Compendium naturalis philosophiae. Libri duodecim de consideratione rerum naturalium, earûmque ad suum creatorem reductione. Per fratrem Franciscum Titelmannum ..

발행: 1542년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

principi pacis, pro assiimptis in carne miseriis, ad dignam gratiarum actionem. Ic impassibile coelum , tu quid es narrate elementa D ' quid sitis, aut quae vestra substantia Vos vero homines commixta atque mendicarim co gregata corpora:generationem vestram ea plicate nobis. Quid sitis,unde decisi,ex quibus compacti:in quae tandem putatis reuertemini Memento domine Deus quod de limo terrae fecisti nos. de compegisti in nobis quaternas inimicitias irreconciliabiles. Has tu princeps pacis,intro connectis foedere: donec terminatis induciis prorumpant in exitum,donec di luatur quae tu continebas. Haec omnium nostrum aequa sors, haec nostra miseranda conditio,omnes nos quasi aquam dilabi, de in terram volentes nolentes defluere. Ab elementaribus pendere nos corporibus: quos tu angeI cis pene co quasti spiritibus. Quid vero nosipsos flemus eiulantes nonne tuam magis sortem, Iesu bone , commiserari ac deplorare nos Oportuit Verbum patris patri coaeternum de terra non eras, neque de terra sumebas tibi cibum,ut uiueres. Neque sonitu aquis potabaris,in aere non respirabas,ignis

usum nesciebas,nec tu,neque Pater aeternus.

Propter me vero accessisti ad me , quod ego sum tu factus

es vernum Caro.

Verbum dico coangustati imi& abbreviatum nimis similem in te Elementarem litem suscipiens mecum. Et mortis legem voluntarie in te ipsum suscepisti, ex ea in nihilum uti conputrescere .si non a dextris tibi altitisset sal

trator,omnipotens genitor tuus.

Iudaeorum sera crudelitas accessit ad miseriam pauperis non sunt passi suam periodum decurrere atque peragere vi

tam corporis tui.

In medio robore ac flore corporis tui, Iesu piissime iniquianuaserunt animam tuam. tollere eam tibi.

In lignum subuectum,viribus desectum,animam expirare

182쪽

fecerunt te,d vita beatissima. Et de ligno depositum. communi tradideriint omnium matri: tanquam mortuum a corde, visceribus terrae.

Tu vero unicus inter mortuos liberinon potuisti quia noluisti. videre corruptionem. Nec putrefactum est tabernaculum animae tuaera sortituridi ne diuinitatis tuae,quae inhabitate non desinebat in eo. Euge & laetare quicunque diligis dominum. quoniam mortuus a morte surrexit. . Occisus est agnus, & reuixit proiecitu in terra ab& surre

. Pro corruptibili seminato in terra corporis grano, immortale recuperauit atque glarificati im. O Delix coae mutatio dexteret excelsi pro mortali deposito, glori ficatum recepit agnus Dei. . Q are tacemus,5 homines quae ad nos hinc portio deducta est immortalitatis nostrae: vitam aeternam quam repara uit de repromisit nobis. Ibitis,ibitis corpora ibitis dicimus in mortem: & computrescetis ab Elementari inimicitia,qui compacta est de habitat in vobis. Sed nunquid obliuiscetur misereri Deus:aut relinquetur in stercore vita nostra Sulcitans suscitabis nos domine, in momento, in ictu oc Ii :an nouassima tuba. Et surgemus incorrupti,& nos immutabimuriquoscunqu4 hoc munere donaueris. Et fiet nobis a te. O largissisime princeps, beata retributio Delix commutatio , cum sederis in solio gloriae tuae quae ei

sempiterna. - . . .

