Antonii Bernardi Mirandulani ... Disputationes. In quibus primum ex professo monomachia quam singulare certamen Latini, recentiores duellum vocant philosophicis rationibus astruitur ... Accessit locuples rerum & verborum toto opere memorabilium, inde

발행: 1562년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

ris EVERS. s I N G. CERTA M. sectionis: perinde ualeat. ac si quis petenti a se pecuniam quam mutuo dedisset, re spondere t,Aue Maria gratia plena. optimam is quidem precationem pronunciarer, sed nihil ad mutuum reddendum facientem Sic iste dum rationib. a natura di i moribus sumptis, refellere deberet duellum,ut se uelle facere professus est, concionaturdi inuehitur in peccata, sicut concionatores publici faciunt. Probandus est sane bonus eius animus, sed non in scholis, ubi rationibus agitur. impleuit enim librii suum uerbis: sed argumentis,quibus in primis disserendum erat nihil nisi peruersa ratione conclusit. Verum ego etiam 5c in libris De honore pluribus in locis,ut Christianus, duellum redargui,ec in sequentibus redarguam. sECTIO TERTIA.

dor. At inquiunt isti quid faciet honestus eques, atq; adeo honoratus ca- uJllerius qui eo non est animo, Sc reliqua.

AN T. ann. Ergit iste concionari. eiusmodi autem conciones nihil omnino necesse est resel lere. tantum dicimus, ex ijs quae ipse disputauit non solum non effici,ut pi scepta magnanimitatis 5c sortitudinis cogant uirum honestum ignoscere iniurias sibi illa tas, nisi eo modo quo dictum esit,ut omnino impellant eum adsumendam uindicta. quod eum iam ostensum sit,opus non est eadem iterum repetere. Falsum item est, eius honorem qui adit magistratum, cum magistratus non uult, aut nequit de iniurioso poenam debitam sumere, non esse uiolatum: ipsum hi ignauiae argui non posse. quod cum ex iis quae a nobis supra dicta sunt, aperte colligitur: ν tum uero ipsemet dixit, si magistratus nolit ius aequum exigere, poste eum qui intinxi ria fuit affectus, uindictam alia uia sumere. quanquam oblitus eorum quae dixerat, ait nunc, quod nec iniquitas principis praebeat tuitam peccandi, di ad duellum prouocandi occasionem: ec sic cum sua ipsus sententia, ueluti sutis est mos . pugnat. Ex hoc etiam sequitur, ut concedi debeat singulare certamen, quotiescunque iudex uel non uult, uel non potest sumere uindictam: quia si bellum uniuersale potest suscipi propter hanc causam, ergo bcllum singulare: imo multo magis, quia minus mali se quitur ex singulari certamine, ut patet. Minus autem malum quin eligendum sit, non est dubium. Itam optime duellum constituit homo iste,cum sibi proposuisset ii

lud prorsus euertere.

Deinde multa uerba dicit sine ulla ratione, loquens de ossicio magistratus adire sus eos qui sunt in eius ditione, uel extra eius ditionem. Sunt enim plane ridicula re uidentur proficisci ab eo homine, qui non parua actionum humanai una ignorati ne laboret. Affert postmodum aliud dictum,ex quo aperte sequitur,multo melius saturum, si pro ulci licendis publicis iniuriis adhiberetur singulare certamen. Etenim quis est qui no intelligat,multo satius esse, duos singulari certamine pugnare, quam ciuitates oc populos ob illatas iniurias inter se ultro citroi pignora auferre, praedas facere uel bellum indicerer Ex altero enim non amplius quam unius uel duorum ad summum interitus sequi potest: ex altero urbium, prouinciarum oc regnorum sum ina sequitur calamitas, at* etiam euerso: sicut ex nostris di superioribus teporibus saepe accidisse constat.

At quanta est huius hominis simplicitas stultam de seipso opinio, qui sibi persias se hoc suo libro maximum humano generi adi umentum esse allaturum,cum apertam perniciem,si homines eum sequerentur, per imprudentiam atq; inscitiam ipsum afferre cuiuis perspicutim este possit Ex uerbis etiam Ciceronis quae iste profert, etsi ad rem parum snt,idem sequitur: nempe melius futurum esse duellum. Praeterea quaero,quare ciuitas non debeat ferre iniuria,eamς condonare,singuli autem homines debeant no enim apparet ratio dissimilitudinis. Nam si sit dedec ri ciuitati tolerare iniuriam cur non item dedecori erit singulis hominibus Si dicat huius rei illam esse causam, quia ciuitas non potest ire ad iudicem, singuli autem homines possistit. At cum magistratus non uult, uel non potest ius aequum exigere, quare debent priuati homines tolerare iniuriam sibi illatam r Perinde

est enim, ac si magistratus non esset, si dicat, quod ex fundamentis naturae diaci non

152쪽

LIBER Vir. iissci non potest debere singulos homines propter Deum hoc sacere. Qiraso cur non

debeat etiam ciuitas praesertim cum ex bello ciuitatis sequantur tot ac tanta incomismoda 5c detriment uti supra demonstrauimus: di breuiter quicquid dixerit de citiitate, quae possit ob iniurias inserre bellum, dicam ego de singulis homini b. qui ponitini duello pugnare: idq; tanto magis ualebit, quanto minus maluiam cst duellum, ψciuitatis bellum,ut toties iam dicium est. Ista igitur quae attulit, euertunt ipsius sententiam , Sc confirmant nostram. Deinde usque in finem sectionis persequitur suas conciones, quibus nihil est quod

respondea inus.sECTIO QUARTA. Ego uero iniuriam passo, cuius honor, ut dixi,laesus non remanet,sua/ Auctor.

