장음표시 사용
51쪽
mos Invaluerat, duplicibus portis septo intervallo disjunctis , Ecclesias munire, ct im ad religioni consulendum , tum ad easdem ab externi aeris impressionibus custodiendas , ut modo fit, nedum in Basilicis , verum etiam in aliis sere omnibus , etsi minoribus , & angustioribus Ecclesiis . Idcirco Instructio eum praescripsit modum, quo cum minori dispendio provideri posset, ut Sacramenti aspectus iis solis pateret , qui adsunt in Ecclesia , veluti etiam nunc servatur in illis , quae recens inventum munimentum non habent. 3. Sed opportunum maxime , quamvis non levem secumserat dissicultatem , alteram distractionis causam impedire , quae , ut valerias ad hunc locum adnotat, occasionem habet a canibus introeuntibus , qui latratibus sacras iunctiones perturbant, multum incommodi devotae adstantium attentioni afferunt, & Ecclepias spurcitiis , & immunditiis polluunt. Plurimum idcirco expediret , ut ad Ecclesiarum januas aliquis continuo adstaret, qui canes ab ingressu prohiberet. Qui . igitur ad Ecclesiam veniunt Sacramentum adoraturi , vel canes domi relinquant, vel quatenus secus ducant , alicujus custodiae consignent , priusquam Ecclesiam ingrediantur . Quod dic&mivolumus ne dum relate ad tempus expositionis quadraginta horarum , verum etiam quoad alias
quascumque expositiones . Optandum sane , ut nunquam canes
reperirent aditum ad Ecclesias ς sed , quod generatim impossibile est , vel multum dissicile ; curandum tamen ab iis , qui Ecclesiis praesunt , ut saltem aliquo modo impediantur, cum Occasi ne expositionis Sacramenti thim Occasione 'festivitatum , & solemnium iunctionum , quae magna cum populi confluentis Deinquentia fiunt . h. IX. ω siano di continuo uno , o due Sacerdoti, o almeno in altro. Ordine sacro costituiti , se si polrii, vestiti di cotta benche sta-
ω no Regolari genuflessi avanti di un banco ricoperto con tappem to , O panno rosso, o d' altro colore , e qualita decente vicinois ali' infimo grado deli' Altare , e mai sopra genus essorj , Orando, tanto di giorno, quanto di nolle a vicenda . Dove sara qualchea, Confraternita , vi assistino due confratelli almeno , avanti un ban B CO coperto di panno verae , O d 'altro colore decente , pari me his te a vicenda , ma fit ori dei Presbiterio , e distanti dagli Ecclesiam stici sud detii , ed creranno con tu ita divoetione per edificarionem degli astanti, e con voce sommessa per non causare distraaionc
52쪽
i. Uberiorem dicendi copiam praebet haec Sanctio. De ado
ratione Augustissimo debita Sacramento serino est. Tametsi nun
quam desint cujuscumque sexus, oc conditionis homines , usque dum patent januae Ecclesiarum , in quibus fit expositio quadragin in horarum , qui in Sacramenti adoratione deusti persistunt-; nihi; lominus omnino convenit, ut aliqui e Ciero proxime ad Aram comtinuo adsint , dc sibi ad invicem succedant, qui Sacrae Eucharistiae tributum laudis persolvant , dc populo convenienti in Ecclesiam exemplo sint. Quotquot de sacris ritibus scripserunt, id innuunt i dc
S. M. Benedictu; XII dum Bononiensem Ecclesiam regebat, prae cepit et tit in Ecclesiis tam Saecularium, quam Regillaritim, in qui διιs esset Sacra Eucharistia Publicue exposita oenerationi , unus ἐυH dtio Sucordotes , et ei duo saltom in Sacris Ordin Gns constitnti, atmery ollices insiti , sexisque geniιbtis , intersint elc. larid. In sim.3Ο.nt m. uo. Nostra autem Instructio idipsum vult , ac praeterea jubet, ut etiam Regulares cujusvis ordinis , dc Instituti sint, ad scamnum ad id paratum non accedant, nisi induti superpelliceo . Quod autem de Oratione quadragi ita horarum statutum est, id in ipsum servandum erit in aliis quibuscumque expositionibus, vel hae ad breve , vel ad longum tempus perdurente nam curandum est, ne unquam