장음표시 사용
51쪽
De foetore purpurarum , Purpurariis. LAnas vero ita insectas gravissimo pisculento foetore oluisse omnino oportuit. Plinius lib. IX. cap. XXXV. :- Deo. JHartialis lib. II. epigr. XVI. suid torus a Mis, quid Sidone tinctus olenti 'Idem Martialis lib. I. epigr. L.:
Hinc Strabo Geogr. lib. XVI. ob plurima baphia aerem Tyri graviorem
offrmat. πολυ διηταττα πατων τυρια καλλιστη πορφυρα .... κα δυσδιαγωγον lμεν ποιεs την η πολυπληθια των εα φεων. 0r a enim purpura optima omnium perhibetur . . . Maxima huiusmodi incinarum multitudo urbem reddit paullo
Denique Μartialis ipse lib. IV. epigr. IV. purpurarum foetorem etiam graveolentiorum corporum paedori comparat. En totum ipsum Epigramma: suod siccae re olet palus lacunae, Crudarum nebulae quod . Ibularum, Piscinae vetus aura quod marinae,suod pressa piger hircus in capella, Lassi bardaicus quod evocati,suod bis murice vellus inquinatum, suod ieiunia Sabbatariorum , Maesortim quod anhelitus reorum, suod spurcae mor ens lucerna Ledae,suod ceromata faece de Sabina, suod vulpis fuga , viperae cubile, Mallem, quam, quod oles, olere, Bassa.
Hinc Cassiodori temporibus, ut ipse ait lib. I. epist. II. . conchae istae non iam statim ac occisae fuissent, ut Aristotelis, & Plinii 'tempore usu veniebat, sed sex sere post mensibus, quam intretissent , s & certe quam coctae susssent, )ad tincturam vocabantur, idque adeo, ut teter ille pisculentus odor, quem di- .Ximus, interea evanesceret, nec in purpureas vestes transiret . Mirum es. sub tau tiam illam morte confectam cruorem de se pose spatia tam longi tempor s exsudare , qui vix Iolet vivis corporibus vulnere sauciatis effuere . Nam cum sex pene mensibus marinae delitiae a vitali fuerint vigore separatae , sagacibus naribus nesciunt esse gravissmae , scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret sorporis. Hinc ab antiquis omnino tollendus erat hic foetor odoratis aromatibus , quibus aromatibus purpuream lanam ante perfunderent , quam eam nerent , teXerent , aut in vestes inducerent. Et haec profecto caussa erat, qua odoratae purpurae omnes ob antiquis gestarentur. Μartialis lib. IX. epigr. LXIII. . Tinctis murice ves bus quod omni Et nocte utitur, die Philenis, Non es ambitiosa, nec superba,
Enarrabimus cap. XXIX. iam pridem in sepulcro prope Romam purpureas vestis aromatum plurimo odore adhuc fragrantes, quae idipsum confirment, suisse repertas. - Nomen
52쪽
Nomen Purpurar us in inscriptionibus antiquis apud Gruterum , aliosque inscriptionum collectores legitur. Caelius Rhodiginus lib. VIII. cap. XI. purpurarum piscatores hos Ρurpurarios fuisse contendit. Eques vero Orsatius Marmorum eruditorum pari. II. inscriptionem adfert, in qua nomen Purpurarius legi- tur, & fidem facit, in marmore inscriptionis ampullam quamdam, x lancem prominentes videri, illam nimirum tamquam purpureum succum excoctum , &diffusum continentem , istam vero iam purpura tinctam lanam ad vendendum appendentem. Igitur Purpurarius non purpurarum captor, aut piscator, sed infector fuit. Confirmat rem Iulius Pollux Onomastici lib. V. cap. XXXIII. I Oδε κατα8κπτων αυτα τορφυροεα φ . Qui vero haec tingis , purpurarius s vocatur ). Nec non Aelianus de natura anim. lib. XVI. cap. I.: Aνηρ πορφυρευς οταν θηρατι 'πορφυραν, Ουκ εις ανθρωπων τροφην. α 'εις εριον βαφην . Purpurarius , si pUtquam purpuram non in hominum cibum sed ad tingendas lanas comprehender t. Immo compertum est, piscatores purpurarum non Purpurarios, sed Muri legulos
fuisse vocatos . Adest in Codice Iustinianeo Titulus VII. libri XI. de Muri legulis, Gynaeciariis , quem cap. LVI. describemus.
