Decreta authentica congregationis Sacrorum Rituum ex actis ejusdem Sacr. Congr. collecta cura, et studio sacerdotis Aloysii Gardellini ... Tomus primus septimus Ad decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum appendix altera, continens instructi

발행: 1825년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ς. Neque objicias , in citata CaeremomaLs Rtihrica Cappellanos appellari : nam ibi agitur de functione peragenda ab Episcopo in propria Dioecesi , dc dignum est, ut proprii Cumellani eidem insergiant. Accedit, quod Camelliani nomen non ita convenit Sacerdotibus , ut nequeat aliis Ecclesiasticis personis aptari pro diversitate munerum , quae ipsis data sunt, ut videre est aseud Gu-Cangium in Glossario morb. Gmellanus; unde nomen est potius' officii , quam dignitatis . Ex his colligi facile potest perperam , &arbitrarie GDalerium praefatam adnotationem addidisse . Satis igitur erit , si ad Canonem quatuor Intortitia a Clericis deserantur ,& quatenus Missa sit Pontificalis, sex , vel ad summnm Octo , qui non discedant ab Altari post elevationem , ut in aliis Μissis solemnibus fieri solet, sed ob reverentiam Sacramenti ibi permaneant

etiam post Communionem . 6. Standum igitur est Instructioni, quae verbis illis e ν' inter- verranno Onninamente Otto Sacerdoti Nestiti di cotta , e colle tomcie accese in mano et , loquitur stricte de Comitatu Processionis , neutiquam vero de intortitiis deferendis ad Canonem , & per eosdem Ministros adhibendis in Processione . Dum vero Instructio Octo designat, cum utatur dictione onnina mente, quae significat: saltem : ad minus , satis demonstrat , consulere voluisse decori sacrae actionis quoad Ecclesias minores , & pauperiores , quae Clero non abundant , & adscititios Sacerdotes , Oc Clericos tenentur adhibere . Caeterum, quo major est numerus, magis etiam prospicitur venerationi tanto debitae Sacramento . Porro haec regula in Urbis Ecclesiis tamquam lex est omnino servanda. Decet namque, ut id munus Sacramentorum maximo praestetur Sacerdotibus t-- quam dignioribus ministris . I. Forte tamen eadem regula tanto non est cum rigore accia, ut positivum praeceptum in omni sui parte necessario importet. Praeceptiva equidem est quoad numerum funalium , quae prope Sacramentum deferri debent ; directiva vero quoad qualitatem eorumdem , dc personas , a quibus gestanda sunt lumina . Cupit , ut octo ardeant intortitia , at crederem non laedi regulam , si servata cereorum quantitate , minor sit intortitiorum numerus in pauperioribus Ecclesiis , quae nimis non sunt gravandae. Ad qualitatem personarum quod attinet, Sacerdotes scilicet, a quibus iuxta Instructionem intortitia gestanda sunt; adgertendum est,

quod , si excipias Patriarchales , Collegiatas, et Regularium Ecclesias , vix aliqua ex reliquis est , quae idoneum ad ea praestanda ossicia Clerum habeat. Extraneos hinc opus est accersire , nec Sem Diuiligod by Cooste

132쪽

per ea in copia, quae necessaria est, haberi Sacerdotes possunt hinc supplere necesse est ope Clericorum in iis , quae certum non requirunt ordinem . Propterea existimarem non laedi regulam , si , servata sorma, et numero, quatuor saltem Sacerdotes, & totidem Clerici cum cottis mundis faces accensas gestantes proxime ante

haldachinum incederent. Idem potiori jure dicendum de aliis Ecclesiis extra Urbem , ad quas Instructio non extenditur. Locorum consuetudines , dummodo laudabiles , & rationabiles sint, servandae sunt; maxime vero , ubi Sacerdotes pauci sunt numero , et qui

adsunt vel Altari debent inservire , vel aliis praeripiuntur ossiciis , quae nequeunt a Laicis praestari : quo in casu non ambigerem a Clericis cotta indutis , vel in horum desectu a Laicis decenti habitu amictis , veluti est proprius alicujus Sodalitatis , posse faces deferri immediate ante Sacramentum .