alicujus de Ciero desideretur assistentia . . qa. Neque regulam coercendam putes ad expositiones publicas. atque solemnes: habet enim locum etiam in privatis, quae fiunt , aperto Tabernaculi ostiolo, ut pateat velata Prxis. Ita decretum video a Sacra Congregatione negotiis Episcoporum , dc Regularium praeposita , quae permitti posse censu it hujusmodi privatam expositionem cum numero susscienti inminum , et assistentia Sacer tum . Ita sub die I. MPtembris Is 93., et q. Decemδris I 6O2. z cum assistentia alicujus Sacerdotis stola , et simoi pelliceo indiati et Iclautem intelligi debet, quemadmodum de aliis expositionibus , quae ad breve tempus fiunt, si inter expositionem , & preces , quae ante Tepositionem recitantur , aliquod, etsi modicum intervallum excum Tat: nunquam enim Sacramentum relinquendum est sine aliquo ex
Clero , qui illud intus Presbyterium adoret. Quod si ab Altare non recedant Sacerdos, & Clerici , exposito Sacramento , & immediate Precibus una cum populo vacent; non est, cur aliquis distincte orationi incumbat, quia omnes simul praestant hujusmodi religio
3. Regula igitur etsi obliget Ecclesias Urbis , & circa unam tantum expositionem quadraginta horarum versetur, nihilominus h beri perinde debet, acti generalis esset , non ut Praeceptiν .
53쪽
sed ut directiva. Id enim in genere praescribit, quod exigit Divina Majestas humanitati conjuncta latens sub specie panis x Si Anselorum Chori illi assistiant , ut habent S. Ioannes ChrXsostomus tu. 3. de Sucordolio , ot L milia 6 s. ad ργulum Antiochenum ,
S. Ambrosius caρ. I. in . Lucam, et Magnus Gregorius Dinlog. tib. . CV. 68. , aequum est, ut Ministri Altaris ab ejus adoratione numquam desistant, dum Sacramentum publicae venerationi expositum est . Lex tamen aliquam modificationem admittit quoad numerum , et gradum Clericorum , qui huic adorationi vacare debent. AStructis equidem exigit unum , vel duo Sacerdotes , aut saltem Clericos in Sacro ordine constitutos: ad ij cit tamen conditionem, quatenus
haberi possint. Quod si hi desint , vel pro singulis horis haberi
nequeant , substitui poterunt Clerici ad Minores gradus promoti , vel etiam Regularium. Ordinum Laici, et qui inter Monachos Con-Veroi dicuntur. Sensus ergo Instructionis est, quod hujusmodi officium praecipue Sacerdotibus , et aliis in Sacro ordine constitutis Convenit; Clerici in minoribus deinde succedunt , postretilo in horum quoque desectu, in Ecclesiis Regularium respectivorum ordinum Laici professi , qui Clericorum privilegiis gaudent . Quoad
numerum vero nihil certi praefinire vult, sed disjunctiva utitur , jubens unius , vel duorum assistentiam , quia non omnes Ecclesiae aeque abundant Copia Sacerdotum , et Clericorum et imo quamplurimae sunt , quae cum nullum habeant Saecularium , vel Regularium Collegium , adscititiis Clericis compelluntur ea omnia perficere , quae ad sacram illam pertinent actionem. Idcirco , relate ad istas , satis erit, si unus Sacerdos , vel unus Clericus continuo Sacramentum adoret ς nec ab Altari discedat , nisi venerit alter , qui ejus occupet locum . In Ecclesiis vero Patriarchalibus ,. Collegiatis , Conventualibus, in quibus vel saecularis , vel regularis copiosus est Clerus , congruum videtur, ac decens, ut duo saltem sibi in adoratione succedant. . Et quoniam , ut supra notatum est, eadem cegula in aliis etiam expositionibus servanda est, quaeri Aic poterit; num quoque tenenda sit extra Urbem Respondendum videtur , quod obtinet ex decentia , non ex necessitate : sed Episcopi in id sedulo debent incumbere , ne aliqui ex Clero desint, qui Sacramentum expositum, praesertim in Oratione quadraginta horarum , continenter adorent. Haec est mens Sac. Rit. Congregationis , quae inter- Togata in Cortonen. Io. Deceml is 17OI.: An temPore quadraginta florartim in Cathedralibus , o Z Collegistis dobeat sen or assi
