장음표시 사용
111쪽
xto Prael ad Instit. Iustin. Lib. L. Tit.XLMminas, qua ne in n4turales quidem liberos uti possent Ulpiam fragm. 8. 8. Diocletianus quidem , di Maximianus in amissorum liberorum solatium seminis adoptandi jus concesserunt l. s. C. h. tit. per ejusmodi tamen adoptiones mulieres filios adoptivos tantum legitimos heredes habent , verum patria in eos potestate carent ε. Io.inst. eod. Denique ex jure civili illud habet adoptio, quod adoptatori suus heres fit adoptatus , & reliquis agnatis paternae familiae per adoptionem agnatus evadit. Lex enim ipsa homines in familiam per adoptio. nem translatos jus agnationis adipisci jubet, velint, nolint agnati t. 7. 1f. cod. II l. Atque haec serme sunt , quae ob institu. ea juris civilis in adoptione servari debent. Porro quaedam etiam ob naturae imitationem requirit adoptio. Ea scilicet naturam imitari debet, ea que de causa Papinianus naturae imaginem adoptimnem appellat in I. 23. β. de liber. ρο posth. Ex eo igitur naturae imitamento est, quod in filium, nepotemve recte quis adoptetur; neutiquam vero in fratrem , aut patruum. Neque enim fieri per naturam potest, ut quis fratrem gignat, aut patruum. Ex eodem naturae imitamento manat,
quod ea esse debeat adoptati, & adoptatoris aetas, ut fingi re vera possit, alterum alterius parentem esse. Inde fit, ut, si in locum filii quis adoptetur , plena pubertate saltem eum praecedere debeat adoptator, annos scilicet decem , & omi. Quod si veluti ex inferiori gradu adoptandi sint libe vi , in locum scilicet nepotis , aut pronepotis, tempus pubertatis ita geminandum erit , ut adoptionis fictio per rerum naturam locum habere
112쪽
De adoptionibus IIt possit. Proinde si in locum nepotis adoptandus si quispiam, is annis sex supra triginta ab adoptat re praecedi debet ε. 4. inst. b. t. Denique ex naturae etiam imitamento id habet adoptio , quod adoptare nequeant, qui parentes fieri non possunt. Ejusmodi s uni castrati, thiasiae , thlibiae,& si quod aliud genus eunuchorum est Φ. φ. β, t. Leo quidem Sapiens , ut injuriam molliret eunuchis ili, tam , ipsis jus adoptandi concessit novest. 26. ea lex tamen in Oriente tantum obtinuit. IV. Iam vero adoptio duplex est: altera filius- familias, altera paterfamilias adoptatur . Et adis optio quidem patrisfamilias proprio adrogationis vocabulo designatur ; verum adoptio sillifamilias vocabulo suo caret , & generali adoptionis voce designari solet. Neque enim novum in jure est . ut ob vocabulorum inopiam vocabulum generis speciem significet. De utraque autem adoptione sermonem instituturi primum de adrogatione videbimus . Ea enim majoris momenti apud veteres videbatur, & in Curiatis populi comitiis expedien
V. Quod ad adrogationem, de ejus etymo Ve teres non conveniunt. Caius quidem ab adrogantis, & adrogati interrogatione eam dictam existi. mat: contra Gellius ejus originationem a populi rogatione repetit noct. Attic. s. I 0. Utraque tamen opinio admitti potest. In adrogatione enim rogabatur adrogatus, & adrogandus, an adrogatio psorum consensu fieret: rogabatur & populus in comitiis, an adrogationem ratam haberet. De ea
populi rogatione quidem nil extat apud Caium in I. a. st , h. r. id factum ab eo tamen , quia ipsius aevo Adrogatio non a populo in comitiis,
113쪽
Y 1: Prael ad Instit. Iustin. Lib.L. t. n. sed , ut infra liquebit , ab ipsius Principis voluntate pendebat. Pro temporum igitur diversitate diverse olim adrogatio expedita fuit. Sub Iibera quidem Republica adrogatio in Curiatis populi comitiis expedienda erat eodem ferme ritu , quo leges ferri solebant. Praesentibus enim adrogando , & adrogatore ita serebatur ad popa Ium : velitis, iubeatis Quirites , uti Lucius.
