent Ulpian. fragm. I 5. g. Exinde igitur inj stae existimatae sunt nuptiae post eam aetatem initae . Id tamen senatusconsultum adversus mares sexaginta annis majores duriusculum erat. Sat enim constat, ea aetate majores generare posse, si foemi nam quinquaginta annis minorem uxorem ducant.

Proinde Senatusconsulto Claudiano sub Claudio cautum , ut justae larent nuptiae majorum sexaginta annis , sia mulierem minorem annis quinquaginta uxorem descerent Ulpian. loci cit. Quod adsteminas, ex ipsis post annum quinquagesimum ibberi sperari vix postunt. Hinc senatusconsulto Calvisiano injustae declaratae sunt nuptiae , quas post annum quinquagesimum mulieres sibi conciliassent Ulpian. loc. cit. Sed haec hodie frustra quaeruntur. Vetularum enim nuptias quarumcumque justas haberi jussit Iustinianus t. a . C. de nupt. De Poenis autem injustarum nuptiarum ita edicit Imperator I 2. h. t. Si adυemus ea, quae diximus, aliqui

coierint, nec vir, uec uxor, nec nutiae, nec matrimonium , nec dos intelligetur. Itaque ii, qui ex tali coitu nascuntur , in potestate patris noufunx οῦ sed tales funi, quantum ad patriam poto suum pertinet, qualos sunt , quos μι vulget

107쪽

os Prael. ad Insiit.Jusin. Lib.I. Tit. Teoncepit. Nam nec hi patrem habere intelligunastur , cum oe iis pater incertus st: inde fole respurii appellari παρα την σποραν ι π πιfατορες , qua-s sne patre filii. Sequitur ergo, ut, dissoluto rili coitu, nec dotis , nec exactioni donationis locus μ' cui autem prohibitas nuptias contrahunt , alias poenas patiuntur , qua facris constitutionibus continentur. Sed , his omissis , quod polliciti supra sumus, de legitimatione breviter videamus. XXIII. Per legitimationem justi liberi parenti fiunt tantum ex concubinatu suscepti filii. Proinde legitimatio definiri queat fctio quaedam per Principes instixuta , qua ex concubinatu fuse pii laberi ex iu*is nuptiis nati finguntur . Et sub ethnicis quidem Imperatoribus modus Ordunarius nullus erat , qua ex concubinatu suscepti filii justi liberi concubino fierent. Uerum sub Christianis Principibus complures ordinarii m di laut instituti, quibus ejusmodi liberi legitimari possent. Eorum primus est legitimatis per subsequens matrimonium , qui ab ipso Constantino fuit

inventus. Constantinus scilicet censebat sortasse, concubinatum cum Christiana religione non convenire. Ejus igitur abolendi causa justos liberos haberi jussit ex concubinatu susceptos, si concubini

nuptias cum concubina contraherent. Matrimonio

autem inter concubinos inito, filiis ex concubina tu susceptis idem jus concessit , quod competit liberis ex justo matrimonio procreatis. Constanti- .nianae constitutionis sententia occurrit in L s. C. de natur. lib. At vero Constantinus concubinatus facilius abolendi causa constitutionem suam ad prae teritos tantum casus extendi jussiti Qui sequuti sunt Principes , eamdem Constantini legem confirma tiant

108쪽

De nuptiis. Iorrunt haud semel; & ipsi tamen id beneficium in

Posterum extendi noluerunt. Verum Iustinianus subsequens cum concubina matrimonium perpetuum esse iussit legitimandi modum. Hodie igitur ex concubinatu suscepti justi filii concubinis fient, ubi inter ipsos nuptiae contractae fuerint. Ita autem legitimati liberi in hereditatibus, ac reliquis familiae juribus perinde censentur , ac liberi seu

ex eodem, seu alio matrimonio procreati l. IO. C. de natur. lib. oe f. I g. b. t.