54쪽
cauteque respondit et me mπxime decere iuxta edictum Di mearii pro Urbe , et uiscopus in hoc quammaxime incumbat α in hac collec t. nram. 34 8. . Patet igitur ex hoc rescribendi modo , quale sit Sac. Rit. Congr. hac de re judicium . Bene notat mdictum Cardinalis Urbis Vicarii nondum prodierat Clementin
Instructis , quae primum evulgata est quinquennio post, scilicet anno Iros.) extra Romam, ejusque districtum non extendi, recirca rem versari , quae decet , ut ubique fiat , sed non est ex generali aliqua lege necessario ubique facionda, si debitae ad rationi aliter provideatur . Idcirco ad Dubium non respondit absolute jubendo , sed maxime decere dixit , ut circa hujusmodi obsequium Venerabili Sacramento praestandum , modus ille obtineret , qui erat Dro Ecclesiis Urbis praescriptus . Sed quoniam quaeciamque in Dioecesi ad Dei cultum spectant ah Ordinariis diligenter curari , atqtie iis , ubi oportet, Provideri aequum est. Conc. Trident. Sess. 2I. cv. 28. de refrmat. 3 propterea addens T ct 0iscopus in hoc qua maxime incumhat plene ostendit quid vellet, non absolute jubendo , sed insinuando , ut Episcopus εμ sungens munere modis omnibus curet , ut quod Religioni congruit, non omittatur.
s. Certa regula tamen dari nequit pro omnibus indistinctim locis, & servanda sunt particularium Synodorum Decreta , & Ordinariorum mandata , dummodo horum ope satis consultum sit religioni , & decentiae. G-leritis , et Tetamus ad hunc Instructionis locum pro diversa qualitate , & solemnitate expositionis , modo unum , modo duo Sacerdotes. , aut Clericos debere authumant in Oratione persistere . In expositione solemni, & publica ,
quae diu protrahitur, & praesertim si adhuc de nocte , duo S
Cerdotes , vel unum saltem semper assistere debere volunt , aut
duo ex Clericis Sacrorum ordinum , sin minus , alios ex Clericis in minoribus constitutis: si vero diu non perduret expositio , nunquam deesse volunt duorum assistentiam Sacerdotum , vel in Sacris Ordinibus constitutorum , si fieri possit ; secus , sestem unius Sacrorum ordinum , & alterius inferiorum e quem modum servandum esse etiam existimant in expositionibus , quae diu durant , saltem de die , & dum major est populi frequentia . Liceat mihi hanc opinionem emollire : si Instructio praenoscens dissicultatem habendi tot Presbyteros , aut Clericos in Ecclesiis praesertim , quae Clerum non habent: non expresse jubet, quod duo semper assistant , sed vult, ut unus nunquam desit , etsi expositio quadraginta horarum omnium sit solemnissima ; cur nam onus tu Diuiligod by Corale
55쪽
ponendum duobus quoad expositiones minus solemnes , & brevis durationis, quae fiunt in novemdialibus , dc Triduanis precibus , vel statis diebus in piarum fundationum implementum Rursus Instructio tempus , & horas non distinguit sed vult , ut tam de die , quam de nocte , unius, vel duorum assistentia continua sit :hinc per modum regulae exigi nequit, ut in expositionibus , quae brevi durant , semper , & in aliis , quae longius protrahuntur, saltem de die , & dum major est populi frequentia , duo nunquam
ab oratione deficiant . Puto tamen praefatos Auctores ita esse intelligendos , ut consulant quod magis decet, quin certam servandam regulam tradant. Laudandi igitur erunt, qui habentes Sacerdotum , & Clericorum copiam , curabunt , ut major sit in utroque casu perseverantium in Oratione numerus , praesertim quia Instructio vult, ut duo assistant , Sed saltem unus nunquam de.
sit ; verum modum pietati , & religioni non im non it, dc in arbitrio e Si numerum augere . Haec dicta sint , ne Scriptorum ceteroqui clarissimorum auctoritas in sensum sortasse ab eorum mente alienum detorqueatur .