ιerius Lucio Titio tam iure, legeque filius sibi fer , quam se ex eo patre, matreque familias ejus
Natus esset, utique ei vitae , necisque in eo pol
fas sex. Haec ita, uti dixi , ita Sos Quirites
xogo. In comitiis autem Curiatis expeditae videntur adrogationes saltem ad Galbam usque: id sal. tem evinci videtur ex Tacito hist. I. s. Mox tamen ipsorum Principum auctoritate adrogationis negotium expediri coepit. Proinde rescribunt i m. Peratores , adrogationem Principis rescripto factam Perinde valere, ac si jure antiquo per populum in comitiis jussa soret t. a. C. de adopt. Hinc autem intelliges , cur sceminae olim adrogari non possent; sub Principatu autem recte adrogarentur i. a I. st. eod. Olim scilicet mulieres comitiis interesse non poterant: necessario igitur earum ad rogationes prohibebantur. Ubi rescripto Principum adrogationes expediri coeperunt, nihil impedimento fuit, quominus ipsae mulieres adrogari possent. VI. At vero sub libera Republica non tantum mulieres, sed mares etiam impuberes adrogari non poterant. Primo enim impuberes participes comitiorum non erant Gell. no Z. Attic. s. I p. Deinde tantam potestatem tutoribus dari non oportebat, ut
pupillum sidei suae commissum alterius potestati subjicerent cum damno eorum , qui impube
114쪽
De adoptionibus. II 3ri successuri serent. Primus Antoninus Pius rescripto suo impuberes etiam adrogari concessit Ulpian. fragm. 8. Opportune tamen ab eo cautum, ne ejusmodi adrogatio aut impuberibus ipsis , aut aliis damnosa foret. Primo enim per Magistratus cognosci jussit, an justa subesset adrogationis causa , quae Vita , qui morei, quae aetas adrogatoris esset. Nam si per aetatem adrogator liberos ex nuptiis sperare posset, ei adrogandi facultas denegabatur l. 17. f.'eod. Per adrogatorem etiam caveri jussit Antoninus, mortuo intra pubertatem pupillo , se ejus bona restituturum illis , ad quos pervenire deberent, s adrogatus permansisset in suo
statu l. I 8. F. eod. Ea autem cautione prospectiam intelligebatur generatim omnibus, ad quos post pupilli mortem commodum aliquod pervenire pptuisset l. 9. f. eod. Denique adrogatum impuberem Antoninus emancipari vetuit, nisi, &, causa cognita, emancipatione dignus inventus est et,& ei bona sua Omnia ab ad rogatore restituta forent. Si adrogatus sine justa causa emancipatus esset, quartam saltem
bonorum suorum ei ab ad rogatore relinqui jussit 3 b. t. Quarta isthaec in jure dictitari solet Antonini Pii,& a reliquorum liberorum quarta distinguitur. Inter utramque quartam illud intersuisse videtur, quod reliquorum liberorum quarta inter liberos o. mnes aeque dividenda erat; quartam vero Antonini uni adrogato dari oportebat. Nimirum Antonini quartam veluti aes alienum deberi scribit Vlpianus in l. 8. q. is. F. de in . tes. Atqui aes alienum soli creditori debetur. Perperam igitur censuere complures , Antonini quartam inter adrogatum ipsum, & reliquos ad rogatoris liberos dividendam fuisse.
115쪽
Ii4 Prael. ad Iustit. Iustin. Lib.L Tin XI. VII. Iam vero pollisimus adrogationis essectus
erat, quod adrogatus caput liberum esse desineret,& patriae .adrogatoris potestati subliceretur. Inde autem primo fiebat , ut adrogati bona omnia statim post adrosationem pertinerent ad adrogatoremi I s. princ. f. h. t. Deinde, ut jus patrisfamilias semel amissum nusquam adrogatus usurpare posset. Ita sane narrat de Tiberio Suetonius, eum , post-' quam adrogatus ab Augusto suit, pro patres amilias nihil egisse in Tiber. c. I s. Ex regulis vero
Romani juris cui pater subest, eidem & ejus li- . heri subjiciuntur vlt. iusi. de patri potest. Proinde ipsi etiam adrogati liberi in adrogatoris potestatem redibant. li autem eumdem gradum in adrogatoris familia consequebantur, quem habituri fuisseno , si adrogatus re vera genitus ab adrogato. re fuisset. Cons. θntagm. h. t. 3. 8. VIII. Quod ad adoptionem, per eam alterius, . filiusfamilias adoptatur ε. I. h. t. in ea igitur non agebatur de capite libero. Proinde non apud populum in comitiis , sed apud quemlibet magistra. tum , cui esset legis actio, adoptio expediebaturi. 4. F. b. t. Totum autem adoptionis negotium tribus venditionibus, ac duabus manumissionibus olim absolvendum erat. Coram Magistratu igitur, . praesentibus quinque testibus, libri pende, ante sta- . to, Per as, & libramidicis causa a patre naturali filius vendebatur adoptatori ; mox ab adopta tore manumittebatur. Is ita manumissus ex lege Romuli rursus in patris naturalis potestatem re dibat . Rursus igitur a patre naturali filius vende-ν batur I eo autem ab adoptatore iterum manumisso , patris naturalis potestas ex lege Romuli denuore viviscebat. Denique tertio vendebatur a Pa-
116쪽
De adoptionibus . II stre naturali filius: ita ex lege Romuli jus omne Patris naturalis in eum extinguebatur. Ministerio igitur magistratus filius adjudicabatur adoptatori.
