Philosophiae institutiones a f. Josepho Archangelo a Fracta Majori ordinis minorum observantium ex probatis auctoribus selectae atque in religiosae praesertim juventutis commodum editae tomus 1. 3. .. Tomus 3. Psychologiam et theologiam naturalem con

발행: 1830년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

ωtiam eontrarias argumentis.

.. s. Obsec. I. Si mens humana vim habero producendi sibi ideas , haec vis es Aet participatio divi nae potentiae , quae mentem iPvam a Deo independentem constitueret; Atqui participatio divinae Potentiae , quae metatem a Deo independentem constitueret chimerica est , et merum ignorantiae , et vanitatis humanae figmentum ; Ergo salsa propositio. S. 24. . R. n. maj. Vis producendi ideas , quae menti tribuitur, quae ipsi congenita a nobis dicitur, est quidem participatio divinae Potentiae, quatenus a

Deo est communicata ; at mentem ipsam a Deo indi- tenderitem non constituit. Quis enim ignorat, montemumanam a Deo Pendere , non solum in esse et conservari , sed etiam in Uerando 3 Quapropter nisi Deus auxilium suum praestet , quo vim illam activam. a se communicatam in suis artibus Concomitetur , numquam posset in actas erumpere. Salvatur itaque dependentia mentis a Deo, etiamsi potentia sibi ideas producendi polleat. S. I. . Contra. Atqui vis producendi sibi ideas, quae vulgo menti tribuitur , esset talis participatio divinae potentiae , quae humanam mentem a Deo indi- pendentem constitueret ; Ergo n. r. Prob. sultam. Visisthaec est attributum plane divinum ; adeoque indi- Pendens suapte natura a quoviA extrinseco ; ergo vis est. Prob. ans: Vis qua conditus est hic IIundus adspeetabilis , est Vis divina divinum attributum a quOvis alio extrinseco independens; sed vis. producendi sibi ideas est longe major ur condendi hunc Mundum adspectabilem ; quippe a tali vi produetrice idearum conditur Mundus intelligibilis , et spirituaIis , qui longe nobilior censeri debet hoc Mundo materiali ; revere ergo vis isthaec , qua meus etc. S. Ω42. R. n. min. salsum quippe est , quod tanquam certum sibi adsumit Malebranchius, Mundum

112쪽

nempe intelligibilem , et spiritualem esse longe nobili rem , atque persectiorem hoc Μundo materiali. Et quia enim intelligit Malebranchius nomine Mundi intelligibilis et spiritualis , nisi ipsas ideas, quae menti exhibent hunc Mundum corporeum y At hujusmodi ideae, cum

sint purae mentis modiscationes , mora accidentia, censeri nullo modo possunt entia nobiliora , atque persectiora, quam sit hic Mundus adspectabilis, quia ex variis realibusque substantiis , nedum corporeis , sed etiam Spi-Yitualibus, intrinseco constituitur. 'S. 243. Contra. Atqui vis producendi sibi ideas est longe major vi illa , qua conditus fuit hic Mundus adspectabilis ; sive melius , longe difficilius est efformare ideas , quam producere hunc Mundum adspectabilem;

ergo n. r. Prob. subfm. Longe dissicilius est educere

unum ens ex alio , quod sit generis plane diversi, quam illud producere penitus ex nihilo. Atqui dum efformantur ideae, educuntur ex entibus, generis omnino diversi , hoc est ex impressionibus materialibus in cerebro factis ;Μundus vero hic adspectabilis ex nihilo fuit, eductus ;

I, 244. nsin. Quis unquam dixit , materiales impressiones , quae in cerebro existunt concurrere

ad idearum efformationem, veluti partes ex quibus illae intrinsece componantur Τ Id quidem docent Epicurei , et Hohesiani , qui mentem corpoream existimantes , illius perceptiones , et ideas 1 cerebri impressionibus , non distingunt ; at nos , qui et mentem , et ideas entia dicimus spiritualia, non possumus ita delirare. Dicimus Solum , mentem , quamdiu corpori uulta est , indi ere corporeis illis imaginibus , ut rerum sensibilium Idcas efformet. Cum enim sit illa indisserens ad has , vel illas ideas cudendas , necesse prosecto est , ut ab

externarum rerum imaginibus in cerebro exaratis ipsa determinetur ad hanc, vel illam ideam enormandam. i. S. . 245. Objic. LI. Systema caussarum occasionalium eo vel maxime rejicitur , quia humanam laedit libertatem ; atqui tale Systema humanam non laedit libertatem ; Ergo falsa propositio. Prob. min. Ex quo nimae virtus insit sibi ideas producendi, fion sequitur

