장음표시 사용
561쪽
Hae preterea ratione possemus uti etiam ad probandum intelligentias ipsas eiusnt latae persectionis tame posse esse generabiles eccorruptibiles, propterea quod plus distent imperfectione ostreae ec uermes ab homine quam homo ab intelligeniij s. sed illa ostrearum di vermium imperfectio non obstat, quin forma hominis sit generabilis ec corruptibilis: ergo ne forma quidem hominis impedit,quo minus intelligentiae, quae tantum excedunt formam hominis, quantum semia hominis excedit formam ostrorum S uermium oc elephatum, sint generabiles 5c corruptibiles. Quod cum non ualeat de ipsis intelligentijs,necessitas cogit ut non ualeat etiam de homine, si bene res erit intellecta.
QVod uero additum fuit ex sententia Alexandri, nihil repugnare quin forma
hominis quae est persectissim fiat ex perfectissima mixtione elementorum, ergo ita ponedum esse:dicimus, id quod antecedit a uetitate abhorrere. propterea quod fieri non potest,ut ex persectissima mixtione clementorum, quaecunq3 ea sit, stat forma quae sit tantae persectionis,quantae est forma humana. Ad probationem dicimus,quὀd licet ex parua mixtione quatuor qualitatu, sat tanta differentia inter elementa, ut aliud sit ignis,aliud aer:non tamen sequi,ut ponsit esse tanta mixtio, di ira persecta in homine oc in aliis animalibus, ut fiant uirtutes perfectiores cuiusmodi est uerbi gratia sorma hominis:quia persectio quae potest
existere ex opsima mixtione elemesoru habet determinatu modum, ultra quem
progredi non potest. Etenim no potest peruenire nisi usi ad hominem, qui habet
phantasiam quae oritur ex elementis. homo enim est principium a quo incipit immortalitas di in quo desinit mortalitas. Hac ite ratione pollemus probare,substantias abstra stas esse generabiles-corruptibiles quia pol sent fieri ex persectiori mixtione elemetorum,quam fiat forma hominis: scut torma hominis heri poterat ex persectiori mixtione quam formae aliorum animalium. etenim quicquid dicetur de ipsis intelligentiis, dicam de forma hominis : aliquid ergo repugnat,ut se a ho
minis fiat ex persedi illima mixtione elementorum. etenim elementora mixtio n aest tantae uirtutis, ut ex ipsa possit oriri ea forma quae operetur uniuersalia uniueris saliter,& abstracta a materia: quandoquide quae oriuntur m mirasone elementorRec per id quod necessario sequitur ex materia, non possent exercere operationem, quae sit ultra uires rei materialis,quae cogitur operari singulariter.
Ei uero quaestioni quae asserebat intellectum esse in corde primum,&propterea ei inesse organummegamus id quoum tecedit, quia ex opposito consequentis in fertur oppositum antecedentis. Etenim consequens aperte euertit dictum Aristotelis in . de Anima, tex. 6. Ad probationem sumptam ex septimo Meta.responde. 3-Anirimus eodem modo quemadmodum in seperioribus:rationem uidelicet esse in cor tex. 6. de primo quia ibi est phantasia,quae discurrit particulariter,quae dicitur ratio:quia ra ut subministrat obiectam rationi,vel obedit rationi.negamus ibi esse rationem, id est intellectum discurrentem uniuersaliter propterea quod cogeremur fateri, intellectui inesse organum eorporale,sicut sensi livo,quod apertissime Aristote ii repugnatii r i. N is L TRIGEsIMI PRini sonu sinatim ceruminis.
562쪽
I EQUEBATVR deinceps alia quaestis,qua piner eaeteras mari
me urgere uidebatur. Delio enim uidetur indigere natatore.erat autem l huiusmodi: Si intellectus est aetemus, ergo uel est unus numero, uel nui meratus ad numerationem singulorum hominum. alterum enim duo jum euenire necesse est, ut patensed neutrum istorum Potest dari, ergo non est a
Ad y anc quaestionem respondeo quod saepius iani dirimus, intellectu nostrum
exueritate sanctissimae religionis nostrae esse numeratum, ad numerationem singulorum indiuiduorum:sed hoc tamen repugnare naturae fundamentis.Quare nisi haheremus religionem,quae hanc ueritatem luce clatius nobis ostenderet,ut facit eo geremur cedere rationi naturali: sicutaliis in rebus, in quibus non repugnat religio , quandoquidem tunc cogimur sequi sensum di rationem naturalem. sed ubi fides oppositum ostendit, sequamur oportet ipsam fidem, relictis rationibus na- turalibus: ut in superioribus satis fuse nos ostendissis arbitramur. Haec igitur conclusio una est ex illis quae ostenduntur ex fide, quae omnino pro ueris lima haben da est, ei* sine ulla dubitatione plane assentiendum: credendum* tot numero esse animas rationales, quot sunt singulares homines. tamen quia nos hoc in loco profitemur id solum quod ex naturali ratione sequitur, ut melius postea sciamus quid credere debeamus ex fide, quid non debeamus credere, non dubitabimus, innixi fundamentis naturae, ad quaestionem propositam respondere: ex illo an tecedenti, quod uidelicet intellectus est attemus , sequi intellectum esse unum numero in omnibus hominibus: id ob eas rationes quae in superiorihus allatae iuerunt , ad demonstrandum ipsum intellectum non esse numeratum ad num rationem singulorum hominum: quas quidem rationes ex fundamentis nati Ke, filius tamen, uim habere, perspicue patere arbitramur . & quia per intelle ctum in hoc loco accipimus animam rationalem,quam diximus insuperioribus ense compositam ex intellectu possibili & agente, intelligimus habere uim ex landa mentis naturae rationes eas, quae probant animam rationalem non esse multiplica tam : non quae