6. Quod si Sacerdoti , vel Clericorum assistentia praestanda est quando Sacramentum est publice eX positum ς quomodo consulendi m erit, si unus tantum SaceraOS sit, qui regit populum , ecClerici vel omnino desint , vel sint paucissimi , ut frequentissime accidit in Ecclesiis ruralibus Hoc dubium sibi proponunt Gotilerius , et Zeta/νms,qui existimant x non ideo omittendiam esse Paransitionem Sacramenta : oh in olentiam evim , ct ncccaesitalcm Ghloga dae non fiant laudabiles constistiti lin s , Pt Potissimas crausas
pietatis , cujusmodi est Eransilio Sacramcnti , dummodo tumon , si non adsit Cloricoriam , non desit Laico Mm , aliortimque sidelium adoratornm coitia z Secus enim infelices illi populi, qui longe nimis a cultis Civitatibus, in parvis,angustisque Oppidulis , vel dispersi in arvis commorantur , perpetuo carerent spirituali hoc solatio. Nec illud praetereundum est, quod , ut jam vidimus , assistentia Sacerdotum , & Clericorum e , t ex decentia , non autem ex omni mindit necessitate ; & obtinet , quin omitti debeat in locis , in quibus adsunt, vel sine gravi dii ficultate accersiri possunt Ecclesiastici viri . Verumtamen advertendum est,quod si desunt Clerici, caetera saltem concurrant , quae sacra illa exigit actio ς nam si deessent sacrae Suptellectiles , vel cerei , vel quid aliud ad tantum opus necessarium; nec decet , nec licet Sacramentum publice exponere . Satius est sacram illam functionem omittere , quam sine debita reverentia peragere .
56쪽
s 87. Quaerimus modo de habitu , quo Sacerdotes , & Clerici in
adoratione perseverantes distingui debent. Iubet Instructio tam Saeculares , quam Regulares ad scamnum ad id paratum in plano Presbyterii, nonnisi superpelliceo indutos debere accedere; quam vestem induere debent etiam regularium ordinum Laici; neque his licet assistentiam praestare solo religioso habitu contectis, si in Clericorum desectum assumantur . Haec regula ad quascumque expositiones publicas , vel privatas extenditur , neque excogitari potest Casus , in quo , ut secus fiat, permissum sit, nisi superpellicea desint , quod vix eveniet in aliqua pauperrima rurali Ecclesia . Nimis enim dedecet ordinariis vestibus amictos Presbyterium ingredi , 5c stare supplices ante conspectum Regis . Si induti esse debent superpelliceo, qui ministrant , & in servili opere circa Aram occupantur, ut vidimus ad VII. ; multo magis hujusmodi amictu distinguantur oportet, qui Deo offerunt incensum laudis . Idcirco nequeo assentiri Cur alerio , qui ad hunc locum num. 7. existimat, extra RO mam permitti posse, quod Regulares in suo religioso assistant habitu , ita tamen , ut Sacerdotes Stolam a collo pendentem teneant. Meminisse oportebat Decreti Cougrogationis. EPisco oriam , et Re lGrtim editi dis 9. Docemfris i 6oa. , quod assistentiam indistincte
jubet Sacerdotis Stola , & Superpelliceo induti, etiam in e positionibus privatis, quae fiunt aperto Tabernaculi ostiolo , quin sacra
Pyxis extrahatur . Hoc autem Decretum Regulares praecipue , redirecte respicit, quamvis commune etiam sit Saecularibus, ut ex postremis verbis colligimus et Quod Dom in Ecclesiis Saecularium scrvari mandamvs I Igitur si ex Decreti lege in privatissima Expositione adorationi incumbentes Regulares Superpelliceo uti debent, poteruntne in publica , solemni ante Aram adstare solo religioso sui ordinis habitu amicti 8. Sed en altera quaestio , des Stola scilicet adhibenda , vel non,