8. Minime assentior Ca lerio , qui hanc limitationem nimis extendit, inquiens et Idem esto iudicitim , qtioties intortitia magni

ponderis in majorem Sacramenti honorem defertintiar : haud enim conυenit gravia onera subire Sacerdotes , qui et Per ca/ἐOnicas Sanctiones a laboriosis Prohibentur operistis . Hujusmodi limitationis extensio generatim sumpta alicui videri sortasse poterit tamquam exceptio regulae , etiam quoad Urbis Ecclesias . Verum vel has simul comprehendat, vel alias extra Urbem solummodo respiciat ,

certe locum habere nequit. Si adhibeantur magni ponderis intortitia , deserantur utique a laicis , & si vis, etiam a bajulis , sed hi suo loco incedant, digniorem Sacerdotibus , vel Clericis minoris ponderis faces gestantibus relinquant , & solum propius ad Sacramentum accedant , si tam Sacerdotes , quam Clerici desint. Quamobrem unica ratio , qua iisdem liceat prope apud baldachi num incedere , est Ecclesiasticorum deficentia , & non alia . Si Nalerii opinio obtineret, graves & non serendi orirentur abusus e facile accideret, ut ad occupandum digniorem , & nobiliorem locum supra Clerum , Sodalitatum Priores magni ponderis faces sibi compararent , & in his gestandis incommodum superaret ambitio .

9. Sed & alia est quaestio de ordine . dc loco incedendi. Μirum profecto est , quod hujusmodi excitentur dubia , dum Instructis tam clara est, ut disputandi locum haud relinquere videatur. Perspicua sunt verba : procederanno dalli lati aυanti si bal c-Chino , nihilominus , quia in Caere nomadi Disco orum legitur ea lateribus hinc inde ibunt octo Camellani etc., non defuere qui nuda verba aucupantes, dc negligentes contextum , arbitrati sunt Dissilired by COOste

133쪽

Iῖς octo illos Sacerdotes non ante, sed hinc inde a lateribus baldachini incedere debere. Verumtamen sistractio aperte dicit aυanti zet Caeremonitae Discoporum , etsi eamdem non adhibeat dictionem , & solummodo formula utatur I a lateribus hinc inde ibunt zsequentibus tamen verbis declarat id, quod non satis erat expressum ς immediate siquidem subdit: et post eos Cappellanos scilicet funalia deserentes o Acodilhi cum duobus thuribulis continuo Sanctissimum Sacramentum Per viam thiari cantes z Qui enim fieri potest, ut Acolythi Sacramentum continuo incensent , si locum occupare debent post deserentes intortitia hinc inde a lateribus bal- 'dachini Sed quoniam necesse est, ut Acolythi incedant ante ipsum Sacramentum , plane ad veritatem consequitur , Sacerdotes , Vel Clericos cum intortitiis, non hinc inde a lateribus Baldachini , sed

hinc inde ante Acolythos agmen sequi debere : non tam δι PVOPt rea , subdit Caυalerius ad hunc locum , ego crederem Sacram n tum post Baldachinum taminibus esse deserendum , sed Patenus uberior eorum numerus haberi nora posset, duo ex Praedictis octo

post baldachinum magis lati rem distrittii et Sed hujusmodi opinio arbitraria est, dc adversatur praxi ubique receptae , etiam in majoribus Ecclesiis, quae minoribus exemplo sunt. Nam post bal-dachinum magnis tantummodo Principibus, & Praelatis conceditur intortitia deserre; nulli bi vero aliis e Ciero . Nec tanta est d, stantia deserentium intortitia, ut, quemadmodum putat Cavato

rius , Sacramentum luminibus desertum censeatur , IO. Attamen , si huic incommodo consulendum sit, quod opus esse non censeo , remedium facile occurrit. Sac. Rit. Congregαtιο , quae cohaerenter ad Ruδricas , aliasque Ecclesiasticas leges , α ubique receptas consuetudines , mandat , ne laici mixti incedant cum

