장음표시 사용
91쪽
mchius recte refert loc. cix. not. q. Perperam igitur inter solemnes nuptiarum ritus confarrea. tio quoque referri solet. Per eam enim tantum in matrimonium , non in viri potestatem conveniebat uxor , ut veterum testimoniis vir eximius
primus ostendit. Sed de confarreatione nil quicquam hic addo. Ea enim ab ipsis Tiberii temporibus serme exoleverat Tacit. anual. . I 6. Prois
inde de coemptione tantum , & usu hic pauca
VI. Quod igitur ad coemptionem, per eam in viri potestatem conveniebat uxor. Is ritus coem. ptio fuit appellatus, quia in eo cum a Viro, cum ab uxore dicis causa mutua fiebat emptio. De viri coemptione liquet ex veteri marmore: id P, lavii situm primus, quod sciam, Connanus edidit comment. iur. cιυit. 8. 3. Publ. Claud. quas . aerar. Volumniam virginem volent. auspici a parentibus fuis coemit, fac. m. in domum duxit. De coemptione mulieris testatur aperte Nonius. Nam ex tribus assibus ab uxore afferri sol, tis unum tamquam emendi causa eam viro tradi. disse scribit de propr. ferm. I 2.3o. Ex mutua autem uxoris emptione facile intelligetur, cur furti uxor , aut expilatae hereditatis a viro conveniri nequeat t. s. 6. expilat. heredit. cur mulier divi. ni, & humani juris particeps cum viro fiat l. I. f. de rit. nu t. cur forum denique, & dignitatem viri consequatur uxor L Ig. C. de diqnit.
potestatem recidebant uxores , & matresfamilias evadebant. Usu autem in viri potestatem redigebatur uxor, si post deductionem in mariti domum per ipsum annum mansisset apud virum. Nimb
92쪽
De nupti f. 9 Irum veteri duodecim tabularum iure res mobile ac se moventes per anni usum , seu usucapionem in dominium possessoris transserebantur , ut infra videbimus. Quod igitur de rebus reliquis mobilibus cautum fuerat, ad uxores etiam fuit extentum . Ita factum , ut, si per annum ipsum
matrimonii causa mulier laret apud virum , in VI.ri dominium redigeretur. Verum enimvero Ut, possessione semel interrupta , res reliquae usucant
non poterant; ita 8c ulus sui possessionem poterat interrumpere scemina: id si fieret, a se viri potestatem arcebat. Usum autem interrum p bat mulier , si singulis annis a viro per trinoctium abfuisset. Si ita abnoctaret uxor, usurpatum ire dicebatur Gell. noct. Attic. 32. Liberum igitur elerat, quae sine coemptione nWpsisset , vel singulis annis per trinoctium abnoctando in potestatem viri non convenire , vel in ejus potestatem redint. Cons. Magoch. diatriba. de spons p. I. n. 9. Ceterum jure codicis potestas in uxores viris haud competit. Verum ad Ulpiani aetatem utque per coemotionem, aut usum in virorum potestatem foeminae venire sunt solitae. Ejus rei testem eum. dem Ulpianum habes fragm. 22. I . Q 23, 3. Nunc videamus, quinam ex regulis Romani juris nuptias recte ineant. .
VIII. Libertatis exemplo lurisconsulti duplex distinxere conjugium. Quiritarium scilicet,& naturale. Conjugium Quiritarium connubium dixerunt , idque a civibus tantum iniri poterat princib. t. Conjugium naturale matrimonium Vocarunt,
ejusque tantum participes peregrini erant. Hinc, cum accuratius loquuti sunt veteres, civibus comnubium, Peregrinis matrimonium , servis contin
93쪽
ρα Prael. ad Insiit. Justin. Lib I. Tit. T. bernium tribuerunt. Iusti autem liberi, & reliqui justarum nuptiarum effectus tantum ex Civium coniugiis nascebantur. Inter cives, & peregrinos initum matrimonium justarum nuptiarum jure non censebatur. Inde inseri Papinianus, Civem Romanum peregrinam habentem in matrimonio eam jure viri adulterii accusare non posse collat. leg. Mosaic. oe Rom. 4. s. Quin ne inter cives quidem promiscuum connubium fuit saltem ad annum Urbis 3ος. Nuptias enim inter patreS,N plebem vetuere Decemviri Liv. 4. 4. Id ita fortasse placuit, ut dissidia in democratico regimine saluberrima perpetua Romae sorent. Sed isthaeet non fuere perpetua . Vulgato enim per Caracallam Romanae Civitatis honore , omnes Imperio Romano subditi justi matrimonii jus sunt adepti. Ita Gentiles tantum , qui scilicet Romanum jugum nondum subierant, jure connubii caruerunt . Mn. C. Theodos. de nupt. Gent. Lex autem ist- haec in Iustinianeum codicem translata non fuit. Proinde Iustiniani aevo ipsae nuptiae cum Gentilibus justae sortasse censebantur. Cons. Gothosted. ad L .un. C. Theod. Sed, quod tertio loco enarrandum promisimus, de justa aetate conjugum videamus.