Benedictio claritas,&sapientia,& gratiarum actio, honor,virtus.& fortitudo Deo nostro in saecula. Et qui occisus est agnus.dignus est his omnibus: quoniam resurgens a morte vitam inuenit, a progenie in progeniectvmnibus quaerentibus eum in humilitate. Gloria patri,& filio,& spiritui lancto. sicut erat in principio dc nunci de semper: & in sicula ste-

183쪽

Istas tres

aeris r

giones tistinguit

LIBER SEXTUS DE

rum generationibus.

PRAEFATIO.

Idit Psalmista sum in spiritu psalleret Deo ex om-V ni creatura mirum in rebus ordinem : quod essent, quaedam ingenerabilia prorsus Sc incorruptibilia certas leges sibi descriptas inuiolabiliter Oblertiantia,quas nopraetergrediantur in secula seculorum:ex quibus sunt nimirum coelestes spiritus atque viri: s sol,lun ,stellae, atque cetiorum orbes. Sub quibus pro . .. iit quaedam nullam liabentia determinatam legem suae generationis,sed verbo Dei ita- Te tantum: ut dum ille iusserit,dc quando iusserii. gignantur S ci r rumpantur . si enim dixerit altissimus, statim ignis de coelo, aut pluuia,aut grando aut ros, aut prum , aut fulgur, aut tonitru descendet.& cum placuerit illi, statim cessabunt. Nullam enim habent lesem determinatam, ut perpetuo existere debeant. Estini situ hos viventia omnia,quae licet secundu in indiuidua non habeant determinatam subsilientiam coctat tamen ea secundum speciei generationem perpetuam habere stabilitatem.Quae ob hoc mixta perfectiora dicuntur, eo quod habent generationem & subsistentiam magis determinatam prioribus.quae facile subito aut gignuntur, aut totaliter pereunt,atque ob hoc mi ata impersectiora nuncupantur de quibus modo praesentem instituimus tractatum.

C A P. I. De tribus aeris regionibus eatumque dispositionibus diuersis. ιVoniam autem imperfectiora illa mixta corpora in aeris regione peneo et ni a videntur generari iccirco de ipsius aeris dispositione atque diuisione prima dicendum. Aer itaque uniuersus,in tres regiones , seu Partes diuersimodequaliscatas distinguitur nempe supremam infimam , & mediam regionem. Prima & suprema quoniam igni est oxima & contigua, circulariter cum ipso igne, admotum primi mobilis'& aliorum coelorum rapitur. Estque Perpetuo calida, tum Propter vicinitatem cum igne , tum

184쪽

propter hunc violentum raptum & motum,qui per se ad calore facienda est sufficiens. Elia hac aute parte nubes haudquaquam generari possunt,neque reperiri,neque conseruari, tu ob nimia ipsitis a terra di mat i unde nubium eleuari debet materia distatiam, & mima altitudinem ad quam nubes nequeunt pertingere, detentae & remoratae in media region aeris: tum propter calore & motu circularem,qui impe ait navium congregationem. Leuantur tamen adeam exhalationes

calidae& siccae,quae ob caloris di leuitatis copiam, facilius

nube densiores, aut vapores earum materia. possunt ascendare, de minus detineri: quae exhalationes, in aeris hac summa xegione varias faciunt apparentias, ut statim dicetur distinctius. Elnfima autem regio terrae vicina, ob reflexionem radiorum solis.a terra reuerberatorum, vehementius incalescit. tu me iam propter vapores & exhalationes quae caudet sunt naturae a terra & aqua eleuata. Tertia aeris regio, ea est portio, quae inter summa dc infima i Neriacet media. Hac vehementer constat frigidam esse ex iis effectibus quos in ea percipimus generari. Ad eam enim non pertingit illa dicta radiorum solacium reflexio. Neque eius ad ignem tanta est Vicinitas, neque circulari ipsa rapitur motu. Quae in semetipsa existens frigida, quia & a sphtra ignis distat ut ab ipso

calor ei non veniat, & reflexi a terra solis radii ad ipsam usque non pertingunt sicque inter duo calida velut media constituta inter supremam dico & infimam regionem suu bacratione frigus vehementius intendens,valde infrigidatur, codet satur inspissatur, ea actione quam naturales per a nuperci sim vocant,id est,per contrari j circumpositione , CAPia II.

