Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

'o Prael. ad Instit. Iustin. L b.I. TiLV. orbe Romano viventes jussi sunt cives esse, liberistos etiam sine discrimine in Civitatem suisse reisceptos. Nam ea quidem constitutio solos ingenuos respexit. Vide Spanhemium in orb. Rom. 2. 9.Scilicet eam constitutionem Caracalla scripsit non liberalitatis exercendae gratia , sed ut a pluribus

hereditatum decimae solverentur. Conf. Heinec . appendic. antiquit. Rom. c. I. I9. Ex libertorum

vero hereditatibus plerumque non pinguibus fiscus vix lucri quidquam exspectare poterat. Primus igitur Iustinianus libertos generatim omnes Romana Civitate donavit β. 3. b.t. Quae autem ejus indulgentia fuit, libertos omnes post manumissionem statim ingenuos haberi jussit novell. 78. e. I. Id ipsum tamen, salvo patronatus jure, obtinere voluit d. novell. c. a. Ius patronatus complectitur jura, quae post manumissionem in libertum patrono competunt. Iuvabit igitur ad veteris juris in. telligentiam breviter hic enarrare, quae patronaintus fuerint initia, & quae jura olim in libertum

Patrono competerent.

VII. Iuris patronatus initia ab ipsa manumi

sonis natura sunt repetenda. Nimirum servi olim rebus accensebantur , & jure publico a bestiis non differebant : per manumissionem m. Iuli liberi cives renascebantur in Civitate. Pro.

inde παλιγγενετιαν, regenerationem scilicet, manumissionem appellat Iustinianus novell. 78. c. I. Patroni igitur veluti civiles parentes libertorum erant. Hinc quemadmodum liberorum , libertorumque eadem prope suit appellatio; ita patronis jura in libertos competere oportebat non diversa

ab iis, quibus justus parens in liberos utebatur. Inde fortasse Tribonianus conjunctim exposuit si

72쪽

De Iibertinis. 7 hersorum , ac liberorum ossicia sub titulo κ. de

obsequ. parent. π patron. praesi. Iura autem p troni in libertum revocari possunt ad liberti suci Cessionem , quam jus patrono deserri jubet , ad obsequium a liberto praestandum, ad munera deinnique, aut operas in manumissione patronis promitti solita. Et de jure quidem, quod in heredi. tatem liberti patrono competit, infra cum Tri4honiano videbimus libr. g. de fuccus liberi. De obsequio, muneribus , operis hic pauca monebi

mus . . .

VIII. Quod igitur ad obsequium patronis a liberto praestandum , id ab ipsa manumissionis natura necessario sequebatur. Nimirum, ut vidimus, patroni beneficio liberti civiliter geniti credebantur. AEquissimum igitur videri debuit, ut patronis praestarent obsequium ab eo haud absimile , quod liberi parenti exhibent. Inde factum, ut liberto. rum obsequium ea serme omnia complectatur, quae liberi parenti debent. Hinc intelliges , cur nullam causam adversus patronum liberti susci, Pere queant, cur patronum, ejusque liberos inopes alere compellantur i. 9. f. de agninc. . . tinae liber. cur ne per judices quidem cogi quis possit, u adversus patronum testimonium dicat ι. . F. de testib. cur denique saltem a Constantini aetate libertus adversus patronum ingratus revocari posset in servitutem I. a. C. de liberi. σ eor liber. IX. Quae de obsequio diximus, necessitate iuris, & ob ipsam manumissionis naturam a liberintis patrono praestanda erant. Non idem juris erat de muneribus, operisve a libertis praestari solitis. Ea enim praestari non oportebat , nisi speciatim

73쪽

'x Prael. ad Insiit. stin. Lib.L. Tin'. in manumissione promissa serent Caius instit. Σ. q. 4. Quod ad munera autem , non dona , sed munera promittere solebant in manumissione liberti. Ejus instituti causa ex utriusque vocabuli proprietate facile intelligitur. Nimirum donum est, quoacasu, & nulla occasione suadente praestatur: munus est, quod per occasionem aliquam , & certam ob causam praestari solet, veluti ob patroni nata- Iem, nuptias, liberos ei natos. Vocabuli vim apprime suggerit Davus apud Terentium in Phorma. D. I. Nam herilem filium eius duxisse audio Uxorem p ei credo munus hoc corraditur. Quam inique comparatum est, ut qui nihil habenis Semper aliquid addant dimitioribus f uod ille unciatim mix de demensio suo Suum defraudans genium comparsit miser, Id illa totum auferet haud existumans,

Quanto labore partum. Porro lautem Geta Ferietur alio munere, ubi hera pepererit, Porro alio autem , ubi puero erit natalis dies.

