P. Gallandii ... Contra nouam academiam Petri Rami oratio. Ad illustrissimum ... Carolum à Lotharingia

발행: 1551년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

P. GALLANDII ORA II Oesse proprie uidentur.Ita dicedi ars praeceptis uia& ratione dispositis constabit: facultas dicendi extra haec natura & exercitationem desiderabit. Sic facultatem dicendi Quintilianus diuisit, ut in ea de arte,artifice, & opere dicedum existimaretrartem uero praeceptis & disciplina includi, &sine opere in quo perfecto natura & exercitatio insint,conspici:artificem autem id est oratorem, ut cu gloria & laude suo munere sungatur, multis aliis quae duodecimo libro tradi praeditu esse

oportere iudicaret. Haec omnes prudentes scin per distincta esse uoluerunt.Itaque grauiter Cic.

., suauis ingeniis magnis praediti quida aliquid Κ-

ε, ne ratione consequanrur, arte tamen multo cer-

,, tiorem esse ducem quam natura pronuntiauit.,, Aliud est enim, ut idem inquit, poetarum more uerba fundere, aliud ea quae dicas ratione & artu

i distinguere.Quod autem de poetis, oratoribtisq; tibi liberum esse ui ut ex his philosophiam tuos doceas,quis de iure ciuili, medicina, theologiaq;., dicere non magis sibi lieere arbitreturi Totum ,, ius ciuile quanuis hominum placitis costitutum , sit,ab iis tamen hominibus profectum esse con- ,, stat,qui sapientiae numeros omnes calluertit, qui ex philosophiς pcnetralibus leges hominibus tu- lerunt,qui a diuina sapientia laquam a capite &υ sonte sui post Platonem Cicero de Legibus ait)

' iura quibus resp.regeretur,accersiverunt. Medicin quae tota philosophia costat, immo ipsa pe-

52쪽

pRO SCHOLA PARI SI EN . asne philosophia est,si philosophiam adimas, quid

ci praeter extimam cutem & emortua quςdam &inania lineameta reliquerisὶTheologia uero philosophiae totius pars)omnium praestantissima, quam late sese per uniuersumpnilosophiae cor pus extendit, quam late peruagaturὶ Quis coquod tu tibi indulges,iure,si ex alio auctorum ge

nere philosophiam quam a philosophis petedam

putet,non potius ab aliquo ex hisce tribus quam a poetis & oratoribus ducatὶ Cur porro quem ac modum ex Virgilio Sc aliis poctis tuos disci pulos philosophiam doces, non cx iisdem ut si h pro omnium rerum doctoribus sint, aliarum quoque artium peritos essicias Medicinam cur posthac a Galeno,Hippocrate, Aetio oc Aegineta tanto labore petamusὶ Ecce tibi Ramus Hyp-pias omniscius paucis diebus explicat Virgilium medicorum principem, qui panacea & dictamo

lethalia uulnera & morbos incurabiles sanat. ita enim medicinam facit Maro 'Paeonium in morem senior succinctus amictu,

Multa manu medica,Phoebiq; potentibus herbis Ne quicqua treyidat,nequicqua spicula dextra

Sollicitat,prensatq; tenaci forcipe serrum. Dictamum genitrix Cretaea carpit ab Ida, Puberibus caulem soliis & flore comantem , Purpurco,non illa feris incognita capris Gramina,cum tergo uolucres haesere sagittae. Hoc Venus obscuro faciem circundata nimbo

