Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

go Prael. ad Insi t. min. Lib.I. Tit. VIII. inquies, jure publico fuit, si quis innoxium seriauum occideret. Verum in veteri sancti tudine morum id periculum metuendum non erat. Quis eis nim sani capitis suum perderet patrimonium , cujus pars longe maxima in servis consistebat olimo Nimirum in tanta raritate pecuniae servi vulgare pretium viginti solidis aetate sua definivit Iustinianus l. I. β s. C. de commvn. fe . manum. Igitur florente Republica, eorum pretium longe majus Oportebat esse. Sed videamus, quibus de causis jus gladii in servos abolitum Romae suerit. III. Sub libera Republica Majestas est penes populum. In regimine populari igitur nihil impedimento est, quominus jus gladii per patresfamilias exerceatur. Verum gub Principatu Majestas est penes Principem . Proinde sub unius imperio ratio Principatus non patitur, ut privati homines jus gladii in quemquam exerceant. Ita, ad Augustum delato rerum arbitrio, jus gladii in servos

cum novo regimine convenire non videbatur. Aliunde per Augusti tempora a veteri sua sanctimonia Romani desciverant , ac servorum suppliciis veluti ad spectaculum abutebantur. Sane per id temporis cum summa humanitatis injuria inno. xii servi passim occidebantur. Cui ignotus Uedius ille Pollio λ Is, qua immanitate suit, minraenas in ingenti piscina sua servorum sanguine

saginabat Senec. de clement. I. I 8. Ipsae mulieres mitiores natura sua ex servorum poenis exquisitissmis ludum captabant. Conf. Iuven. fat. 6. His ferme de causis jus gladii in servos dominis adime. re meditabatur Augustus. Ueruin novi Principatus ratio non ferebat , per edictum id statim agi .

Quod supererat igitur , occultis veluti cuniculis herile

82쪽

De his . qui fui, vel alieni furis funt. 8t

herile imperium oppugnavit : ita vero rationem succetaribus praemonstravit , qua illud aperte destruerent.

IV. Per quatuor autem potissimum gradus jus gladii in servos abolitum Romae suit. Primo scilicet tantisper id imminutum est ab Augusto lege Caesonia Petronia sub eo lata , si rem divi. navit Noordherhius in di qui . de Ieg. Petron. I limirum per aetatem Augusti populi oblectandi gratia ad bestias depugnandas servi pro dominorum lubitu tradi solebant. Igitur lege Petronia licentia isthaec dominis adempta suit, eaque cautum , ne sine sententia judicis ea poena adversus servos irrogaretur l. II. β. ult. f. ad te Cornel. de scar. Alter. ejus abolitionis gradus a Claudio est repetendus. Nimirum ad Claudii Principatum usque aegrotantes servos destituentes domi. ni eos in aesculapii insulam amandabant : si convaluissent, eosdem revocabant in servitutem. Verum a Claudio cautum, ut ejusmodi servi, si convalescerent , libertatem nanciscerentur Suet. in Claud. as. Tertius servilis securitatis gradus Domitiano debetur. Is enim legi Corneliae de sicaariis dominos subesse jussit , qui servos evirarent, ut eos pluris venderent Suet. in Domit. Quartus servilis securitatis gradus ad Antoninum referri debet. Nam is quidem ordinariam legis Corneliae poenam comminatus est dominis , qui servos

occiderent f. a. h. t. Eorum tantum servorum caedem jussit impunem esse, qui eas ob causas occisi sorent, ex quibus homines libhros licet occidere ι. i. f.et. d. de his, qui fui, vel alion. jur. sunt. Atque juris gladii in servos hae serme apud Ro

83쪽

TITULUS IX.

De patria potestate.

FIlii quoque familias juri subsunt alieno. Eos

enim potestati parentum non minus jus civile, quam naturale subjicit. Dubium tamen videri queat, cui parenti jure naturali competat pitestas in liberos. Ex veteribus Euripides i a Orestem loquentem exhibet, ut videatur existimaste , jure naturali ad patrem tantum pertinere potestatem in liberos: inde sane deducit, filios patri magis, quam matri opitulari oportere in orere. ver 332. verum Hobesus, inspecto naturali jure, potestatem in liberos matri potius asserendam pronunciat de civ. 9. 3. o sequ. Quas tamen pro sententia sua con-frmanda rationes affert, & sacile refelli possunt, S a notis hominis deliramentis suam habent originem . Proinde rectius fortasse Plutarchus censuit,ini pecto jure Naturae, utriusque parentis in liberos jus aequum esse in libr. de prol. amor. Eam sane sententiam juris consulti videntur amplexi . Inde fastum existimarim , ut licet ex regulis Romani juris potestas in liberos unice patri competat