De mutat one versicolor; colorum ptirpureorlim.
ΡUrpurae ita fucatae quatuor summis dotibus excelluere, quae cuivis facile admirationem iniiciant. Harum prima color quidam versicolor fuit, quem nos Itali cans ante appellpmus. Anno DXXXVII. ab urbe condita, .. Fabio, T. Sempronio Coss. , ardente secundo Punico bello lex Oppia lata est, cujus haec erat sententia iuxta T. Livium lib. XXXIV. cap. I.: Ne qua mulier plus semuncia auri haberet neu vesti
Duabus apud Latinos fgnificationibus vox mersicolor gaudebat. Apud posteriores Latinos vestis versicoloria eam vestem significabat , quae album suum naturalem colorem in quemcumque sve conchyliis, sive herbis factum colorem mutasset, quemadmodum colorea vestis eam significabat, quae album naturalem c Olorem suum adhuc servabat. Haec significatio apud Iurisconsultos maxime reperitur, & praesertim apud I. C. Ulpianum in L. LXX. de versicoloribus tit. III. de Legatis, δc apud I. C. Paullum in L. LXXVIII. Coccum, eodemtit. de Legatis. Sed apud antiquiores Latinos Vox versicolor procul dubio eam vestem tantum significabat, quae colore illo Vario, & instabili ornabatur, quem nos can ante appellamus. Plinius lib. XXVIII. cap. VIII. de Chamaelion te loquens, qui semper colorem mutare putatur: Nullum animal pavidius ex se matur , ideo mersicoloris mutationis. Idem Plinius lib. IX. cap. XVII. agens de mullo pisce. Mullum expirantem versicolori quadam , O numero a varietate spe tar . Cicero Finium lib. III. de pavonum,& columbarum pennis versicoloribus . in pennae pa ni , ut plumae versicolores columbis. Tertullianus cap. III. de Pallio, de iisdem pavonibus verba faciens: omni θrmate solutior , qua caudae iacent , multicolor , discolor , versicolor , toties mutanda, quoties movenda. Quintilianus me in taphorice in prooemio lib. VIII. Illa translucida , o versicolor quorumdam elocutio. Virgilius Aeneidos lib. X. de politis armis vario colore sulgentibus dicense plur
53쪽
' Astur equo Idens , verseoloribus armis .
Denique idem Sidonius Apollinaris lib. I. epist. X., licet aetatis longe posterioris, agens de irroratarum herbarum iride: ut sub verscoloribus figuris Vernans herbida crusa sapphiratos Fle Iit per prasinum vitrum lapillos . Antiquissima vero aetas legis Oppiae caussam dicit, eamdem legem procul
dubio ita protulisse vocem hanc versicolor , ut colorem Varium, Sc mutabilem ostendat. Observandum deinde per hanc legem non herbaceas, sed purpureas tantum vestes fuisse vetitas. Apparet enim primo legem Oppiam latam , ut domesticis sumptibus sublatis viri aptiores essent ad iuvandam pecunia rempublicam, quae rebus omnibus tunc lindigebat. Livius eodem loco: Apparet ob inopiam
miseriam cilitatis, quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae
erant , Ulam legem scriptam. Verum haec domesticorum sumptuum diminutio haberi quidem potuisset, si purpurae fuissent vetitae, quae immenso venibant, uti cap. XLVIII. videbimus, non vero si colores herbacei vetiti fuissent, qui minimi emebantur, uti cap. L. demonstrabimus. Sed immo conceptis verbis ipse Livius purpuram tantum nomine versicolorium vestimentorum a lege Oppia vetitam amrmat . Ita enim ille Catonem inducit in legem dicentem : suid honesum P ctu saltem seditioni praetenditur muliebri Z in auro, purpura fulgeamus, inquiunt. Ita deinde inducit Tribunum Valerium pro legeto uentem Purpura viri utemur . . . . feminis dumtaxat purpurae usum interdicemus 2 Si igitur lex Oppia& purpureos, & herbaceos colores vetuisset, vox ejusdem versicolor omnem factitium colorem procul dubio significaret. Sed cum lex Oppia unos purpureos colores vetuerit , hac etiam ratione eiusdem vox vescolor varium , & mutabilem colorem purpurarum