Q lid actio per antiperistasim,3c quomodo per talem a

ctionem media aeris regio sit multum frigida. Vae res ut cum sequentibus impressionibus clarius Q conspiciatur,praemissiim atque praecognitum oportuit, quae sit huius actionis quam diximus, Uirtus atque natura. ECum igitur contingit contrarium a suo contrario ita.circundati atque concludi, ut virtus actionis eius non positi ibras exire, ob fortem contrarietate undequaque impedientem, tunc necesse est reflexam hanc virtute in eo a

quo emittitur receptam duplicari atque fortificari. ε Huius

185쪽

Arist. 1 meth. se grandine.

Quid va

hst experientia, quoniam hyeme hominum interiora multo

calent amplius, concoquum facilius Sc consumunt ardetius. quam aestate media, quando ab interioribus egressus calor non reuerberatur a circunstante aere. At hyeme, a vehementer frigido aere circunstante reuerberatus duplicatur in intimis . Id ipsum patet in lignis & facibus de candelis. Multo enim est horti flamma vivacior, hyeme, quam ςstate. Eadem haec ratio est, quare qui frigidiora loca habitant.amnliori cibo sint, dc maiori egeant nutrimento, iis qui in calidioribus. cum tamen calidiores ex cutis nigredine existimare possent. Sic ut ad propositam re reuertamur cu media regio aeris 'frigida includatur inter sum nil & infimam calidas regiones. ipsa se sol tificat: & tunc magis, quando contraria sunt Br-tiora. Nam in aestatis medio cti in ista inferior pars aeris sit propter directam radiorum solarium reflectionem calidis sima, media portio aeris econtrario ellicitur frigidissima. Hyeme vero, quando non est multa contrarietas, minus est frigida. CHae autem portiones aeris,non habent terminoa omnino determinatos, sicut nec elementa. Nam per motum coelestium corporum adduct: s coniunctionibus frigidis velaqueis, elementum aquae crescit, 3c aer minuitur. Adductis vero coniunctionibus quae pro aeris faciunt generatione, ut calidis & biunidis,minuitur aquae sphqra,ra crescit aeris P eri . Hyeme enim, aquae pinquam aestate abundant.& aeli te plus quam hyeme, crescit aeris terminus. Ita contingit egionem mediam uno tempore esse maiorem ut in hyeme. Vere, Sc autumno,quam aestate, quando directa dc lartissima

Olarium radio tum reflexio etiam illud ad infimam patrem trahit, quod aliis anni partibus, cum non ita calor praeualet, ad mediain pertinet. Haec antiperistasis di bus potest modis fieri, quippe per partium conti actionem dc maiorem conpactionem. Et per qualitatis activae a sortiori circuseptae i ementum, reflexis speciebus. CAP. IV: De iis quae in suprema aeris Legione generanturi Er influxus vero astrorum. dc per calorem solis ela' P Dantur a terra & ab aqueis locis ut ex mari fluminibus, paludibus subtiles 3c tenues quidam fumidi qui si multum subtiles fuerint, vehemeter calidi de sicci,dica

186쪽

eur exhalationes. Si vero densiores, calidi temperate & humidi. vapores dicuntur. Exhalationes autem hae cum sine Ieuiores, facile infimam & mediam regionem penetrantes, ad supremam perueniunt e ubi cum aere circumactae in quo sunt, & hoc motu vehementer calefactae,ac propter ignis vicinitatem inflammatae. iuxta materiae diuersas dispositiones vel ψniformiter vel difformiter succensae, ras exhibent species, nunc draconum, nunc caprarum, nunc lancearum,nunc