probant solum intellectum mminesse unicum,quia non esset pura potentia & huiusmodi aliae. Has enim nullam uim habere conspicuum est: quia antanis rationalis non est solum intellectus potentia ut dictum est in superioribus, sed composita exacta di potentia. Fateor igitur,rationes illas quae demonstrant intelia lectum nostrum unum esse numero in omnibus hominibus re uera salsas esse: conis cludere tamen ex sundamentis naturae,ut diximus. Neque responsio nonnullorum ad tex. allatos serenda est, meo iudicio: ut uide Iicet quod habeat materiam id est haec itatem, di huiusmodi alia: quandoquidem textus per seipsi ita sunt perspicui,ut nulla interpretatione indigere uideantur.nihil enim est tam clarum, tam cp apertum,quam illis plane ostendi hanc cosequentiam: In hac specie sunt multiplicata numero indiuidua: ergo sunt generabilia di corruptibilia aliter enim non essent multiplicata: quia nullam aliam ob causam natura mulistiplicat indiuidua in eadem speci etenim natura non facit per plura quod sque bequam per successionem indiuiduorum: seruaretur enim melius perpetuitas,sicut i intelligent is quae sunt perpetue,quia una tantum est in una specie. . Si quis igitur diligenter animaduertat uerba Aristotelis, facile intelliget om nes interpretationes, quas multi in locos citatos commenti sunt, somnia esse delirantium , ut prorsus stultum uideatur contra aliquid proterre i laudanda in
563쪽
LiBER x π π1l. da tamen uidetur eorum uoluntas, consilium Q. sed tamen longe melius secissent, ut diximus in superioribus si dixissent reiiciendas esse rationes , demonstrantes id quod falsum est. etenim multa uitast ent incommoda nihil de sanctissimae religionis nostrae ueritate, Ac auctoritate detraxissent, propterea quod nullis ipsa nititur rationibus naturalibus: sed iis plane neglectis,ex ipsa ueritate lanxit dogmata sua,
quae sciebat repugnare naturae. Qiare nihil nos impedire debet, quin asseramus rationem naturalem ostende re, in una specie non dari multiplicationem indiuiduorum: nes enim mirum hoenobis uideretur,si lumine diuino non essemus illustrati.uideretur enim plane consentire rationi, quae ex natura ortum habet, ut multiplicatio indiuiduoru in eadem specie esset a natura comparata: quia no posset in indiuiduo seruare perpetuitate,
quippe qui nihil aliud propositum habeat nisi ut perpetuitate seruet: frustra ergo plures homines procreasset, si in uno potuisset humani generis perpetuitatem sercare. mare uenia digni mihi uidentur esse illi, qui nullo sibi diuino lumine oblato, solam rationem naturalem sequentes, in hanc salsam opsnionem sunt delapsi. Q io maiores quidem gratias, nos qui Christi seruatoris nostri religionem fecit mur,Deo opt. max. agere debemus, qui summo eius beneficio ex maximis teneohris in clarissimam lucem uocati sumus.s Ec Tios EcvNDA.SEd erant multa absurda, quae hane qua diximus sententiam sequi uidebantur: quae tollenda sunt. alioquin non firmam & stabilem, sed errantem & uagam,
in doctrina etiam naturali harum rerum opinionem haberemus.quod quidem maxime reprehendendum uidetur.
Primum ergo absurdum hoc erat, lare ut semper intellectus intelligeret idem, re intelle sta ei sent aeterna, siquidem intellectus esset unus. Ad hoc respondeo, α nego sequi intellectum semper intelligere idem numero , & intellecta esse
aeterna: quia ea, ut dictum est in si perioribus, ex quibus sumebantur, erant aeter na: at non necessari4 aeterna numero, sed aeterna in specie per successionem indi
Ad probationem concedo, patiens esse idem: sed nego agens intellectionem
esse semper ide quia ad hanc,praeter intellectum, concurrit etiam actiue phantasma, quod uariatur ad uariationem rerum quae sunt extra.non ergo erit idem numero effectus: sed idem specie: quam rem postmodum nullum sequitur absurdum. Ad id uero quod addebatur, quod tu esses per esse mei,& ego essem per esse tui: nego hoc sequi ex dicta positione. Ad probationem autem concedo, illa esse eadem quo in tota subst intia est una:quia si aliter intelligeretur falsum esset. Cum uero adiungis, intellectum esse substantiam plurium indiuiduorum, concedo: at non totam substantiam, sed partem substantiae, propteream ad esse ipsius Socratis praeter animam intellectivam, concurrit anima euam sentit tua. ergo sicut non ua let ipsa indiuidua quae habent eandem materiam, numero esse eade, licet materia sit de substantiae, quia materia non est tota substantia indiuiduorum: sic non ualet, indiuidua esse eadem, quia anima rationalis quae est substantia, sit eadem . nam prster ipsam ex parte etiam formae, necessiaria est alia sorma, ex qua simul cum anima intellectiva fit tota substantia ipsius Socratis,quatenus ad formam attinet:nihil ergo absurdi ex positione dicta sequi uidetur. Quod uero subdis suturum ex hac intellectus imitate,ut homo non sit generabilis re corruptibilis,quatenus homo sed solum quatenus animal ioc est quod negamus: quia posita intellectus unitate, homo quatenus homo, generatur & cor rumpitur. Ad probationem consequentiae concedo, hominem esse hominem per intellectum:at dico esse etiam per phantasiam. od uero dicis posita intellectus unitate si homo periret,non periret intellectus: sed intesiectus est id quo homo est homo: ergo,&e.dico, quod intellectus est id quo homo maxime est homo, sed non est id quo est homo simplicit sicut etiam tu concetasti in argumento.