Cons. Gell. nos . AEttic. s. I9. Eos vero in adoptione ritus observavere Veteres, ut vetus jus parentum designari posset. Nimirum ex lege Romuli masculos primi gradus in pote ilate positOS ter venumdare parentes poterant. Ita paterni juris significandi gratia per imaginarias illas venditiones adoptiones absolvi placuit. Verum ea de re plura desino. Ejusmodi enim venditiones in adoptione peragenda abrogavit Iustinianus: eam autem ratam haberi jussit, si , actis intervenientibus , coram competente judice manifestata foret t. vlt.
IX. Porro sine discrimine olim filius in adoptio. nem datus & in patris adoptivi familiam transferebatur, Sc jus omne in patris naturalis familiam amittebat. Inde autem facillime fieri poterat, ut quis naturalis simul, & adoptivi patris hereditate
careret. Finge enim, post patrem naturalem mortuum ab adoptivo patre emancipari filium , is quidem naturalis patris hereditatem frustra petii set: tempore enim delatae hereditatis ad naturalis patris familiam non pertinuerat. Idem adoptivi patris hereditatem sperare non potuisset: per emancipationem enim adoptionis vinculum omnino dissolvebatur. Verum id periculum a filiis in adoptionem datis avertit Iustinianus. Is enim, silio per extraneum adoptato, patriam in eum potestatem patrem naturalem retinere jussit; liberos autem adoptivos cum patii naturali, tum adoptivo ab intestato succedere voluit: tunc tandem in patrem adoptivum potestatem transferri cavit, si ab H a ascen.
117쪽
t i5 Prael. iud D lit. In tu. Lib.I. Tit. XII. ascendente seu paterno , seu materno adoptatias quis esset. Eo autem casu ex veteris juris regulis.& potestatem in adoptatorem transferri jussit, Scin patris naturalis familiam nil juris adoptivo competere a. instit. b. t. o l. Io. C. eod. Quo autem modo apud nos hodie adoptio sit peragenda , & quatenus in Regno recepti mores ea in re ab jure civili recesserint , exposui in iur. R. r. libr. I. rit. 7. g. II.
Quibus modis ius patriae potestatis fori r .
H Actenus exequuti sumus , quibus modis jus
patriae potestatis rite constituatur: porro videndum , quibus etiam modis eadem dissolvatur. Patriae autem potellatis distatuendae modi neque ejusdem naturae sunt, neque ab eodem fonte pro manant Omnes. Primo enim alii ex naturali, aut ex civili jure proficiscuntur . Deinde alii patriam potestatem omnino perimunt; alii eam suspendunt tantum, aut transserunt . ita quidem filii, patrisve captivitas patriam potestatem suspendit dumtaxat adoptio vero eam in adoptatorem transfert. Patriae vero potestatis di luendae modos septem enarrat Tribonianus hoc titulo; iidem tamen brevitatis caussa ad quatuor revocari possimi, mortem scilicet , dignitatem emancipationem, adoptionem . Et de adoptione quidem in superiori titulo pro instituto vidimus. Quapropter hic de morte tantum , dignitate, emancipatione videbimus. II
118쪽
Quibus modis ius patriae potes. βω. 177II. Primo igitur patria potestas morte dissolvi.tur. Patria enim potestas civium privilegium pedisonale est , & in heredem transire non potest t. I96. F. de reg. iur. Hinc ex regulis Romani juris statim post patris obitum pupilli omnes patresfamilias fiunt , Sc singuli familias singulas statim Constituunt l. I93. 3. a. d. de υorb. Anis. idissum tamen , patre mortuo, obtinebit sine discrimine. Verum , avo, vel superiori alio parente vivis erepto, patria potestas non semper intercidit, sed in alium aliquando transfertur. Ita sane si avus tempore mortis silium, & ex eo nepotem in potestate habeat , post avi mortem patria in nepotem potessas ex avo transfertur in filium princ. b. t. oe l. io. ff. de adopt. At vero non solum naturalem , sed civilem quoque mortem cives obire possunt . Per maximam enim , aut mediam capitis deminutionem civiliter in Civita. te morimur l. 63. ult. si pr. soc. Proinde maximam , mediam ve capitis deminutionem subeunte patre, vel filio , patria potestas statim quoque di sibi vitur . Mediam capitis deminutionem subibant olim, qui aut in exilium pulsi , aut in insulam
deportati sorent r. h. t. Maximam capitis deminutionem subibant, qui aut ob facinoris atro. citatem detrudebantur in servitutem , aut servi poenae censeri jubebantur. Ejusmodi erant ad be-sias, aut in metallum damnati homines, ac generatim omnes, queis indictum esset capitale supplicium β. 3. h. t. Vide, quae infra monebimus libr. I. tit. i5. Eam vero sententiam passi ci. ves sola restitutione plenari a jus vetus reciperare poterant: simplici enim restitutione solius poenae
remissio facta credebatur. Proinde si qui generali
119쪽
118 Prael. ad Instit. Iustin. Lib.I. Tit. XII. Principis indulgentia post sententiam restituti so-rent , ii neque publicata bona, neque patriam in liberos potestatem recipiebant I. ω' ς. C. de
IlI. Maximam quoque capitis deminutionem subibant olim ab hostibus capti cives. Apud Veteres enim captivi jure Gentium servi fiebant β. s. h. r. Verum ex regulis Romani juris per captiuvitatem Romani cives servitutem subire non poterant . Nam civium dignitati datum , ne bello capti hostium servi fierent, seu apud hostes obirent , seu in Civitatem reversi forent. Id ne contra jus Gentium fieri videretur , fictio legis Corneliae, &jus postliminii opportune fuit inventum . Lege enim Cornelia fingi placuit, civem, qui decessisset apud hostes , liberum , & civem obiisse ; eum amtem decessisse non die mortalitatis suae , sed quo momento ab hostibus captus esset d. s. b.x. σι. I 8. R. de capi. oe postlim. Per postliminium vero fingebatur, revertum ab hoste civem semper in Civitate mansisse , quasi intermedio tempore non fuisset apud hostes ι. 15. st. eod. Ne putes autem , postliminii fictionem in nuda subtilitate apud veteres constitisse . Eius enim complures erant effectus. Inde enim reversus pater jure peculii Occupabat , quae captivitatis tempore filius quaesivisset, licet ante ipsus reditum obiisset filius i. p nuit. β. de suis, oe legit. Indidem creditori negabatur actio , si captivi reversi filio pecuniam credidisset. Ea enim contra Senatusconsultum Macedonianum credita videbatur II. 3. 1. st . de Sonat cons. Macedou. Sed haec apud nos hodie, ut passim apud Christianos alibi, frustra quseruntur. Vetus enim jus captivitatis tantum cum hostibus Chri-
120쪽
Quibus modis ius patriae potes. sis. II 'Christiani nominis exerceri solet. Ab iis autem Christiani capti in servitute sunt quidem , apud nos tamen liberi censeri debent. Igitur sine legis Corneliae, & postliminii fictione cum reliquis Civitatis juribus patriam potestatem retinent. Confius Regn. Libr. I. xit. 2. 4. Nunc videamus,
quae dignitates ex regulis Romani juris patriam in liberos potestatem dissolvant. IU. Vetustissimis rei Romanae temporibus nulla dignitas paternum imperium imminuebat. Hinc filiossa milias in summo magistratu positos obtorto collo parentes domum abducere poterant, atque ab eis poenas exigere, si concionibus suis tumultum apud populum excitassent . Vide Dionys. Halicam. libr. 2. Tantum , si munere publico ilius recte iungeretur , per magistratus annum pa tria potestas quodammodo interquiescebat in iis, quae ad res publicas pertinerent Gell. nos . Attici 2. 2.rIta receptum jus Romae fuerat ad Iustinianum usque. Is primus per dignitates quasdam patriam potestatem dissolvi jussit. Primo igitur ab eo
cautum , ut patricii statim:e potestate parentum eximerentur l. ult. C. de confui. Imperio translato
Bizantium, patricii sunt appellati praecipui rerum administri curulibus magistratibus functi . Ii patricii fortasse sunt dicti , quia Principi loco parentum essent , ejusque Senatum in Aula constituerent. Hinc acerbus ille Claudiani jacus in Eutropium patricium , qui, publicatis bonis , ab Arcadio , & Honorio Cyprum relegatus saerat. Direptas quid plangis opes, quas natus habebitpNon aliter poteras Primipis esse pater . Praeterea paternae potestatis nexibus exemit Iustinianus Consules, militum magisterio praeditos ,