significat, & ostendit. Et profecto res ita est . Antiquae purpurae non semper suos plurimos, quos diximus, colores ostentabant, sed immo totae nigrae e conspectu , sive contra spectatae, suos illos optimos colores violaceos, rubidos, caeruleos, flavos, alios que sive simplices, sive mixtos, quos enarravimus, tunc tantum aperiebant, cum illae suspicerentur, cum nempe ex imo ad summum, aut aliis huiusmodi statibus aspicerentur, id quod in versicoloribus omnibus us venire consuevit . Plinius lib. XXXVII. cap. IX. genus quoddam amethystorum damnat, quod suspectu colorem violaceum non ostenderet , quemadmodum in purpureis coloribus usu venisse adfirmat: suintum s genus amet forum ) ad viciniam crinfalli descendit albicante purpurae dele tu. Hoc minime probatur, quando praecellens debet esse in Juspectu et elut ex carbunculo refulgens quidam in purpura leviter roseus nitor. Idem
Plinius lib. IX. cap. XXXVI. clarius dicit, purpuram rubidam Tyriam fuisse nigram aspectu, & tantum suspectu rubidam, idest cum ex imo ad summum spectaretur: Color sanguinis concreti nigricans a pectu , demque suspectu νGul-
heus. Seneca Naturalium Quaest. lib. I. cap. V. postquam colores Iridis caelestis assirmavit omnes versicolores esse,s quod quibusdam reflexionis angulis aspiciantur, quibusdam vero evanescant ) statim eosdem Iridis colores purpureis coloribus aequiparat, qui quoque, ut ipse ait, extolli, & suspendi, nimirum in
angulo ipsius reflexionis radiorum collocari debent, alio omni statu evanescentes et Sunt etiam quidam colores, qui ex intervallo vim suam extendunt. Purpuram TFriam , quo melior, saturiorque est, eo oportet altius teneas, ut fulgorem suum sen-F rit.
54쪽
dat. Non tamen ideo non habet illa colorem, quia quem Ut tim habet , non quomodocumque explicetur , ostendit. Μacrobius Saturnal. lib. II. narrat, querenti Augusto obscuritatem purpurae Tyriae venditorem dixisse, extolli , & suspici eam oportuisse, ut color eius optimus rubidus videretur, eique ita multo sale respondisse Augustum ipsum : Cum de T riae purpurae , quam emi iusserat s Augustus )obscuritate quereretur , dicente venditore: erige altius , suspice: his salibus usus es. suid ergo' in populus Romanus dicat me bene cultum , in solario ambulatu-pus sum P Hic vero animadvertisse liceat, hunc artificem, qui purpuram nigriorem Augusto vendidit, illum fortasse Cn. Hiatum Doryphorum fuisse, qui purpurarius Augusti nominatur in hac inscriptione apud Μuratorium pag. DCCCCIII. n. VIII. Cn. HIA IUS. DORYPHORUS. PURPURARIVS AUGUSTI . Plinium quoque dixisse vidimus in lib. IX. cap. XXXVI. de Tyria purpura loquentem :Nigrantis rosae color sublucens& Virgilium Georgicon lib. IV. describentem a melli florem: Violae sublucet purpura nigrae. Haec autem Virgilii,& Plinii verba sublucet , 8c subliscens , aliaque similia plurimorum scriptorum verba, quae
passim occurrunt, liquidissime etiam demonstrare videntur, flavos, caeruleoS, ru bidos, violaceos, aliosque purpureos, quos diximus, colores non semper apparuisse se, sed tantum inter quamdam obscuram nigritiem, iuxta varios vestis status idem iidem effulsisse, uti in versicoloribus omnibus contingit. Erant igitur purpu rae omnes versicolores, id est nigrae aspectu, suspectu vero, aut transverso con spectu vel violaceae, vel rubidae, vel caeruleae, vel flavae, vel alio ex relatis coloribus donatae apparebant, uti quoque caelestis Iris, herbarum iris, arma pOlita , columbarum , & pavonum plumae, nigrae quoque aspectu sunt, suspectu vero, aut despectu, aut transverso conspectu , nimirum propriis reflexorum radiorum angulis constitutae, iisdem flavis, caeruleis, rubidis, violaceis coloribus statim laetissimae apparent, uti cuique est notissimum.