d erem ut pietatis & magnitudinis, S c. OPtimum sane consilium,sed ut patet ex eis quae dicta sunt a philosophiae liu- x N τ. . astumanae doctrina . quam tamen in hoc suo libro iste profitetur, alienum. Illud uero quod subiungit, id tamen si sacere nequeat, quemadmodum prudenter Mutius ait, quocun* modo de iniurioso uindictam sumens, tanquam iuste faciens, post sa- ctum defendi posset, ei tertit omnino definitionem honoris: quippe qui est signum quod aliquis benefecerit m uirtute: quod non potest fieri quocunq; modo. Virtus enim est certa di immobilis regula, quae una tantum uia seruari potest, neque ipsa uirtute ut dictum est possumus abutu caeteris omnibus bonis, quamuis praeliantissi i. Rinasin possumus.

iod autem dicit illud prudenter esse dictum, ex hoc sequitur, ut sit ex uirilite: quia fieri non potest, ut prudentia proprie sit sine uirtute. siciit virtutes non possunt et se sine prudentia, ex sententia Aristotelis, loco in superioribus citato. Quod si est tabis. ex uirtuteArgo non est peccatum. at ipse innuit esse peccatum inquit enii Mihi ue. ro si peccandum staret, laudabilior ec magis gloriosa succurrit uia. Sed per ipsium fit prudenter: ergo non est peccatum ergo suam ipsius uocem suo more euertit, nemsolum pugnantia, uerum etiam negantia asserit.

Quod uero subiungit,illud posti actum defendi posse uel ergo prudenter erat s

ctum, loquimur enim de prudentia uera uel non.Si non erat prudenter factum erago neque arite nes post defendi potest: quia illa quae non sunt pria denter facta. sunt contra uirtutem: α quae sunt contra uirtutem,defendi non posse nemo est qui dubitet, praeter illos qui uitia 5c mala defendenda esse putant. Si non erat prudenter factum, ergo iste secum ipse pugnat: quippe qui dixerat,prudentereste sactum. Quo

cuncp igitur se uertit, ut corruat eius sententia necesse est.

Dat deinde homo confisendi peritus, consilium ei qui fuit iniuria affectus. quod

ne puer quidem daret. iis enim non putat melius suturum esse ut qui iniuria sit antectus uocet iniuriosum ad singulare certamen, quatit ut tyrannum intersciat, cuius intersciendi raro facultas datur, nec sine maximo quidem tritae periculo de cepenumero interfici non potest, sine totius ciuitatis, uel prouinciae, uel regni eversione. o plenum prudentiae consilium,6 acutum hominis itidicium,aptum maxime ad res gerendas. qui ut ne unus. uel duo periculum mortis subeant iudicauit eius uita qui iniuria suit allectus manifestissimae morti obinciendam esse, quae cum unitieria cinitatis pernicie coniuncta sit, sicut saepenumero accidisse constat. Dicat mihi praeclarus iste consultor si re Turcarum esset unus ex ijs quos stradet esse interficiendos quonam pacto posset ille qui iniuria suit assectus illum snterficere: O rem ridiculam C, eo, oc iocosam, Dignam V auribus oc tuo cachinno. Mi ilium etiam facio, quod is hac uia non satisfaceret honori suo: quia non osten, ideret se esse hominem naturaliter bene costitutum,& sortem, sicut iniuriosius: quod

necessario ostendendum erat.

Praeterea hoc eius consilium aperte aduersatur beato Paulo qui praecepit: Estote subditi principibus uestris, etiam dyscolis. ec tamen profitet se maxime Christianii. item quod athsingulare certamen a sapientissimo quoque esse improbatum: p - - , terquam quod hoc talsum est,repugnat etiam eis quae ante dixit, ubi posuit, aliquari r

do fuisse coacellum, multiscp id exemplis comprobauit. Si uero

153쪽

13o EVERI. SING. CERTA M. Si uero dicat, non suisse concessum nisi quoddam eius genus: ut ostensum suit in . lib. omnia cile unius generis. Et si etiam essent diuers generis, si per ipsum conces sum est illud quod minime concedi oportui quippe quod erat sine causa: ergo multo magis concedendum fuit, quod erat cum optima causa. iod uero ait,occidere tyrannum non esse per se malum,prs se fert ignoratione eius quod est per se malum. 8c non per se malum. in hunc enim errorem non incidis set. Sed probemus nos, esse per se malum. illud, quo melius esset ciuitatem di ho mines non indigere,est ex suppositione bonum. Propositio ista est Aristotelis qua pi obauit. poenas quae infliguntur hominibus ex iure 5 legibus.non esse simpliciter bonas,sed ex suppositione,ut iam diximus. Sed interficere tiranuin, est ex illis quibus melius esset ciuitates homines non indigere. Hsc per se notissima esst. neq; enim in dubium uenire potest,quin melius suisiset ciuitate eo non indigere, ut interjiceretur tyranus: meliusq; cum ea actum suisse l. si habuisset uerum regem qui iuste ipsam gubernaret .ex illa enim caede necesse est ut multa sequantur incommoda. Ergo interscere tyrannum est ex suppositione bonum. Sed illud quod est ex suppositione bonum, est simpliciter θc ex natura sua malum: quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. Interficere autem tyrannum est ex suppositione bonum,ut probatum est:ergo simpliciter & Eis c. si natura sua,ec per se idem enim sunt)est malum:ut etiam patet ex i. Et hic.cap.6.superius citato. Sed iste dixit, non esse per se malum: ergo prae se fert ignorationem e ius quod est per se malum. Vel non est per malu ergo falsum est quod inter scere tyrannum sit minus malum, quam singulare certamen: ambo enim sunt simplici ter mala. Ergo si conceditur intersectio tyranni, quia sit minus malum: multo magis erit concedendum singulare certamen,ob eandem causam, litia ipsum minora ut dictum est sequuntur incommoda ec pericula. Ex uerbis igitur istius hominis sequiis vir, singulare certamen esse omnino concedendum: quod ipse conatus est penitus

tollere.