564쪽
Sed ut etiam homo sit homo per intellectum solum, nego:tamen sutura ut non pereat quatenus homo, licet intellectus non pereat. quia homo, ut uerbi gratia Socrates dicitur perire,non solum quia partes eius pereunt, sed etiam quia seiunguntur a se inuicem. homo enim costat exanima re corpore,ergo est compositus: qua compositione dissoluta, non est amplius homo: sicut domus non dicitur amissius domus, postquam est dissoluta eius compositio, licet lapides ec cementum. ligna remaneant. nihil igitur contra positionem dictam urgere uidetur lioe ara
Non minus item negandum est,illud sequi ex intellectus unitate ut cum ego intelligo aliquid, tu etiam idem intelligas. Ad probationem concedo intelleetum recipere species sed nego recipere,nisi homo speculetur etiam phantasmata. quia licet intellectus dicatur locus specierum, non est tamen locus qui conseruet ipsas, sed oportet semper adesse phantasma, di adesse ante intellectum, sicut sensibile ansi AH- te sensum. are Aristoteles in tertio de anima: Et ob hoc net non sentiens' δ' - inquit nihil utiq; addisce me intelliget S cum speculetur , necesse simul phaimis tasma speculari. phantasmata enim sicut sensibilia sunt, praeter hoc quod sintsine
Quare ut intellectus recipiat speciem, necesse est homine speculari phantasma: in omnibus uero indiuiduis non est idem phantasima ergo no est eadem receptio quia intellectus non intelligit ex se tantum, sed sempor elationem habet ad illud phantasma,cuius corpus intormat.quod cum non sit idem in omnibus,sequitur ut non sit etiam eadem intellectio in omnibus: Tum quide sequeretur, si intellectus postquam recepit speciem intelligibilem,retineret ipsam nec esset necesse eum in quo est intellectus speculari simul phantasma : ne* refertur intellectus semper ad illud phantasma,cuius corpus informat, ec non cogeretur illud solum in illo subiecto intelligere. ex quibus sequitur, ut intellectus non habeat tam retinendi ipsas species:qitia si haberet, posset homo intelligere non speculando etiam phantasma. Cum ergo non sit eadem repraesentatio phantasmatis in singulis indiuiduis, fieri non potest ut quod ego intelligo, tu intelligas eo ipso temporis momento, quo esto intelligo. nam licet sit idem intellectus ex sua substantia, est tamen aliquo modo differens a seipso cum insormat meum copus,et tuRut dicemus: quia in te non est phantasma quod occurrat intellectui. quamuis enim intellectus eo tempore quo recipit aliquam speciem simpliciter intelligat id est,homo ipso intelle=i in tellectus enim ipse proprie intelligere non dicitur, sed homo intellectu no tamen intelli init ratione tui licet tuus intellectus recipiat illud intellectum. Etenim recrupere aliquod intellectum,est intelligere,sed non ratione tui: sed ad hoc ut tu intellisas quod intelligit intellectus meus, requiritur ut phantasia tua per quam seiungeris a me,subministret intellectui inte illud idem,quod mea subministrat intest esui in me.Sed cum hoc non fiat semper,ne necessario,non sequitur ut tu intelli gas id quod ego intelligo:quia ad particularem intellectionem requiritur, ut res intellecta recipiatur in intellectu α ut recipiatur a phantasa particularis hominis: quia si quid subministratur intellectui a phantasia alterius hominis, tu illud rece pium no intelliges,sed ille cuius phantasia subministrat. Quare tu non potes tune uitelligere,quia non potes speculari simul phantasma illud. Haec responsio aperte mihi uidetur sequi ex uerbis Aristotelis. Sed nos in sequetibus latius Sesarius, in dii lutione postremae quaestionis, hanc rem declaraturos putamus: que locum
Item non sequitur si meus intelle his obliviscatur alicuius rei, ut eiusdem oblisciscatur etiam tuus, quia intellectus non habet memoriam: etenim memoria ut Perspicuum est ex lib. de Memoria ec reminiscenti Mec ex eis quae dicemus est per se partis sensitiuae passio, per accidens uero ipsius intellectus. Etenim recordatur intellectus.quia recordatur sensus. Quare si sensitiva potentia tua retinuit species. quas mea retinere non Potuit: eo fit, utintellectus obliviscitur in me alicuius rei,
565쪽
At hie dicet aliquis: Videtur fieri posse,ut intellectus Intelligat sine phantasna
'te: ergo , quod tu intelliges, ego intelligam: quia species intelligibilis erit in im ellectu, ec non speculabitur simul phantasina. Antecedens probatur ex uerbis Aristotelis in tertio de Anima tex.octauo ubi dixit:Cum autem sic singula sui ut 3 is A n. sciens dicitur qui secundum actum,hoc autem accidit cum possit operari perseip t x. sum ec est quidem tunc potentia quadam, non tamen simpliciter, &- - addis ci . - - α seere dc inuenire, ct ipse autem seipsum potest intelligere. Nam si possit intelle tictus operari per seipsum, ergo poterit intelligere sine phantasmate :ergo quod tu intelligis, omnes singulares homines intelligent, si est idem intellectus. sed hoc esse salium,experientia comprobat: ergo falsum est quod idem numero sit intelle,ctus in omnibus hominibus.