113쪽

m liberam non esse quoad tuas volitiones , et nolitiones ; Ergo etc. g. 246. R. dist. nns. Ex quo etc. , Si non set caussa mere occa Sionalis , MODC, ; SucuS, D. unΝ , Eteonsm. Iuxta Systema Malebranclitanum , mens nihil operatur , quia in eadem impotentia est ac ipsum corpust S. x26. ). Nam quemadmodum Per is8um Corpus nihil operatur , sed propter occasionem Volitionum, et nolitionum animae, Deus habet occasionem, ut moveat Corpus ; ita anima nulla virtute activa cst praedita, sed fiolum ex occasione impressionum Corporis, Deus ipse est , qui operatur : Si enim virtute activu Polleret suas volitiones producetidi, non omnis Caussa creata Pro occasionali habenda foret , secus ac ipsi docent occasionalistae. Occasionalis quippe causSa non est , quae innata sua vi , aliquid immediate producit. Praeterea ideo per summum occasionalistam Malebranchiuna , nequit men humana rerum ideas in Se cudere , quia licet rerum ideae non sint nisi certae modificationes mentis , earumtamen productio est vera creatio ; Ergo nihil omnino Producere potest mens, si virtutem non obtineat ideas producendi. unaliscumque enim esse Potest assectio, quae ab humana mente fiuri active dicetur , stabit semper , posita Malebranchii doctrina , creandi lacultate humanam mentem Pollere. S. 247. Contra. Atqui licet anima sit caussa oc- east otialis, non tamen Sequitur liberam non esse ; ergo n. r. Prob. Suhsm. Quidquid Deus operatur juxta determinationes mentis , ipsa Semper remanet libora ; Ergo etc. Prob. ans. Deus vidit ultimam determinationem

voluntatis , et juxta illam ipse Deus operatur ; sed in tali casu voluntas libera esset; ergo et . Prob. mira. Illa sucultas libera dicitur , quae juxta suam volitionem operatur ; sed in tali casu juxta suam volitionem operaretur'; Ergo etc.

s. O48. R. dist. maj. Illa iacultas etc. si haberct potentiam se se determinandi , c. maj. , si non haheret, n. maj. Sed in tali casu etc. , dist. min. si in ipsa esset virtus Se determinandi, cone. . min. . Simon C et , n. min. , et consm. Si Malebranchianum

114쪽

Systema recte consideramus , patebit, Animae humanae

vim deesse se se determinandi: cum ipsa omni virtute activa ,sit prorsis destituta ; nam ipso auctore Malebranchio , in eadem Versatur impotentia ac ipsum corpus; corpora autem in ea sunt impotentia , ut non solummoVeri ex se non possint , sed nec etiam determinari ad motum ; neque ergo anima habet potestatem se sedeterminandi ; in corporibus autem nullum est vestigium libertatis; ergo neque in anima. I. 249. Contra. Atqui semper in tuto remanet

libertas animae in Systemate caussarum occasionalium ;Ergo n. r. Prob. subfm. Licet anima nostra nihil operetur , Sed solus Deus , tamen qa lege producit Deus in

anima volitiones, qua producerentur ab ipsa anima, si activa virtute polleret ; ergo etc. g. 25o. R. n. Humana libertas in tuto non esset etiamsi Deus operetur juxta determinationes voluntatis noStrae mentis, quemadmodum non conceditur libertas ipsis corporibus , quae indigent determinatione Extrinseca , ut moveantur. Liberi quippe essent etiam motus corporis , si ad actionis libertatem hoc unum Sufficeret , ut eo modo actio ipsa a Deo in subjecto