f. 3. h. t. pietas eadem tamen utrique parenti debeatur L I. a. ff. de obsequ. parent. o patrou. praeli. Potestas alltem parenti competens ad quatuor summa capita revocari potest. Nam & jus complectitur omnia acquirendi per liberos, & jus et ident necandi, exponendi, vendendi. Et de jure

quidem acquirendi per liberos insta videbimus libri

84쪽

De patria potestate . 832. t t. V. De reliquis parentum juribus pro ratio. ne instituti pauca hic delibabimus. II. Ab ipsis igitur nascentis Romae primordiis summa parentum potestas fuit in liberos. Ab i pis

enim Romulo cautum, ut parenti liceret necare, Exponere, ter quoque vendere liberos in potestate positos Dionys Halicam. libr. a. p.96. oe seqv. edit. σxon. Ex lege autem Romuli major suit parentum potestas in liberos, quam dominorum in servos. Nimirum servi semel a domino vendi poterant : verum ex lege Romuli ter vendi poteranta patre liberi. Post primam igitur, & secundam venditionem, si ab emptoribus manumissi forent. in potestatem parentum redibant: post tertiam tamdem venditionem jus patris omnino perimebatur. Recte igitur pronunciavit Tribonianus a. b. t. nullas fuisse Gentes, quae de patriae potestatis magnitudine cum Romanis certare possent. Ea vero lex Romuli in duodecim tabulas per Decemviros

relata fuit tab. 4. Verba legis ita restituit Iac hus Gothostedus. Endo iustis liberis vitae, necis, venumdandique potestas esto. Si pater suum tervenumduit, filius a patre liber esto. IlI. Ex dictis hactenus apprime liquet, in cransori Romani juris ignorantia versari eos, qui aut jus gladii in liberos, aut eorum vendendorum facultatem parentibus adimunt. Utrumque enim,

ut vidimus, & Dionysius diserte docet , & lex

duodecim tabularum aperte cavet. Mirum igitur videri queat, Libanium sophistam rerum Romanarum non imperitum edicere deriam. 2 l. mortis tantum comminandae iacultatem habuisse parentes. Sacratis quidem legibus neque Occidi, neque vendi poterant Romani cives; ad eas eludendas tamen F a πο

85쪽

84 Prael ad Instit.Justin. Lib.L Tit. IX. Opportune finxerunt jurisconsulti, respectu patris filios esse res mancipi, ejusque dominio subjectos. Ita statuerunt, eos salvo jure publico, occidi,

vendi a patre posse. Vide Bynkersh. de reb. maniscip. c. I. Neque vero id Romanorum institutum harbarum censeri debet: in eo potius licet inspicere imaginem quamdam familiaris imperii an tu quissimi apud mortales. Concesso autem parentibus jure gladii, ii domestici judices sunt constitutisne appellationis effugio: qua quidem in re ipsitus

Reipublicae vices exequebantur. Ceterum licet Romanorum ea de re leges olim in veteri morum sanctimonia opportunissimae fuerint; perperam tamen Bodinus existimat, jus gladii in liberos pes sino publico parentibus ademptum esse de Repu-hl. I. 4. Scilicet corruptis Romanorum moribus exemplis innotuit, alios in maximis filiorum sceleribus connivere ; alios in novercarum gratiam nullas ob caulas adversus liberos lavi re. Recte igitur statuere Principes, modicam tantum coe

citionem relinqui patri apud publicos vero judices accusari filios , si eorum impietas severius punienda foret t. q. C. de patr. potes. Sed vide mus , qua tandem aetate praedictis juribus parentes uti desierint. IV. Ius occidendi, vendendi , exponendi liberos non eodem tempore amisere parentes. Et quod ad jus quidem vendendi, illud primum omnium amiserunt. Id citius fortasse lactum , quia liberorum hominum venditio indignissima Romano nomine videri poterat. Liberorum autem vendendo- rum iaculeas sub Hadriano fortasse parentibus adempta jam suerat. Id sane suadere videtur Iulianus, qui sub eo Principe floruit in L 39.