De splendore colorum purpureortim. ΡUrpurarum colores nedum erant varii, aut versicolores, sed etiam ignei, splendentes, Sc scintillantes, quae secunda erat eorum dos. Iam primum enim versicolores omneS colores semper lucere, & coruscare quisque novit. Audivimus deinde Ρlinium lib. XXXVII. cap. IX. describentem purpuram violaceam simillimam amethystis, & proinde earumdem amethystorum vivido fulgore donatam: Principatum amet si Indicae tenent. . . Caussam nominis asserunt , quod usque ad vini colorem accedens', priusquam eum degustet, in violam desinat, fulgorque quidam in illa sit purpurae , non ex toto igneus , sed in vini colorem desciens. Indicae ab solutum felicis purpurae eolorem habent. Immo observandum, eodem loco Plinium asseverare, fulgorem purpurarum ex toto fuisse igneum , eumque igneum purpurae fulgorem in amethystis Indicis integrum effulsisse , in ceteris fuisse desideratum : Fulgorque quidam in illa si purpurae , non ex toto igneus Indicae absolutum felicis purpurae colorem habent.
Vidimus quoque eumdem Plinium lib. XXXVII. cap. IX. genus quoddam amethystorum damnantem, quod illis non esset fulgor ille purpureus, qui fulgori
vividissimi carbunculi similis esse consuevit: cuintum amethystorum genus ) a
55쪽
vlaialam erae VII; descendit , albis te purpurae de ectu. Hoc min me probatur
quando praecellens debet esse in f spectu vetat ex carbunculo resti ens quidam in purpura leviter roseus nitor . Claudianus in IV. Honorii Consulatum non solum flammas arcanas purpurae amethystinae, & caeruleae nuncupat, quasi purpuras violaceaS, & caeruleas non minus versicolores, quam coruscantes more flammae diceret, sed etiam eumdem igneum splendorem esse affrmat tam Sidoniis purpuris, quam gemmis Rubri, aut Indici maris. . et sus inest, fulgor Iberus Temperat areanis bacinthi caerula fanimis. suis iunxit lapides ostro , quis miscuit ignes Sidonii, Rubrique maris' Verba quoque fulgor, nitor , splendor , ardor purpurae , purpura fulgens , nitens , splendens , ardens , quibus semper antiqui scriptores ad purpuram indigitandam
utuntur, quaeque verba ubique in eorum libris prostant, verissimam hanc, quam dicimus, purpureorum colorum scintillationem, & coruscationem aequo modo clarissime ostendunt. Hinc etiam Ovidius Fastorum lib. VI. purpureorum colorum splendorem almae lucis ardori comparat: Laetaque purpurea luce refulsit humus.
Nec non Catullus in Epithalamio Pelei, & Thetidis: .
Purpureaque procul nantes a luce refulgent.
Hinc etiam Horatius ode II. lib. III. purpurae nitorem ipsorum siderum ardentissimae scintillationi anteponit:
Nec purpurarum sedere clarior Delenit usus .
Si autem hae purpurae, uti flammae, gemmae, & sidera etiam in umbra coruscabant, facile cuivis est intellectu, quot innumerabilibus radiis fulgentissimae istae purpurae ad solem positae emicarent, & uti sol ipse arderent. Id confirmat Claudianus in IV. Honorii Consulatum:'sis radiato murice solem Combibis. Nonnus etiam Dionys. XL. v. CCCI X. scintillas maris, & humidum ignem purpuras vocat, ut flammeam illam scintillationem , qua fulgerent, vividissime exprimeret. Sic inquit Και Tυριης δεδευμενα φαρεα
Eνδορισχον χαροπησι γενειασι θεσκελον ιχθυν, X. ιυνεας μορφυρε παρηιδας αιματι κοχμου, φοινιξας διερω πυρι , Et TFria conspexit tinnia vesimenta concha Purpureas scintillas eiaculantia maris, Ubi eanis in mari laborans in I ttore comedenS Intus latentem fuisse maxillis divinum piscem Niveas purpurabat genas sanguine conchae Labia cruentans hum do igne.