Item conceditur per ipsum intersectio tyranni ob aliquam causam, & ob aliquam non conceditur: ergo non est per se oc proprie bonum,quia semper concederetur: go erit per se oc proprie malum.quia non per se bono opponiturper se malum: ergo si conceditur, coceditur ut minus malum, & in comparatione bonum, ut di etiam est a nobis 5c supra, 5c in libris De honore. Quare si interse 'tio turanni conceditur es, quando, concedetur etiam aliquando singulare certamen. Ponit ergo esse duellum aliquando, quod omnino euerteresibi proposuerat: ita enim sequitur ex eius uerbis.Exempla uero de Philippo, de Pausania de Tatio Sabbno,de Ioanne Andrea Lamponiano, ec de Traiano imperatore, perspicue ostendit eum scripsisse hunc libris, ut solum ostenderet se legisse multas historias, quippe quae nihil ad rem nostram faciunt. Quid enim attinet commemorare hoc in loco eos qui

Item ex eis quae subiunxit Quod si princeps non quidem prauitate animi, sed in potentia & debilitate impeditus, ct c. esscitur omnino dari aliquando singulare certamen .quod ipse uolebat tollere. nihil enim interest eius qui laesus est utrum prauitate animi princeps,an impotentia re debilitate impeditus opem nolit impartiti. nam satis est si non impartiatur,quocunque modo id accidat: quia si licet per istum ei qui iniuria est affectus , prouocare ad duellum in uno casu, licebit etiam in alio, quoa ad hoc attinet, siue nolit princeps eius honori consulere atque prospicere, siue

non possit.

Auctor. Iam, ut puto, ex eis quae dicta sunt abundὲ probatum est, duellum ho

nori tuendo neq; necessarium,S reliqua. λυτ. alla. Atis Ostensum esse arbitror in superioribus,q uantum iste decipiatur quiquitat se O probasse singulare certamc honori tuedo nes necessariunet idoneu tae, cu ex

eius

154쪽

eius probationibus ostenderimus sequi omnino contrarium.Demonstrauimus etias alsum esse, quod singulare certamen non probet ueritatem uel falsitatem rei de qua agitur,sed solum hunc uicisse,illum uicium esse:quia s spe contingat eum succubere, qui causam habet iustiorem:quoniam ex hoc sequeretur,ut neq; etiam cruciatus qui infliguntur hominibus per leges probarent ueritatem uel salsitatem,sed solum hunc

uictum elle a poena utpote confitentem.& illum non uictrum, utpote non confiten tem. etenim saepe contingit, eum succumbere in poena qui omnino est innocens.

miod si ratio ista euerteret duellum , euerteret etiam ut diximus in superioribus i p ias leges:at eo quidem magis, quod ut inquit Aristoteles loques de cruciatibus Luetulit

Homines coacti ab illis non minus dicunt salsa quam uera. ec cum tolerant, uera oc cultant: tum falsa dicentes, credunt se citius euasuros. Et tamen leges admittunt eos: ita P minus ualent cruciatus ad ueritatem exprimendam ait eliciendam ut idoneas probationes ad necandos homines: ergo etia debent admittere singulare certamen. Attulimus praeterea insuperioribus alia incommoda, quae sequuntur opinionem se astius,quae necesse non est hoc loco repetere.

Iis item omnibus quae subiungit, us p ad sinem se stionis, nos in lib. De honorere, media tradidimus:quae si cogitai t,non cosumpsisset hic frustra tot verba. Neo uolo diximus, duellum posse omnibus insidiis ec falsis testibus occurrere, neq; omnes illi subiectos esse sed eos maxime qui profitentur artem militarem, uel qui sunt ido nes ad arma serenda. Atque eius rei reddita est ratio. inlit, De honore. Quod si hoc quod dicit euerteret duellum, euerteret etiam leges ec magi stratus : quippe cumrion possint omnibus occurrere. Non enim rebus occultis occurrunt neque illis causis quae non habent idoneas probationes. Solus enim Deus est ille, qui si uult potes punire in hoc mundo omnia scelera. Sed neque uirtus, neque lex humana potes hhoc efficere: necesse est enim ut multa scelera in hoc mundo sint impunita Sed satis est quod homines inuenerunt ea remedia, quae humanitus inuenire potuerunt: ut quantum esset in ipsis, omnia scelera punirentur. odsi non fiat semper, hoc non prohibet,quin ea remedia quae inuenta sanc possint aliquando esse bona ut saepissi me sunt neque ob id tolli debent, quia non sint idonea ad omnia: hoc en im est diui. nae, non humanae potentiae. Si ergo oporteret tolli singulare certamen, quia cum cunnibu on potest fieri,neque est idoneum medium:non uideo quin debeant tolli etiam leges di magistratus, quia no possint in omnibus recte cauere & ius aequum exigere. Nihil ergo est quod dicit iste de hac imperfectione singularis certaministrion repugnat enim rationi, ut detur unum aliquod remedium, quod prosit uni generi hominum,&non alteri: sicut non est improbanda ac reij cienda medicina. quia non prout omnibus hominibus Ad solum cholericis uel stegmaticis N huiusmodi. neq; etiam leges prosunt omnibus, sed eis solum, quibus accidit habere controuer fias 5c causas quae in ipsis continentur, re tamen non sunt ob hoc imperfecitae ac reqciendae.