Ad hanc quaestionem respondens . nego fieri posse ut intellectas intelligat sine
phantasmate: quia non solum hoc dixit Aristoteles multis in locis, uerum etiam probauit in tertio de Anima tex 3ο. cuius haec sunt uerba, quae citauimus etiam in 3GAt msi perioribus ob alias occasiones Intellectivae autem animae phantasmata ut sensi SQ hilia sun cum autem bonum aut malum affirmat aut negat oc sugit,aut prosequi, tur, propter quod nequaquam sine phantasmate intelligit anima. Et intex. 3s. 3.de Aia. quem locum citauimus etiam in superioribus: Et cum speculetur, necesse est simul ;ν.
phantasina aliquod speculari. phalasmata enim sicut sensibilia sunt nisi quod sunt sine materia. De qua re etiam inserius uerba faciemus. Si ergo phantasmata ita se habent ad intellectium, ut sensibilia ad shnsum G perspicuum est,sensium no pocse sentire sine sensibili: ergo perspicuum item eme debet, intellectum non possiesentire sine phantasmate: alioquin non ita se habet et phantasna ad intellectum,si, cui sensibile ad sensum. Item, si intellectus posset intelligere sine phantasmate , prosecto retineret
in seipso species : ergo haberet memoriam . Consequens ab Aristotelis sententia abhorret ergo ec antecedens: consequentia per picua est. Consequens avo . tem ab Aristotelis sententia discrepare eae multis locis colligitur, sed maxime ex libro de Memoria Ec reminiscentia , ubi ita icriptum reliquit: Memoria autem, Ioue ec ea quae est intelligibilium, non sine phantasmate est. Qirare intellectui secun- moria cridum accidens utique erit, per se autem primi sensitivi. unde oc alijs quibusdam remi. est animalium. 8c non soli im hominibus. Sc habentibus opinionem aut pruden- μ'tiam:st autem intellectivarum partium esset, non utique inesset multis aliorum ani Mmalium.
Si ergo Aristoteles ex hoc quod memoria intelligibilium non est sine phantas, mate in fert hanc memoriam eise ipsius intellectivi per accides, ec per se primi sen ut ergo non uult quod intellectus recordetur, nisi quia sensus recordatur, non
habet enim intellectus uim retinendi species. Item probat, memoriam non esse partis intellectivae: quia si emet, inquit, paratis intellei'iuae, non inest et multis aliorum animalium. at inest multis aliorum antis malium: ergo non est partis intellectivae. Fieri ergo non potest ut intellectus imtelligat, nisi intelligens sipeculetur phantasmata. Quare necesse est, nisi uelimus Aristotelem pugnantia asserere , ut recta interpretatione explicemus octauum tex. prolatum ad confirmandam ec stabiliendam sententiam nostrae sententiae opisy'Dicii nus igitur, quod cum Aristoteles dixissiet in quinto tex. non esse aliam naturam intellectus praeter hanc, quod est possibilis: nec esse actu aliquod en- itium antequam intelligat: ec in fine sexti textus haec uerba protulisset, Et recte resunt dicentes animam esse locum specierum, praeter quod non uniuersa, sed in- α tellectiva neque actu sed potentia species,reiecta quadam tacita dubitatione. In ratex. septimo, ut diximus in superioribus, reuertitur ad respondendum alteri tacitae cogitationi, quae ortum habere potuisset ex eis quae dixerat . est autem huius- amodi: Tu dixisti intellectum esse potentia speciem,rion actu: at quando erit acta
speciesr Respondere mihi uidetur qu0d tunc erit, cum sic fiet singulae species,ut sciens secunda actum. sciens enim bifaria dicitur, .ut declarauit Aristoteles multis in
566쪽
ν.vibis. in locis, sed maxime in septimo Etllic. eapite quinto. Etenim dicitur ille qui ha rara. bet scientiam, oc non utitur, uti dormiens,&non conitans: θc ille qψ habet ecutitur. are cum dixisset,intellectus fiet singula sicut sciens: ne aliquis aederet se intelligere de sciente in potentia,id est qui habet,& non utitur ostendit se loqui de sciente qui actu sit. Voluit ergo dicere, intellectum esse tum actu species, fit sin-.ι se Antis. gulκ est cu actu intelligit ipsa species.Etin tex. 3 .eci . tertii de Anima, 3r er 3S. Cum ueniet ostendere, quomodo anima uel intellectus fiant omni : Dieamus ite is rum inquit quod omnia ea quae sunt quodam modo est anima. aut enim sensibi A lia quae sunt,aut intestigibilia est autem scientia scibilia, seni autem sensibilia. sed is quo modo hoc sit, oportet inquirere. secatur igitur scientia ec sensus in res, quae is quidem potentia est in ea quae sun t potentia,quae uero actu in ea quae siunt actu :a is nimae autem sensitiuum,di quod scire potest potentia,haec sunt,hoc quidem scibiais te illud autem sensibile. necella autem est aut ipsa,aut species esse,ipsa quidem nonis sunt:no enim lapis in anima est,sed species eius. Quare anima. sicut manus. manu
intibus uerbis significat animam, cum habeat in se species quas habet: εc diarit quodammodo, quia non simpliciter fit species, dici aliquo modo esse ipsas species quas habet, sed aliquo modo.habens enim illas sit aliquo modo ipsi. Quero circa recte dixit Aristoteles quod cum intellectus fit singula, sicut sciens actu dicitur elle species.