Et vividius Iulius Pollux Onomastici lib. I. cap. IV: Xαιρει δε ηλιω
56쪽
XLIV φαιδροτεραν την αυγην , ε αφοινισσομἈνην εκ του ανω πυρος. Sole autem gaudet purpurae tinctura . Et lux eam infammat , splendoremque eius reddit pleniorem , splen didiorem, oe caelesti igne coruscantem. Primis huiusce libri capitibus iam satis a nobis demonstratum est, purpuram violaceam violae, rubidam sanguini concreto, caeruleam saturam hyacintho, caeruleam dilutam flori malvaceo, flavam calthae, aliasque purpuras aliis hujus modi floribus, δc corporibus fuisse similes. Ea tamen coloris tantum, non vero splendoris similitudo fuit existimanda. Illi enim flores, dc corpora colores fixos, constantes, & inertes tantum ostendunt. Purpurae autem colores eosdem vivi dissimos, dc fere radiantes gerebant. Tanto igitur purpurae floribus, dc corporibus ipsis praestiterunt, licet colore similes, quanto colores naturae Vers colores, vividi, & scintillantes itidem naturae coloribus fixis, constantibus, & inertibus antecellere conspiciuntur. Erant igitur purpurei colores non tantum versicolores, varii, sed etiam coruscantes, & ardentes, quemadmodum colores. Iridis caelestis, iridis herbarum, armorum politorum, columbarum, dc pavonum , ignitae flammae, gemmarum coruscantium, stellarum , 8c scintillantissimi solis ipsius, qui coruscantes colores procul dubio purpureorum colorum, de quibus loquimur,
vividissimae, & unicuique adhuc spectabiles, & admirandae imagines certissime sunt habendae.
De immortalitate colorum purpureorum.
TErtia purpureorum colorum dos erat immortalitas. Et profecto sal, oleum,& bitumen murinum , quibus madent conchylia, & corpora maritima omnia, diuturnitatem, & tenacitatem quamdam fere indelebilem coloribus purpureis praebere debuerunt. Cassiodorus lib. I. epist. II. autumat prius vestes, quam vestium ipsarum purpureos colores consumi consuevisse: Haec cum infecta semel sub tantia perseverat , nescit ante subtrahi, quam vestis pust absumi. Priscus Philosophus Lucretius lib. VI. de doctrina nostrorum hominum circa corporum attractionem loquens, valida cohaesione picis, glutinum, & calcis arena mixtae enarrata, statim tenacissimam colorum purpureorum cohaesionem addit, qui pur- . purei colores ea vi, ut ipse ait, lanae commiscebantur, N. adhaerebant, ut infinitae omnes maris aquae ad eosdem colores vel delendo , vel saltem minuendos nullo modo suppetere potuissent: Purpureusque colos conchi lii iung tur una Corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, nisu s Neptuni suctu renovare operam des ,
Non mare si totum velit eluere omnibus tindis.