Producatur, quo produceretur si libere operari valeret. Neque dicere valet repugnare corporibus libere moveri. νquia non Secus de humana voluiitate opinari quis P set . Aut enim repugnat , ut mens determinare seipsam valeat aut non repugnat' si non repugnat, quaero, cur humanae menti hanc vim Deus non contulerit tEt undenam id factum modo non esse intelligetur Si

autem repugnat; ergo mentis, et corporum par conditio est ; ac proinde vel etiam motus a corporibus libere Prorsus Produci , vel neque appetitiones libere ab humana mente eliciuntur. Remanet igitur , aut mentem humanam praeditam esse intrinsecus, vi , sive potentia

se se determinandi , et nullum est caussarum o Casionalium Systema , aut mentem ipsam intrinseca agendi vi destitutam esse, et in quo casu penitus convellitur , et evellitur ab occasionalistis humana libertas.

115쪽

i objectiones aliae extra formam.

I. 25 I. I. ideo reiicitur Occasionat istarum Sy- Stema , quia intimo sensui repugnare videtur, qui dictat , animam Vere agere in corpus , et vicissim ; Atqui Iaoc revera tale non est ; Ergo utc. Prob. min. Mens duci pitur , dum hoc judicat ; actio errim quae seri vi- dctur ab anima , non ab anima , sed a Deo sit juxta volitionem animae. II. Si mens , nostra vi sibi propria in corpus ageret, deberet percipere quomodo cogitat, et etiam quomodo movet corpus , dum ad motum , illud determinat; Atqui hoc anima non percipit; Ergo etc. III. Ideo nobis videtur , mentum dum cogitat nΘnagi , sed agere , quia caussa nobis non apparet, a qua tunc illa determinetur , et agatur; ergo Perperam rejicitur Systema. vlV. Τandem. Ut anima moveret eorpus, deberet esse Connexio aliqua necessaria inter ejus voluntatem ,

ex gr. , movendi brachium, et motum brachii; Atqui nulla datur hujusmodi conuexio ; Ergo etc. I. Iba. R. ad singulas. Et ad I. salsum est , mentem nostrum decipi , dum Sentit , vi sua, non aliena moveri, cum adeo Clara , atque evidens sit cognitio , quam habet mens de sua operatione dum cogitat , ut nihil aliud clarias excogitari possit. Nam .sicuti evidens nobis est cogitare, et Percipere , dum cogitamus , et percipimus , ita eadem evidentia cognosCimus nos agere , non vero aliam esse extra nos- cauSSam , qua mediante , motus in anima fiunt. Ad II. R. n. mai. Quamquam mens nOStra nesciat quomodo corpus moveat , quae videlicet Partes ;neque Pariter percipiat quomodo ex impressionibus factis in organis sensoriis excitetur in ipsa perceptio illius rei, tamen non decipitur dum cognoscit se Percipere et agere , non vero agi ab ipso Deo. Et sane sicuti Certum est, mentem nostram nescire quomodo moveat COI Q

116쪽

pu' , ita pariter certum est , operare dum cogitat, non. ero Deum agere ad impreMioncm sacIam tu corpore Ad III. R. Id dici non posse, quia conscii Ho- his sumus , mentem esse irrequietae naturae, Sibique moderari dum cogitat , quia dc eterna impellente cauSSa , ne quidum levissime cogitemus , quod et ipse Malebran-clitus lateri coactus 'Lib. de idquir. verit. Cap. I l. actu. arg. resp. Ita scripsit et a Inter mentes mst I as , et Corpora , quae nos ambiunt, multum est disci iminis, O Meus nostra vult, agit, se aliquo sensu determinat,n sateor. ΙΙujus veritatis, sensu interno, quem in nos bismetipsis haloius , seu conscientia convincimur. Si is nulla nobis esset libertas, nec praemia, nec Poena θο suturae essent. Fum sine libertate nec bonae , necn malae mini actiones. Itaque Religio esset mera chin mura. At corpora vi agundi praedita esse , illud do- . mum est, quod nec clare Videmus , nec Concipere Pos-ο se existimamus, et illud quoque est, quod negemus, drimo caussarum secundarum efficaciam nosiamus u . Mens