XXIV. Alter naturales legitimandi modus est oblatio Curia . Legitimatio isthaec per Theodosium Iuniorem instituta suit. Nimirum per Theodosii

aetatem gravissima evaserant Curiarum Onera, eaque ab omnibus sere defugiebantur . Proinde ab eo cautum, ut, qui Curiae offerret silium ex concubinatu susceptum Curiae commodis inserviturum , aut filiam Curiali nupturam , ita oblatus, oblatave justi liberi parenti fierent ι. 3. C. de natur. lib. Erant autem Curiae cujusque Civitatis senatus: Curiales in earum veluti ministerio. Ιi igitur cum liberis suis Curiarum commodis inserviebant, ac suo periculo gerebant omnia , quae Curiarum nece stitates exposcerent l. 89. C. Theod. de decuri Proinde falluntur , qui naturales Curiae oblatos statim decuriones factos existimant. Nam decuriones erant Municipiorum Senatores, neque ad eam eonditionem municipes praemiis illici oportebat. Sane decurionum dignitate ornabantur, qui comsensu Curiae probatissimi crederentur , & qui publica Municipiorum munera diligenter gessissent L s. o ITI. C. Theod. eod. Sed desino ea de re plura. Is enim legitimandi modus hodie exolevit. At vero Iustinianus , concubina aut moro

tuas

109쪽

1c8 Prael. ad Iustit. Iustia. Lip.I. Tit. v. tua , aut si ob vitae turpitudinem cum ea laonestae nuptiae fieri non possent, naturalium legitimationem etiam per testamentum, vel rescriptum Principis expediri concessit novell. 89. c. q. ID. Q novell. 74. c. 2. Ceterum apud nos legitimatio per testamentum numquam obtinuit; frequentissime tamen legitimatio per rescriptum Principis fieri solet. Ejusmodi autem legitimationes , quod ad hereditates, & reliqua familiae jura, ab iplo rescripto Principis legem accipiunt . Si ea dare in rescripto nihil occurrat, ejusmodi controversiae definientur ex regulis Romani juris , quod hibtii in Iur. Regn. Isbr. I. xit. 7. P.

TITULUS XI.

De adoptionibus.

IUsti quoque liberi per adoptionem sunt. Per

adoptionem enim in nostram familiam, & justorum liberorum locum e iguntur extranei. Uocabulum ab Optando est : optare enim pro eligere sepissime dixere veteres. Hinc legatum optionis pro legato electionis sexcenties surisconsulti dicunt. Adoptio familias perire vetat, substituta mlienae prolis laecunditate. Ea igitur in eorum is latium fuit inventa, qui frustra matrimonium eX- perti serent. Licet vero ea de causa apud Gentes plerasque omnes olim recepta fuerit adoptio, Romani tamen peculiares causas habuerunt, cur ad eam frequentius devenirent. Primo enim jus pinblicum Romae erat, ut & sacra privata perpetuo

110쪽

De adoptionibus. Io9 manerent , Sc cujusque tantum semiliae homines ea peragerent. Ne igitur contra jus publicum perirent sacra familiae, necessario per adoptionem liberi quaerendi erant. Deinde ita receptum jus Romae suerat, ut magistratus quosdam plebeii tantum homines obire pollent. Iis autem magistratibus & maxima erat auctoritas, & ab eis magnarum pendebant momenta rerum: ejusmodi plebis tribunatus erat. Cum igitur a plebeiis adoptati patricii plebeii fierent , ea quoque de causa frequentes apud Romanos adoptiones erant. At vero post legem Papiam aliae emerserunt adoptionum causae. Nimirum ex lege Papia & poenae adversus coelibes, Sc praemia parentibus decernebantur. Ita quidem per eam legem in honorum petitione candidati plures habentes liberos reliquis praeserebantur . Civibus etiam ad honores festinantibus ante aetatem. legibus annariis praestitutam singuli anni in singulos liberos remittebantur La. β. ac mInor. Hinc fraudulenti homines ad honores citius assequendos per adoptionem filios sibi quaerebant; honoribus Vero partis, eos emancipabant Tacit. an

nal. II. Ist,

ΙΙ. Porro adoptio definiri potest actio legis naturam imitans, qua in locum iussi filii eligituν extraneus i. I. E. de offic. iuridic. o I.; . st. deliberi oe pinum. Ipsa igitur definitio sat inculcat, in adoptione quaedam ob instituta juris civilis,

quaedam ob naturae imitationem servari oportere. Primo igitur ex instituto civili est, quod adoptio inter absentes, aut per alios expediri nequit l. et s.f. h. t. Illud etiam ex instituto civili habet ad optio , quod se minis adoptare non lice t. Absurdum enim fuisset, potestatem in adoptivos habere

SEARCH

MENU NAVIGATION