86쪽

De patria potestate. 8sae eυ εἶ. Ibi scilicet is scribit, evictionis nomine teneri patrem , si in potestate filium tamquam

1ervum vendiderit: evictionis vero causa pater conveniri non potuisset, si jure publico filii venditio

Permissa foret. Iure autem novo in extrema necessitate filios tantum sanguinolentos, seu recens Natos vendere parenti licet t. a. C. de patrib. qui

ib. suos distr. Quod ad jus occidendi liberos, sa-

cultas isthaec tantisper serius parentibus adempta fuit. Primus fortasse Alexander filiorum caedem prohibuit in i. g. C. de patr. potest. In ea tamen poenalis sanctio non legitur adversus illos, qui liberos occidissent. In lege scilicet vetustissimo parentum juri contraria nullam poenam comminatus est Imperator, ut parentum animOS non exasperaret. His tandem initiis Constantinus parricidii poenam parentes subire jussit, qui silios interimerent I. un. C. de his, qui parent. vel ti-

V. Quod ad facultatem exponendi liberos, eam diutius retinuere parentes. Liberorum .enim ex positionem primi prohibuerunt Valentinianus, Valens, & Gratianus in I. a. C. de infant. expos imirum qui infantes exponunt, quod in se est, eos occidunt. Quin & crudelius homicidium infantis expositio ab Justiniano dicitur in novell. 1s3. Igitur eorum exemplo , qui infantes occide rent, poenam capitis: Principes irrogarunt adversus eos, qui infantes exeonerent d. l. a. C. de infant. expή. Vide Noodi. inful. Paul. c. q. 'Verum apud nos hodie infantis expositio crimen potius extraordinarium censeri debet. Enim vero si expositio fatin solitudine, ubi infans vel laniatu ferarum , vel fame necessario sit periturus, id crimen extremo F a f. suP-

87쪽

Prael. ad Instityustin. Lib.I. Tit. T. supplicio puniendum videtur Cons. Matth. deerim. ad libr. 47. dig. tit. Io. c. 2.

TITULUS X.

De nuptiis .FIlii quoque familias servorum exemplo nascumtur, aut fiunt. Nascuntur ex justis nuptiis; fiunt legitimatione, vel adoptione. Filii autem legitimati proxime accedunt ad liberos ex justis nuptiis procreatoS. Propterea in praesenti rubrica de nuptiis,& legitimatione serinonem instituemus: mox de adoptione cum Triboniano videbimus. nuptias tamen post sponsalia tandem perveniri& solet , R debet. Proinde perperam hoc loco Tribonianus, sponsaliorum argumento neglecto, nuptias flatim tractandas suscipit. Juvabit igitur pauca de sponsalibus admonere, antequam ad n ptias ipsas deveniamuS. II. Primum omnium definiuntur a Florentino sponsalia mentio, o repromisso nuptiarum futurarum I. I. f. de sponsat. Definitio igitur Florem tini suggerit , sponsalibus promitti tantum, non fieri nuptias. In jure tamen Pontificio duplex genus sponsaliorum distinguitur: alia enim de praesenti, alia de futuro appellantur. Sponsalibus defuturo matrimonium tantum futurum repromittunt sponsi c. gr. X. de sponsat. Sponsalibus depraesenti ipsum fit matrimonium e. 3I. eod. Quamdiu autem matrimonium clandestinum toleravit Ecclesia , ubi duo coelibes in praesens matrimo. nium

88쪽

De nuptiis guntum consensissent , matrimonium ipsum statim

contractum intelligebatur c. 1 . X. de convers conitiq. Uerum apud Christianos hodie nudis sponsa. Iibus de praesenti matrimonium iniri nequit. Comcilium enim Tridentinum irrita haberi jussit clandestina matrimonia, quae scilicet sine parocho, iatellibus fierent fess. 24. de reform. c. I. Quapropter vetus illa sponsaliorum distinctio apud C, tholicos hodie vix ullius est 1isus. Nam post Tri-' dentinam synodum sponsalia uniusmodi apud nos

evaserunt, nesue. ab iis diversa , quae memorat Florentinus in d. l. I. F. .de sponi M. III. Porro vetustissimis rei Romanae temporibus, sponsalibus per sti lationem initis , ex stipulatu nascebatur actio, si exequutioni demanda. ta non forent. St.. igitur sine iusta causa data , vel accepta non esset uxor, ea de re dati judices litem pecunia aest,rdabant. Pars autem victa tantum praestare compellebatur, quanti actoris interfuisset, uxorem datam, vel acceptam esse Gell. noct.