IX. Quod ad justam conjugum aetatem, ea pro diversa Caeli regione diverse definienda videtur. Alibi enim sera , alibi praematura est hominum
pubertas. Ita sane apud Indos mulieres pubescere dicuntur nono , aut octavo etiam aetatis anno ἐhaud diu autem post infantiam matres fieri. Cons. Montesqu. pr. des loix l. I 6. ch. a. Ueteres qui dem legislatores plerique omnes nuptias serius iniri voluerunt , ne praematurum matrimonium parentibus ipsis , & liberis vires imminueret. Uerum
94쪽
De nuptiis . .:omani veteres saltem a legis Papiae Poppaeae temporibus in foeminis annum decimum secundum maturum nuptiis haberi voluerunt Suet. in Auis gust. g . id Romae iactum oportuit, seu ut in Martia Civitate afflueret copia civium , seu ut
simplex stemellarum aetas virorum moribus facilius assuesceret. Si ante eam aetatem domum viri minlier deducta foret, ea justa uxor non censebatur: justa tandem fiebat uxor , ubi apud virum decimum secundum annum explesset t. q. f. de rit. nupt. Neque tamen existimes, immaturis nuptiis initis, eas rescindi oportuisse . Nam ipsa marmora uxorum decennium , ac septennium quoque exempla exhibent. Ita sane septennem ad virum
se deductam testatur illa apud Fabretium inscript.
uadriginta annos nata necis potior.
X. Ita de pubertate mulierum saltem post legem Papiam jus Romae fuit. In definienda tamen
pubertate marium jurisconsulti veteres non convenerunt . Proculejani puberem existimarunt eum, qui quatuordecim annos explesset. Contra Cassiani puberem pronuntiarunt, qui generare jam posset, & ipso corporis habitu pubertatem ostende.
ret. Verum utramque sententiam Iabolenus conjunxit. Is enim & ex habitu corporis, Sc annorum numero quatuordecim pubertatem aestimandam censuit. Postrema isthaec Iaboleni sententia in foro Romano recepta suit. Proinde ante Iustinianum si uxorem ducturus is esset, de cujus pubertate addubitari poterat, res per corporis inspeetionem definienda erat l. ult. C. quand. rur. vel
95쪽
ς Prael. ad In Sit.Justin. Lib. I. Tit. V. curat. 6s. desim. Verum id mali moris Iustiniano visum . Quapropter, quod ipse praedicat, sancta
sua constitutione inhonestam ea in re corporis in inspectionem cessare jussit, ac post annum decimum quartum expletum masculos haberi puberes d. l. Nit. C. quaud. tui. vel curat. 4f. doin. Enimvero interpretes plerique omnes imperatorem cum umbris luctari existimant. Eos autem pubertati terminos diu ante Iustinianum in maribus jure publico constitutos censent. Id quidem aperte testatur Tertullianus de veland. virg. II. N Macrobius 'Satum. 7. I. numquam tamen mihi persu, dere pii tui, jus sui temporis ignorasse Iustinianum,& inspectionem corporis abrogasse, quae ulu sori recepta non foret. in eo igitur veterum , ac Iustiniani dissidio Bynher; hoe kium sequi lubet obervat. 3. 2ψ. Is enim recte quidem advertit, ante Iustinianum. olim & post decimum quartum annum adolescentes pubereς fuisse habitos,& in pubertate exploranda corporis inspectionem institui Oportuisse. Nimirum quaeri de pubertate potest vel nuptiarum causa , vel ut tutela finiatur, factio testamenti competat, aut pupillaris substitutio locum habeat. Si de his postremis controversia foret, solo annorum numero quatuordecim pubertaq in masculis definienda erat L 1 prin .f. de vulg. o pupill. Iubii. Si vero de nuptiis ageretur, rem per inspecti mnem definiri oportebat. Neque enim recta ratio pati Videbatur, ut cum uxoribus consuescerent, qui ad pubertatem non pervenissent. Utcumque id lumi, jure Pontificio ex habitu quoque corpori S pube tas aestimari jubetur c. 3. V de spons impub. Is tamen locus de soro tantum interno videtur intelligendus. Nam in soro quidem externo in ipso
96쪽
. De nuptus. 9s iure Pontificio iusta matrimonii aetas ex annorum numero quatuordecim in masculis , duodecim iusteminis aestimatur. Hinc si ante eδm aetatem n ptiae contra, fuerint, conjuges matrimonium solvere non vetantur, ubi ad justam aetatem ii pedi venerint . Id ipsum tamen intellige, modo ne immaturi conjuges sibi pudicitiam imminuerint c. Ici. x eod. Nunc de parentum, & ipsorum conjugum consensu pauca delibemus XI. Iustae non censentur nuptiae filiorumfamilias sne consensu parentum initae l. 2. θ. de rit. nupt. Ut enim alia praeteream , ipsa ratio juris civilis pati non poterat, invito parente, confieri matrimonia . Nam nubente quidem filiasamilias, aequum non erat, sine patris consensu patriam potestatem in eam imminui. Uxorem vero ducente filiosa.