Refert Appianus Alexandrinus in libro de bello Μithridatico triumphasse Pompeium de Μithridate, chlamyde Alexandri magni indutum, ut aiebant:
Aυτος ο Πομπηιος επι αρματος τουδε λιθοκολλητον, χλαμυδαψασιν , Αλεξανδρου του Μακεδονος. Pompeius ipse curru vebebatur gemmis, auro que splendens , chla de , ut aiunt, Alexandri Maeedonis indutus. Plutarchum in eiusdem Alexandri magni Vita reserentem, hunc Regem Susis occupatis ibi reperisse immensam purpurarum vim, quae recentissimae viderentur, licet
57쪽
licet biscentum prius annis ibi repositae fuissent .' Oπου φασι και πορφυρας Ερμιο
ευρεθηναι ταλαντα πεντακισχιλια , συγκειμενης μεν ετων δεκα δεοντων διακοσιον , τροσφατον και το ανθος ετι και νεαρον φυλαττουτης. Ubi aiunt, reperin
ia fuisse quinque millia talenta purpurae Hermionices ante annos CXC. ibi repostae ; furem , ac colorem recentem adhuc servantis. Nurat Plinius lib. VIII. cap. XLVIII., praetextam purpuream, qua Servius Tullus signum Fortunae ornaverat , durasse DLX. annis usque ad mortem Seiani, qui Tiberii celeberrimus minister fuit, eoque longissimo temporis spatio nec purpureum illius vestis colorem ullo modo dilapsum esse, nec ullum te redinum damnum subisse, quibus teredinibus sortasse marinum ipsum sal, oleum, & bitumen inimicum esset: Se ii Llii praetextae , quibus signum Fortunae ab eo d catae coopertum erat , duravere ad Seiani exitum', m rumque fu i , nec desiuxisse eas , nec teredinum iniurias senis soann s DLX. Refert Pignorius in suis annotationibus ad librum Cartarii de imaginibus Deorum , anno MDCVI. prope Romam monumentum quoddam detectum, quod Attilii Calatini fuisse tunc temporis est creditum, & in eo duas vestes laneam , & sericam purpureo colore insectas repertas fuisse. Reliquiae harum vestium purpurearum servantur adhuc Romae in Moseo Collegii Romani,& Pisauri in Mus eo CL. Equitis Annibalis ex Abbatibus Oliverit Iordanii, quem libens volens honoris caussa nomino. Pallidulus erat harum Vestium color, similisque colori soliorum aridorum , quem colorem procul dubio tot saeeulorum aetas, ipsiusque humecti sepulcri situs produxerat. Vestis lanea quibusdam purpureis latis fasciis, sive taeniis distinctas habebat oras,& proinde toga praetexta erat, uti cap. XLI. videbimus. Color vero purpureus similis erat colori lapidis porphyritis, & proinde rubidus Tyrius erat, uti cap. V. demonstravimus. Incipit Pignorius ipse: anno I 6O8., id mese d. febbrato Iaυorandos tina vigna de' Signori Lani suordella porta Petta di S. Sebas ano vicino a capo di bove s' e scoperto tin pilo antico coperto , d; lavoro sibietto , ma bene intino , e senta memoria alcuna. Si tro δἱn esse tin panno ben conservato di finissima lana , ed un vesito serico , ambedue di quel colore, ebe mostra D stalia secca, e ti vano at ferrugineo, come d cono i Latin , s hic Pignorius serrugineum perperam intelligit colorem rubiginosum, qui fere similis sit aridorum soliorum colori, quemadmodum cap. III. observavimus, ) con certe striste larghe net panno di lana , c/e erano di colore purpureo ,ed odoraυano molio ambidue ques; vestiti di odore , cbe teneva deu' aromato. Ei ineallatis minutis aliquot rationibus, ut illud Attilii Calatini sepulcrum fuisse fidem faciat, addit. ) Π panno , che io simo, che fobse clamide s toga praetexta potius praetextis enim Romae, chlamydibus militiae tantum Romani utebantur ) molior eco , e copisso di roba It colore di deito panno io non dub to, ebe fuse dipo, popa netl' eserem iis , po obe se ne vede ancora it segno. Ne era la porpora di uis sol colore, come alcuni s' imma nano ' poichὸ scrive Vitruvio, che se ne troυava dii rante al nero , di rosa , e di violacea suessa nostra sara deli' altra , dei co-Iον dei por o , che dalia purpura s' e pure buscato ii nome di pospite. Hinc Tyria purpura fuit, quae rubido colore uti lapis porphyrites gaudebat, quemadmodum eap. V. animadvertimus.
58쪽
De mollitie colori .et purpureorum.
TEnerrima mollities quarta dos erat, qua purpurae antiquae celebrabantur. ab eodem sale, oleo, & bitumine marino sorte &. ipsa profecta. Iuvenalis Sat. XIL:
vectem Purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam .
Tibullus lib. IV. eleg. IV. Mollia caris Vellera det succis bis madefacta Dros. Vopiscus in Vita Carini: Iam quid lineas petitas Me pio loquar' sui Dro , Sidone tenuitate perlucidas , micantes purpura , plumandi dissicultate per-noMles 8 Lampridius in Alexandri Vita hunc optimum Imperatorem refert vestibus lineis puris non auro, non purpura distinctis indui solitum, caussamque huius rei interserentem , aurum rigidas emcere vestes, a mollitie vero lini purpurarum mollitiem satis rependio Boni linteaminis appetitor fuit , oe quidem puri dicenso Si lintei iccirco sunt , ut nihil asperum habeant , quid opus purpura ZIn lintea autem aurum mitti etiam dementiam iudicabat, quum asper tali adderetur sigor. Hasce auctoritates experientia sequatur. Vestes purpureas in relato prope Romam monumento repertas inusitata mollitie insignes testatur Pignorius ipse, ut superiore eapite audivimus, 3c reliquiae, quae Romae, & Pisauri sunt, uti eodem capite diximus, eamdem mollitiem confirmant. Si quatuor , quas memoravimus, antiquarum purpurarum dotes etiam aetate hae nostra mirabiles esse possent, qua certe aetate tot eximiis dotibus ornatum artificium nullum reperitur, multo magis tertia, & quarta dos, nimirum coloris immortalitas, & vestis mollities celebranda fuit ab antiquis, utpote qui lineis fere non utentes, laneisque vestibus tantum corpora circumdantes, eas saepius inquinare, & hinc assiduis loturis apud fullones eas subiicere cogebantur. Quare antiqui populi vel laneas vestes ferre consuevere naturali albo colore donatas, qui numquam loturis dilabitur, vel purpureis coloribus insectas, qui etiam nullis umquam loturis evanescebant, uti est demonstratum.
De materia vesium purpurearum.
CVm antiqui homines ex quatuor materiis distinctis vestes sibi construerent, nimirum lana, serico, lino, bombycino iuxta Ulpianum in lib. XXIII. de
auro, & argento legato: Vesimentorum sunt omnia Ianea, lineaque , vel fer ca , vel hom c na', hinc eadem omnia vestium genera purpureis coloribus procul dubio
Lana secundum pelles antiquior vestium materies, secata prosecto fuit coloribus purpureis ab antiquis. Res in comperto est, & testimonia sere omnia veterum id probant, quae per hunc librum relata prostant. Sericum antiquis temporibus apud populos Seres tantum excultum, qui in
59쪽
ter Sinas, &I ndiam incolebant, Alexandri magni victoriae Graeciae tradidere,& victoriae Asiaticae Romanorum tradidere Italiae. Pari pondere auri id nobile filum a Graecis Latini, a Ρersis Graeci, & ab Indis, 3c Seribus Ρersae eomparabant, quousque Iustinianus Imperator ova ipsa sericarum erucarum ab Indis in Graeciam traduci curavit, uti est notissimum. Statim vero antiqui nostri homines purpureis coloribus seri cum ipsum nobilitavere, summo pretio purpurarum summum serici pretium cumulantes. Pauca veterum testimonia , quae probent , ieri cum quoque purpureum fuisse, afferimus, aliis omissis. Seneca Hippolyti AE .
Removete famulae purpura, atque auro illitas Vestes , procul si serii muricis rubor, suae fila ramis ultimi Seres legunt.
Μartialis lib. III. epigr. LXXXII. ultus ostro , fericisque pulvinis. Claudianus in IV. Honorii Consulatum.'tribuere colorem
Phoenices , Seres subtegmina , pondus mdaspes . Boethius de Consol. Philosophiae lib. II. metr. U. enion lucida mellera Serum Urio miscere veneno .
Sidonius Apollinaris Carm. XV.