a Sacerdotibus ante expositum Sacramentum orantibus . Lex silet , quae unum tantum Superpelliceum, seu Cottam commemorat. Et
quoniam Lex pro Romana Urbe dicta est , ideo censent GDGD-rius , et Triarnus ubique terrarum Stolam Superpelliceo hac in actione imponendam ; in Ecclesiis tamen Urbis Sacerdotes solo Su- perpelliceo debere esse contentos , quin Stola utantur ob reverentiam debitam Pontifici , qui Stola utitur extra Sacramenta . Verum res contra accidit , & parcendum Scriptoribus morum Urbis non Satis instructis . Siquidem Romae constans consuetudo est superimponendi Superpelliceo Stolam , quam solummodo deponunt Sacerdotes coram Sacramento orantes, & ad Altaris latus secedunt , si ve-
57쪽
aeraturus Sacram Hostiam Summus Pontifex accedat. In solis Patriarchalibus Stola non adhibetur , tum quia Ecclesiae sunt , ut ipsum seri nomenὶ propriae Pontificis , tum quia assistentia fit inhabitu chorali. 9. Usus etiam Stolae non ita accipi semper debet extra Sacramenta , ut sit signum jurisdictionis , superioritatis , di ossicii ; sed ,
praecise ab actuali exercitio, ut vestis bacerdotalis , seu ut distinctivum Sacerdotii consideratur . GP. EccleSlastica 9. di St. 23., imo, ut eruitur ex Concilio Bracharenoei 3. cv. 3. , et Toletuns Φ. - . 39. est et eluti forma totius ornatus sacerdotalis . Id tam verum est,
ut antiquitus Episcopi aeque , ac Sacerdotes Stolam extra Mysteria semper deserrent . Legitur do S. Thoma Contati iensi , quod Stolam jugrim Christi stiam e circa colitim diebus , ac noctihus hiah hat et apud Mahillonium in amat. ad Saecultim 1. Benedictinumnum. CVIII. De Presb3teris vero habemus canonem 28. Concilii Moguntini anni 813. scilicet I Press teri sine intermissione utiantur orario Pro ter differentiam Sacerdolii dignitatis . Huc respiciunt Cv. 169. lib. 6. Capitularium, & Can. 26. Concilii Tribu riensis apud Burcardum Normati ensem lib. 6. cat'. IO. z Pt Fbteri non Oadant. sine Sola , Nel Orario induti z Plura videri hac de re possunt collecta a Fabio de Albortis' de Sacris utensili-
io. Quod si Stola habenda semper esset extra Sacramenta ut jurisdictionis distinctivum , Sacerdotes nunquam eadem uti possent, nisi Sacra operantes . In publicis Processionibus, quae Romae fiunt, Parochi omnes, licet non sint in actuali muneris exercitio, a caeteris de Ciero distinguuntur Stola e collo pendente , etiam praesente non moraliter , sed physice Summo Pontifice , qui in solemnissima Festivitate SSmi Corporis Christi Sacramentum deferens supplicationem claudit . Nemo autem dixerit Parochos ea occasione Stolam
deserre in signum jurisdictionis , bene vero, ut distinctivum Osticii ; aut per delationem Stolae laedi reverentiam Summo Ecclesiae Pastori . Si ita esset ς neque iis privilegium deserendi Stolam indulsisset S. M. Benedicitis XIV. , neque umquam liceret Sacerdotibus per universum Orbem dispersis uti Stola extra Sacramenta; quia ab omnibus aeque reverentia debetur Pontifici . Is namque , ut habetur in Caeremoniali S. R. E. Augustini Pat/ itii et numquam debet exire in Ptiblicum sine Stola I sed eam continuo defert , non ut Urbis Episcopus , sed in signum supremi Sacerdotii , tamquam Christiani universi orbis Pastor , & Rector : & quod olim erat cO-
mu ne Episcopis , & Presbyteris , modo ob supremam dignitatem
58쪽