Sed quia aliquis potuisset quaerere, quando sciemus intellectum fieri singulae
Respondere uidetur dicens: Hoc autem, uidelicet quod fiat singula, accidet tum, cum intellectus potetit operari per se,id est cum habebit actu species quod scilicet tune erit, cum facta suerit abstractio ab intellectu agente: quia tunc erunt receptae species in intellectu. 5c intim us abstrahente. Et quia
intellectus potentia cum h-r , -- ει ra
erit ille species actu:respondere mihi uidetur Aristoteles, quod tunc etiam cum intelliget omnia, erit intellectus potentia quodam modo supple ad intelligendum. sed ea potentia quam habet cum intelliot actu species, non est eodem modo se habens, scut erat antequam intelligeret es inueniret: quia tunc erat longinqua potentia,& nulla habebat actu speciem.sed postquam didicit ec inuenit, est in potentia propinqua,non simpliciter. est autem in potentia, quia dum actu intelligit spe cies,ipse se ipsum potest intelligere : quia intelligens se intelligere omnia quem ad modum declarauimus, intelligit se non elle mixtum cum speciebus antequam in testigat: 5c intelligens hoc, intelligit ipsius non esse naturam quandam, neq; unam, nisi hanc quod possibilis est, qui uocatur animae intellectus. Dico autem intelles. Anim. ctum inquit Aristoteles quo opinatur 5c intelligit anima ἰec nihil est actu eorum quae sunt ante intelligere. Ex hoc ergo quod intelligit se intelligere, omnia intellitigit,quod est potentia,quae est eius natura. Cum ergo intelligit singula , quod idem est quod omnia,& est actu singula quae sunt extra ipsum, est adhuc in potentia ad se ipsum intelligendum sed non eodem modo sicut erat antequam intelligeret omnia, quia illa erat potentia remota,ec ista est propinqua.intellectus ergo dicitur esse actu cum fit singulac quod est illud quod quaerebatur. Nunc igitur reuertendo ad propositum nostrum, dico hunc tex.non asserere intellectum intelligere per se sine phantasmate, cum actu intelligit: quia necesi e est ut phantasma sit etiam praesens ipsi sicut oportet sensibile essse praesens sensibi: alio quin non intelligeret intellectus,scut senius absente sensibili non sentiret, ut tex. citati ec rationes allatae indicare uidentur. Sed significat quod intellectus si singula,cum actu intelligit species: tunc uero actu intelligit, eum non indiget intellectu agente, qui abstrahat. Hic mihi uidetur sensus Aristotelis, qui sensius nullo
modo uidetur euertere sententiam nostram, omnique ex parte consentire Aristotelis doctrinae. Quare non sequitur, ut quod tu intelligas, idem ego intes ligam. species enim intelligibiles nunquam erunt in intellectu, nisi sint phan-
567쪽
L i B E R X. X X IIta sinata praesentia. Cuius rei haec est causa,quia oportet hominem intelligentempli amasmata simul speculari. Ital nunquam ex hac uia naturali,falsi tamen. dabititur intellectio sine pilantasmate: licet intellectus possibilis possit operam n telle citu agente,non operante.& hoc fit,cum ipse habet species iam abstractas, ec actu cogitat. Postquam enim intellectus agens abstraxit species,desistit ab opere, quia functus est officio suo oc tunc intellectus possibilis dicitur operari per se ipsum, quia non indiget intellectu agente. Ac licet hoc non fiat sine prssentia phantasmatis, tamen dicitur operari per se ipsum: quia indiget solum phantasmate quod subministrat obiectum,neq; phantasma facst ipsum operari, quia non mouet intellectum: sed intellectus agens,qui abstrahi hex causa ulmoueatur. disic per accidens indiget phantasmaterperseuero,intellectu agente.