milias, iniquissimum fuisset, suum heredem parenti nasci ex nuptiis invito se initis. Quid si honesti matrimonii conditio filiis oblata foret, eisque parentes
renuerent consensum accommodare λ Ea in specie magistratus, causa cognita, parentes cogebant & in matrimonium consentire,& dotem filiae constituere t. I9. β. de rit. nupt. Ceterum in Regno Neapolitano nulla lex scripta necessitatem paterni consensus in nuptiis filiorum familias remiserat: memoria nostra tamen ii passim, invitis parentibus, matrimonio se collocabant. Ita ob ejusmodi nu.ptias & nobilitati dedecus asserebatur, & dissidia
in familiis frequentissima erant. Proinde providentit simus Ferdinandus IV. ea in re jus Romanum serme restituit. Cons ius Regn. libr. I. xit. 6. q. . XII. Iam vero ex regulis Romani juris ex nu-iptiis suscepti filii, quae invitis parentibus contra. eta suerint justi liberi non censentur j. G. h. r.
97쪽
siue Prael. ad Insiit. Iustin. Lib. I. Tit. X. Ii .igitur non solum agnatis paternis, sed ne prarentibus quidem succedere possunt d.'. Ιχ.b. t. Du-hium tamen videri queat, an ejusmodi filii justi liberi evadant, ubi nuptias ab initio irritas pate familias ratas habuerit. Bachovius totus in eo est, ut probet, ejusmodi liberos adhuc injustos esse pergere , ubi infaustas nuptias avus rati habitione sua tirmaverit vol. a. disp. 6. th. s. Hinc spurios ex justis nuptiis in ea specie deprehendit. Existimat enim , post avi rati habitionem nuptias quidem justas fieri, liberos tamen ante rati habitionem genitos in justos manere. Ea tamen Bach ovii senten. tia sacile reselli potest. Passim enim in jure traditur, in praeteritum quoque rati habitionem extendi, eaque interveniente firmari actus ab initio nullos l. 2 3. C. de donat. int. vir. ρο ux. oe l. ult. C. ad senatusc. Maccd. Si qui igitur apud nos nascantur ex nuptiis sine parentum consensu initis, ii justi liberi censeri debent , ubi a parent, bus per rati habitionem nuptiae firmatae fuerint. XlII. Praeter parentes ipsi etiam conjuges innuptias consentire debent. In ea re tamen deterior olim conditio foeminarum erat. Si enim filiabiis familias a patre nuptiae conciliatae serent, eaes ponsum a patre monstratum repudiare non poterant , modo ne indignus is esset t. Iet. β. r. f. de θωfal. Eadem necessitas masculis non imponebatur. Uerum jure Pontificio masculorum , Scsoeminarum ea in re conditio aequata fuit. Hodie igitur sine mutuo consensu conjugum nuptiae iniri
nequeunt. Cum vero error consensum excludat, infirmae censeri debent nuptiae, quae per errorem contractae fuerint. Neque tamen quicumque error
nuptias infirmat. Nimirum error aut circa matrimonii
98쪽
De nupti f. 071monii substantiam, aut circa ejus accessiones versari potest. Circa matrimonii substantiam veri, tur error, si conjuges ipsbs is spectet. Circa matrimonii accessiones error versari dicitur, si circa conjugum qualitatem erretur. Et error quidem circa matrimonii substantiam nuptias prorsus infirmat. Ita quidem nuptiae contractae non intelligentur, si quis
Titiam ducere existimans ducat Semproniam amgum. i. 9. princ. F. de contrab. empl. Contra ficirca conjugum qualitates erretur, nuptiae non infirmantur . Ita sane si quis sponsam dotatam exbnimans eam post matrimonium indotatam inveniat. ea de causa nuptiae rescindi non debent can. quod cutem. Cauf. 29. quaest. I. Iure autem Pontificio error circa conjugum qualitates nuptias non infirmat, licet error a dolo alterius coniugis originem suam