candelarum, vel factam ardentium. Sunt enim plerumque exhalationes viscosae,& facile propter siccitatem insam ma-biles, quarum partes saepe contingit secundum opacitatem vel densitatem difformem non simul siccenti, aut simul etii succensas non similiter ardere atque lucere, ut cum pars anterior, crassior & densior non ita velociter succenditur, aut non ita plene quam posterior quae est rarior. Atque Hirta hanc dissimilitudinem, diuersas contingit rcrum apparen tias videri quorum complures Aristoteles primo Meteorora libro enumerat. Saepe autem conspiciuntur tanquam volitantia sydera quae non sunt aestimandae firmamento proiecta ad nos cadere , sed fiunt haec, dum et halatio instaminara sursum quarens moueri a nube deorsum pellitur sicut cupita reuerberatur, a corpore cui obii itur. In suinma etiam Vrbia regione contingit videri hiatus absque inflammatione quis x V

do non incenditur exhalatio . propter defectum viscositatis, di illuminata in partibus extrinsecit propter earum raritarem, medio autem ob sui opacitatem non illuminato, velut profunditatem inter mediam videre nos existimamus: quae si magna fuerit,vorago: si non ita magna,hiatus nominatur. Sic autem vorago nobis aut hiatus apparet, quomodo picto- δῖ' rum ars eade volens effingere, circuniecto lucido colore atq; aereo per circuitu, in medio colore crassiim atq; obstiitu in . miscet, ut sic vel puteus vel hiatus aliquis appareat dii in meis dio claritatis sese monstrat obscaritast atque Iimiismodi impressiCnes phantasmata diciniir. apparet enim quod no sunti

Ex dictis igitur facile est harum. descriptiones colligere,quippe ut stipulae ardentes sint exhalatio quam calidam & sic cam diximus mota ad supremam aeris regionem & ibidem ignis vicinitate incensa, habens figuram stipularum ardentium. Torris,est exhalatio ad aeris supremam region4

K iii

187쪽

DE MIXTIs IMPERFECTI s

eu i a, atque in sola longitudine, siue latitudine ardens. C

pra saltans est exhalatio in suprema acris regione incensa. paulatim & carptim ab una parte, ad alter ani fiamma di currete, quod si ex balatio talis veluti scintillas quasdam spvat,scintillae dicuntur . e Stella errans est, exhalatio in suprema acris regione, secundum longi rudinein & latitudine multas habens partes exiguas, cissusas & incensas, etiam quo ad crassitiem. Sic lancea volans, eiusmodi est exhalatio, lanceae imaginem referens. Ignis perpendicularis exhalario est perpendicularem figuram exhibens. Ignis fatuus seu candela ardens, est exhalatio ad infimam aeris regionem eleuata,& ibi per anti peristasim incensa,quae dum quaerit alac itae si arsum. a fragore mediae regionis depellitur, & apparet quasi DItans Ioca decliuiora quaerens unde ad aquas ducit sequentem.

C A P. IIII

De generatione cometae. Aristoa. Pparent autem interdum in stellariim modum comelib. Mete. A tar. autem cometa non congregatio multari ni stellatu,neque de natura ccesesti, neque quo ad corpus, neque quo ad caudam,sed tota est de natura elementari. Generatur autem hoc modo,cum enim virtute solis & ali- orum astrorum eleuatur multa nimis materia,calida & sicca.

grossa de pinguis, beneque imflammabilis, ab ius terrestrib

usque ad summam aeris regionem, ubi circungi rata ad mo- tum aeris inflammatur aequaliter, & aduenientibus continuo' exhalationibus multum diuque nutritur, generatur cometa.