X. Quod ad operas a libertis promitti solitas, eae aut ossiciales, aut fabriles erant. Ossiciales in ossicii praestatione versantur nullo cum liberti sumptu. Ita quidem ossiciales operae promissae intelli. gentur, si libertus promiserit negotia patroni ger re, ejus liberos erudire, cum eo peregre proficisci L 9. A. de oper. liberi. Contra fabriles ad artisi. cium aliquod pertinent d. t. ρ. F. eod. Ita quidem fabriles operae promissae videbuntur, si libertus pictor decem per annum diebus promiserit pro patrono pingere . Inter utrasque operas differentiae complures erant. Primo enim operas ossiciales soli

Diuiti s

74쪽

Qui, oe ex quib. e sis mam non pos. 73 patrono praestari oportebat: fabriles , jubente patrono , cuicumque praestandae erant d. t.9.ε. I. J. eod. Deinde, ut alia praeteream , fabriles consistebant veluti in praestatione pecuniae l. 6. F. eod. Verum officiales ex officio patronis debito sequi vide bantur l. 26. h. I a. e. de condicit. indebit. Hinc si fabriles operas non promissas per errorem prae sitisset libertus , earum pretium recte petebat. Verum de operis officialibus secus obtinuit d. Las. 3. Ia. F. eod.

Qui , o ex quibus causis manumittera non possunt.

UT supra monuimus, liberti dedititii lege AElia

Sentia sub Augusto sunt introducti. Dediti. tiorum conditione per Iustinianum abolita, duo ejus legis capita suum adhuc vigorem obtinuerunt. E. Ium primo cavebatur, ne in' fraudem creditorum manumissi servi libertatem adipiscerentur. Altero Placuit, ne ad libertatem pervenirent servi, quia minoribus viginti annis manumitterentur , nisi quasdam ob causas, & apud consilium adprobatas manumissi sorent. De utroque legis AEliae Sentiae capite hoc in loco cum Triboniano videbimus. II. Primo igitur lege AElia cautum ab Augusto fuit, ut qui in fraudem creditorum manum ita teret, nihil ageret. Ita igitur manumissi liberi non fiebant , & servi pergebant esse princ. h. t. In fraudem vero creditorum non tantum is ma

75쪽

numittit, qui ante servorum manumissionem AD

vendo non est , sed & ille , qui post libertates

datas desinit solvendo esse β. 3. h. r. O' L Io. f. qui , oe a quib. manumiss. liber. non fant . Fraus autem in lege AElia Sentia , ut saepe alibi , non ex solo consilio , sed ex effectu ebiam aestimari debet t. i. st . de salutib. Proinde seu fraudandi consilium , seu fraudis effectus in manumitare desit, libertas non impeditur d. 3.3.

h. t. Enimvero si in manumissionibus fraudis comsilium , 8c effectus intercessisset , ita manumis-ss libertas ab initio non competebat d. princ. h. t. oe l. 27. princ. st. qui, oe a quib. manumiss. Proinde minus proprie jurisconsulti loquuntur, cum a junt, libertates datas adversus legem AEliam rescindi, revocari. Ut enim quid rescindatur, oportet, ut ab initio utiliter sit constitutum. Adique ea quidem in re differt fraudulenta manumisso ab alienationibus in creditorum fraudem ficiri solitis. Nam si res in fraudem creditorum alienentur , utilis alienatio est ab initio; ejus vero rescissio per actionem Paulianam petenda erit. Sed de actione Pauliana latius infra videbimus libr. 4.