orquebatur alia quaestio, quae & ipsa omnibus uisa est mirum in modum urinore. In hunc autem modum instituebatur. si intellectus esset incorruptibilis de
unus. in homine essent duae animae, quarum una non contineret aliam in uirtute,
ec distinctae essent etiam subiecto. Respondeo, sicut etiam dictum est in sup xioribus, tantum abesse ut absurdum sit ex ratione qus ex sensibus ortum habet in homine est e duas animas re ipsa distinctas, ut sit omnino necessarium: quod praeter rationes quas in superioribus attulimus, ex his etiam colligi potest. nam quod anima sensitiva sit in homine,ita in promptu est, ut turpe sit uelle id demonstrare. quod enim sensui perspicuum est,nulla id ostensione prorsus indiget. od item anima intellectiva sit in ipso,non minus perspicuum est: quod autem re sint seiun- stae, ostendunt omnes rationes quae probant animae rationalis immortalitatem: quia altera est impassibilis, altera passibilis oc corruptibilis: altera non mixta cum ,
corpore di simple altera mixta: altera uenit deseris, altera intrinsecus: altera est pura potentia oc in natura, altera est actus . necessitatem autem harum animarum in homine declarauerunt quaedam rationes in superioribus a nobis inductae . nota
enim homo poterat est e homo una tantum anima: quia fieri non poterat ut intelligeret ut dictum est, ad quem locum me reiicio. Hoc etiam praeter rationes dictas uidetur consentire operibus naturς, propterea quod non uidebatur congruum ut natura transiret sine medio a rebus omnino corruptibilibus ad res omnino incor. ruptibiles.Congruum enim uidebatur,ut natura transiret per medium quod haberet partes,quarum una esset corruptibilis,altera incorruptibilis ut daretur medium inter incorruptibilia simpliciter, re corruptibilia : natura enim, ut in superioribus dictum est non solet transire ab extremo ad extremum sine medio. Qitate ex senistentia Aristotelis naturaliter loquentis, cogimur ponere duas animas in hominere distinctas: nem tamen est necessarium ut sint subiecto distinctae . quia si animatationalis est in homine, & informat hominem, sicut declarauimus in superio, tibus, di dat esse homini, maxime qua homo est: necessitas cogit ut sit in eodem subiecto, sed modo diuerso: quia sensitiva extenditur ad extensionem subiecti,
intellectiva non extenditur. Item sensitiua utitur in opere suo organo corpo resi, quod ostendit eius mortalitatem: intelle 'tua non utitur organo corporali ad intellistendum', id est non utitur aliqua parte determinata corporis: ex quo soquitur ipsam esse aeternam. Falsum est ergo, fieri non posse ut sorma incorrupti bilis sit in eodem subiecto, in quo sit forma corruptibilis: licet non possit inesse eodem modo, ut diximus. Concedimus igitur, hominem esse hominem per duas formas substantiales necessariὀ, propterea quod ad esse ipsius hominis requiruntur duae formae substantiales re distinctae, ido cognoscitur ex opere ipsius,
ut diximuS. Ad Aristotelem aut e qui in septimo Meta. tex. 3s.dicebat, propterea Socrates, T. Meta,
qui quidem est substantia substantia erit uti patet. luare duabus substanti js Socra 3 tes substatia erit. Dico Aristotelem noluisse Socratem esse substantia duabus substantij s eius de generis, quemadmodu fuisset si uniuersale esset substantia: sumitur
568쪽
enim a singularibus.sed non negat Aristoteles, quin Socrates possit esse a duabus substantiis diuersi generis,quia una no impedit alteram, sed seruit ips ut sensiti
intellectivae :absurdum enim esset,si ambae essent eiusdem naturae,quia uel altera alteram impediret,uel esset superuacanea quod no accidit,si sunt diuersi generis, ut
est intellectiva di sensitiva. nihil igitur absurdi uidetur sequi, si ponamus duas antimas te distinctas in homine: imὁ tantum abest ut hoe sit absurdum. ut sit omnino existis sundamentis, salsis tamen,necellinum. sECTIO ARTA. A d id uero quod addebatur,fieri non posse ut eomparemus uniuersale ad D. X gulare,& exponamus differentias inter uniuersale di singulare, di ea quaesoquuntur. Respondent nonnulli,ec illi quidem egregii philosophi eonsequentiam illam omnino a ueritate abhorrere:propterea quod, ec st intellectus est a mate, tia seiunctus, tamen potest sacere illam eomparationem, quia dicunt intellectum cognoscere uniuersale primo di directe .singulare uero no cognoscere, nisi rectexedi mediante sensu hoc est,inquiunt, in quantum consideratur ut est phantasiae ectempori alligatus. Veniunt autem isti in hanc opinionem, propter argumetum factum:& hac responsionem sumunt tum ex rex nono,decimo dc undecimo tertii de Anima tum ex Averroe illum locum exponente.
Sed haec opinio mihi uidetur esse maxime improbanda, propterea quod nullo' modo uidetur fieri possie ut intellectus singularia intelligat quandoquidem si intelligere posIet singularia possiet ab ipsis moueri,di tunc no cogeremur ponere intellectum agentem: quippe qui ob id tantum ponitur,quia singulare non potest mouere intellectum qui est abstractus a materia,& est in pura potetia: sicut non cogimur ponere sensum agentem, propterea quod sensibile singulare potest mouere sensum, utpote qui est eductus ex potentia materiae. Item non potiemus demonstrare intellectum eri abstractum a materi si intela ligeret singulare ut ostensum fuit in superioribus. Qiiod uero dicunt intellectum intelligere per se ec primo uniuersale, particula re autem reflexe, inquantum est phantasiae di tempori alligatus: mea quidem senistentia est somnium.Ex iis enim quaerendum est, quomodo possit reflecti supra phantasiam,cum sit pura potentia 5c quomodo possit intellinere singulare . nisi moueatur ab illo intelligere enim est pati. quod si moueatura singulari,cane immateriale potest moueri a materiali quod quidem tam est absurdum, qua in quod ab surdissimum. Et si hoc demus, nihil opus erit ponere intellectum agente. Etenim singularia omnia possent mouere intellectum possibilem:et sta intellectus possibilis posset efficere uniuersale ex illis singularibus: posset ergo intelligere sine beneficio intellectus agentis, quae omnia euertunt uniuersam de ipso animo Aristotelsa doctrinam Fieri praeterea non potest, ut potentia superior ec abstracta pol stresecti ad inseriorem. Item singularia se haberent ad intellectum, sicut sensibilia adsensum: essient etiam obiectum intellectu .