aECTIO SEXTA. Nunc tempus uidetur esse, ut propositis antea contradicentium argv. A. r. mentis ordine respondeam,& quae sequuntur. Um in superioribus ostenderimus omnia fere quae dicit in hac sectione, a uerio AH v

taloabhorrere,& responsionem quam ait se dedisse,uanam esse nihil est cur ea, dem nunc repetamus, sed arguamus iterum sic:

Si duellum tolli debet ob eam causam, quod homines debent ire ad magistratustae qui non eunt. sunt praui: ergo leges etiam 5c magistratus, ec ars militaris tolli de lient quia homines deberent uiuere ex uirtutibus: ec qui non ita uiuunt, sunt praui. quod si uiuerent ex uirtutibus,nihil omnino opus esset legibus, εc magistratibus,5 arte militari: sicut declarauit Aristoteles multis in locis, sed maxime in fine ultimi Ethic& nos in lib. De honore multis Aristotelis auctoritatib. probauimus, multis M.tahic.M. rationibus quibus nihil iste resipondet. Leges enim & magistratus,ec ars militaris, sunt propter prauos homines, qui nolui uiuere ex uirtutibus. Ex quo efficitur,etiam

duellu esse Epter prauos homines. Sut ergo omiua huiusmodi neccssariast accides, di bona

155쪽

132 EVERS. SING. CERTAM. hσ di bona per accidens, sicut dixit Aristoteles 3. Rhet. cap. i. de elocutione pro in

νγ traditurus. eius autem Iaaec sunt uerba: De elocutione tardius acceptum, uideturo, ν parum honestum esse si bene examines Sed tamen cum Rhetorica eiuso percepti opinionem spectet .non quod recte se habeat, sed quia necessarium, habenda es, cu-

ra. Iustum enim est nihil plus in oratione quaerere, quam ne aut dolore aut uoluptate 3 assicias. ita cum Ristum est ipsis rebus certare, caetera praeter ipsas demonstrationes silperuacanea sunt. Ueruntamen multum faciun ut dictum est, propter auditorum prauitatem. Sunt ergo concedenda multa propter prauitatem hominum.quae non sunt neceDsaria simpliciter ut leges,& magistratus, oc alia quae non sunt bona simpliciter, oc tu sta simpliciter. Ita dicimus de duello, quod non est bonum simpliciter, nem iustum simpliciteri

est tamen bonum aliquando de iustum in comparatione, propter prauitatem homi- Nn sicili bellum uniuersale est iustum hoc modo. Consentit igitur Aristoteles. quod detur, licet sit malum: quia ipse admittit multa mala, ta docet ita fieri propter Prauitatem hominum: quippe qui maiori ex parte iniuria assciunt alios, cum propter alias multas causas, tum itero maxime ut caeteris antecellere uideantur. ad quOrum insolentiam reprimendam, inter caetera remedia darin singulare certamen. α

hoc sane quotidie usuuenit ulmulti ab iniuria temperent,ne prouocetur ad singulta re certamen.atu hoc est quo d nos uoluimus dicere in lib. De honore. Item si homines nolunt ire ad magistratum, echoc insitum est in animis sere omnium, ut uelint ipsi per se uindictam sumere de iniurins sibi illatis. quid agendum est est ne permittendum id quod multis in locis accidit ut intestinas inimicitias Oc odia

exerceant,seq; mutuo interficiant,atq; uniuersam ciuitatem perturbent ac demum euertant. nonne melius esset iam a principio duos inter se singulari certamine rem

decernere, omni* controuersiae ac simultati finem imponeres Hoc uero est quod a nobis disputatur in lib.De honore: in quos homo iste ad pauca respiciens, tam acer he invehitur,eos ocat blasphemiis plenos. nostra autem hec sunt uerba: Dunque γε alia citia e utile cloe minor male permetiere ii duello perche non costumandos hona γ gi, ecessendo piet Ioche uilla riputata ira nobilii tricorrerea imagistrati perte in a ' me riceuute, eerhauer uolutol'ingiuriatore far proua det ualor suo, con quello detr i inglutiato , e non deuendos sofferire te inglurie, per essercosa, come dice Aristo. . da liuomo timido, e da piroco it sessericle, seneta uendi carsene, trinjuriato durique , , deue racquistar l' honor suo per uia di duello, accio che la citia non uada in reuina, νγ altrimenti gli parenti dilui uerrebbero essi anchora a sentire di quella in giuria, peris raucitorita SAristo. sopra adduita, ec successivamente tutia la citia disturbata, ν laquai cosa actio che non segua, molle uolte e meglio permet ter ii duello,nel qua Ie adoperadose it ualore proprio, cessano tui te te nimicitie, di percio dat te cit taben' at ordinate, in duello deue esser concedulo. Hoc igitur dicere non est ut calumniatur iste blasphemia: siquidem si communis boni ec quietis causa, & ut maius evitetur malum. sicut faciunt magistratus, qui suspendio lares puniunt,quae electio est mali eleelio, ne omnes furentur. Duo porteret faceres, ὀ bone vir: alterum, ut magistratus di leges possent punire omnia

scelerum genera: alterum, ut persuaderes hominibus, ut propter acceptas iniuriasserent ad magistratus. quae cum facere non possis non potes etiam facere ut singulare certamen tollas. Et si uis admonere priuatos homines, ut eant ad magistratus: cur otiam non admones Imperatores di reges, quos maxime deceret ex legibus uiuere, nec bellis re discordi s totum orbem terrarum euertere, ut uelint iure α legibus dusceptare, non armis, quibus tot uniuersae Christianae reipublicae incommoda ec de trimenta asserant: praesertim cum fieri commode possit, ut ex iure dc legibus eortim controuersae decernantur Zc componantur. quandoquidem maiori ex parte non

de ignauia Sc prauitate ipsorum,non de fide occulta,no de dispositis,sed de urbium re locorum pos essione, dei principatu Sc imperio inter se contendant: quae qui dem lepibus decerni posse conspicuum est. Quod si dicas bellum istorum esse iustum, quia non possint cogi a magistratibus: ergo erit iustum etiam singulare certamen, cum singuli homines cogi non possunt