Clero , cui nobilior in Processionibus cedendus est locus ς arcet Oficiales Sodalitatum ab incessu ante baldachinum post Clerum , sed eis locum assignat a lateribus baldachini . Ita in remesina IO. Maii I 6o8., in Nician. 3o. Ianuarii 16i6. . et novissime in Seno gallim. s. Maia i 736. ad Dubium 2 An Lestat confratribus Gn. cretatis Sanctisςimi Sacram reti Torrae Montis moi incedere cum intortitiis Post Gerram hinc in , et ante Baldachinum in U- Iemnitalo Sanctissimi Corporis Christi; sios potius tenean trir incedere a latere ejiasdem Baldaehini responsum fuit et Negat/Me a Primam Partem : Ah nati, o quoad secundam in haC collectione num. 23o. 37 a. 3396. ) Hinc ad scrupulum amovendum , ne prope Sacramentum luminaria desint , poterunt , si aliqua adsit

Confraternitas , hinc inde cum intortitiis incedere ejusdem digni Disiti es by Corale

134쪽

res ossiciales ; sin minus , non est ab Instructionis regula declI

nandum .

i I. Quamquam, si ab Ecclesia discedendum sit , et Sacramentum per plateam , aut proximas Vias circumserendum , nonnunis quam periculum subest, ut exsufflante aere , aut decidente imbre , lumina extinguantur : ne autem propterea debitus luminum honor Sacramento deficiat, provisum fuit a S. M. Benedicto XIII. in Concilio Romano anni Iras. titui. I s. cv. 7. , ubi mandatur et

Ut cyi altior fallem ciam suis hastis lanternae ComDaren tur ; et Suis semPer cum intus accensis candelis hinc inde circa Celebrantem , qui Sacramen tram gestat , in Postertim deferantur . Si hujusmodi adhibentur lanternae , quae necessitas , Ut alii ad baldachini latera incedant cum accensis facibus 8 Dixi, si extra Ecclesiam circumseratur Sacramentum ; nam si intra Ecclesiae ambitum Processio fiat, cessat ratio adhibendi lanternas , cum nullum periculum immineat ventorum , aut pluviae , unde lumina e

tinguantur .

II. Non hic immorabor in refellenda illorum opinione , qui

censent octo illos Sacerdotes , aut Clericos, utpote Sacramento Pro ximiores , deferre debere intortitia manu intima , scilicet versus Sacramentum , ita ut qui a dexteris sunt, illud gestent manu sinistra , qui vero a sinistris dextera deserant. Universalis contraria Praxis satis est ad eam prorsus eliminandam . Etiamsi agatur deviatico ad aegrotantes deserendo , faces gestandae sunt manu eX-tima . Ita mandat Instructio jussu Innocentii XII. primum edita,& iterum a Clemente XIII. confirmata num. 28. , ubi legitur x Chistici a destra . Portera colla mano destra la torcia , chi a sinistra colla sinistra I Inani igitur , hac praetermissa quaestione , illud Potius non Omittendum arbitror, quod in hac Processione , sicut 3c in aliis , in quibus Sanctissimum Sacramentum desertur , Omnes d hent incedere detecto capite . Rituale Romaniam titui. de Processione in Festo Corporis Christi . claris verbis id jubet : omnes Procedant nudo capite . & Sac. Rit. Congregatio in Castellaniaten. u. rilis i667. In Processione Cor oris Christi nulli ex Gero licere procedere culte cooperto , edixit in hac collectione ntim. 2as 3. ὶ Per hoc tamen non interdicitur Clericis delatio bireti , sed prohibetur usus: possunt quidem hi manu facula non impedita hi-retum gestare, imo debent, sed nequeunt capiti imponere . Nec licet usus Pileoli. Sac- Rit. Congregatio in mina 23. Iantiarii 27Oo. ad Dubium t An Canonici parati mel cum Gima in Proces- σι Πιbus Sacratissimi Corporis Christi incedentes immediate ante Diuili od by Cooste