Item Aristoteles non dicit intellectum, dum intelligit, speculari phantasmata:
sed intelligentem,uidelicet hominem. orum uerborum haec est sententia, nec sarium este ut intellectu intelligente homo speculetur phantasmata, quia oportet ut sit prssentia intellectui. inare concludendum mihi uidetur, intellectum nullo modo intellisere sngulare, ne* directe neq; indirectet opus enim esset ut moue retur ab illo singulati, ut singulare est. quod licet aliquando comprehendatur sub uniuersali, tamen intellectus non intelligit ipsum nisi uniuersaliter. s v c τ i o Q v I N T A.
AD tex uero Aristotelis qui sunt dissicillimi, di variis modis explanantur, ut
planius resiponderemus, uisum est faciendum ut eos interpreLaremur, qu manis intelligi possit eos nullam sententiae nostrae uim afferre.
Clim igitur ostendisset Aristoteles, intellectum fieri singula, ec ita intelligere seipsum,aliquis potuisset uenire in eam opinionem, ut existimaret intellectum intelligere singularia di uniuersalia, quod quidem abhorrebat a ratione: uel dicamus.
569쪽
quod cum dixisset intellectum intelligere uniuersalia, aliquis potuisset credere quod intelligeret etiam singularia. Quomodocunq; si ad idem enim redire uidetur dicit tandem hominem sensis carnem percipere, essentiam uero carnis intelle elu:quod significat, intellectu no percipere singularia. rare inquit in tex. s. que citauimus etiam in superioribus ad aliam rem stabiliendam oc confirmandae inro- reniam aliud est magnitudo, 8c aliud est esse magnitudinis: id est quoniam aliud est is compositum,aliud forma compositi id est essentiam compositi: quod magis decla orans addit: Aliud est aqua,& aliud est elle aquae, id est forma aquae, quae est essen tia aquae: 5 sic in multis alijs, non autem in omnibus . in qilibusdam enim idem est is esse carnis id est essentia carnis,& ipsa caro: id est,in quibusdam idem est esse quod essentia. 5 ista sunt simplicia, in quibus idem est esse quod essentia. Et hoc est quod uisus est etiam dicere in primo Coeli ijs uerbis,quae uerba attulimus etiam insuperioribus ob aliam occasionem:In omnibus enim,& iis quae natura,ec his quae . si ab arte constantibus 5c generatis,altera est ipsa secundum se forma,& quae est mi- - .xta cum materia puta sphere sorma,aliud est & aurea re aerea sphera: ec iterum cir culi alia D a,5 aereus 5c ligneus circulus. Ex multis praeterea locis Aristoteles di maxime ex septimo Meta. luce clarius 7.Me M. colligitur, Aristotelem per formam sine materia intelligere ipsa uniuersalia, quae ridem sormae dicunturiquoniam forma est principium essendi, dc cognoscendi, est illa quae principaliter est de essentia: ab ipsa enim sumuntur uniuersalia. id quod uisus est Aristo. declarare in septimo Meta. teri. 3o. ubi haec scripta reliquit: uniuersale autem non est substantia, sed quoddam totum ex hac ratione,ati hac 7.Mα3o. materia est re in caeteris simili modo. Est igitur 5c formae pars,ipsius inquam qui ditatis, perinde ac ipsus quoq; totuus, quod quidem ex forma at' ipsa materia constat. d formae partes rationis sunt
solum partes,ratio uero est ipsum uniuersale: nihil igitur uetat quin per esse carnis intelligamus formam carnis quae est uniuersalis. Et paulo ante dixerat Aristoteles,
ipsius rationis partes ea quae sunt Colum ipsius formae, ratio autem est ipsius uniuersalis id est ipsum uniuersale. His ergo constituus Aristoteles inscit:Et alio, aut aliter se habent discernit uel iudicat intellectus. 5c reddit rationem: Qtria caro non est sine materia. id est, comis positum illud quod dicitur caro, habet forma in materia. si ergo ita est intellectus, id est homo qui habet intellectu: etenim non utiletur fieri polle ut per intellectum acciniamus partem animae intellectivam, quae intelligit, quia de ea non possumus uere dicere quod habeat partem sensitivam qua intelligat carne, ec intellectivam qua intelligat esse carnis. est enim ipsam et ec simplex:non enim habet diuersa principia.ut dicet Aristo. necesse igitur uidetur esse, ut per intellectum intelligatur id quod in se continet sensum 5c intellectum: quod quidem non potest eiae aliud quam homo, qui habet intellectum. Qiria ergo caro est in materia, ec esse carnis est sine materia, oc homo percipit carnem 5c esse carnis, necessitas cogit ut alio ecatio principio iudicet esse carnis,& ipsam carnem: quia eodem principio non potest iudicare ea quae sunt in materia,& ea quae sunt austracta a materia: ec si eodem principio necesse est ut aliter se habeat aliquo modo ut dicemus. no enim fieri posset ut moueretur ab eo quod percipit, quia illa facultas quae iudicat quae sunt in materia non potest iudicare quae sunt abstraeta a materia esse enim in materia, ec abstractum et se a materia maxime seiuncta sunt, ital non possunt percipi ab eadem potentia. quod si possent percipi necessitas cogeret, ut alio 8c alio modo se habe ret illa potentia, alioquin esset abstracta, & non abstracta: quod quide fieri nequit. etenim quatenus potentia,aliqua iudicat ec percipit abstracta, necesse est ut sit abstracta. opus enim ostendit substantiam. neq; opus potest esse persectius substantia: ex operibus enim ostenditur substantiae operans. Ita etiam potentia quae percipit abstracta a materia, non potest recipere immersa materiae ut sunt immersa:esset enim ec ipsa abstracia, di non abstracta, quod ab surdum est.neq; fieri potest ut ostenderemus aliquam substantiam esse aburactam a materia,si immersa materiae, ut sunt immersa, perciperet ec abstracta etiam. inrocuca recte dixit Aristoteles, quod cum aliud sit calo,aliud esse carnis,necesse est ut A a cogno
570쪽
cognoscens utrumq; diuersis principiis illa cognoscat. &s uno, utar o modo
habeat necesse est: propterea quod aliud est cd materia, uidelicet caro, ta aliud est sine materia, quod est esse carnis. Et uuia aliquis potuisset quaerere, quae n m sint ea quibus iudicans ista,diuersa iudicat in tex decimo hoe declarat dicenssensitivo, id est parte sensitiva cognistens iudicat calidum Zc frigidum, quoniam scilicet calidi di stigidi ratio quaedam est caro idem quo subiectum est caro. subiectum enim, ut patet ex septimo Mota est de ratione accidentis designatέ per calidum di stigidum singularia ta composita quae sensu percipiuntur. & mentione fecit de calido & frigido, quia sensus
non penetrat uis ad substantiam: sed quae obiaciuntur sensibus,sum accidentia. de senat ergo singularem carnem,quam cognoscens iudicat parte sensitiva. Alio a tem principio,inquit,separabili:id est ipso intellectu qui est separatus a materi reper id quod necessario ssequitur, a sensu iudicat cognoscens ei se carnis, id est caronem abstractam a materia. cum autem dicit aut sicut circumflexe linea se habet ad seipsum cum extensa sit, designat intellectum.Etenim intellectus intelligit res dis uersas genere, uidelicet speculati uas, quae sunt tantum propter scire, di operati uas. quae sunt tantum propter operari: εc cum intelligit speculativas , uidetur disti ferrea seipso quatenus intelligit operativas, ut patet ex sexto Ethici capite secun- do. nam cum intelligit speculati uas, uidetur esse sicut linea circumflexa quia non recipit aliquid extra di non extendit se ad alia,quasi reflectes supra seipsam. Cum uero intellieit operationem, uidetur assimilari lineae rectae, quia extendit conliderationem suam usque ad opera extra ipsam. Res ergo omnino diuersae necest riὀcognoscuntur a diuersts potentiis, uel ab una alio atque alio modo se haben
te. Videtur igitur dicere Aristoteles, quod esse ipsius carnis iudicatur ab homine beneficio potentiae separabilis, quae est aliud principium a senis, ut separabiis lis est: vel ab eadem potentia separabili, ut differt a se ipsa, sicut linea circumilexa differt a seipsa extensa. Non enim uidetur Aristoteles usus esse liae disiunctione, ut indiearet intellectum posse percipere reflexe singulare, quia hoe fieri non potest ob rationes allatas:neque etiam ipse hoc dicit. etenim resert illa uerba, Alio autem aut separabili, aut sicut circumflexa. ad esse carnis duntaxat, non ad carnem,
di esse carnis simul: sicut oporteret eum fecisse, si uoluisset significare intellectum intellistererestexe singulare,& directe uniuersale: sed retulit, iit dixi illam disiuncuum ad esse carnis tantum . quibus uerbis nihil aliud mihi quidem uidetur significare.nuam quod intellectus diuersis nominibus nominatus potest intelligere etiam diuersa. Quare uti dictum est, non possiimus dicere ipsum dessnasse intellectum reflexe intellistere singulare: quia solum dicit quod intelligit esse carnis satis enim est Quod inquit alio principio aut aliter se habente,iudicare esse camis: quod principium est aliud a sensitivo quo iudicat carnem. rodsi ad hunc modum interpretemur, mea quidem sententia facimus Aristotelem ueritati contentire ea auere re.Quae in re de qua loquutus erat conueniunt: non tamen hac interpretatione ita delectamur, it negemus nullam uim nos afferre illi uerbo Intellectus, quod ob ra tiones allatas interpretamur habens intellectum. Veruntamen si recte considoremus morem loquendi Aristotelis, nulla ex hoe admiratione afficiemur. etenim
in eius doctrina frequentissime nisi uelimus ipsum aliena a ueritate, ta negantia asserere) cogimur uim eius uerbis inferre: quod eos minime latere arbitror, qui in eius librorum lectione paulum modo uersati sunt, eius m doctrinae cognitionem uel minimam sunt consequuti. Ego sane longe melius esse iudico uim alicui uerbo afferre,quam facere ut sententias a ueritate abhorrentes,ec quae in rem non conueniant Dindiuinus philo phus protulerit. Quanquam etiam possumus dicere, non afferri tantam uim illi uerbo, Propterea quod homo uidetur posse dici intellectus quia est homo principaliter per intrilectum: ut nos insuperioribus ex sententia Aristotelis luce clarius ostendille arbi tramur. ad quem locum ne nimium prolixus sim,lectores re cio. . Rursus autem in his. Quia dixerat Aristoteles , in naturalibus aliud esse car nem,aliud formam carnis, ob id p cognoscentem cogi alio principio cognoscere ista uel eodem diuerso modo se habente, di declarauit hanc rem: In hac parte uiae.