Attic. q. q. Verum jure pandectarum , sponsalibus etiam per stipulationem initis, actio ex stipialgiueliditur exceptione doli I. I 34. princ. ff. de verbis oblig. Id ita receptum, ut major in matrimonio libertas esset. Inde repudiorum apud veteres effrae

nis illa licentia. Licet autem jure civili novisis,mo, si res si integra , spons ad matrimonium compelli nequeant: iure Pontificio tamen sponsaliorum fidem Christiani sanctius servare debent. Verum ad ea quidem implenda monendi sunt -tius , quam cogendi sponsi c. 1 . X de sponsu. Id ita placuit , quia invitorum nuptiae dissiciles exitus plerumque habent. Eo pertinet Euripidis illud in Orest. . . ,

89쪽

88 Prael. ad Inst LIustin. Lib.I. Tit. X. suibuscumque bene contigerunt nuptiae, His vita felix : at quibus cedunt male , 'Tales domi, forisque funt mi ferrumi. Sed; his omissis, de matrimonio videamus. IV. Matrimonium aut in naturali, aut Evari- gelico, aut civili statu considerari potest. In priori statu naturalis contractus est, & juri Naturae primaevo subest . In altero Ecclesiae Christianae sacramentum est, & Evangelii legibus regi debet . In tertio est contractus civilis, & legem accipita cujusque Civitatis jure . Ut de aliis igitur in Civitate contractibus, ita & de matrimonio Pria-cipes leges ferre non prohibentur. Cons ius Regu. ιibr. I. iit. 6. Φ.1. Ο qii. Pro hoe triplici autem statu triplex matrimonium distingui solet,

naturale scilicet , legitimum, & Ecclesiasticum.

Naturale nudo conjugum consensu contrahitur:

legitimum secundum receptas Civitatis leges initur: Ecclesiasticum secundum Evangelii , & Ecclesiae regulas coalescit. Quodcumque sit matrimonium , neque polyandrian , neque polygyni an pati potest. Quod enim ad polyandrian, nuptiarum scopo ea aperte adversatur. Quod ad Polygynian , ea & domesticarum litium est seges uberrima, & hominum incrementa impedit. Nubiae enim Gentes inopia civium laborant magis, quam apud quas pol3gynia recepta fuit. Cons. Montes u. Persan. lettr. II 4. Eo accedit, quod polygynia jus nuptiarum adimit cuique liberum. Exploratum est scilicet ex calculis ea in re initis, ubique sere Gentium numerum virorum sceminis aequalem esse. Pone igitur, jus esse alicubi, ut viro uni nubant mulieres decem , ibi sane viri novem uxore carebunt. Sed vide de tota re Pru

90쪽

De nuptiis . 8stfendorfium de iuri natur. π Gent. libr. 6. c. I. q. I 6. oe seqv. Nos Romanorum de matrimonio leges potissimum enarrabimus . Nuptiales autem leges exposituri eas in sex capita partiemur. Primum definiet diversos nuptiarum ritus apud Romanos receptos. Alterum decernet, quinam eTjuris Romani regulis nuptias recte ineant. Tertium aetatem praefinitam nuptiis investigabit. Quartum consensum parentum , & ipsorum conjugum complectetur. Quintum monebit, quae cognationi S,&amnitatis in conjugiis habenda sit ratio. Postremum complures nuptiarum species jure civili pro hibitas exhibebit.

V. Quod ad primum igitur , nuptiae duplici

ferme modo peragebantur apud veteres. Aliquando enim tantum in matrimonium conveniebat minlier, neque in viri potestatem transferebatur : ita matrona fiebat uxor. Id factum intelligebatur, si, confectis instrumentis dotalibus, domum viri mulier deducta foret , atque ibi suturae prolis desi-ynandae causa per aquam, & ignem accepta 'esset. Eam uxorem fine legibus appellavit Servius ad Virgil. georg. I. 3I. quia nubebat sine juris civilis ritibus , quos mox enarrabimus. Cons. Ma mch. diatrib. 2. de non al. p. I. n. 9. Contra aliquando non tantum in matrimonium, sed & in viri manum , seu potestatem conveniebat uxor. Ea materfamilias evadebat, & locum sui heredis apud virum nanciscebatur. Vide Gellium noct. attic. 18. 6. Id fiebat, si non simpliciter viri domum deduceretur mulier, sed praeter deductionem solemniores etiam juris Romani ritus adhiberentur in nuptiis. Ad solemnes nuptiarum ritustae xionem tantum , di usum doctissimus Ma

SEARCH

MENU NAVIGATION