135쪽

8aldachinum possint gestare ριleolum Respondit I Negattoe dis Ibidem num. 339s. Dub. a. quod extenditur ad omnes , etiamsi longius distent ; non enim a propinquitate petenda vatio est , sed a cultu , qui Sacramento debetur , ad quod honorandum Supplicatio instituitur. Nec valet ratio per eos adducenda , qui ad tuendam valetudinem facultatem habent utendi pileolo, etiam in Sacro faciendo ; nam hujusmodi privilegia expressam habent conditionem , quod nequeat adhiberi ab initio Canonis usque ad peractam Communionem . Quae conditio cum apponatur Ob reverentiam Sacramenti , sponte consequitur , eamdem ob identitatem rationis sibi vindicare locum cum in hujusmodi Processionibus, tum palam exposito Sacramento , quia vel in Missa , vel in Processione , vel patente Sacramento in throno, ei debetur idem , qui semper, latriae Cultus , sed externis significationibus distinctus . I 3. Aliqua adhuc supersunt in hac sanctione notanda. Priamum respicit Acolythos , cytiali per la strada incenseranno continuamente ii Santissimo . Alterum circa notarum sonitum Versatur . Itaque , de primo ut loquar , Acolythi , ut supra notatum est, incedere debent immediate ante , & prope balda-chinum , & per viam incedentes , continuo incensare Sacramentum . Quoties autem thuribula, deficiente alimento, non amplius sumigant, eorumdem Acolithorum erit novum thus in illa imponere . Sed qui erit thurificandi modus ohus modis, inquit Gavantus Part. 4. tit. 8. ntim. 9. lui. q. , feri Pstrat ἰ Primum. si Aco thi alterna tim incensent , tit se in incensatione Personariam . Secundo si hinc inde procedant , moventutis manibus dexteris thursinia de iisdem Mendentia , et intimigantia . . . qua-εi sternendo otam ctim odore incensi . Verum primus modus in

praxi non obtinet , nisi apud Regulares quosdam , & signanter Clericos regulares , quos Theatinos dicimus, plurimum namque habet incommodi , multum periculi , & sorte etiam minus decens Videtur , tum quia recta incedere nequirent Thuriferarii, si facie ad Sacramentum conversa , illud incensare tenerentur ἰ tum etiam quia hoc modo non incensatur Sacramentum, nisi a Sacerdotibus genuflexis, si excipias incensationem ad elevationem

Missae solemnis , quae fit a genuflexo Thuriferario , quia Sacri Ministri aliis muneribus sunt impediti, veluti ibidem notat Ga-Dantus ἔ adstipulantur in ieritis ad hunc locum, Bam MusM . cit. num. o. aliique. Secundus modus ille est , quem universalis comprobat Ecclesiarum usus. Sed in hoc errat Gaυantus , dum dicit, utrumque Acolrthum dextera manu agitare de- Tom. VI. P. a. SDiuit Zod by Corale

136쪽

here thuribula. Cum enim hinc inde incedant , & versus SDCramentum tractis longioribus ea movere teneantur, decet non

solum , sed omnino oportet , ut qui est a latere dextero , manu sinistra ; & qui est a sinistra, dextera manu thuribulorum

tractus producant .

I . Hinc patet inanem esse quaestionem illam, quam promovet

Quarti de Procession thias feci. 3. niam. I 3. in sextam CD iam

stantiam ς an scilicet Thuriseram debeant incensare, vel suffumi. gare pavimentum , sternendo viam in hac Processione t Et post allatas hinc inde rationes, relinquit resolutionem arbitrio dirigentis Processionem ς ipse tamen propensus videtur in modum sternendi viam cum thuribulis effumantibus , ratione viarum , quae, cum prinfanae sint , indigent expiatione . Inanem quaestionem hanc jure dixi, uia thuribula adhibentur in honorem Sacramenti, dc si Processio at tantummodo in Ecclesia, profanae viae non sunt calcandae ; in praxi vero utrumque necessario fit; Dum enim , ut notat Bar a dus loc. cit., Thuriferaritis τibrat Eucharistice incensationem , si

thurthnium retrahere utili , necesse est , ut alia Dibratione incen-δetur et M . Ac tandem Omne aufert dubium nostra Instructio jubens e due Acoliti . . . incenseranno continuamente it Santissimor non dicit et iam , sed Sacramentum . I s. Breviter de altero. Iubet InstructIO e rante M P erasione si suoneranno le Campane solennemente z Si sestivus campanarum sonitus praecedere debet expositionem SSmi Sacramenti . tamquam proximae celebritatis praenuntium , multo magis id fieri oportet, dum , supplici devoto agmine instructo, solemniter circumsertur . Hujusmodi autem festiva pulsatio nedum vergit in honorem Sacramenti , sed etiam admonet Fideles, ut se prosternant