53쪽

P. GALLANDII ORATIO

, Detulit: hoc su se m labris splendentibus amnem

Inficit,occulte medicans,spargitque salubris Ambrosiae succos,& odoriferam panacaeam Fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapix '' Ignorans:subitoque omnis de corpore fugit ' Quippe dolor:omnis stetit imo uulnere sanguis: '' Iamque secuta manum nullo cogente sagitta Excidit:atque nouae rediere in pristina uires. Hunc duntaxat locum suis discipulis proponat& cxplicet Ramus,breui praestantes medicos, id est Thessalos ardetioncs effecerit. Vt autem iuris periti euadant,quid opus tot annos in Institutionibus imperatoriis & Pandestitu latifundiis co- sumereὶ En tibi Ramus paucis carminibus Virgilianis te iurisconsultissimum reddiderit,ia Cnosius hFRadamathus habet durissima regna, ,, Castigatque,auditque dolos,subigitque latcri, is Quae quis apud superos furto laetatus inaniis Distulit in seram commissa piacula mortem. M Hic quibus inuisi fratres,dum uita manebat, ,, Pulsatusve parens & fraus innexa clienti: ., Aut qui diuitiis soli incubuere repertis, i Quiq; ob adulterium es qui'; arma secuti. Impia,nec ueriti dominorum fallere dextras, , Vendidit hic auro patria, dominumq; potentem ., Imposuit:fixit leges precio,atque refixit. M Saxum ingens uoluunt alij,radiisque rotarum. Districti pondent. sedci,aeternumque sedebit. Infelix Theseus, Phlegiasque miserrimus omneS

54쪽

pRO SCHOLA PARISIEN. 1s

3 Admonet,& magna testatur uoce per umbras: ν Discito iustitiam moniti, & non temnere diuos.

Ecce quam paucis carminibus quot discretae sce- lerum formae,quam uaria supplicia his congrue irrogata,quam scite boni tuaicis officili sub pe sona Radamanthi expressum. Quid igitur D igestorum libris quinquaginta opus est Quid Co dicis duodecim, Institutionum quatuor, totque

Novellis constitutionibus,ut ucrnaculas leges omitta3En tibi Callicle e Platonis Gorgia,qui pau 'cis uersibus Virgilianis aequi iniqui,poenae prae-mh, iudiciarij officij scietissimos praestiterit. QuidὶEx quibusha potius pontificu comentariis& aruspicu ritualibus libris scientia sacrificandi, expiandi,monstra procurandi,uerba ad sacra pertinentia usurpandi,quam ex Virgilio hauserisὶ

os . -Huc inquit dona sacerdos

Contulit,& caesarum ovium sub nocte silentimi Pellibus incubuit stratis,somnosque petiuit: Centum lanigeras mactabat rite bidentes: hi j Atque harum effultus tergo stratisque iacebat . Velleribus,subita ex alto uox reddita luco est. ,

& - Pecudumque reclusis in Pectoribus inhians,spirantia consulit exta. Tu genitor cape sacra manu,patriosque penates. Me bello ex tanto digressum, S caede recenti Attrectare nefas,donec me flumine uiuo Ablucro. item, - Hoc candente in littore tauru ' Constituam ante aras uoti reus,extaq; salsos

55쪽

. P. GALLANDII ORATIO

M Porriciam in fluctus, S: uina liquentia fundam. Sic ait:&manibus uittas, Vestamque potentem, V AEternumque adytis effert pcnetralibus ignem. Quid ad omnes ritus religionis administrandae discendos, ad omnem scientiam pontificiam Mauguralem pernoscendam , an non haec nimis multa uidentur)Raber serrarius quis optimus cia fici non possit ex Rami instituto, lectas hisce ue

siculis Virgilianisὶ II ad iii IIGH Ocius incubuere omnes,pariterque Iaborem ' Sortiti fluit aes rivis, aurique metallum:' Vulnificiisque calybs vasta fornace liquescitiam: Septenos orbibus orbex i, libitus V Impcdiunt:alij uentosis sollibus auras ' Accipiunt,redduntquerath stridentia tingund

Era lactingemuit impositis incudibus antrum i Illi inter sese multa ui brachia tollunt Innumerum: uersantq; tenaci forcipe massam. Rei ucro militaris partes, ossicia & totam scientiam non unus locus,sed quamplurimi ex postc- rioribus cius de PEncidos libris doccbunt. Quies rei nauticae non pro omnibus doctoribus quin- tus liber susseceritiQuidΘuenari no haec doceant se Retia rara plagae ato uenabula ferro, Massilique ruunt cquites S odora canum uis,& quae in candem scntcntia sequuntur,ut ex Ra Q mi praeclaro instituto unus Virgilius non ad phi losophiam modo, sed citam ad reliquas omnes artes cognoscendas satis esse uideatur. Scd ora