ergo utiam Malebranchii judicio , vult', agit ac se .se aliquo sensu determinat ; idque Sensu intimo Coguoscimus. Ad IV. tandem. R. dist. maj. Si anima et . ἐdeberet etc. inter eius sorinali ter voluntatem , et motum brachii , n. mal. , secus , ConC. maj., et dist. min. Nulla adest etc., et aliundo mens humana hrachium movet pei: suam formaliter voluntatem , n. min. . Per Suam potentiam, seu vim actiVam, Conc. min. , et D. consm. Quando anima producit motum in corpore , non solum elicit ac dum volitionis, quo tales imperat motus, Vel suam etiam exerCct Potentiam , cujus P bybica , realique actione corpus ad motum determinat. Nemo qui PQ non expuritur ,ni Sum quemdam , ut conatum exem re , qnando In gna cum Celeri tute vult brachium cxagitare. Nemo quoque non experitur , data volitioiae

tu anima movendi brachium , aliquando sucilius , dissicilius aliquando brachium moveri , quod Optime tutelligi, ct explicari poterit, Si ejusmodi motus ab anima ,

tanquam a cuussu CisCietate reputatur , quae modo languidius, modo vividius operari, ejusque vesistentiam modi levius, modo celerius saPurare possit. Si e uim scias Deus

117쪽

corpus exagitat , quorsum illo nisus , et conatus in ani- may Ergo etc.

CAPUT III.

Narmonias praestabilitiae Sysisma eveniatur.

s. βω, Def. 'stema praestabilitae Aarmonias , ait Wolfius In Psychologia rationali , dicitur illud, quo com

mercium animas , et corPoria evlicatur Rer Seriem Percutionum , atque ametitionum An anima , et a riem motuum in comore, inae Per naturam anima. , et comoria Rarmonice sunt, seu contemtant.. S. .a54. SchOI. In Systemate harmoniae praesta-hilitae Anima et , corpus concipiuntur veluti duo a thomata , sive machinae, quarum . una independenter ab alia suas paragit functiones , quae tamen harmonice sibi invicem correspondeant. Corpus nempe vi proprii mechanismi suos exequitur motus , qui serie non interrupta sibi' invicem succedant , indipendenter ad anima i et anima Der vim sibi propriam , suaS peragit a metiones independenter a corpore , quae actiones contianuata serie sibi invicem succedant , adeo , ut in antecedenti ratio sussicietis subsequentis contineatur. a Fac ,

.n inquit Lethnitius , duo horologia sibi invicem similia ,

B ut neque in magnitudine, neque in structura distin v quantur; rotae unius mo eantur ut alterius rotae; pen-α dulum unius oscillet ut alterius , et sie appensa ma- m neant ad parieteri cubiculi. Certum est quod sin rusticus, aut qui tiuspiam horologia viderit, utriusquen machinulae motus , et structuram osservaverit , iudia cabit profecto, licet temere, machinas illas mutuo quodam , physicoque influxu operari , non diversa ratione a se habent Anima , et CorpuS v. . S. u35. An aes Harmonia haec 'Inae animam inter et cor ius ponitur , Vocatur Pracstabilita , quia a

Ciuitiasti Go lo

118쪽

Deo optimo Maximo statuta est. Praevidens quippe Daus omnes animarum actiones, ipsarum unicuique tale corpus destinavit , quod per vim sui mecchanismi , motus actionibus illius consormes , habere debebat. I. u56. Groia. e. O S temare igitur harmonias Praestabilitas , ex Wolfio Psyc. Ont. Secl. 3. c. 4. ὶ, Percutiones, et ametitiones in anima, eodem , quo

I. I5 . Comia. a. In Systemais harmonias Prae- atabilitas , in mecrianismi corporis ex linia materia M a sensibiles nascuntur' motus. solitionibus, et GP- Pet/tionibus animae res Mentes , mim ullam delem nationem ex rinsecam , et immediatam. Et eodem , quon ras, moeso ad uo conseq-rentur, etiam si anima non existeret, mas nobis eorumtaem minime eonscia essemus. Sed videamus quaenam sint, circa hoc