III. Rursus lex AElia Sentia cum fraude creditorum manumissiones fieri generatim vetuit. Inutiles igitur ejusmodi manumissiones erant seu actibus inter vivos, seu testamento expeditae larent. Quod tamen ad manumissiones testamento expe

diri solitas, lex isthaec defunctorum famae consiluit. Debitorum scilicet testamenta destitui plerumque solent. Debitoris igitur testamento destituto, bona ejus post mortem sub hasta divendem da erant, ut creditoribus satisfieret. Ita vero im

76쪽

Qui, ο ex quib. causis mau. non pos s lamia quaedam redire videbatur in defuncti me. moriam . Proinde ne quid tale contingeret, eadem Iege .Elia permissum debitori suit , servum suum cum libertate heredem necessarium instituere. Ita enim potius liberti nomine vendebantur bona ς aiestatore autem hastae ignominia arcebatur T. s. t. Ubi tamen id fieret, unus dumtaxat servus manumitti testamento poterat. Si duo, pluresve manumissi forent , tantum primo scriptus liber , & heres fiebat L oo. ff. de heredib. inis sit. Veteres autem jurisconsulti non convenimhant , an in ea specie servus simpliciter institutus heres tacite quoque manumissus intelligendus esset. Verum contra veterum distensionem Iustiniano pia cuit, tacite manumissos censeri , qui sine liber tale heredes instituti sorent. Eam vero constitutionem Iustinianus generatim obtinere jussit, quod

ties servi proprii sine libertate scripti suissent he.

redes a. inst. h. tit. IU. Altero legis AEliae capite' cavebatur, ne minor viginti annis servum manumittere posset, nisi per vindictam , 8c apud consilium causa manumissionis probata β. . h. t. In consilium Romae quidem a Praetore adhibebantur quinque Senatores, ac totidem equites; in provinciis vero a Proconsule Romani cives viginti. Iidem recuperat

res appellabantur , quia per eos fortasse jus quisique suum reciperabat: ii enim & judicum ossicio fungebantur. Nisi igitur de justa manumissionis

caula coram consilio constitisset, annis viginti minor servos suos frustra manumittebat. Hinc justae manumissionis causae multae traduntur in titulo

F. de manumiss. vindict. plures etiam addi possent. Audi ea de re Ulpianum in I. ii. cr

77쪽

6 Prael. ad lassit. Iustin. Lib.I. Tit.m fmu. F. eod. Huiusmodi solent cause manum; βοnis recipi , s filius , Miave , frater, forori ve naturalis hi , vel si sanguine eum contimgat : habetur enim ratio eognationis. Si collacta.

neus , s educator, s paedagogus ipsius, si nutrix, veι capsarius , id est, qui portar libros ' vel sin hoc manumittatur, ut procurator sex, dummodo non minor annis decem, octo sit. Praeterea illud exigitur , ut non utique unum fervum habeat, qui manumittit. Sed in his diutius immorari nolim. Primo enim Iustinianus adolescentibus concessit, manumittere testamento servos, ubi decimum septimum aetatis annum explessent 7. inst. h. t. Mox ultra progressus etiam liberam manumittendi licentiam habere jussit adolescentes statim post pubertatem , seu inter vivos, seu testamento servos manumissuri sorent novili.

TITULUS VII.

De lege Fusia Caninia tollenda. SI leges hactenus expositae impedimento non e

sent , totam servorum familiam civis Romanus manumittere testamento poterat. Ita non raro fiebat, ut, qui liberalitatis laudem post modi . tem assequi vellent , in testamento servos quam plurimos libertate donarent. Cum igitur Rossiana Civitas tot servis ad libertatem. pervenientibus contaminaretur , lege Fusia Caninia ei dedecori obviam ivit Augustus. De anno latae legis in tam

78쪽

De Iege Fusia Caninia tollenda. 77ta literarum luce non constat. Uerisimilior videri queat conjectura Antonii Schultingit existimantis, eam fuisse latam anno Urbis que i. ad Caii instinxit. 2. Cons. ontagm. h.x. f. I. Utcumque id erit, nemo hodie ignorat , eam legem a duobus anni sui Consulibus accepisse nomen. Saeculi igitur ignorantia excusare se debet Accursus , qui eam legem a canina invidia dictam existimabat ..At umro lex Fusia Caninia id unice cavit, ne ultra ceditum numerum in testamento servos manumitti jus esset. Nam secundum eam a duobus usque ad decem pars dimidia manumitti poterat ; a decem usque ad triginta pars tertia ; a triginta usque ad

centum pars quarta; a centum usque ad quingemtos pars quinta. Ultra centum tamen ex quacumque familia lex servos manumitti vetabat Paul. ferar. 4. I . 4. Ipsa pene legis verba extant apud Caium inst. I. a. II. Iam vero lex Caninia irritas manumissio. nes jubebat esse, si in manumittendo dominus Caniniae limites excessisset. Proinde si quis ultra praescriptum numerum manumi sisset servos , tantum primo scripti libertatem assequebantur; postremo scripti servi manebant Caius ansi. I. a. 2..Quod

si discerni non posset , qui primi , qui postremo

liberi scripti serent, veluti si in circulo omnibus libertas esset adscripta, omnes servi pergebant esse