6o Romano Pontifici reservatum est. Patet hinc , quod si Sacerdotes, dum in Urbis Ecclesiis supplices in Sacramenti adoratione consistunt, e collo deserant pendentem Stolam , nihil committunt , quod reverentiae debitae Summo Pontifici tantillum deroget . Quod adeo Verum est, ut Catalanus ad hunc Cae Omonialis S. R. E. locum, fretus privilegio a Benedicto XIV. Parochis indulto, fateatur se ra
O. Satis haec sunt, nihilominus si quis adhuc dubitet , ad evellendas ex animo dubietates, validum praebet argumentum eadem haec nostra Instructio . Dum res est de Concionibus habendi, XXXII. , ne fiant tempore expositionis per modum regulae generalis jubet ; permittit nihilominus , ut quandoque habeantur brevia colloquia , si Praesidiam intercedat auctoritas , sub ea tamen expressa lege , ne Stola ea in actione adhibeatur et Sermon gnora colla Cotta , brucho sia RNolare , Diar soneta Stola I ubi vero agit de oratione a Sacerdotibus , di Clericis facienda coram Sacramento , mandat tantummodo , quod omnes assistentiam praestent o liti di Cotta , benche sinuo Roxolari ; nec tamen vetat Sacerdotibus delationem Stolae . Consequitur ergo , quod ubi lex voluit negativam hanc conditionem , eam claris verbis expressit, ubi vero non expressit , haud voluisse censenda est; & libertatem reliquisse Sacerdotibus utendi Stola, ut a Clericis, qui plerumque in eodem scamno adorationi incumbunt , distinguantur . Consuetudo autem Universalis , immemorialis , non intercepta , non impugnata , quae Optima est legis interpres , id comprobat ; cum in concionibus habendis nunquam ; in assistentia vero coram Sacramento , videntibus , dc non reclamantibus Praesidibus , semper , & in omnibus Urbis Ecclesiis solis exceptis Patriarchalibus in Stola adhibeatur . Concludendum videtur cum Romae , tum alibi aeque posse Stolam adhiberi a Sacerdotibus coram Sacramento orantibus . Neque puto ejus dem usum esse interdictum Diaconis , dummodo Stola non e collo ante pectus defluat , sed transversim ab humero ad latus defccndat . Quamquam vero , si una spectetur Instructio liberum sit in religiosa illa actione solo uti Superpelliceo, vel etiam addere Stolam;
si meus , qualiscumque sit sensus, exquiratur , censerem, ejuSdem Usum non esse omittendum : decet enim in actione , quae Deum immediate respicit, ut Sacerdos coram eo assistat ea indutus veste, quae est veluti forma totius ornatus Sacerdotalis .
59쪽
6 II 2. Neque Sacerdotes , & Clerici possunt ab hoc religionis ossicio se eximere sub obtentu,quod ex laicalibus Sodalitatibus aliqui
continuo sint , qui sibi vicissim in Oratione succedunt . Nam utrumque jubet Instructio , districte mandans , quod ubi adsunt laicorum Sodalitates , duo saltem Confra tres continuo , extra Presbyterium distanti dagli Ecclesiastici, adorationi incumbant . Dixi extra Presbyterium ; non enim licet Laicis hominibus , in ea praesertim actione , Presbyterium ingredi , quapropter nec eis permissum est servilia praestare circa Aram, ut supra notavimus ad 4. DUI., quamvis non vulgari veste, sed Societatis propria induti sint . Lex tamen non comprehendit Laicos regulares : nam hi , deficientibus Sacerdotibus , & Clericis , ad horum supplendas vices admittuntur,& cum ex privilegio in Clero computentur , induantque Superpelliceum , licite possunt Presbrterium ingredi , & orare ad scamnum
pro Ecclesiasticis assignatum . Simul ergo toto expositionis tempore perseverare debent in Oratione in suis ab Instructione assignatis locis tam Ecclesiastici , quam Sodalitatum confratres , ita ut ex utraque hominum classe iis , qui recedunt, alii immediate succedant .