156쪽

a magistratib. uel quia desunt probationes, uel ob aliqua aliam causam. ist enim ea.dem ratio: quandoquidem neutris est bonum simpliciter,sed ex suppositione posita scilicet hominum prauitate. tatum 'que abest ut non ualeat de singulari certamine si ualet de uniuersali, ut multo magis ualere debeat de singulari certamine, pronte'

dum igitur ex uerbis tuis efficiatur, ut Imperatores Sc reges existant iniqui ecim, P i homines atm immanes, quippe qui prorsus ab iciant obedientiam tum diuinarutum humanarum legum, nec velint controuersias ec lites suas ad legum disceptatio nem 5 iudicium reuocaresedullibidiane 5c cupiditatibus suis satisticiant, omniaui armis perturbant atq; euertunt: cur istos non accusas ὀ bone viri' qui non modo hoc non iacis, sed eis omnia concedis: Sc laudas Caesarem, ut scp ab eo peti exemnia Bene uiuedi,cum nullus unquam Imperator,ne dux plures iniuste interfecerit lio mines, Sc plures urbes & regiones depopulatus iitiquam ipse. io enim iure natria subegit quid iuris obtinebat in Galliam, ct in alias prouincias contra in as bellum gessit,eas in potestatem ditionem suam redegit At uero, quanto in errore u Ltis, concedes licuisse militibus in exercitu Caesaris stipendia merentibus punnare singulos cum singulis hostibus negans autem, qui fuerit accusatus proditioni, ne que habeat aliam uiam ostendendi ueritatem, non posse eum armis tueri existima tionem tuam contra illum, praesertim qui profiteatur artem militarem ' Opinio Lane ridicula, ac plane explodenda. An licuerit militibus Caesitis, etiam sine causa oro uocare ad singulare certamen, tinum aliquem laostium, contra quos bellum inii iste gerebant: non licebit cuiquam honorem suum armis lusite defendere contra eum qui se eius criminis accusauerit,quod unum ex omnibus maximum est ut melius sit Jlies mor . uam in crimen preditionis, aut etiam in suspicio tem uocari raetera, ulub specie uitandi mali exempli non est peccandum: erilo non est in-

hi si bibu*ςςPβ γ qViRψ0 g xactit pQenas, contra quam tuassetis, de ali Probatur consequentia: quia peccat qui principem interficit: est enim electio mali,ergo peccatum,quandoquidem omne malum est peccatum. Item,si eadem ratione liceret unieui* interficere principem, qui non uideretur si hi ius aequum tribuere:ergo omnes principes interfici deberent. Probatur consequentia: quia nullus est tam bonus princeps, qui non uideatur a licui ius aequum sibi non reddere. Propria enim utilitas peruertit iudiciu ergo omnes principes ex tua sententia intersci deberent. Sed hoc est absurdissimunt.o uia

Item illud est maius malum, quod consequimi plura A maiora mala : at caedem principis consequuntur plura ec maiora mala, quam singulare certamen, ut fatis constat.ergo caedes principis facta propter iniuriam ab altero sibi illatam, est maius in a. Ium. Ned tu concedis illud ergo magis debes concedere singulare certamen,quod eli minus malum,α per consequens magis eligendum. ex quo sequitur ut salsum sit

quod qui illud eligat peccet: quia si res ita se haberet, proiicere merces in mare seip catum: poens ec cruciatus quibus torquentur homines,estant peccata sunt enim minus malum, no enim sunt bona. Melius enim esset hominem dc ciuitatem non in

cigere proieetione mercium in mare, Sc poenis illis de cruciatibus stem minus malum est ueluti bonum, habet enim ratione boni: erno non est ne catum. eroo singulare certamen non est peccatum, secundum philo phiam mora lem,cum sit minus malum. E'M , mora Perspicuum est etiam ex dictis falsum esse quod dicit. Sic igitur minus malum si iistra consideratur, quod utrimque malum commode actuste caueri aut sedari tolli uepotest: negamus enim,quod iniuria quae est malum, oc singulare certamen Quod est

uod uero addis, causim argumenti esse salsam: iam demonstratum est eam esse ueram, items reliqua quae dicis esse sal adeo non opus est eadem repetere.

157쪽

iod deinde ais, eliqua duo argumeta,&c. esse ineptiora: in eo uero te ipsum omnium ineptissimi rin elle non intelligis: quippe cum demonstratum sit. magistra ius di leges non polle semper hoc Praestare quod dicis: nec tu rationes dissolueris, quibus illud demonstrabatur. , ae nostea persequeris usim ad finem sectionis,sunt uerba, cae ninil ad rem:iam prefutata Lin ta explosa.sECTIO SEPTIMA.

His demonstratis & determinatis, per quar nisi fallor &reliqua quae

sequuntur.