Ser ea Sidonius fucabat stamina murex. D. Ρaullinus Poem. XXII.: Isaias rig da cingendas veste minatur , Quae modo purpureis ferica mixta gerunt Vopiscus in Aureliani Vita: suum ab eo uxor sua peteret , ut unἰco pallio blatteo serico uteretur. Lex I. Lib. IV. tit. XL. in Iustinianeo Codicer Fucandae , atque diserabendae purpurae vel in serico, vel ἱn lana. Linum & ipsum antiquissimam vestium materiem rarius purpureis maduin se coloribus reperimus. Cleopatram legimus tantum famosam Aegypti Reginam per notissimam luxuriem purpureis decorasse coloribus linea vela suae navis praetoriae in celebri apud Actium pugna, & Romanos purpureis coloribus fucasse tantum amplissima linea vela, quibus theatra, Sc amphitheatra ad arcendum solem , & pluviam obtegerent, quaeque Vela, & scenam, & arenam , Sc spectatores,& totum illud maximum concilium purpureo colore floridissime inficerent, Zc inflammarent. Duobus hisce casibus exceptis, antiquos legimus lineorum magis candore, quam purpureo colore esse delectatos . Plinius lib. XIX. cap. I.: Tentatum es tingi linum quoque , m vesium infantam accipere . . . Velo purpureo ad A ctium cum M. Ahionio Cleopatra venit, eodemque effugit. Hoe suit imperatoriae natis insigne . Postea n theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium invenit se Catulus , cum Capitolium dedicaret. Carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther . inpollinaribus ludis. Mox Caesar Dictator totum forum Romanum intexit, viamque sacram a domo sua ad clivum usque Capitolinum , quod munere ipso glad atorio mirabilius visum tradunt. . . Vela nuper colore caeli sellata per rudentes , terra etiam ἱn amphitheatris principis Neronis rubente . . . . Cetero mansit candori pertinax gratia. Plutarchus in Vita Antonii refert pariter
60쪽
pariter de Cleopatra, ipsam velis purpureis instruxisse navim , qua primum ad ipsum Antonium, a quo multis litteris evocata fuerat, contendit: Ου ουτω κατεφρονητε, και κατεγελασε του ανδρος, ωςτε πλειν ανα τον Κυδνον ποταμον εν πορθμus χρυσοπρυμνω , των μεν ιs ιων αλουργων εκπεπετασαενων , της δ' ειρεσιας αργυραις κωπαις αναφερομιενης προς αυλον α α συριγξι , και κιΘαραις συνηρμομιε
νης. deo' . ntonium ludibrio, risu que habuit, ut CFdno amne subveberetur lembo cuius aurea puppis erat , velis passis purpureis, remis argenteis , qui ad tibiarum, risularum , clibararumque sonum concinne agerentur. Lucretius lib. IV. de natura rerum :Et molgo faciunt A lutea , russaque vela , Et ferrugina , cum magnis intenta theatris , Per malos volgata, trabeisque trementia futant. Namque ibi consessum cateat subter, omnem Scenai speciem , patrum , matrumque, deorumque In siciunt , coguntque suo fultare colore. Et quanto circum mage sunt inclusa theatri Moenia , tam magis haec intus perfusa lepore Omnia conrident conrepta luce diei.
Contra ea byssus subtillimum lini Aegyptii genus prae ceteris lineis vestibus purpura tingi consuevit. Fortunatus lib. VII. poem. IlI. .'Veste superposta bis cocto purpura bsso , Idem lib. II.
Iter palmatae, trabeae nitet alter honore, Pingit m ornatum gemma , aurum , purpura , bisus :Salomon in Proverb. cap. XXXI. .' Purpura, ssus indumentum eius . B. Lucas
cap. XVI. v. XIX. Induebatur Epulo ) purpura, sso. Bombycinum tandem erat serici genus, quod in Arabia, Assyria,& Insula Coo a Vermibus educebatur, qui longe a sericis erucis differebant iuxta Aristotelem lib. U. cap. XIX. de histor. anim. , Plinium lib. XI. cap. XXII. XXIII., Isidorum lib. XIX. cap. XXII. ,& antiquum Iuvenalis Scholiasten ad vers. CCLX. Sat. VI. Hoc vero bombycinum, utpote dotibus inserioribus donatum, serici postea cessit mollitiei non minus, quam subtilitati, & diuturnitati, penitusque in desuetudinem abiit, cum seri cum ipsum Iustiniani temporibus allatis sericis erucis ubique in Graecia vulgatum est. Tum vero bombycinum vulgi errore ad illud lini genus transiit significandum , quod nunc cotone, bambace , bambag a appellamus, nomine satis aperte ex Latino verbo bom e num contorto. Veri autem simile est, Coas vestes sua subtilitate, & pelluciditate celebres, quae ex bombycino ibi producto componerentur, purpura etiam infectas fuisse. Horatius lib. IV.
Nec Coae referunt ἰam tibi purpurae, o clari lapides tempora. Iuvenalis Sat. VIII. .' Spartana chla s, conchylia Coa.CA.