Hoc in Urbe omnino fieri debet; alibi optandum, ut fiat sed non
13. Quemadmodum vero diversus sit oportet locus pro sodalibus Confraternitatum , ita etiam scamni Ornatus . Id apte distinguit Instructio, iubens, quod scamnum paratum intra Presbyterium pro Ecclesiasticis nobiliori panno cooperiatur a Tmmis o Pannorosso , o d' altro colore , e φιHilia decente z Illud vero pro Con- fraternitate extra Presbyterium I di Manno Derde , o d' auro cora-
utrisque vero commune est, quod ante scamnum , non in genuflexorio , orare debent . Quae regula in Urbe servanda Omnino
est : in aliis vero Dioecesium .cclesiis , censet Goalerius parari posse genu flexorium pro Clero . Verumtamen , etsi posse non inficiar , nihilominus ex decentia ab eo parando abstinendum puto,& scamnum potius decenti ornatum tapete adhibendum , ad differentiam Episcopi , qui , si veniat ad Sacramentum venerZndum ,
utitur genu flexorio. I . Ut autem scamnum pro Laicis extra Presbyterium paratur , ita illud pro Ecclesiasticis locandum est et oicino rem ins-mo grado doli' ltare et hoc est in plauo Presbyterii ; quamobrem contra legem illi faciunt , qui illud apponunt in Altaris
gradibus , nisi tanta esset Presbyterii angustia , ut secus fieri nequiret .
60쪽
6 Is. Cum nunquam oratio intercipienda sit, percontandi locus videtur , num ut Ecclesiastici, ita etiam laicartim Confraternitatum sodales noctu debeant in Oratione persistere Certum est pro Ecclesiasticis dictam legem esse, orando tanto di giorno, Vticinio di notio a Dicenda , eam legem ad Laicos extendi non credam , quamvis commendabile sit, ut quemadmodum de die , ita etiam nocturnis horis vicissim absint . Siquidem si,fructio hujus praecepti meminit in prima Sanctionis parte , quae est de Ecclesiasticis , non item in Iecunda , quae respicit Confraternitatum sodales .i6. Quod autem Instructio disponit quoad Ecclesias , in quibus aliqua laicalis Sodalitas babetur erecta, extendi potest ad illas Montalium , aliarumque foeminarum , aut virorum , qui collegialiter vivunt in communi domo , ita ut duo ex iisdem , distributis horis debeant continuo assislcre in Ecclesia extra PresbJterium quoad viros , in Choro interno quoad Moniales , aliarumque foeminarum Collegia . Dixi continuo , quod tamen accipiendum civiliter est , pro horis scilicet & temporibus competentibus , non autem pro integro , tempore, quo Expositio durat z in torum enim temPore, inquit Cavalerius ad hunc locum , Oreum , Moniales , aliosque, qtii sunt des Choro , in Chorram omnes con mire Posse credimias ad docantanda Diet in a G1scia , quorum Cantui dum incumhunt , insimtil oriantes SMio Sacramento assistiant et Bene quidem ; sed quoniam hic Caetratorius Clerum simul confundit cum Monialibus, aliisque Collegiis, quibus onus Chori incumbit ; ne censeas in Ecclesiis Cathedralibus , Collegiatis , Conventualibus posse Sacerdotes , dc Clericos eximi ab assistentia, quam praecipit Clem utina In Structis , coram Sacramento , tempore , quo in Choro Divina Ossicia persolvuntur . Etenim , dumi.Odo in Choro non desint, qui
ad psallendum , aliaque sacra munera peragenda conveniant, duo commode , juxta turnum in tabella notatum , adorationi coram Sacramento vacare possunt , ac interim haberi, ac si praesentes essent in Choro . Quod si Clerus modicus numero vix pro Chori servitio sussiciat, non est propterea Omittenda praescripta assistentia sub obtentu , quod psalmodiae incumbentes in Choro , insimul
orantes, SSiho Sacramento assistunt , sed debitae assistentiae consulendum est per alios Sacerdotes , vel Clericos , qui de Choro non
I7. Concludit Goalerius , quod extra hem, dum assistunt CDrici , non et identur ad sinti inuncam assislentiam adstricti Con- .fratres , aliive de Congrcgatione , aut Collegis , et ρcr assisten-Disitired by Corale