EX iis quae in superioribus dicta sunt a nobis N ex eis quae iste ipse dixit, perspicue patere arbitror, quod ait planum ei se tactum, singulare certamen et Ie remnem ironestam,necp necetiariam. neque utilem,repugnare rationi ta sibijpsi.itaq; nihil est quod praeterea respondeamus. Declaratum item eii in libris De honore, quod actor debet probare, se non esse proditorem, uel non commisiile aliud sacinus quod uiolauerit suum honorem: reus

uero sustinere, uere se obiecisse illi quod obiecit. Ridiculum igitur est quod ait iste, Sed qui propositu probet,nemo adhuc existit,nel posthac existet. Nam quomodo dictum est in iudicio oportere actorem probare reo: eodem modo in singulari certamine probari potest.nihil enim, quod ad hoc attinet,inter ipsa interest. Seu haec non indigent probatione perspicua enim sunt,ic in aperto posita, neque ullam confirmationem deliderant. Qui uero naturam actoris ec rei tenet, non potest hoc ignorare. Sed qui putat eundem semper este prouocatorem oc actorem ut putat ille eum decipi ex ijs facile intelligitur quae in libris De honore diximus. Ostendimus enim non in omnibus conuenit e singulare certamen cum iudicio forensi, seclin quibusdam. Sed quomodocunque sit, id parum resert. satis est, quod singulare

certamen habeat regulassemas ec stabiles, sicut habet iudicium ciuile. proficiscui, tur enim ambo ex ui honoris ut dictum est supra θc ex natura iniuriarum. Qiiod subiungit, Omnes duelli scriptores, dic. uerba sunt, nihil que omnino assert quod ad rem pertineat. Si etiam duellum compararetur cum iudicio, parum re . fert dicendum est enim, quod in duello sunt eadem quae in bello uniuersali, quia est iis qui debere existimatur,nempe reus: Sc is cui debetur,uidelicet actor. atque in hoc tantum sunt similia singulare certamen re ciuile iudicium.Iudex uero est Deus,5 ueritas. Qui uincit non indiget iudice, quia non est dubium deuictore. etenim uulne ra & mors per se patent. Iste consumit multa uerba sine causa,quare satis sit hoc re spondisse: reliqua enim sunt superuacanea. Dicere postmodum quod idoneus iudex,sive competens, 5 c. est prster rem is qui di inania asserere. Etenim quis dubitat posae dominos locorum dare loca tuta, sicut dant quotidie,ec debent in aliquibus causis dare ut declaratum est in libris De honore, ubi diximus, leges bonas debere concedere aliquando singulare certamen, sicut concedunt bellum uniuersale.Q9od si no concedant bellum uniuersale,neque potest concedi latemur nos, etiam non poste concedi singulare certamen. At per spicuum est,teges concedere aliquando bellum uniuersale ut iustum: ergo necessita cogit, ut concedant etiam aliquando singulare certamen ut iustum. Quod si quae concedant primum,& non alterum, sequitur,ut non recte constitutae sint. 5c hoc est in controuersia positum, quod iste accipit pro consesso.Q1iod uero addit,Tantum uero abest ut ipsis inferioribus 5 c.omnino euertit ipsus sentesiam.Nam si singulare certamen est iure diuino interdictum 5 non potest permitti neu ab imperatoribus, neq; a Pontifice, ut ait ipse, nisi sebest causa: ergo cum suberit causa, permitti poterit, ut permisit Martinus papa. Ergo singulare cera tamen . etsi repugnet iuri diuino, fuit aliquando tamen permissum: quod ipsens' gauit supra. Si uero dica esse permissum ob quietem & bonum publicum: ergo etiam ob haecausam in lib. De honore diximus permitti debere. di sic iste idem allerit quod ego. cuius tamen sententiam impugnare conatur.

158쪽

LIBER vii. iis

Item,Singulare certame uel est uera probatio, uel noti est. Si est, ergo a te ipse dissentis quippe qui suprasexcentis in locis negasti esse ueram probationem. Si no est, ergo frustra concessum suit a Martino Papa: quia ex illo non potuit colligi ucritas, utrius esset regnum Siciliae, pro quo certabatur, sed solum uter ipserum est et uidior, uel uictus,ut tum superioribus dixisti. Sed hoc modo probasti, ergo uitiose probasti: itam reprehendendus es. Item, Si non est uera probatio non erit legitimum: propterea quod probationes quae lege permittuntur,necesse est ut sint uerae probationes: quia falsas probationes

non admittit lex uera hoc enim esset absurdissimum. Falsum item est, quod talis euidens causa non possit reperiri in priuatis cotrouersiis: quia saepe accidit,ut ciuitates, at* adeo totas prouincias maxime uexarent, at Petiam euerterent priuatorum controuersiaeWinimicitiae. ut constat de Pistorio urbe

Ethruriae de Romandiola & Longobardia,& de multis aliis ciuitatibus, oppidis ecprouinciis. Cum ergo tot re tanta incommoda ic detrimenta nascantur ex priuatorum controuersiis,ec sint perspicua: ergo mesius suisset in illis locis, ut permitteretur

singulare certamen.

Consequentia patet: quia eadem est causa, qua Matrimis impulsus concessit singulare certamen inter duos illos reges.

Item, Si est prohibitum iure diuino, εc tamen cum iusta est causa permitti potest:

ergo multo magis erit permittendum, si erit prohibitum legibus humanis. Vide igitur quantum profeceris,cum ostendisti legibus humanis vile prohibitum. Item, Si est prohibitum legibus tum humanis tum diuinis, ec tamen aliquando potest concedi: ergo simpliciter ec absolute non erit prohibitum, alioquin nusquam esset permittendum. ae enim uniuersaliter prohibentur, nunquam concedi ponsent: quia si in alitua causa concederentur, non essent absolute prohibita. Sed ex clamasti supra,quod erat prohibitum legibus humanis, diuinis ec moralibus:ergo ut

Propriam uocem ignores necesse est.