ad illud adorandum, dc ad alios actus Religionis , di Cultus promendum . Neque una tantum Ecclesia , in qua fit Processio, ad id tenetur , sed etiam aliae , prope quas devota progreditur Supplicatio , quatenus ab Ecclesia exeundum sit. Et quamvis hoc non praecipiat Instructio, quae , ut in sequenti videbimus , Processionem limitat ad Ecclesiam , vel proximae plateae ambitum, ita tamen fieri Oportere , dum Sacramentum circumfertur , si erope sint Ecclesiae , vel Monasteria, recenti Decreto declaratum fuit in una μιιs Io. Martii I 787. Proposito namque Dubio et An in Festis solemnioribus anni, aut occasione Particularis Iubilaei , et indulgenti E , quibus ten oribus a Parochis maximo amaratu , Npnuba desertiar S um Eucharistiae Sacramenti m Insimis , --nes Ecclesiae sive Secti larimn , sive RNularium, ιDe Monia Diuiligod by Corale

137쪽

lium , non obsta te quacumque consuetudinct etiam immemorabili in contrarium , teneantur , ac debeant Pulsam camPanas , dum praefatiam Mintim Sacramentiam tam in otin do , quam in redeundo transit non solum anis Portas majores, & laterales eat tim-dem Ecclesiarum , verum etiam quando tranSit antes Ianuam Domus , Conventus , Monasterii, AEdis Parochialis , & Capitularis , quae revectiois Ecclesiis sit adnexa Responsum fuit : ιrmiattae , dc Decrettim t)Pis i rimatur . Ibidem num. 4279.ὶ cum par sit ratio quoad Processiones , de quibus est sermo , dc alias quascumque , dum Sacramentum circumfertur, in his etiam servanda est praefati Decreti dispositio . 16. Ne quid praeteriisse videamur , breviter notandum est , quod isthaec Processio ita est ordinanda , ut regulariter incipiat a

parte Evangelii, & progrediatur ad latus Epistolae , si intra Ecclesiam fiat: si per atrium , proximamque plateam , recta procedatusque ad januam , pergat inde ad dexteram , & per sinistram adjanuam revertatur. Errat Menatus , qui ad Rubris. Missal. ρart. a. tu. I . num. primum incedere facit deserentem Crucem cum Ceroserariis , deinde Confratres, mox Clerum . Nam, ut Supra mOnuimus , primum incedere debent Laici vel habitu ordinario , vel proprio alicujus Sodalitatis amicti , quos sequitur Cruci ser cum Acolythis candelabra gestantibus , & universus Clerus , ne ullo modo Laici cum Clericis misceantur , ut saepius Sac. Rit. Congregatio declaravit, ac praesertim in Decretis relatis in hac nostr

Collectione sub niam. 87. III. 266. 2O68. ad a. , a Iaa. 2I73.22 2I. 2263. ad I.

II. Quae in hac sanctione , et sequentunsa de Processione praecipiuntur diffusius illustrare nobis proposuimus , quia de ritibus agitur nedum in Urbe, dc in una tantum Processione instruenda pro Oratione quadraginta horarum servandis , verum etiam in aliis quibuscumque catholici Orbis Ecclesiis, dc in omnibus Processionibus , quae fiunt cum SSiho Sacramento , etsi solemnissimis , quae instrui solent, & etiam debent in majoribus Ecclesiis , recurrente quotannis Festivitate SSihi Corporis Christi, & sequenti Oc. tiduo. Quamobrem , quae hic collecta sunt, prodesse poterunt Ecclesiarum Rectoribus, & caeremoniarum Μagistris , ut caeremo nias , & ritus, qui in hisce Processionibus tenendi sunt , uno veluti intuitu colligant ,& , quae vitanda sunt, facile agnoscant.