acceperit. Rigore tamen Romani juris inspecto , nuptias rescindi oporteret, si erratum in qualitate fuerit, & alterius conjugis dolus causam errori dederit . Matrimonium scilicet inter contractus bonae fidei reserri debet : atqui ejusmodi contractus per dolum initi nullius momenti pronunciantur in L 3, 3. β. pro foc. Vide Ulpianum in l. 11. f. s. 6 de ad . empl. Sed , his omissis , exponamus, quae in nuptiis habenda sit ratio cognationis,& affinitatis. XIV. Quod igitur ad cognationem , ea seu mixta, seu naturalis, seu civilis sit, nuptias inter cognatos impedit h. I. oea. h.t. Neque tamen cognatio generatim omnis nuptiis impedimento est . I aminter ipsos cognatos nuptiae recte contrahuntur, si ratio lineae , aut gradus proximitas eas iniri non vetet. Proinde ut intelligatur, quatenus cognatio
99쪽
ς8 Prael, ad Instit.Jusin. Lib.I. Tinxnea, ejusque gradibus pauca quaedam praemitti bent. Quod ad lineam igitur, ea est cognatorum
series, qui eumdem primum auctorem communem habent. Lineam vero cognationis in rectam , & OMliquam passim distinguunt interpretes. Recta comis plectitur ascendentes , 3c descendentes : obliqua complectitur cognatos e latere. Contra gradus est cognatorum inter se distantia. Gradui, auctore Paulo in I. Io. g. Io. f. eod. nomen accepit a
scalis, locisque proclivibus: eos enim ita ingredimur , ut e proximo in proximum , & in eum iqui quasi ex altero nascitur, transeamus.. XV. Porro ad gradus enumerandos cum in reocta, tum in obliqua linea simplicissima regula deduci solet ex L Io. g. q. β. de gradib. . ainta.
Ea sic habet: tot fusi cognationis gradus, quo personae cognatorum sunt, una dempta . Compu.tatio autem personarum in linea recta ita iniri debet, ut personas numerando ad primum cogna tionis stipitem perveniatur. Ita igitur inter patrem, & filium unus intercedit cognationis gradus inter avum, & nepotem duo, Contra in linea obliqua in personis numerandis primo ab alterutro cognato ad primum cognationis auctorem deveniri debet; deinde ad alteram quoque per sinnam, de cujus cognatione quaeritur. Ita sane qua tuor gradibus ego absum a patrueli meo hoc sedime modo portionas enumerando, Ego genitus sum a patre meo , ab avo parere idem ευui genuit
patruum meum, patruelem patruus.
XVI. Iam vero per octo serme priora seculacum Ecclesiae ςanonei , cum Romani Pontifices
superiori regula cognationis gradus enumerarunt.
Verum post octavum saeculum in lineae rectae qui,
100쪽
De nuptIiς. 9dem gradibus computandis Pontifices nil innova. runt; quod ad lineae tamen Obliquae gradus novas vestulas instituerunt. Nimirum lineam obliquam distinxere Pontifices in aequalem , Sc inaequalem. AEqualem vocarunt, si cognati e latere aequali gradu distarent a communi stipite: in aequali igitur cognationis linea sunt duo fratres. Inaequalem dixerunt, si inaequali gradu cognati distarent a communi stipite: in linea igitur cognationis inaequali sunt frater , & statris filius . Et in lineae quidem
aequalis gradibus computandis hanc regulam statue. re Pontifices : quot eradibus cognati di Hant a communi stipite , tot gradibus inter se distant. Proinde jure Pontificio duo fratres uno inter se gradu cognationis absunt: ii enim uno gradu distanta patre communi cognationis auctore. Duo patrueles duobus gradibuia a se distant: ii enim totidem gradibus ab vo absunt, qui communis cognationis est auctor. Contra lineae inaequalis gradibus numerandis hanc regulam statuere Pontifices:
quot gradibus cognatus remotior abeq a communi
stipite, tot gradibus inter Ie cognati distant. Ex regula igitur Pontificia fratris mei filius duobus gr dibus a me distat: is enim, qui remotior est,
duobus tantum gradibus distat a patre meo communi cognationis auctore. Verum secundum juris
Pontificii regulas idem fratris mei filius a filio quoque meo duobus gradibus distat. Ita secundum regulas Pontificias a eat re , ejusque filio eodem gradu quis abest. Proinde si in hereditatibus de.
serendis computatio graduum Pontificia observaretur, jura legitimarum successionum perturbarentur . Quapropter Pontificias de gradibus regulas