56쪽

ΡRO SCHOLA PARISIEN. a

tores poetasq; nequis nos odisse aut morbo tuae procacitatis inscctari uelle putet, misses faciamus: quos ut cum philosophis miscere, iisdem

aequare aut anteponere nolumus, ita admira-

ri uolumus. Ad maiorum nostrorum leges, quibuscum tuum hoc audax facinus pugnat,quas co , torte citasti,& depravasti,ueniamus ' Leges, i quis,trecclesimo quinquagesimo quinto ab hinc anno scriptae grammaticos auctores Priscianum minorem & maiorem, Barbarismumque cum

libris philosophicis explicari imperant.Quatum lex illa pro te faciat,quod tu delirh tui errore cincus uidere non potes, is demum uere iudicabit, qui temporis illius statum legesque Totouillaeis

sanctionibus, alis ue recentioribus abrogata . paulo attentius considerabit. Rerum omnium, ut ipsius hominis, quae temporis progressu magnae euaserunt, exigua quondam initia rudi tum& informi statu fuisse,ncque quicquam simul

inuentum & perfectum esse, nemo modo com muni sensu praeditus ignorat. Non enim aliterram homines res humanae uarios aetatum graus progresssisque habere uidentur: suam quasi infantiam primum infirmam & alieno praesidio indigentem ostcndunt: hinc adolescetiam uolui sanguine & calore uigentem quidem,sed cosith, sine quo res magna: non geruntur, inopemPrO-:T Giij

57쪽

P. GALLANDII ORATIO

dunt.Scquitur tanquam iuuentus & uirilis moturaque aetas,in qua robur cum consilio coniunctu uisitur, qui status optimus & persectissimus

iudicatur.Hac rursus cxcipit tristis & caduca senectus, ex qua rerum maxime inclinationes &saepe subuersiones consequuntur. Quem postre mum senescentem & ueluti decoquentem statum qui ad optimu & perfectissimum reducere uelit, non opinor ad hanc quam dixi adolesce tiam aut infantiam,quae multis gradibus a statu persecto disiunctae sunt, sed ad aetatem uirilem reuocauerit. Hac igitur nostram scholam quam in philosephia consenuistic quodammodo & de- coxisse fateor, si ad optimum aliquem statum reuocare uelis, ad primum illum statum uelut ursi partum rudem,impolitum & informem frustra cxegeris. Frustra legibus antiquatis & obsoletis uelut carminibus saliaribus & Versibu' quos olim Fauni uatcsque canebant

optimum tradedarum artium statum informare contenderis.Nam ut ingenue quod uerum est fatear neque ego neque tu Rame, neq; qui utroque nostru & iudicij bonitate, & ingenij acumine, & longo reru usu Plus uidet, quo ordine, qua ratione &uia omnia haec in hac schola tum ad ministrarentur, uere pronuntiare potest. Ex his enim tam cosusis S male digestis scriptis in hac., schola Quis Latio antiquo fuerit status,

ut cum Virgilio loquar in

58쪽

PRO SCHOLA PARISIEN. 18

Et meministis cnim diu & memorare potestis: Ad nos uix tenuis famae pellabitur aura. Aliud tibi ius, alij mores, alius rerum status, aliae leges aduocandae sunt. Eas dico quas a cardinali