Praeterea quod ais, non ualere argumentum a iusto bello silmptum, quia iustum bellum indici ac geri diuinae etiam leges permittunt: euertitur ab eo quod subiunxisti, ut ostenderes singulare certamen permissum non esse iure diuino, argumentans hoc modo:Hominem interficere nefas est: ergo singulare certamen est prohibitum, quia per ipsum potest perueniri facile ad hominis necem. Nam contra ego eadem ratione sic argumentor: Hominem occidere est iure diuiseno prohibitum, ergo dc bellum uniuersale: atque eo quidem magis, quia per ipsam potest perueniri ad infinitas hominum caedes. Si dicas id non ualere, quia pontitur bellum iustum aergo illud mandatum,Non occides, quo prohibetur hominis cindes, non est accipiendum simpliciter, sed ut ne occidatur iniuste. At tu accepisti uniuersaliter: aliter enim nihil faceret ad rem. ergo sententiam tuam conuellis. E tenim ego etiam ponam,singulare certamen esse iustum: quia fieri potest ut alter e rum qui pugnant habeat iustam causam. Item cum argumentaris, Omnis actus est iure diuino prohibitus,per quem Deus tentatur: tunc autem tentatur Deus,cum tentat quis ad aliquid peruenire quod pro duci non potest, nisi fiat per miraculum. Per duellum autem quaeritur ut uincat non absolute ualidior quod est naturale,sed iustiorem causam habens, etiamsi minus ualidus sit.Sic igitur tentatur Deus,ut fiat miraculum contra naturae ordinem. Contra ego sic argumentor: Omnis actus est iure diuino prohibitus, per quem Deus tentatur: tunc autem tentatur Deus,cum tetat quis ad aliquid peruenire quod effici aut produci non potest nisi fiat per miraculum. Per bellum autem uniuersale iustum quaeritur,ut uincant non absolute ualentiores quod est naturale: sed iustiore causam habentes,etiamsi minus uirium habeant. igitur per bellum uniuersale tentas tur Deus, ut faciat miraculum contra naturae ordinem: ergo ex tuis uerbis sequitur, ut hellum uniuersale sit prohibitum iure diuino,sicut singulare certamen. Sed superius dixisti contrarium: ergo pugnantia asseris, quod turpissimum est. iod autem per bellum uniuersale quaeratur, ut non absolute firmiores ac ualentiores, quod est naturale, sed iustiorem causam habentes uincant, perspicuem a Pater

159쪽

i36 EVERS. IING. CERTA M. patet: quia non esset iuriam bellum uniuersese. Si ergo ponatur iustum, ut quaeratur quod diximus necesse est. sECTIO OCTAVA.

IIo. Iuris autem ordinem in duello non seruari, satis probatur ex eo, quod ordo iuris esse non potest,&c.

xNx axst. Vpe affert homo iste in hac sectione sunt omnino aliena a causa nostra, quia in e singulari certamine utrum si metur is ordo qui in iudicio adhibetur nec ne parum refert. Sed illud satis est, quod omnia quae fiunt in eo, nituntur optima ratione, . quemadmodum in libris De honore fatis a nobis explicatum arbitramur: contra quem locum nihil iste eum tot uerba fecerit, disputat: cum tamen maxime disputandum esset, si ei propositum erat infringere illum ordinem. Non enim professi nos scimus tradere ordinem singularis certaminis ex legibus Iustiniani, atque Imperatirum sed ex legibus naturae quae fiunt eis longe priores, di sertasse in aliquibus causis firmiores,si ipsis repugnant: quod non concedimus. Sed iste tantum uerborum con sumpsit,ut impleret librum,& ut ostenderet se optime tenere ordinem iuris,5 multa

legit se totusq; eius liber uidetur nihil quidem aliud spectare, nisi ut is multa legi sieuideatu sed aperte demonstrat eum pauca admodum recte intellexisse.

od autem loquitur de iudice, iam declaratum est, quis sit iudex singularis ceris . taminis,& quo nam id iudice indigeat: quia uulnera, caedes, fuga, di alia huiusmodi

conspicua sunt omnibus. raro enim in controuersiam cadit, unus ne fuerit ab altero uulneratus, fuerit occisus, iugerit, necne.Disceptatio omnis ut plurimum nascitur de armis, quae dissoluitura peritioribus qui adsunt.

Falsum enim est, quod a stor eligat iudicem: et falsum est, quod actor ntidem qui prouocator, ut ostensum fuit in libris De honore, ubi pluribus egimus de toto hoc genere iudici j: ad quem locum,quoniam iste non dissoluit rationes nostras quas ibi

de hac re attulimus rem totam rei jci .

rod uero inquit, uod actor elegit locum, de hoc est contra ordinem iuris: diaco quod optime,mea quidem sententia institutum est, ut reo daretur armorum et cito sicut declarauimus in quinto libro De honore: siquidem rationi consentit,ut Onusquisque primo aspectu existimetur bonus, propterea quia rationi etiam consen fit ut unusquisque existimetur recte natura constitutus. Etenim quantum potest ira hoc laborat natura ut homines sint ita assecti, ut ipsam imitari possint: quemadmo dum consentaneum est effectum imitari caulam. omnino autem id facere nequeunt homines,nisi sint natura recte constituti. Probi se Lis. Rationi igitur consentit, praeter etiam illa quae dicit Aristoteles, quae fauent reo, p M 3- quae aliqua ex parte in idem recidunt, ut primo aspectu unusquiis existimeturbo nus.quod cu ita sit, necessitas cogere uidetur, utcum aliquis accusatur alicuius nesarii sceleris,existimetur iniuste accusatus. quare ut homines abstinerct a salsis calunijs,