ω La Processione si sara denuo la Chiesa, o at piu per lars piareta , quando l' angustia della Chiesa ne porti la necessita,

138쪽

is durante la Processione . I. Si verba hujus sanctionis attente considerentur, patebit, quae fuerit ejusdem auctoris mens. Regula est, quod Processio per Ecclesiae ambitum fiat; et sola necessitas limitationi dat causam, si E clesiae angustia talis sit, ut quodammodo cogat ampliare viam, per quam circumseratur Sacramentum extra januae limites . Quamobrem , si late pateat Ecclesiae ambitus, ut sine confusione , di tumultu possit Processio per eam circumduci, & populus, etsi frequentissimus, eam sequi commode valeat, haud fas erit, sine legis laesione extra Ecclesiam eam ducere . Religiose id servatur in Patriarchalibus , & nonnullis majoribus Urbis Ecclesiis. Hujusmodi namque Processio , cum solummodo fiat ad reportandum Sanctissimum Sacramentum ad Altare ejusdem Ecclesiae , in quo

vel exponi debet , vel , impertita benedictione , reponi ; haud

opus est, eamdem per vias extendi , sed satis est, si per Ecclesiae ambitum peragatur ad sormam illius Processionis , quae fit Feria V. in Coena Domini. & Feria VI. in Parascc- , quae . non absimili ex causa, extra Ecclesiam protrahi non debet. Verumtamen hanc , de qua agimus, extendi etiam posse credimus ad atrium , quo plerumque non carent Basilicae , quamvis sola Ecclesia sit capax continendi populum confluentem . a. Verum si Ecclesia sit nimis angusta , nec proinde possit sine confusione per eam Processio circumduci , licet ultra progredi , eamque peragere extra per plateam . Addit Goalerius ad hunc locum : Id ipsum erit, si Ecclesia sit quidem ampla. sed intervenientium admodtim frequens numerus . Nec ego dissentiam ς finis namque Instructionis , quae limitat legem , est , ne confusio fiat , & tumultus , qui, semper , sed maxime in sacris actionibus , est vitandus . Sed id accideret in Ecclesiis etsi amplis , si nimia esset freqpentia confluentis populi , ad quem dirigenὸum , & ordinandum longe major extensio necessaria s

ret. Quoniam vero non ante omnes Ecclesias late undique extenditur platea , per cujus ambitum circumducatur Processio , non absonum videtur , imo consonum fini intento ab Instructione apparet, si ad proximas extendatur vias circum Ecclesias , quam tum susscit ad confusionem , dc tumultum vitandum. Honestas vero , & reverentia debita Sacramento exigit jure suo , ut, quatenus Processio ultra Ecclesiae sores extendatur , nihil profanum ,

nihil indecens occurrat, nihil omnino, quod confluenti populo

139쪽

r iis distractionis occasionem praebeat; quocirca merito jubet Instructio, ut, si quae sunt Officinae , & Artincum diversoria , quae usitato vocabulo Apothecas dicimus, in transitu processionis claudantur.3. Alterum praeterea mandat, ut viae mundentur, quando es α lla missa, si rara ben ρtilire la strada della piareta. Nec tamen necesse est domorum parietes aulaeis, sericis pannis , pictisve telis vestiri; satis erit, si virentibus arborum foliis sternatur semita , per quam incedendum est. Mundities requiritur , non extraordinarius ornatus. Non enim ad hanc Processionem , quae est quid accessorium in praeparationem solemnis expositionis, trahi debet dispositio Caeremonialis Episcoporum lib. 2. Cv. 33. num. 2., nempe ut Mim , per quas Processio transire debebat , mundentur , & ornentur auis linis , Pannis , picturis , soribus , frondibusque virentibus , secun-