Totouillaeo nobis tum ex ueteribus reiciaS, tum

nouas conditas csse constat, quas ctiam haec ipsa schola cu res postulauit,post Totouillaeas sibi lcuult dc tulit,quas nobis senatus moribus degenerantibus sanxit, quas pontifices & reges comuni

contictione ut praemiis & honoribus artes aleret,& ad cas colendas hominu animos exuscitarent,

nobis codiderunt: has quibus illae tanq caligates tenebrae aduentanti aurorae cesserunt, tibi appellandas, & ad confirmandu quod uis prosereaas esse Rame dico. In his omnibus si tu eas paulo diligentius refrigerato calore,qui te in errore praecipitem egi tecti expedere uoles,Prisciani, Barba

rismi, Alexandi inter libros philosephicos distin

ctis iam & discretis docentiu muneribus nullam fieri mentione animaduertes. Atque ut id comodius de scripto palam fiat, leges Totouillaeas a te citatas proferamus' Ad logicas artes, inquit, nisi prius in grammaticis competeter edoctum, ne minem admittito. Ad determinantias nisi Doctrinale & Graecismum audierint,neminem recipito. Quid ais Rameὶ istae'ne leges imperant ut grammaticos cum philosophis permi Iceamus λEas tu non hac tua populari trucina,sed tanquam

aurificii philosophica statera expende, ad logicas

59쪽

p . P. GALLANDII ORATIO

artes nisi copetenter in gramaticis edoctu admitti uetant: hoccine est grammaticos philosephis permiscere,non secernere,no separareὶ Quis unquam praeter te ex his uerbis istam sentetiam eliceretὶ Si ad logicas artes quae in philosophia primae sunt,neminem admittit niti quantu fatis est in grammaticis uersatum,an hasce grammaticcs& philosephiae uices non satis discretas& scparatas esse ostenditξHac quide in re facile perspici potest quid in Aristotele uidere potueris, qui in

lege tam aperta in turpiter allucinatus sis. Quid3 si in actu quem uocant determinantiarum CX minari & interrogari studiosos iubet,an Doctri- male de quaedam ad grammaticen pertinetia audierint:quod cliam hodie fieri ignorare non d bes, propterea ne confundi & permisceri grammaticos cum plialosophis ex sententia legis oportere assirmabisὶ Quia etiam ad id respondebis, quod diserte in eadem lege Totouillaea his ipsis,, uerbis expressiun est ' Mandamus, inquit, quod ., scholares antequam ad determinandum in arti bus admittantur,congrue sint in gramatica edo- sti,& Doctrinale ac Graecismum legerint uel au dierint, fumodo in studiis aut aliis loci ubi gra- maticam audiuerunt,dicti libri legatur. Quo ex loco non solum a philosophici cursus libris exclusos esse grammaticorum libros colligi potest,ucrumetiam perspici studiosos artium illis temporibus sere omnes domi extra hac scholam grammaticen

60쪽

PROJ SCHOLA PARISIEN. is

in alice doctos philosophiae solius causa huc uentitasse. id ad sermam iurisiurandi dices,quod per Cancellarium scholae a studiosis philosophitante gradus exigi solet uetusto codice descripta Ea sic habet Iurabitis quod studuistis per tres an-

nos in artibus &c.cui statim subiugitur Hoc sta- tutum fuit interpretatum per facultatem artium ' absque grammatica.Qua interpretatione quum illi poetas,historicos,oratores'; grammaticae nomine coplexi sint, quod unum recte uidisti,quid apertius effractusque ad distatuendam hac tuam coniunctionem adferri potestZHic uigila Rame,& laqueos tuae subtilis dialectices quibus omnes induis,expedi:quam hic tibi negotium confectu non sit,cognosce. Quidὶ quod iampridem in hac schola edictum est, & biennio proximo renou ' tum, ne grammatici quod philosophorum est, ' neue philosoelii quod grammaticorum, usurpa- rent,sed suis finibus se contincrent: tu legem essc negabist Quod primum inter dolectos ab omnibus ordinibus coceptum, publica postea relatio

ne omniu consensu iam,mox senatusconsulto co probatu,&per curiae uiatore eiusde senatus edicto in omnibus gymnasiis, gymnasiarchis in id iurantibus recitatu,id tibi pro lege no eritὶ Tu,tu Rame,cu senatus iussis in tuo gymnasio recitare tu publice proponeretur,quantuuis exlegem te profiteare,in hoc legis inter caetera caput iurasse inficiari non potes. Ita cum tu eam esse legem

SEARCH

MENU NAVIGATION