Caius loc. cit. Uerum hane legem publice saluberrimam prorsus abrogavit Iustinianus l. un. C. de leg. Fus Canis. test. Ibi enim vel totam sa- miliam testamento manumitti concessit. Causa tamen abrogationis, quam ibidem Imperator asseri , legislatoris prudentia caret. Nimirum ideo

Iustinianus id testatori licere jubet, quia quantum vivis

79쪽

vivis, tantundem morientibus licere oportet. Uerum legislator arctiorem facultatem morientibus, quam vivis concedere debet. Nam jam morituri homines in donando sunt quidem effusiores vix ero umquam contingit, ut in vita mortales nimiam liberalitatem exerceant . Ea de causa Neapolitanae consuetudines actibus quidem inter vivos res omnes , quas antiquas appellant , libere alienari concedunt ; verum de eis ultra dimidium testamen. to extraneis legari non sinunt. Quapropter prudentissime Augustus lege Fufia Caninia morientium in manumittendo liberalitatem coercuit: perperam vero Iustinianus eamdem morientibus facultatem, quam vivis ea in re dedit. Cave igitur, ne rationem hic allatam ab Imperatore ultra praesentem legem extendas. Nam non semel in jure plus vivo, quam morienti licet.

TITULUS VIII. De bis, qui sui, vel alieni iuris sunt.

. . . .

SUmmam alteram divisionem hominum propoenit sub hoc titulo Tribonianus. Per eam homines generatim omnes aut sui sunt juris , aut potestati subsunt alienae princi h. t. De hominibus sui juris solliciti hic quidem non erimus. Nam , cognitis hominibus alieni juris, facillime intelligentur, qui sui sunt juris in Civitate. Nam si qui sunt , in quos non cadunt qualitates con stituentes homines alieni juris , ii sui juris censeri debent. Quod ad homines autem alieni juris,

. sorum

80쪽

De his, qui fui, vel alien. iuris funt. γ'

eorum conditio non una est . Alieno enim sunt juri subjedri non minus servi, quam filii quoque fami ias. Et servi quidem dominicae, filii familias Paternae potestati subsunt. Ratio igitur instituti. Postulat, ut sub hoc titulo de potestate dominica, insequenti de patria videamus. Ius autem dominicae potestatis in servos ad duo summa capita revocari potest: primo scilicet ad jus adquirendi per servos omnia; deinde ad jus vitae, & necis, quo in servos olim sitnt usi domini. Et jus quidem

acquirendi per servos nusquam dominis est imminutum : verum jus vitae , Sc necis varias passum est vices. Eas igitur hic exhibebimus. II. Principio satis constat, veteres Romanorum leges ipsum jus gladion servos dominis concessisse S.I. h.x. Id ipsum apud alias quoque Gentes receptum suisse narrat Dio Prusanis orat. I s. Potestas ast haec barbara censeri non debet. Ea enim non di. stat a familiari patrisfamilias imperio, quod antiquissimum inter mortales fuit. Ea igitur ratione excusare se poterant Romani veteres de jure gladii in servos. Uerum apud Romanos recentiores id excusabat ipsa necessitas. Nam postquam eorum armis aequata solo Carthago, & capta Co. rinthus. fuit, tot Romam dedusti sunt servi, ut Iane domestico jure gladii in officio contineri non possent. Narrat enim Athenaeus, Romanos ferUos possedi se quamplurimos p permultos habuisse mancipiorum . decem millia, o viginti, atque et-sam plura δει νοσοφ. 2o. Proinde domum Romani

civis pusillam Rempublicam oportebat esse; jus vero gladii per patremfamilias exerceri: aliter, tardo magistratuum auxilio , a domesticis maleficus servi deterreri non potuissent. At impune,

SEARCH

MENU NAVIGATION