Cuius materia si sit in medio grossior, & in circunstantibus' partibus rarior, videtur tanquani crinitus 3e vocatur stella' cometa. Si partes hae longius deorsum protendatur, dicitur' caudata. Si vero partes subtiliores fuerint inferius demissae dicitur stella barbata. TFit autem corret a potissit num autumnali tempore, quoniam tunc S calor est materiam sufficies eleuare,& caloris temperies facile permittit absque dispersione materiam bene conglobari εἰ coniciscarit quod in ae state non sic permittitur,quando etiam non sic fycile grossa exha- Iasio propter solis ardorem dissipantem, S mediae regionis summam frigiditatem valet ad summam regionem transcendere. Verno autem tempore, non est plerumque calor tantam materiam sufficiens eleuare.Hyeme vero,& frigus de

188쪽

liumidum tepugnam. Est autem cometa signum commotionum. bellorum, litium, traditionum, ii ac potissi inum

de causi, quia tempore generationis cometae dominatur calor qui corpora anim6sque hominum ad huiusmodi accedit.

Peculiariter vero principibus dicitur portendere mortem, quoniam aer qui tunc crassior est & viscosior ex materia cometae, principibus delicaris & tenerioribus solet facilius no- .cere.quam rudibus agricolis. Spirant praeterea magna vi qeri, ob ariditatem nimiam , exhalationes siquidem minus Wiscosas, atque ideo non inflammabiles, in ventos abire docet Arist.Vnde & narrat nocte apparente cometa,interdiu ingenti, quantitate lapidem vento sit blatum, cecidisse. Nicomacho

quoque Athenis imperante, cometa apparente, magna ventorum vis circa Corinthum debacata est. Generatur autem. aliquando in septentrione,aliquando in austro nonnunquam ab occasu aequinoctiali,mouetur autem admotum Arist.exhalationem attrahentis, aut iuxta motum suprernae regionis, ab oriente videliceo in occidentem.Seneca tamen asserit nonnunquam ferri ex septentrione in occidentem per meridiem,& ex septentrione in orientem. Quod & se vidisse aseuerat. cuius causam materiam assignat ipsam qua nutritur, ipsam

si ii iidem flamina incedendo sequitur, ut est in stuppa videre. CAP. V.CDe galaxia siue via lactea.

Oetae mentiuntur, currum solis a Phaetonte noti P tio ductore male deductum, combusisse aliquam partem coeli,quam hac de re Albam 'asserebant. Sed ut caetera Iere poetarum omnia, etiam hoc commentum est Qv d fabula vana. GIuxta veritatem autem sentiendum est, ali- circul'q:, messe partem coeli. in qua multorum astrorum lumen lacteus. ν ceptum, per refractionem facit albi coloris apparentiam: q& haec et x galaxia, siue via I ctea: quae tamen non semper a maret propter nubili aeris ii uerstituam. IAristoteli tamen iam galax iam videri propter recept onem luminis, in ex- Galai alatione calida & sicca & rara. Verum nihil prohibet,& Tia eleiic viain lacteam a nobis demonstrari. Caeterum galaxia, Iuccaria raeca vox est a nomine gala, quod lac significat, unde galaira dicitur quasi lactea via,id est alba, cuius coloris eit lac.

189쪽

quutur tractat Arist.

CAP. VI. GDe iis quae in media & infima aeris partibus generantur,

pluuia,grandine,mue pruina & nebula. Vm vero eleuatur a corporibus aqueis, per virtute