S. 258. circa praestabilitae Harmoniae Systema, duae sunt, oppositae inter se , Philosophorum sententiae. Prima est ilΙovum, qui putant, commercium animam in temet corpus recte , optimeque per hoc Systema explicari posse ; Atque hujus sententiae defensor fuit Gulielmus Leibnitius, ipsiusmet Systematis inventor, cui strictissimae adhaesit Wolfius, qui pro harmonia praesta hilita, vel uti pro aris, et socis se pugnare ostendit. Hos secuti sunt Bulfingerus , Thummigius , Cantius , Mejerus, aliique , licet inferioris notae Philosophi: Secunda est illorum, qui sustinetit, laudatum Systema ineptum Prorsus esse , quo animae cum cor re Commem

cium explicari possit. Hujus sententiae sunt omnes sere alii Philosophi: inter quos precipue qui Harmoniae Praestabilitae Systema impugnaverunt , optimo iure censeri possunt Fucherius Canonicus Divionensis, Bartius, Franciscus Lamy , Newtonus Clarchius , Reimbeckius , Au-

119쪽

tonius Genuensis , et Fortunatus a Brixia. Quibus et nos . adjungimus. Unde sit.

T II EO REMA I.

Animam re corseus , absque ulla ab inoicem de n- dentia , prostri nrisones exequi , nequic ullo

S. 259. Demon. Si posset id aliquo modo demonstrari , vel demonstraretur a priori , vel : a Posteriori 3o6. Log in ; Atqui neque a Priori, neque aposteriori potest id demonstrari : non a priori , quia tami utrinseca animae natura , quam corporis integra constitutio , atque structura nobis est incomperta ; non a P

steriori , et per effectus, quia commercii Phaenomena f. ueto. indicant potius oppositum , animam nempuPendere a corpore, atque in eorpus agere , et vicissim Corpus , in suis motionibus , ab anima pendere ; Ergo

etc. Q. E. D. . t L

u6I. Comia. Harmoniae igitur praestabilitae Sy stema gratis sustinetur ; nullis namque solidis nititur principiis ; adeoque est Philosopho indignum,

Harmoniae Pruessubilitas Θstema destriau commeresiam Animam inter, et corvus. n.

S. u6ν. Demon. Nam talo Systema . tollit omnem deperidontiam antinuo a corpore iri agendo , ct CDT-poris ah anima, ita ut nitima , etiamsi corΡus non exta Γωt, eodem modis VPuraretur I. I56. ὶ; et corpus, etiamsi auima nisu uxtarc t, eodem modo moveretur 257. ).

120쪽

Alclui in Loc consistit a Dimaa commercium , ut nempe corpus , ut anima invicem dependeant, atque sibi mutuo cor respondeant f g. 2I7. ); Ergo eic' Q. E. D. I. usia. Coroll. S)stema igitur harmoniae Pra stabilitae inspium omnino est , quod usurpetur ad ex-Ρlicaudum commercium a Dimam inter , et corpus.

Harmoniae praestabilitae Systema principium rationis sinicientis Fertit. I. u63. Nam in hoc Systemate multi assignantur

Auimae status , quorum ratio sufficiens nequit in antecedentibus statibus contineri ; veluti eum mens illico a statu gaudii ad statum transit doloris etc. Quomodo enim gaudii status , rationem sufficientem status oppositi , nempe doloris in se continere potest y Praeterea a η sunt animi quidam status i verba sunt clariss . Ge-n nuensis Metaph. P. II. 'prop. 27. P. 147. ὶ , quo u rum in corpore Deilius , quam in animo reperieris. μιιonem s.clen rem, quales sunt status cogitationum,n inter quas nulla est connexio, quod quilibet ipse Purn se calleriri potest. Sumat quis in manum Lexicum an liquod linguae alicujus , Catalogum Plantarum , Ani-n malium , aut aliarum rerum , Dictionaria Artium , Scientiarum , Historiam ; intra horam Percurrere P tost duo millia verborum , ii carum inter se nullo modo connexarum , plantarum dissimilium , animantium, factorum hi mi Dum illustrium. Quis in omnibus hiSη dix crit rationem posterioris ideae aut perceptionis cori- η t muri in anteri Oxc , et non potius in imprcssionibuSn in sensibus , aut cerebro lactis 8 Ex. gr. Iego haec η vi rhu Arat,ia , Aristides , Aristippus , Averroes , BuSiris, η liu repliolus , sitivorsi L , Bilfingerus , Codrus , Cae η Nar , cvseriatos , Ccntaurus . David , Delphus , Dido:η Dantes utc. , totidem obversantur menti Perceptione,

SEARCH

MENU NAVIGATION