cum uiderent meliorem armorum conditionem reo conuenire, ob hanc fortasse causam electio armorum suit data ipsi reo loquimur enim de his quae hucusque facta sunt locus autem ad ori, qui cogitur repetere quod sibi est ablatum, & probare iulud esse situm. nam quoniam rei set fugere, ex uulgata omnium opinione, & ex ipsa ratione, actoris autem persequi: seri potuisset, ut reus sui excusandi causa diceret, se non polle inuenire locum tutum ad pugnandum, quod etiam saepe est dissicite: ec ita actori non daretur uia acquirendi quod sibi ablatum fuisset. Ita igitur non sine probabili ratione institutum est in singulari certamine, ut eloctio armorum sit rei: loci uero, actoris. licet quandoque nonnulli possint his abuti: ut fit, cum aliquis alterum contumelia idcirco assicit, ut ipse efficiatur reus. tamen hoc non prohibet, quin huiusmodi institutio sit rationi consentanea de bona, exui, vet. i. 5c natura sua: quandoquidem ut dictum est in superioribus ex sententia Aristot , , lis fieri potest ut utamur iniuste omnibus bonis praeter uirtutes: ec maxime prganis, , tissimis, ut diuitiis, sanitate, robore dc imperio: non tamen ex hoc sequitur,ut non sint bona.

- Responsio

160쪽

Responsio autem quam inducit contra rationem nostram, infra a nobis non magno admodum negocio ut opinamur refelletur. Alia igitur est ratio ciuilis iudicii, alia singularis certaminis. Non ergo opus est ut iste tantopere exclamet quia iuris ciuilis ordo dc forensis non sit seruatus hoc enim concedimus. Etenim consentit rationi, ut res diuersae diuersos habeant ordines. Velle postmodum arguere, quia hoe non habet ordinem huius, ergo non habet bonum ordinem: est prae se ferre ignora, tionem ordinum ipsarum rerum. Non enim omnia eodem traduntur ordine: quip- pecum non easdem habeant naturas oc proprietates: quadoquidem ita perspicuum est,ut ridiculum uideatur si quis in eo probando laboret. Quod si aliqui dixerunt, singulare certamen in omnibus simile esse iudicio ciuili nihil ad nos qui hoc non anseruimus, scd contrarium. Redarguendus autem est iste, qui promiscue uniuersa quadam comprehensione loquutus est. iniare frustra etiam accusat modum citandi reum, cum in istis rebus ubi agitur de uita, non possit aliter, uel melius feri. cuius rei a nobis redditae sunt rationes in libris De honore, quibus iste nihil respondit: sed ad pauca spectans , temere quod uenit in mentem pronunciauit. ii enim non dissoluit rationes, ec uult euertere conclusionem, eum imperite omnino θc ridicule iacere,neminem latere arbitror.

Concedimus enim fieri posse,ut iste ordo sit contra ordinem ciuilis iudicῆ: nega. mus tamen ,eam esse contra rationem, S contra sensum communem, ut iste diciti echoe est quod illi erat probandum,quod minime probauit. Ea uero quae addit de actore, cum causam stram non probat, neque ad rem perti nent, ec ridicula sunt. quanquam dicere possumus, idem euenire actori in singulari certamine cum causam suam non probat mediis illis, id est armis quibus eum uti o. Portet .honore enim priuatus discedit. iod uero subdit, Hic ubi prouocator, cui propositum est nihil legitime proba re, totum nugatorium est: nihil enim ad rem facit, ec ipse decipitur: quippe qui perstat in suo errore, quod prouocator semper si idem qui actor:oc non cosiderat,quod ipsi actori propositum est probare aliquid legitime, si non ex legibus quae ad iudicium ciuile pertinent, at saltem ex legibus propriis. ita uero loquitur, ut prae se ferre uideatur ignorationem ipsarum legum, ec quomodo fiant, oc nunquid lint semper ubique seruandae atque in omnibus catas: ec nunquid semper seruentu Mintellia gantur semper generali quadam comprehensione: Uc an reperiatur aequum,quod ii ias corrigere posisit:& nunquid eadem lex que recte conuenit uni alicui ciuitati, conueniatrecte alteri: 5c nunquid quae leges conueniunt certae cuidam causae, conuoniant eaedem omnibus. Nam loquitur, tanquam si aliquis qui Venetius probaret ex legibus illius ciuitatis causam suam, re non ex legibus Iustiniani, tra non diceretur legi time probasse peccat ergo persallaciam,a secundum quid ad simpliciter. leges enim non s

n sunt ubim eaedem: quippe quae non sunt semper iustae secundum illud ius natu, e de quo loquutus est Aristotele :sed fortasse secundu iustum legale, quod quan- r

quam Θc ipsum habeat sundamentum ex natura si est recte positum tamen non est Mure. O necesse ut ubique ualeat de seruetur, sicut iustum illud naturale. de quibus iustis diacemus fini Deo placebit in explanatione quinti libri Ethicorum, ad quem locum totam hanc rem reincio. Satis est nunc ostendisse, perperam istum argumentatum suis, se singulare certamen non esse legitimum quia non est ex legib. iudicialibus: quanis doquidem habet suas proprias leges, quae nascuntur ex ratione quae nititur ipsi na, turae ut diximus sicut etiam bellum uniuersale habet suas leges,diuersas a legibus iudicii. non enim seruat, ut patet, ordinem iudici j :5c tamen ipse concedit illud, ut ii Ram. Si ergo euertatur singulare certamen,quia non seruet ordinem iudicῆ: neces Iecst etiam ut euertatur bellum uniuersale, non enim ordinem iudicii sequitur. Sed ipse non uult tolli bellum imi uersale propter hanc causam: ergo cogitur uelle,ut non tollatur singulare certamen. nescit igitur quid uelit: ea enim quae uult ,sequuntur opposita. Qualis ergo sit iste homo, iudicent alij, qui omnia modo ait, modo ii

gat imprudens

Quod autem bellum uniuersale non seruet ordinem iudici j, patet legentibus eas Proprietates,quas ipse attribuit iudicio.

m 1 Reliqua

SEARCH

MENU NAVIGATION