C coloris solis & aliorum astrorum, vapor qui est calidus & humidus tanti caloris, ut sufficiat moueri vcque ad mediam regionem aeris, ubi in nubem condensetur, ratione frigoris quod ex sita natura condensat, hoc pacto varia fit imperfectorum mixtorum generatio. si enim nubes illa in aquam resoluatur, incipiatque guttatim decidere, feneratur pluuia: cuius guttae si paruae fuerint quantitatis,inruer dicitur: si magnae & ratiores .labrocera.si vero etia mediocres, pluuia simpliciter vocabitur tametsi hoc ipsum nomen secundum generalem acceptionem etiam imbri & labrocerae nonnunquam accommodetur.quod autem dictu est pluviam in media aeris regione ex nube generari,accipiendum est ut in plurimum, nonnunquam enim N infima se licet in suprema nunquam ob nimium aestum vaporem co- gelari prohibentem docet enim experientia pluuiam ma-Σimis sultis decidentem, non nisi ex infima regione descendere. nam quo ex altior ι loco per aerem destendit,eo parten minutiores fiunt, ut in aqua ex eleuato aliquo loco effusa videre,uon fuerit admodum dissicile. CPluuia rotunda est, quod ea figura ad resistendum apta est aeri. per quem tran-st. EPluuia quoque salsa est nonnunquam ,eoque vaporet nonnunquam nimium terrestres leuantur, qui non concocti aquam salsam generat, aut veluti exustam, ut de salsedi neniaris dicetur. CDescendunt quoque xanae cum pluula, mo ima Albertum) vituli: nec mirum usque adeo hoc videri debet, cum huiusmodi terrestribiis vaporibus sursum leuatis virtute adsint quatuor elementa, ad cuiust bet misti generationem requisita & corpora coelestia agentia, cum prim causae concursu ad haec suffcientia. Primum pluuia signum sy-dus volans. Secundum ,rubedo matutina. Tertium,querela Tanarum. Quarium, acrior morsus pulicum. Quantum,quando sol solito citius mane apparet. CSi vero nubes in media regione postquam fuerit versa in aquam, congeletur a sal et ueniente immodico frigore, & scdescendat, grandinem

abemus: quae tantae nonnunquam quantitatas ζ1Oriuu vi

190쪽

LIBER VI. 72

lapides magni ponderis in ea inueniantur conclusi. Quom

non est existimandum generari in media aeris regione,i ea nimio calore cum vapore simul sursum tractos fuisse. Cuius. rei argumentum videri potest, quod lapides eiusmodi in grandineis globis repertos, compertum sit plerumque igneqnaturae esse, & velut virtute ignem continentes : unde sit,ut propter inhabitantem igneam naturam, facilius sequantur, olis per calorem trahentis impressionem , grando rotunda est fer e figura, qui a est pluuia congelata, de aliquando ingentis magnitudinis di quod fit quia ilim pluuia congelatur, anIequam in minutas guttas dispergatur. Ratio de pluuia dicta est , quod nonnunquam animalis speciem reserat, causa asi gnatur dominium alicuius astri tale animal producere nati, in vere 3c autumno potissimum cadit. Non solet autem grando fieri hyemis tempore, quia tunc media aeris regio non est multum frigidar neque rursum ita frequenter media aestate propter calorem nimium, qui tam crassum vaporem non facile permittit sursum scandere.Videtur enim grando plus materiae exigere, quam pluuia de frigus multo magis. in vere autem dc in autumno solet frequentius accidere. Tunc enim de calor est sufficiens eleuandae materiae, te non immodicus vidissipet eam: est etiam hunuditas copiosior maxime in autumno, quo Vapores generentur iacilius & copiosius. Nihilominus tamen etiam aestate media contingit generari impetuosam grandinem,cum coligerit materiam susscientem sursum eleuatam esse . . . Nix vero sit, quando nubes ante congelatur, quam in Nix

aquam sit versat quare Sc lux compacta, dis icilius dissolui - 'tur a sole, quam glacies. At si eleuatur vapor modicus de subtilis, non habens sus- s.fcientem calorem , ut possit ad mediam regionem tendere, tunc in infima regione per frigus nocturnum ros generatur,quando nubes vertitur in aqua me qui sit maxime verno tempore quando minor est.calor. & friguet nocturnum sitfficiens, ad conuertandum modicum Zc subtilem vaporem in aquam. εESi vero vapor subtilis prius congeletur, quam in aqua ver pruina. titur , trabemus pruinam. Fit autem pruina tempore durio- ri, sanie borea potissimum.Ros centra,ssante austro. '

SEARCH

MENU NAVIGATION