m posse , dc qtialitatem loci z Haec autem praeter id , quod

spectat viarum munditiem , & commune est Omnibus Processionibus ), reservantur Processioni omnium solemnissimae , quae fit in Festivitate SSmi Corporis Christi , & per sequens Occiduum . . Satis quoad hanc Instructionis sanctionem. Sed quoniam nostri Instituti est nedum persequi ea, quae ad expositiones pertinent quadraginta horarum , sacrasque actiones , quae ad eam reseruntur ἔverum etiam ea simul attingere , quae licet ad eas non sint ordinata , aliquam tamen relationem habent ; ut hoc opus nostrum inservire valeat pro aliis Expositionibus , & Processionibus, quae cum Sacramento fiunt, operae pretium esse ducimus, aliqua subnectere S .R. C. Decreta , quae praecipue versantur circa ea , quae vitanda sunt in solemnibus Processionibus cum Sacramento , quaeque plurimam relationem habent ad Caeremoniale Discoρorum . s. Opportune notat Catalantis ad supra Iaudatum Caeremo nialis locum , ut si quae ad ornatum apponantur per viarum tractum picturae . hae nonnisi Sacra & religiosa exhibeant, profanum nihil ; ac praeterea omnia honesta , casta, & munda sint, ita ut per integrum viarum ambitum nihil prorsus sordidi , profani , tu drici , indecorique appareat. Cavendum maximo , inquit , ne in hac Processione actus scaenici, mel indrici, & indecori admisceantur. Propterea Sac. Rit. Congregatio in His alen. subdis Ia. Februarii i6yo. proposito Dubio r An possit , & debeat Archi Piscopus m Mere , ne in Festisitate , & Octat a Conm-ris Christi ne in Ecclesia Cathedrali saltus , seu danaae a mulieribus , dc Niris personatis pileis coopertas ante Sanctiniamum Sacramentum, non obstante consuetudine introductae rein

spondit. Posse, & debere in hac collectione num 3os a. ad s. Diuitigod by Corale

140쪽

I 2 aco. Quae enim Religionem laedunt, nulla ratione, praetextu, aut longaeva immemoriali consuetudine praescribi Possunt . 6. Sed eadem Sacra Congregatio morem omnino abolendum jussit introductum t associandi Processiones , quae sunt in Urbe infra hesdomadam M. Corporis Christi ρor pueros utrius-quc sextis re raesentantes Sanctorum Mart)ria, dc MXsteria rdis s. Martii 166 7., & in Mediolaneri. die s. IV--δris ejusdem anni i667. ad Dubium : An in Processionibus M. Sacramenti in dies solemnitatis M. Corporis Christi , 6ns e octa-- , tum aliartim Confraternitaltim dcc. Permittendum sit . ut Pueri, meliaeque nedum smiennio minores , sed Virgines tiltra vigesimum annum magno cum scandalo Sanctos , SanctaSque , eoCumqrιe vitas , miracula , & mortes rePraesentantes cum insignus eorumdem Sanctorum induant, & incedant x eadem S. C. respondit e Prahcteri . Ibidem nun). 2247. 2272. dub. 7.ὶ Potiori jure haec , & similia ab hujusmodi Processionibus arcenda sunt; quan doquidem eadem S. C. nec permittendum censuit, quod deserantur in iisdem instrumenta Passionis . Hinc an Veneta I 7. Iunii 1684. proposito Dubio : An in solemni Processione M. Sacramenti Eucharistiae tam in dis Corporis Christi , quam in majori hebdomada demeres liceat instrumenta S ae Passionis Saletistoris Nostri Iesu ChrisIi, scilicet fragmentum S re Crucis & vinas &c. re-tpondit x Negative Ibidem num. 29 Io. dub. I. ὶ.7. Abusus est non serendus, quod in solemnitate SS. Corporis Christi Sacerdos Sacramentum processionaliter deserens non utatur Diuviali , etiamsi agatur de aliquo Regulari Instituto, quod

Prontentes eo nequeunt uti; nam hi etiam in eadem solemnita

te , & per Octiduum debent in Processione pluviale adhibere. ideo in una Congregiionis Montis Coronae ad Dubium t An liceat non haδentibus usum pDυialis in die, & infra Octaωam Corporis Christi peragere Processionem ciam M. Sacramento ,& iutid sine pluuiali e onere S. C. sub die 22. Ianuarii I7OI. respondit: Negative quoad primam partem , & quoad secundam non posse cogi , idest in ex ositione M. Sacramenti Excitatum idem dubium 2 In una ordinis Minorum exciaceatorum S. Francisci Pr inciae S. Didaci His alen . Sac. eadem Congregatio respondite Dandum & servandiam esse Decretum emanatum

pro Congregatione Montis Coronae die is . Maii 1736. Ibidemnum. 3426. δ. s. & III. Quod autem non licet iis , qui

ex Instituto pluvialis usum non habent, multo minus licebit Clericis Saecularibus , prout declaravit eadem Sac. Congregatio in una Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION